KODEKS DYPLOMATYCZNY
WIELKOPOLSKI.
CODEX DIPLOMATICUS
MAIORIS POLONIA.


CODEX DIPLOMATICUS
MAIORIS POLONIA
DOCUMENTA, ET IAM TYPIS DESCRIPTA, ET ADHUC INEDITA COMPLECTENS,
ANNUM 1400 ATTINGENTIA.
EDITUS CURA
SOCIETATIS LITERARIAE POZNANIENSIS.
TOMUS III
COMPREHENDIT NUMEROS 1293-2053
ANNOS 1350-1399.
POZNANIAE.
SUMPTIBUS BIBLIOTHECAE KORNICENSIS.
TYPIS J. I. KRASZEWSKI (Dr. W. ŁEBIŃSKI).
1879.


KODEKS DYPLOMATYCZNY
WIELKOPOLSKI
OBEJMUJĄCY DOKUMENTA TAK JUŻ DRUKOWANE, JAK DOTĄD NIE OGŁOSZONE,
SIĘGAJĄCE DO ROKU 1400.
WYDANY STARANIEM
TOWARZYSTWA PRZYJACIÓŁ NAUK POZNAŃSKIEGO.
TOM III
ZAWIERA NUMERA 1293-2053
LATA 1350-1399.
POZNAŃ
.
NAKŁADEM BIBLIOTEKI KÓRNICKIEJ.
DRUKIEM J. I. KRASZEWSKIEGO (Dr. W. ŁEBIŃSKI).
1879.


INDEX TOMI III.

1293
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1350 Mart. 26, Gnezne; in ecclesia cathedrali Gneznensi altare in honorem b. Mariae V. et s. Stanislai erigit et dotat

1294
Kazimirus rex Polonie 1350 Mart. 29, in Kalis; confirmat quemdam articulum specialem privilegii, a patre suo Wladislao rege hospitali s. Spiritus in Kalisz dati, in quo ius piscandi hospitalis praedicti fuerat expressum

1295
Kazimirus rex Polonie 1350 Apr. 13, Poznanie; incolis villarum ecclesiae Poznaniensis omnimodam libertatem ab omnibus exactionibus sui dominii tamdiu concedit, quamdiu ipse episcopus eisdem illam fuerit largitus

1296
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1350 Apr. 26, Gnezne; partem hereditatis Marzenin cum parte hereditatis Goryszewo militis Stranczek propria commutat, et partem residuam prioris parti acquisitae alterius iungens, cancellariae ecclesiae Gneznensis vendit

1297
Arnaldus de Cauczina scolasticus Cracoviens. apostol. Sedis nuncius 1350 Apr. 29, in Czanszim; recognoscit, se ab Alberto episcopo Poznaniensi 33 marcas grossorum, nomine census denarii b. Petri, a. c. in dioecesi Poznaniensi collectas recepisse

1298
Maczco palatinus Poznaniens. 1350 Mai. 16, s. l.; civibus de Koźmin libertatem a supremitate suae dominationis, pro quodam annuali censu concedit

1299
Kazimirus rex Polonie etc. 1350 Mai. 19, circa monasterium Suleyow; Peczconi civi de Wrocław advocatiam civitatis Łęczyca simul cum iuribus eiusdem vendit, eumque advocatum hereditarium ibidem instituit

1300
Kazimirus dux Mazovie etc. 1350 Iun. 4, Warssovie; omnes libertates villarum ecclesiae Poznaniensis in terra sua sitarum innovat, quas avus suus, dux Boleslaus eisdem concesserat

1301
Semovitus dux Masovie etc. 1350 Iun. 11, in Lowicz; libertates villarum ecclesiae Poznaniensis in dominio suo sitarum confirmat, quas avus suus dux Boleslaus eisdem concesserat

1302
Consules et universi cives Poznaniens. Kalisiens. Pisdrens. 1350 Iul. 13, in Pisder; consilio refrenandi malefactores certa pacta ineunt

1303
Lludovicus (marchio Brandenburgens.) 1350 Sept.?, ante Bernow; promittit, se omnia privilegia a patre suo et a se Nimiro subcamerario Kazimiri regis Poloniae data servaturum

1304
Clemens Pp. VI 1351 Febr. 4, Avinioni; abbati de Lubin et Glogoviensi ac Budissinensi decanis, conservatoribus in dioecesi Poznaniensi, Wratislaviensi et Misnensi a se institutis mandat, ut monasteria Ordinis Cisterciensis contra violentias personarum ecclesiasticarum et saecularium defendant

1305
Iohannes et Petrus fratres uterini advocati de Crivin 1351 Mai. 19, Gostine; medietatem advocatiae oppidi Krzywin monasterio Lubinensi obligant

1306
Iohannes custos ecclesie Poznaniens. 1351 Iun. 30, Poznanie; privilegium super scultetia de Kaczanów cuidam Waltero innovat

1307
Gunther von Honsteyn Brudir Ordens des Spitalis sente Marien etc. 1351 Aug. 30, o. O.; verleiht seinem Diener Bundikin, Sohne des Hans Budiz, sechzig Huben am See Swenteyn

1308
Sethegius heres ... 1352 ... Mart.?, s. l.; Iaroslao archiepiscopo promittit, se possessionem eius, dictam Kupne pole, hereditati suae Rogienice adiacentem, ab impetitionibus suorum proximorum defensurum, vademque pro eo centum marcis obligat

1309
Andreas advocatus consules et scabini civitatis Pizdrens. 1352 Iun. 18, s. l.; protestantur, Agnetem relictam Conradi civis de Pyzdry, dimidium macellum suum ibidem situm monasterio Ląd contulisse

1310
Kazimirus rex Polonie etc. 1352 Iun. 21, Cracovie; ecclesiae Gneznensi pro summa duorum millium marcarum, quas de thesauro ipsius in diversis ornamentis receperat, centum marcas grossorum Pragensium annui census de suppis in Bochnia et Wieliczka percipiendas assignat

1311
Wirzbentha Polonie capitaneus general. 1352 Iun. 30, Posnanie; protestatur, Nicolaum scultetum de Jerzyce, de scultetia sua ad nulla servitia regis esse astrictum

1312
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1352 Aug. 31, in Lovicz; Alberto episcopo Poznaniensi, de pecuniis decimae quadriennalis, in provincia Polona a Sede apostolica impositae et inter eandem Sedem et regem per medium dividendae, apocham largitur

1313
Mathyas palatinus Preczslaus castellanus Poznaniens. et alii primores Maioris Polonie 1352 Sept. 2, Poznanie; fraternitatis foedus ineunt, quo contra hostes regis communiter stare, et in propriis necessitatibus se invicem iuvare sese obstringunt

1314
Iacobus iudex Dirscoque subiudex Sandomiriens. 1352 Dec. 7, in Opatow; protestantur, Machnam cum pueris ipsius sub certa summa pecuniae Miroslao et Falislao promisisse, se pro quadam parte hereditatis Jeżów ipsos nunquam citaturam

1315
Fr. Iohannes prepositus totusque conventus Tremesnens. 1352 Dec. 28, in Tremesna; scultetiam villae Ostrowite Trzemeszyńskie fratribus Nicolao et Michaeli vendunt iure Sredensi ad locandum

1316
Innocentius Pp. VI 1353 Ian. 18, Avinione; Sbiludo dicto Paluca praeposituram Vladislaviensis ecclesiae per Clementem Papam VI collatam confirmat

1317
Kazimirus rex Polonie etc. 1353 Febr. 12, in Costan; confirmat privilegium, quod dederat monasterio de Lubin: Boleslaus dux Polonie 1270 Apr. 28, in Srzem

1318
Kazimirus rex Polonie etc. 1353 Febr. 16, Poznanie; coenobio de Owińska villas Skorzęcin et Barcinek confert

1319
Dobeslaus iudex Kalisiens. 1353 Apr. 1, in Pisder; hereditatem Lęgniszewo monasterio Łeknensi contra petitionem Strasshonis de Laskownica adiudicat

1320
Semovitus dux Mazovie etc. 1353 Aug. 5, in Cirsko; limites villae Szymonowice contra petitionem heredum alterius Szymonowice episcopo Poznaniensi adiudicat

1321
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus et Wirzbantha capitaneus Polonie 1353 Aug. 20, in Pisdri; protestantur, Andream castellanum Kalisiensem cum Alberto episcopo et Capitulo Poznaniensibus ratione villae Górka compositionem fecisse

1322
Iaroslaus s. ecclesie Gneznens. archiepiscopus 1354 Apr. 25, Gnezne; numerum praebendarum ecclesiae suae ad certum numerum restringit, et distributionem earundem officiaque praebendariorum ordinat

1323
Iaxa iudex Syradiens. 1354 Mai. 28, in Potrcovia; ecclesiae Gneznensi possessionem hereditatis Kowalewo contra petitionem Wirzbantae de Przespolewo adiudicat

1324
Lodowig der Romer (Markgraf von Brandenburg) 1354 Aug. 26, Soldin; verleiht an Dirsko von Chyciny die Vogtei von Ośno und Sternberg, und verspricht die demselben schuldigen 2 Tausend Mark bis zum 11 Nov. zu bezahlen

1325
Fr. Bernardus advocatus territorii Dersoviens. 1354 Nov. 18, s. l.; protestatur, monasterium Ląd cum Nicolao de Turza ratione elevationis aquae in lacu villae praedictae compositionem fecisse; ipse vero Nicolaus eandem se servaturum promittit

1326
Henricus episcopus Lubucens. 1354 Dec. 5, in Vrankenvord; literas, quas dederat monasterio Paradyż Paulus episcopus Poznaniens. 1230 Ian. 29, s. l., transsumi iubet

1327
Nicolaus heres de Blozevo n. n. iudex Poznaniens. 1355 Ian. 7, Poznanie; monasterio de Lubin molendinum et mediam piscinam in villa Radomicko contra petitionem Dobeslai de Zieleniec adiudicat
1328. Lodovicus Hungarie etc. rex 1355 Ian. 24, Bude; regni Poloniae incolis quosdam articulos hac conditione concedit, si unquam in regimen eiusdem regni succedat; si vero sibi vel nepoti suo duci Iohanni sine prole masculina decedere contingat, tunc omnes pactationes eo ipso annullentur
1329
Iaroslaus s. Gnesznens. ecclesie archiepiscopus 1355 Febr. 3, in Lovicz; Stanislaum archidiaconum de Kurzelów, subcollectorem decimae quadriennalis in archidiaconatu praedicto instituit

1330
Ludwig der Romer (Markgraf von Brandenburg) 1355 Apr. 24, Ffredeberg; verleiht dem Dirsko von Chyciny mehrere Dörfer im Lande Sternberg zu Lehen

1331
Nicolaus quondam Nicolai palatini Kalisiens. natus etc. 1255 (sic) Mai. 12, Wratislavie; una cum fratre suo Ianussio castellano de Biechowo protestatur, oppidum Zduny sibi a Preczlao episcopo de Wrocław, quamdiu ecclesiastica persona maneret, esse concessum

1332
Pribigneus canonicus Poznaniens. etc. 1355 Iun. 3, in Pobedisc; scultetiam in villa deserta ecclesiae de Pobiedziska dicta Wagowo, Melonigio et Stanislao fratribus iure de Środa vendunt

1333
Thomislaus heres de Probosczevicze 1355 Sept. 21, in Vartha; partem nemorum in hereditate Proboszczewice sitorum Ianussio filio Domconis vendit, ut ibidem villam iure Sredensi locet

1334
Innocentius Pp. VI 1356 Ian. 11, Avinione; Iohannem ecclesiae Poznaniensi in episcopum praeficit et de more commendat

1335
Fr. Iohannes commendator Domus et rector ecclesie Costanens. etc. 1356 Ian. 17, Costan; Helyngo hereditatem Domus suae, dictam Widziszewo, iure Theutonico ad populandum confert

1336
Innocentius Pp. VI 1356 Febr. 15, Avinione; Iohanni episcopo Poznaniensi mandat, ut Iohanni Hecardi canonicatum et praebendam in ecclesia Vratislaviensi conferendos curet

1337
Innocentius Pp. VI 1356 Febr. 18, Avinione; Iohanni episcopo Poznaniensi concedit, ne ad observandum iuramentum, praestitum de apostolorum limina visitando, usque ad sex annos teneatur

1338
Innocentius Pp. VI 1356 Febr. 18, Avinione; universis fidelibus ecclesiam Poznaniensem visitantibus et ad reformationem ipsius manus adiutrices porrigentibus indulgentias concedit

1339
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1356 Apr. 11, Cracovie; ecclesiam parochialem in villa Janków fundat et dotat

1340
Kazimirus rex Polonie etc. 1356 Mai. 1, Prage; foedus cum Carolo Romanorum rege a. 1348 d. Nov. 22 Namslaviae initum innovat atque dilatat, vigore cuius regi praedicto, si iuvamine ipsius limites regni Poloniae contra Ordinem domus Theutonicorum et marchiones Brandenburgiae recuperare posset, auxilium contra quemlibet, rege Ungariae Ludovico excepto, praestare spoponderat

1341
Dobeslaus iudex Kalisiens. 1356 Mai. 29, in Pysdri; Przezdrew canonico Poznaniensi limitationem molendini inter Marczew et Polanowositi, contra petitionem Nicolai cancellarii Gneznensis adiudicat

1342
Dobeslaus iudex Kalisiens. 1356 Mai. 29, in Pysdri; Przezdrew canonico Poznaniensi limites inter villas Polanowo et Marczew cum molendino ibidem contra petitionem Nicolai cancellarii Gneznensis adiudicat

1343
Fr. Albertus Schof comendator Sveczens. 1356 Sept. 10, in Swecz; protestatur, Iaroslaum archiepiscopum Gneznensem, ratione cuiusdam debiti, pro quo villa suae ecclesiae Kozielec obligata fuerat, cum Heynkone de Kowalewo per arbitros compositionem fecisse

1344
Innocentius Pp. VI 1356 Sept. 17, Avinione; Alberto Iohannis canonicatum in ecclesia Gneznensi confert

1345
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1356 Oct. 23, in Queczisow; Clementem archidiaconum de Uniejów, procuratorem instituit super commutatione facienda villarum suarum Gębarzewo et Brudzewo, cum villa Ordinis Teutonicorum dicta Dąbrowa

1346
Fr. Winricus de Knyprode magister general. Ordinis Hospital. b. M. V. domus Theuton. Iherosolimitane 1356 Dec. 4, Marienburg; ordinationem de perceptione decimarum in bonis ecclesiae Gneznensis, in Pomorania sitis confirmat, quam fecerat: Fr. Ludolphus Kunig Ordinis fratrum etc. magister general. 1344 Nov. 13, in Marienburg, villamque sui Ordinis dictam Dąbrowa, cum villis praedictae ecclesiae, nomine Brudzewo et Gębarzewo commutat

1347
Mathias scultetus in Oborniki 1356 s. d., in Oborniki; ecclesiam s. Spiritus ante Oborniki a se nuper fundatam dotat

1348
Hermannus abbas in Lukna 1356 s. d. et l.; scoltetiam in hereditate Turza Iohanni quondam scolteto in Mokronosy certis conditionibus vendit

1349
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1357 Ian. 8, in Kalis; una cum suffraganeis suis statuta pro ecclesia Polona edit

1350
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1357 Ian. 10, in Kalis; statuta synodalia, quae ediderant: Fulco Gneznens. archiepiscopus 1233 Iul. 3, in Syradia; Iacobus archidiaconus Leodiens. 1248 Oct. 10, in concilio Wratislaviensi; Fulco archiepiscopus Gneznens. 1257 Oct. 14, in Synodo Lanciciensi; Ianussius Gneznens. archiepiscopus 1262 Sept. 17, in Syradz; Fr. Guido etc. presb. cardinalis 1267 Febr. 2, in concilio Wratislaviensi; Ianussius archiepiscopus Gneznens. circa a. 1271 in colloquio in Camen; Iacobus Gneznens. archiepiscopus 1285 Ian. 6, in Lanciciensi Synodo; Idem 1290 Oct. 14, in Synodo Gneznensi, et Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1326 Febr. 19, Uneovie; ad petitionem Wratislaviensis episcopi procuratoris transsumi iubet

1351
Innocentius Pp. VI 1357 Ian. 31, Avinione; Nicolao Strosberg apostolicae Sedis nuntio mandat, ut quasdam pecunias in Polonia superflue collectas iis, qui eas solverant, restitui faciat

1352
Innocentius Pp. VI 1357 Febr. 5, Avinione; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi mandat, ut Nicolao Strosberg in assequenda praepositura et in negotiis camerae apostolicae se favorabilem exhibeat

1353
Fr. Iohannes prepositus et conventus Trzemeschnens. 1357 Febr. 27, in Trzemeschna; hereditatem Łysinin Woislao iure Szredensi ad locandum conferunt

1354
Kazimirus rex Polonie etc. 1357 Mart. 1, Cracovie; omnia iura, privilegia, libertates et donationes ecclesiae Gneznensi per quemcunque concessas, confirmat

1355
Virzbantha Polonie capitaneus general. 1357 Apr. 7, Poznanie; protestatur, Iacussium heredem de Rogalin hereditatem suam Wiry Iohanni episcopo Poznaniensi obligatorie assignavisse

1356
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1357 Apr. 22, Gnezne; confirmat litteram, quam dederat sibi: Fr. Ludolfus Kunik Ordinis fratrum etc. domus Theutonice magister general. 1344 Nov. 13, in Margeburg

1357
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1357 Apr. 24, Gnezne; ecclesiae parochiali in Chomiąża, a Nicolao herede eiusdem villae erectae et dotatae, decimas de quibusdam villis mensae suae largitur

1358
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1357 Apr. 26, Gnezne; ratam habet venditionem scultetiae utriusque villae Śladków, a Pieczkone sculteto in rem Petri heredis de Maszkowice factam

1359
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1357 Apr. 26, Gnezne; hereditatem ecclesiae suae, dictam Chryszczyna, Ianussio decano Cracoviensi exponit

1360
Iohannes Poznaniensis ecclesie episcopus (1357) Iun. 30, Poznanie; censum mensae suae de molendino dicto Vitreum, pro sustentatione rectoris scholarum apud ecclesiam maiorem assignat

1361
Iohannes episcopus Poznaniens. ecclesie 1357 Iun. 30, Poznanie; Bogdano filio Pauli de Ruchocin scultetiam in Trzciniec iure de Środa ad locandum vendit

1362
Andreas archidiaconus Poznaniens. 1357 Iun. 30, Poznanie; villam Capituli Poznaniensis dictam Skrzynki, Iacobo filio Ian dicti Zira iure Magdeburgensi ad locandum tradit

1363
Wyrzbenta general. Polonie capitaneus 1357 Aug. 14, Konin; protestatur, monasterium Ląd hereditatem Szczonowo, cum tertia parte villae Wrąbczyn, hereditatis Zemczae conthoralis Alberti commutavisse

1364
Bodzatha episcopus Cracoviensis 1357 Aug. 25, Cracovie; filium fratris sui b. m. Thomae de re familiari informat

1365
Hermannus abbas in Lukna 1357 Nov. 11, in Lukna; Clementi cuidam scoltetiam villae sui monasterii dictae Bracholin certis conditionibus vendit

1366
Stanislaus de Insula iudex terre Cuyavie 1357 Nov. 29, in Crusvicia; ordinat limitationem inter villam monasterii de Mogilno nomine Ciechrz, et villas monasterii de Strzelno, dictas Sławsk, Rzadkwin et Strzelno

1367
Nicolaus scolasticus et ceteri canonici ecclesie Lubuczens. 1357 Dec. 31, in summo Wratislavie; Iohannem Conoplach, concanonicum suum, procuratorem, etiam in causa appellationis a Iaroslao Gneznensi archiepiscopo ad curiam Romanam instituunt

1368
Kazimirus rex Polonie etc. s. a. d. et l.; privilegia Iudaeis a Boleslao duce Maioris Poloniae concessa, in eorundem favorem extendit. (Cnfr. dipl. Nr. 605, (412a.)

1369
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Ian. 18, in Raczanz; tanquam electus amicabilis arbiter, controversias inter Semovitum ducem Mazoviae et Iohannem episcopum Poznaniensem exortas componit, confirmatque privilegia, quae dederant ecclesiae Poznaniensi: Boleslaus dux Masovie et Cyrnens. 1297 Iun. 17, in Zochazof, duo; Kazimirus dux Mazovie etc. 1350 Iun. 4, Varssovie, et Semovitus dux Mazovie etc. 1350 Iun. 11, in Lovicz

1370
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Ian. 20, in Cruszvicia; Iohanni episcopo Poznaniensi concedit, ut villam suae ecclesiae, dictam Ślesin, iure Theutonico in oppidum locare, ibique forum septimanale instituere valeat

1371
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Ian. 27, in Zneno; ratam habet commutationem villae Alberti palatini Cuiaviensis dictae Dobrzelewice, cum villa Iaroslai archiepiscopi Gneznensis nomine Lutkowo

1372
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Ian. 28, in Sneyno; confirmat commutationem hereditatum Hectoris de Łącko, dictarum Łącko et Wilcze, cum hereditatibus monasterii de Byszewo, videlicet Szpital górny, Zaduszniki, Glewo et Złotopole

1373
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Ian. 29, in Gnezda; advocatiam civitatis Poznań Iohanni monetario vendit iuraque eius statuit

1374
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1358 Ian. 30, Gnezne; Iohanni et filio eius Martino duo molendina in civitate Żnin certis conditionibus vendit

1375
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1358 Febr. 1, Gnezne; hereditatem ecclesiae suae dictam Lutkowo et ius patronatus ecclesiae in Pakość, cum hereditate Dobrzelewice Alberti palatini Kuiaviensis propria commutat

1376
Hector verus heres de Lanczko 1358 Febr. 5, in Bidgoscia; hereditates suas Łącko et Wilcze, cum hereditatibus monasterii de Byszewo, dictis Szpital górny, Zaduszniki, Glewo et Złotopole commutat

1377
Maczco Borcovicz palatinus Poznaniens. 1358 Febr. 16, Syradie; promittit, se, sicut alias iuravisset, et nunc Kazimiro regi Poloniae servitia quaelibet exhibiturum

1378
Borislaus abbas monasterii Mogilnens. 1358 Febr. 18, in monasterio Mogilnensi; limitationem inter bona sui conventus et bona monasterii de Strzelno iudicialiter factam approbat

1379
Wyrzbenta general. Polonie capitaneus 1358 Mai. 8, Pysdri; roborat obligationem mediae hereditatis Zieleniec, a Dobka et filiis eius in rem Iohannis heredis de Bierzglin certa conditione factam

1380
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Iun. 7, in Lublin; ecclesiae Gneznensi villas Bąków, Złaków, Wyskieniec et Łaźniki restituit

1381
Fr. Iohannes abbas monasterii Lubinens. 1358 Iun. 8, in Lubin; Slawoborio de Strobiszewice scultetiam in Wyrzeka hereditate sua vendit

1382
Kazimirus rex Polonie 1358 Iun. 25, in Cracovia; Iaroslaum archiepiscopum Gneznens. ab impetitione absolvit, quam Semovithus dux Mazoviae super quibusdam immunitatibus hominum ecclesiae Gneznens., in districtu de Łowicz commorantium movebat

1383
Rudolphus abbas de Wedel 1358 Iun. 30, Poznanie; una cum suo conventu recognoscit, decimas in villis Poledowo, Starkowo, Gorskie, Konradswalde, Czarna, Merzdorf, Mochy, Osłonino, Obrzysko, Lupice et Gselchiche (?) ad ecclesiam Poznaniensem ab antiquo tempore spectare

1384
Cztiborius decanus Poznaniensis 1358 Iun. 30, Poznanie; scultetiam in villa ecclesiae Poznaniensis dicta Trojanowo, Cechosio Goslai vendit

1385
Nicolaus com. heres de Mossina 1358 Iul. 13, Poznanie; Andreae Wasilowicz scultetiam in hereditatibus suis Pożegowo et Nowawieś iure Theutonico possidendam certis conditionibus vendit

1386
Predborius capitaneus Cuyavie 1358 Iul. 19, Brest; profitetur, se nomine regis ab Iaroslao archiepiscopo Gneznensi ratione mutui 500 marcas recepisse, pro eaque summa et alia maiori castrum Nakło eidem archiepiscopo cum districtu ipsius obligatum esse

1387
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1358 Iul. 30, Gnezne; in capella, quam Iohannes decanus Gneznensis in ecclesia cathedrali construxerat, altare novum erigit et pro sustentatione eiusdem, census de molendinis oppidi Kwieciszewo Iohanni praedicto vendit

1388
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1358 Iul. 30, Gnezne; in capella Kelczonis scolastici Gneznensis in ecclesia cathedrali existenti, altare in honorem s. Martini erigit, et censu de molendinis oppidi Kwieciszewo dotat

1389
Innocentius Pp. VI 1358 Sept. 5, Avinioni; Arnaldo de Caucina, apostolicae Sedis nuntio mandat, ut ratione exequendi redditus ecclesiae Romanae debitos, universas literas iura ecclesiae praedictae in provincia Gneznensi concernentes ipsi exhiberi et transsumi curet

1390
Fr. Borislaus abbas et conventus Mogilnens. 1358 Sept. 5, in Tremesna; decimas in villa Lubin, cum decimis monasterii de Trzemeszno in villis Palędzie, Padniewo et Osikowo commutat

1391
Wirzbantha tocius Polonie capitaneus general. 1358 Sept. 16, in Opathow; confirmat commutationem villarum ecclesiae Gneznens. nomine Giżyce et Tądów, cum hereditate Wlostonis Starczinovicz, dicta Krtusów

1392
Thomislaus filius Woyslay heredis de Beganovo 1358 Nov. 2, in Curzelow; hereditatem suam Komparzów, Petro filio Nicolai quondam palatini Cracoviens. vendit

1393
Hector (de Lanczko) 1358 Dec. 23, in Lanczko; villam Wyskidno sculteto Boguchae ad mansos Flamingicos locandam exponit

1394
Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Ian. 20, in Glovna; confirmat privilegia, quae dederant monasterio de Łekno: Wladislaus dux Polonie 1211 Apr. 16, in Gnezna; et Boleslaus dux Polonie 1259 Apr. 16, in Rogosna

1395
Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Ian. 28, in Czanszim; Iohanni episcopo Poznaniensi concedit, ut civitatem in fundo villae Dolsk iure Novi fori locare, et forum septimanale in eadem instituere valeat

1396
Kazimirus rex Polonie 1359 Febr. 6, Crusvicie; Borzislao abbati de Mogilno concedit, ut silvam monasterii ipsius dictam Neboz in villam locare possit, eiusque kmetonibus libertatem ab omnibus solutionibus et collectis regalibus infra 20 annos continuos largitur

1397
Kazimyrus rex Polonie etc. 1359 Febr. 9, in Brest; Alberto palatino et Hectori subpincernae Brestensibus, fratribus, concedit, ut villam ipsorum Pakość in civitatem iure Theutonico locare valeant

1398
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1359 Febr. 11, Brzesth; villam ecclesiae suae dictam Wawrzyszkowo, ad locandum in civitatem iure Culmensi Thomasio heredi de Radzmin exponit

1399
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1359 Febr. 11, Brest; monasterio de Strzelno duas marcas grossorum, a kmetonibus villae Wojcin singulis annis recipiendas assignat

1400
Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Febr. 12, in Brest; hereditates Cień et Michałowice, cum hereditatibus ecclesiae Gneznensis, dictis Chrościce, Królowice et Czarków commutat, archiepiscopo quoque concedit, ut in regno Poloniae possessiones pro 400 marcis emere valeat

1401
Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Febr. 13, in Lovicz; confirmat literas, quas dederat Iaroslao archiepiscopo Gneznensi: Wirzbantha tocius Polonie capitaneus 1358 Sept. 16, in Opathow

1402
Semovitus Troydeni dux Mazovie etc. 1359 Mai. 17, in Squyrnewicz; cum Iaroslao archiepiscopo Gneznensi de quibusdam articulis controversis, inter se, terrigenas suos et memoratum archiepiscopum emersis convenit

1403
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1359 Mai. 17, in Squirznyewicze; cum Zemowito Trojdeni, duce Mazowiae, de quibusdam controversiis inter bona ecclesiae suae et terras ducis praedicti vertentibus convenit

1404
Semovitus Troydeni dux Mazovie etc. 1359 Mai. 17, in Squyrnyevicze; possessionem omnium bonorum in districtu de Łowicz et terra Mazoviae locatorum et locandorum ecclesiae Gneznensi confirmat, incolasque eorum amplis privilegiis munit

1405
Kazimirus rex Polonie 1359 Iun. 11, Cracovie; laroslao archiepiscopo Gneznensi pro 100 marcis grossorum, nomine decimae quadriennalis ab eodem cleroque eius dioecesis receptis apocham largitur

1406
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1359 Aug. 28, Gnezne; monasterio de Byszewo in recompensam 60 marcarum grossorum pro fabrica ecclesiae Gneznensis ab eo receptarum, decimas campestrales in 200 mansis in castellania Naklensi sitis largitur

1407
Iohannes abbas totusq. conventus monasterii Byssoviens. 1359 Aug. 28, Gnezne; ecclesiae Gneznensi, pro decimis de ducentis mansis nemorum in castellania de Nakło sitorum, ab archiepiscopo Iaroslao obtentis, decimam in villa Sadki donant

1408
Fr. Iohannes abbas etc. totusque conventus monasterii Bissowiensis 1359 Sept. 2, in monasterio Bissowiensi; archiepiscopis Gneznensibus decimam de villa Sadki, et pro fabrica ecclesiae kathedralis 60 marcas grossorum largiuntur

1409
Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Oct. 3, Cracovie; confirmat venditionem hereditatis Jerzowice, a heredibus de Bieganów in rem ecclesiae Gneznensis factam

1410
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1359 Nov. 19, Grzegorzow; monasterio de Mogilno sex mansos et molendinum in villa Olsze restituit, quos a Michaele herede de Koszanowo modo permutationis bonorum receperat, et insuper decimas in villa Wojcin largitur

1411
Thomislaus proconsul et consules in Mesericz 1359 Dec. 11 (?), in Mesericz; protestantur, Wenczkonem scultetum de Karnin et monasterium Paradyż certis sub conditionibus concordiam inivisse

1412
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Ian. 3, Cracovie; ratam habet resignationem villae Komparzew a Petro de Bogorja Gneznensi ecclesiae eisdem conditionibus factam, quibus ipsam: Thomislaus filius Woyslay heredis de Beganovo 1358 Nov. 2, in Curzelow vendiderat, instrumentum quoque huius venditionis confirmat

1413
Borislaus abbas Mogilnens. etc. 1360 Ian. 27, in Mogilno; ab Iaroslao archiepiscopo Gneznensi sex mansos Francicos, rubeta et molendinum in villa Olsze, nec non census quosdam in villa Wojcin accipit, pro quibus iuri suo, si quod in villa Falęcin habuerit, renuntiat

1414
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Febr. 2, in Konyn; advocatis de Kalisz advocatiam ipsorum civitati praedictae vendere permittit, per eiusque facti occasionem antiqua iura civitatis reformat

1415
Fr. Gnewomirus prepositus totusque conventus Tremesnens. 1360 Febr. 22, in Tremesna; hereditatem Wtórek iure Sredensi ad locandum Gregorio conferunt et scoltetiam ibidem ei vendunt

1416
Kazimirus rex Polonie 1360 Mart. 4, Poznanie; cum Iaroslao archiepiscopo Gneznensi de solutione decimarum in Maiore Polonia convenit

1417
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Mart. 5, in Poznania; Petro Szygmar advocatiam oppidi Zbąszyń variis privilegiis dotatam confert

1418
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Mart. 6, Poznania; fratribus domus Hospitalis s. Iohannis prope Poznań, modo commutationis pro villis eorum Siedlec, Brzezie et medio Popowo, villas regales Maniewo, Radzim cum ecclesia parochiali et Brzeziny tradit

1419
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Mart. 7, in Landa; Iohanni episcopo Poznaniensi domum et aream, quas a filiis Andreae olim castellani Poznaniensis emerat, prope monasterium Fr. Praedicatorum Poznaniae sitas confert

1420
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Mart. 8, in Sampolno; ratam habet resignationem hereditatis Szadów księży, a Betka uxore Iarognei heredis de Sarnów ecclesiae Gneznensi factam

1421
Arnaldus de Caucina scolasticus Cracoviens. etc. 1360 Mart. 10, Cracovie; literas, quas dederat sibi: Innocentius Pp. VI 1358 Sept. 5, Avinioni, transsumptas Iaroslao archiepiscopo Gneznensi transmittit et argumentum eorundem explicat

1422
Consules civitatis de Landisberg 1360 Mart. 11, in Landzberg; ratione fundandae ecclesiae et coemeterii in civitate sua, cum Iohanne episcopo Poznaniensi componunt

1423
Thomas Herich und Ebel Vettren Hokemanne 1360 Mart. 13, Vrankenword; bekennen, dass sie das Dorf Osiecko dem Kloster zu Zemsko verkauft haben

1424
Fr. Gnewomirus prepositus domus Tremesnens. 1360 Mart. 29, in Tremesna; una cum suo conventu protestantur, Benedictum scoltetum de Niewolna, scoltetiam suam Laurentio vendidisse, eique iura scoltetiae confirmant

1425
Wirbantha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus terre Polonie general. 1360 Apr. 14, Poznanie; protestatur, monasterium de Obra cum Peregrino herede de Karpicko de molendino Nowe Karpicko composuisse

1426
Wirzbantha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus terre Polonie general. 1360 Apr. 14, Poznanie; protestatur, Peregrinum de Karpicko cum Thoma de Chorzemin herede, ratione molendinorum super rivulum Dojca concordare

1427
Hector de Pacost 1360 Apr. 24, Gnezne; cum Domo s. Iohannis prope Gniezno concordiam ratione lacus de Sępolno facit, et hereditatem praedictae Domus, dictam Dziechowa, sub suam protectionem suscipit

1428
Kelczo scolasticus Gneznens. ecclesie 1360 Apr. 26, Gnezne; in hereditate Capituli Gneznensis dicta Czerlejno scultetiam iure de Środa expositam Michaeli vendit

1429
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1360 Apr. 28, Gnezne; ratam habet collationem trium mansorum et thabernae in villa Capituli dicta Czerlejno, quae bona Kelczo scolasticus Gneznens. redemerat, et capellae s. Laurentii in ecclesia kathedrali ab ipso constructae dederat

1430
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1360 Apr. 28, in Kobylec; protestatur, monasterium de Łekno modo commutationis Chwaloni de Werkowo, castellano de Rogoźno, villas Chawłodno et Oleśno cum attinentiis dedisse, et pro eisdem villam Kobylec et triginta sexagenas grossorum latorum recepisse

1431
Nicolaus iudex Poznaniens. 1360 Iun. 2, in Poznania; hereditatem Wierzbencice monasterio de Lubin contra petitionem filiarum Wirzbentae de Trzebinia adiudicat

1432
Preczlaus episcopus Wratislaviens. 1360 Iun. 24, Wratislavie; villas desertas ecclesiae suae, inter oppida Bolesławiec, Kępno et Ostrzeszów sitas, certa conditione Stephano Gromassy canonico Poznaniensi ad tempus vitae tradit, ut eas in meliorem statum reducat

1433
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Iun. 25, Lovicz; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi concedit, ut villam ecclesiae ipsius dictam Wawrzyszkowice de iure Polonico in ius de Chełmno transferre, et in civitatem nomine Kamień locare valeat

1434
Fr. Andreas abbas de Zambrzsco 1360 Iun. 30, Poznanie; una cum suo conventu protestatur, Iohannem episcopum Poznaniensem incolas, qui se locaverint in hereditate sui monasterii dicta Osiecko, a solutione decimae infra spatium trium annorum liberavisse

1435
Iohannes episcopus Poznaniens. 1360 Iun. 30, Poznanie; Petro Gedriskonis et Martino Schelconis scultetiam in villa suae ecclesiae dicta Winnagóra vendit

1436
Iohannes episcopus Poznaniens. ecclesie 1360 Iun. 30, Poznanie; Ditconi archidiacono de Czersk censum pecunialem trium marcarum in villa Winnagóra vendit, quem censum pro erigendo et fundando altari s. Marci evangel., Floriani martyr. ac Dorotheae virg. in ecclesia maiori applicat

1437
Albertus palatinus Brestens. 1360 Iul. 13, in Kosczol; protestatur, Misczislavam cum filiis et filiastro heredes de Ludziska, medietatem hereditatis Wyskidno monasterio de Byszewo vendidisse

1438
Chebda palatinus et capitaneus Syradiens. 1360 Iul. 16, Uneyow; notum facit, Paulum de Skarzyn hereditati Milino in favorem ecclesiae Gneznensis renuntiavisse

1439
Carolus IV etc. 1360 Iul. 26, Nuremberg; Kazimiro regi Poloniae promittit, nec se, nec successores suos pro scissione episcopatus de Wrocław a Gneznensi metropoli apud Sedem apostolicam laboraturos

1440
Iohannes episcopus Poznaniens. 1360 Aug. 2, in Kazom; declarat, se 800 florenos auri, a se in sua dioecesi pro camera apostolica recollectos, eidem camerae infra unius anni spatium transmissurum

1441
Iohannes episcopus Poznaniens. ecclesie 1360 Sept. 21, Poznanie; venditionem scultetiae in villa suae ecclesiae dicta Clymanczycze confirmat, quam Wygandus, quondam scultetus ibidem, Petro kmetoni de Grąbkowo resignaverat

1442
Franciscus heres de Cirkwicza 1360 Sept. 21, Gnezne; protestatur, se villam Cotuń cum decima, solummodo ad tempus vitae suae de gratia Iaroslai archiepiscopi Gneznens. tenere

1443
Franciscus heres Czyrquiciensis 1360 Sept. 21, Gnezne; ecclesiae Gneznensi villam Włokna restituit

1444
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. et capitaneus Polonie 1360 Sept. 27, Gnezne; resignationem hereditatis Włokna, a Francisco herede de Cerekwica in rem ecclesiae Gneznensis factam admittit

1445
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1360 Sept. 27, in Quecisszow; protestatur, monasterium de Byszewo 60 marcas grossorum pro fabrica ecclesiae Gneznensis persolvisse

1446
Wyrzbantha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1360 Sept. 29, in Pyzdri; Laurentio Craczmar scultetiam in villa regali dicta Nowe Dobro vendit

1447
Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Febr. 2, in Znena; notum facit, Hectorem subpincernam de Brześć cum conventu Ordinis s. Sepulchri prope Gniezno ratione lacus de Dziechowo amicabilem compositionem fecisse, praedictoque conventui ius patronatus ecclesiae parochialis in civitate ipsius dicta Sępolno dedisse

1448
Bruder Herman von Werborge etc. 1361 Mart. 7, to der Litzen; bekennt, dass der Orden der Iohanniter das Dorf Osiecko an das Kloster von Zemsko unter Vorbehalt der Einlösung binnen 5 Iahren verpfän det habe

1449
Fr. Gnewomirus prepositus domus Tremesnens. 1361 Mart. 29, in Tremesna; declarat, Adamum mediam scoltetiam in villa Szelejewo de iure possidere eaque confirmat

1450
Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Apr. 8, Poznanie; hereditatem Stare Kramsko monasterio de Obra contra petitionem Gerwarthi heredis de Słomowo adiudicat

1451
Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Apr. 8, Poznanie; confirmat litteras, quas dederat Laurencio Craczmar: Wyrzbantha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1360 Sept. 29, in Pyzdri

1452
Nicolaus iudex Poznaniens. 1361 Apr. 8, in Poznania; monasterio de Łekno contra petitionem Dobrogostii heredis de Łukowo hereditatem Bielsko adiudicat
@AK@
1453
Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Apr. 9, in Poznania; venditionem villae Krotoszyn a monasterio de Łekno Sbilutho heredi de Donabórz resignatae, ratam habet

1454
Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Apr. 11, in Poznania; Dominico de Popowo possessionem hereditatis Żerniki, quondam a Wladislao rege socero eiusdem Dominici collatae confirmat

1455
Stanislaus de Insula iudex general. terre Cuyavie 1361 Iun. 1, in Crusvicia; villam Młodejewo monasterio de Strzelno contra petitionem monasterii de Mogilno adiudicat

1456
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1361 Iun. 28, Lovicz; scultetiam villae Tum nuper exemptam, Iohanni filio quondam Myloslai iure Sredensi denuo vendit

1457
Fr. Hermanus de Werborge etc. preceptor generalis 1361 Aug. 15, in Tempelborch; villas Blumenwerder et Kerszebom famulis Ludekino et Georgio fratribus dictis de Golcze iure feodali confert

1458
Fr. Hermanus de Werborge etc. preceptor generalis 1361 Aug. 17, Tempelborch; villas Machliny, Milekow et Brocz, Hermano et Henrico fratribus dictis de Banczen et Ludekino dicto de Golcze titulo feodali confert

1459
Iohannes quondam Chvalonis Albi canonicus Gneznensis 1361 Aug. 25, Gnezne; mericam in villa Szczepanowo, Przesimiro iure de Środa ad locandum exponit

1460
Martinus archidiaconus et Iohannes Falonis canonicus Gneznens. ecclesie 1361 Aug. 25, Gnezne; tanquam arbitratores Iaroslai archiepiscopi in lite inter eundem et Iohannem Poznaniensem episcopum pro limitibus utrarumque dioecesium vertente, quasdam ecclesias et decimas in territorio de Żoń ecclesiae suae addicunt

1461
Nicolaus cancellarius Gneznens. ecclesie s. a. d. et l.; tanquam superarbiter sententiam approbat, quam tulerant Martinus archidiaconus et Iohannes Falonis canonicus Gneznens. ut amicabiles compositores ab Iaroslao archiepiscopo ad limitandum dioeceses Gneznensem et Poznaniensem electi

1462
Hanco quondam Iohannis de Cracovia publicus auctoritate apostolica notarius 1361 Sept. 15, Gnezne; sententiam diffinitivam, quam tulerat Nicolaus cancellarius Gneznens. ecclesie s. a. d. et l. tanquam superarbiter, et Martinus archidiacon. et Iohannes Falonis canonicus Gneznens. ecclesie 1361 Aug. 25, Gnezne, tanquam arbitri ab Iaroslao archiepiscopo ad limitandum dioeceses Gneznensem et Poznaniensem electi, in formam publicam redigit

1463
Kazimirus rex Polonie etc. 1362 Ian. 16, Lando; civitati Kalisz villam Tyniec hac conditione donat, ut in fluvio Prosna, per spatium unius milliaris ultra coenobium de Ołobok usque Kalisz civitas praedicta viam faciat pro navigatione aptam

1464
Kazimirus rex Polonie etc. 1362 Ian. 18, in Pizdri; monasterio de Ląd pro hereditate Wrąbczynek et molendino in Pyzdry, modo commutationis partem silvae oppido Kazimierz adiacentem confert

1465
Iohannes episcopus Poznaniens. ecclesie 1362 Ian. 23, Poznanie; archidiaconatum de Czersk ecclesiae Poznaniensi incorporat, eiusque archidiaconis stallum in choro et vocem in Capitulo concedit

1466
Kazimirus rex Polonie etc. 1362 Ian. 29, in Wladislavia Iuveni; ratam habet divisionem bonorum, ab Alberto palatino et Hectore subpincerna de Brześć fratribus patruelibus inter seipsos factam

1467
Kazimirus rex Polonie etc. 1362 Febr. 1, in Brest; venditionem hereditatis Wilkowo confirmat, quam Waldko filius quondam Iohannis de Wałdowo in rem monasterii de Byszewo fecerat

1468
Kazimirus rex Polonie etc. 1362 Febr. 2, in Brest; innovat confirmatque privilegium, quod dederat monasterio de Trzemeszno: Wladysslaus dux Polonie 1233 Dec. 7, in Zneyna

1469
Domaslaus plebanus de Neparth 1362 Febr. 3, in Sobalkowo; Iaskoni Kurasek sculteto et kmetonibus villae Gostkowo iura ipsorum, ratione locationis iure Theutonico habita confirmat

1470
Arnaldus de Caucina scolasticus Cracoviens. etc. apostolice Sedis nuncius 1362 Mart. 4, Cracovie; protestatur, se ab Iaroslao archiepiscopo Gneznensi 294 marcas et 15 scotos grossorum pro secundo quadriennio decimae a Sede apostolica impositae recepisse, pro eoque apocham largitur

1471
Divissius Lanciciens. capitaneus 1362 Mart. 11, Lancicie; commutationem villae Krzepocin Bernardi fratrumque ipsius propriae, cum sortibus villarum ecclesiae Gneznensis, dictarum Różyce, Leźnica et Zduny ratam habet

1472
Iaxa iudex et Michael subiudex terre Syradiens. 1362 Mart. 22, in Szadek; ecclesiae Gneznensi campos Lipicze et Skrzynki contra impetitionem Przosnae, heredis de Słomowo adiudicant

1473
Walko Waldko heres de Waldow 1362 Mart. 27, in Byssovia; protestatur, se monasterio de Byszewo hereditatem Wilkowo vendidisse

1474
Kazimirus rex Polonie etc. 1362 Apr. 22, in Pysdry; Andreae burgravio de Pyzdry et Petro fratribus, heredibus de Drzeczkowo concedit, ut bona ipsorum, quibus multa privilegia largitur, de iure Polonico in ius Theutonicum transferre possint

1475
Fr. Gallus de Lembark prior domorum Ordinis s. Iohannis Hierosolymitani etc. 1362 Mai. 16, in Reichenbach; vicariis ecclesiae cathedralis Poznaniensis pro kolenda et aliis iuribus, quae de domo Hospitalis Ordinis s. Iohannis ante Poznań requirebant, annuum redditum assignat

1476
Nicolaus iudex Poznaniens. 1362 Mai. 24, in Poznania; monasterio de Lubin hereditatem Wieszkowo contra petitionem Adae de Belęcin adiudicat

1477
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1362 Mai. 24, Poznanie; protestatur, Iaszkonem heredem de Dambicze, hereditatem Brzednia Iohanni episcopo Poznaniensi vendidisse

1478
Wyrzbenta castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1362 Mai. 31, in Konin; protestatur, Laurentium heredem de Królikowo castellanum Lendensem, tertiam partem hereditatis Wrąbczyn monasterio de Ląd vendidisse

1479
Kazimirus rex Polonie 1362 Iun. 6, Poznanie; incolis in silva monasterii de Ląd dicta Czerniec locatis et locandis, infra viginti annos ab omnibus exactionibus libertatem largitur

1480
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1362 Iun. 7, in Wrzesna; protestatur, Iacussium Drogosławicz obligationem, quam habuit in oppido Września, Iohanni castellano de Śrem obligavisse

1481
Gnewomyrus prepositus Tremesens. 1362 Iun. 10, in Quecissow; decimam sui coenobii de villa ecclesiae Gneznens. dicta Podgorzyce, cum decimis de villa eiusdem ecclesiae dicta Dąbrówka, 80 mansis ibidem locandis, et iure praesentationis rectorum ecclesiae in Gąsawa commutat

1482
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesiae archiepiscopus 1362 Iun. 19, in Lancicia; decimas mensae suae de villa Dąbrówka, cum decimis coenobii de Trzemeszno de villa Podgorzyce commutat

1483
Wyrzbentha general. Polonie capitaneus n. n. castellanus Posnaniens. 1362 Iul. 9, in Srzem; protestatur, Albertum heredem de Łagowo partem dictae villae, cum hereditate monasterii de Lubin, dicta Wławie commutavisse

1484
Kazimirus (rex Polonie etc.) 1362 Iul. 18, in Dolessycz; Henrico quondam advocato de Warta concedit, ut civitatem ex villa dicta Koło iure Magdeburgensi locare valeat

1485
Dobeslaus iudex Calisyens. 1362 Iul. 27, in Pisdri; monasterio de Trzemeszno lacum Głęboczek contra petitionem Iohannis custodis Gneznens. adiudicat

1486
Nicolaus iudex et Andreas subiudex general. terre Cracoviens. 1362 Sept. 30, Cracovie; decernunt, ut Thomko heres de Bieganów ecclesiam Gneznensem, quoad possessionem hereditatis Komparzów, ab impetitionibus cognatorum ipsius liberet

1487
Ludovicus Romanus (marchio Brandenburgens.) 1362 Nov. 9, Berlin; vasallis suis in advocatia oppidorum Ośno et Sulęcin residentibus mandat, ut, amoto Dirscone de Chyciny, Henskinum de Waldow pro advocato habeant

1488
Ysayas iudex terre Vyelunensis 1362 Dec. 4, in Velun; confirmat resignationem dimidiae hereditatis Grębień, a Helka, relicta Wroczlai heredis de Wierzchlas et propinquis ipsius in rem ecclesiae Gneznensis factam

1489
Thomislaus iudex Calisiens. 1363 Mart. 13, in civitate Pysdri; monasterio de Trzemeszno medium molendinum in fluvio Różanna situm, contra petitionem Grzimislai, Thomislai et Pauli fratrum, heredum de Proczyn adiudicat

1490
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1363 Mart. 16, in Land; protestatur, Stasconem una cum consorte ipsius Iachna tertiam partem hereditatis Wrąbczyn monasterio Ląd vendidisse

1491
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1363 Mart. 16, in Land; protestatur, Nicolaum subdapiferum episcopi Poznaniensis, medium dominium in villa Wrąbczyn monasterio Ląd resignavisse

1492
Urbanus Pp. V 1363 Apr. 6, Avinioni; archiepiscopo Gneznensi mandat, ut inquirat, an erectio ad petitum Kazimiri regis cathedrae episcopalis in civitate Lwów sit opportuna

1493
Kazimirus rex Polonie etc. 1363 Apr. 9, Sandomirie; litteras fundationis monasterii de Mogilno ducis Boleslai, nec non ratificationis earum ducis Mesconis ratas habet, villam Stary Radziejów dicti monasterii sub suam gubernationem suscipit, incolasque ceterarum eiusdem villarum amplis libertatibus munit

1494
Arnaldus de Caucina scolasticus Cracoviens. etc. 1363 Apr. 26, in Czasim; Iohanni episcopo Poznaniensi de receptis 90 marcis grossorum Pragensium decimae triennalis, nomine camerae papalis apocham largitur

1495
Nicolaus iudex et Andreas subiudex general. terre Cracoviens. 1363 Iun. 5, Cracovie; decernunt, hereditatem ecclesiae Gneznens. Jerzowice, a heredibus de Bieganów archiepiscopo Gneznensi esse exbrigandam

1496
Iohannes episcopus Poznaniens. 1363 Iul. 2, Poznanie; decimam ecclesiae de Tulce de villa Borzacin, cum decimis ecclesiae suae de villa Pławce commutat

1497
Iohannes episcopus Poznaniens. 1363 Aug. 6, Poznanie; ratum habet privilegium, quod monasterio Paradyż dederat: Paulus episcopus Poznaniens. 1230 Ian. 29, s. l., contentamque in eodem donationem decimae de villa Goscichowo, in favorem monasterii praedicti confirmat

1498
Iohannes episcopus Poznaniens. 1363 Aug. 6, Poznanie; hereditatem ecclesiae suae dictam Rębowo, Andreae Rynconis ad locandum iure Sredensi exponit

1499
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1363 Aug. 16, Gnezne; decimas de villa Chwalibogowo, quae ad altare b. Mariae V. in ecclesia cathedrali adhuc pertinebant, pro sustentatione altaris s. Nicolai in capella; quam Franczko heres de Cerekwica in ecclesia praedicta construxerat, designat; pro quibus decimis altari b. Mariae memorato decimas de villa Wiewiórczyn largitur

1500
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus etc. 1363 Aug. 30, in Nakel; venditionem medietatis villae Wyskidno, a Ludka relicta Iohannis de Rucewo et fratre eius Thoma in rem monasterii de Byszewo perfectam confirmat

1501
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1363 Sept. 9, in Pysdri; protestatur, Budkonem heredem de Mystki, villam eandem Iohanni castellano de Śrem vendidisse

1502
Fr. Wasilo prepositus apud s. Iohannem prope Gneznam 1363 Nov. 8, Mechovie; Nicolao dicto Czarnota, servitori suo, medium mansum liberum donat

1503
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1363 Nov. 12, in Pysdri; protestatur, Potrkonem heredem de Uścikowo, Iohanni castellano Sremensi partem hereditatis Nadarzyce in viginti marcis grossorum certa conditione obligavisse

1504
Dobeslaus iudex Calisiens. 1363 Nov. 14, in Pysdri; vigore regii privilegii monasterio de Trzemeszno adiudicat, ne cum opole de Wiśniewa stare debeat

1505
Lutka relicta Iohannis de Rsuczow s. a. d. et l.; dimidiam hereditatem Wyskidno monasterio de Byszewo vendidit

1506
Lorislaus prepositus de Cosczol 1363 s. d., in monasterio in Cosczol; Adamo sculteto de Głogowa privilegium super scultetiam ipsius renovat

1507
Kazimirus rex Polonie etc. 1364 Ian. 12, in Kalis; venditionem quinque et dimidii mansorum liberorum in villa Pawłówek, quos Stanislaus dictus Pegza Ianconi castellano de Śrem resignaverat, ratam habet

1508
Kazimirus rex Polonie etc. 1364 Ian. 14, in Calis; confirmat litteras, quas dederat monasterio de Byszewo: Iaroslaus archiepiscopus Gneznens. 1363 Aug. 30, in Nakel

1509
Kazimirus rex Polonie etc. 1364 Ian. 19, Poznan; Hanconi molendinatori tertiam partem molendini, in fluvio Warta ante civitatem Poznań per eundem constructi donat

1510
Kazmirus rex Polonie etc. 1364 Ian. 20, Poznanie; notum facit, Vincentium de Słopanowo coram se Sendzivogium castellanum de Nakło diversorum criminum accusavisse

1511
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1364 Ian. 22, in Glusszyna; bona suae ecclesiae, dicta Witaszyce, Górka et Czarnotki, cum bonis Nicolai heredis de Kobylin, vocatis Głuszyna, Babki et Kaleje commutat

1512
Kazimirus rex Polonie etc. 1364 Ian. 25, in Kalis; resignationem hereditatis Siedleczko, a Tomislao iudice Kalisiensi Bronissio quondam heredi de Wiśniewo venditae, ratam habet

1513
Kazimirus rex Polonie etc. 1364 Ian. 28, Kalys; confirmat permutationem villarum ecclesiae Poznaniensis, dictarum Witaszyce, Górka et Czarnotki, cum villis Nicolai heredis de Kobylin, vocatis Głuszyna, Babki et Kaleje

1514
Kazimirus rex Polonie etc. 1364 Ian. 28, Kalis; approbat permutationem villarum ecclesiae Poznaniensis dictarum Witaszyce, Górka et Czarnotki, cum villis Nicolai heredis de Kobylin, vocatis Głuszyna, Babki et Kaleje

1515
Sandzivogius heres de Grodzecz 1364 Febr. 24, s. l.; hereditatem suam Wola, Radossio iure Sredensi exponit ad locandum

1516
Dominicus heres de Czepovo 1364 Febr. 25, in Uneyow; hereditatem Czepów Petro et Iohanni fratribus exponit, iure de Środa ad locandum

1517
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1364 Mart. 5, in Pysdri; protestatur, Laurentium castellanum de Ląd, molendinum Czartów młyn monasterio de Trzemeszno vendidisse

1518
Ludwig genant der Romer und Otte Gebruder Marggraffen zcu Brandenburgk etc. 1364 Apr. 12, zu Pirne; theilen, unter gewissen Abmachungen, die zu ihrer Herrschaft gehörenden Länder

1519
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1364 Apr. 27, in Land; protestatur, Dobrocham heram de Wrąbczyn recognovisse, omnem substantiam, quam possideret, esse abbatis de Ląd

1520
Dobeslaus iudex Poznaniens. 1364 Apr. 30, in civitate Poznaniensi; Rolando abbati monasterii de Obra adiudicat, ut molendinum a Swanthomiro herede de Komorowo constructum confringere, structuram vero in palude villae Komorowo adiacenti restaurare possit

1521
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1364 Mai. 8, Gnezne; concordiam confirmat, quam Iohannes abbas de Ląd cum Simone plebano de Lądek ratione quorundam agrorum circa villam Dolany fecerat

1522
Iohannes episcopus Poznaniens. 1364 Mai. 15, Gnezdne; una cum Iaroslao archiepiscopo, dioeceses Gneznensem et Poznaniensem limitat

1523
Kazimirus rex Polonie etc. 1364 Mai. 27, Cracovie; confirmat privilegium, quod dederat monasterio de Lubin: Wladislaus heres regni Polonie 1318 Iun. 29, apud Pisdir

1524
Fr. Gnewomirus prepositus domus Tremesnens. 1364 Iun. 25, in Tremesna; una cum conventu suo protestatur, Michaelem scultetum hereditatis sui monasterii dictae Popielewo, scultetiam eandem cuidam Martino vendidisse, iuraque eius describit

1525
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1364 Iul. 1, Poznanie; Nicolao Bleser scultetiam in villa suae ecclesiae Kosowo, iure Sredensi locandam tradit

1526
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1364 Iul. 1, Poznanie; Mathiae, dicto Nyeszdzycz, scultetiam in villa Stępocin, iure Sredensi locandam vendit

1527
Casimirus rex Polonie etc. 1364 Iul. 2, Poznanie; confirmat litteras terminales, quas dederat Ordinibus Theutonicorum et s. Iohannis Ierosolimitani: Boleslaus dux Polonie etc. 1251 Nov. 19, Poznanie

1528
Iacussius heres de Iacubowo 1364 Iul. 6, in Wrzesna; scoltetiam in Jakubowo, Swanthoslao et Stanislao vendit eisque iura condigna largitur

1529
Msczyvugius subcamerarius Cracoviens. etc. 1364 Iul. 26, in Bydgostia; protestatur, dominam Ludka de Rucewo a monasterio de Byszewo pretium hereditatis Wyskidno recepisse

1530
Wyrzbentha castellanus Poznaniens n. n. capitaneus Polonie general. 1364 Aug. 18, in Pysdri; protestatur, Albertum heredem de Targowa Górka, quartam partem eiusdem hereditatis Iohanni castellano de Śrem vendidisse

1531
Arnoldus canonicus Poznaniens. 1364 Dec. 21, Poznanie; venditionem scultetiae in villa Capituli dicta Starczanów confirmat, ab antiquis eiusdem scultetis Falconi filio Petrziconis resignatae

1532
Kazimirus rex Polonie etc. 1364 Dec. 26, in Pysdri; confirmat litteram, quam dederat Iankoni castellano Sremensi: Wyrzbentha castellanus Poznaniensis 1364 Aug. 18, in Pysdri

1533
Kazimirus rex Polonie 1365 Ian. 1, in Czanzim; incolis villae Pakczyn ab omnibus solutionibus et contributionibus libertatem infra spatium duodecim annorum largitur

1534
Kazimirus rex Polonie etc. 1365 Ian. 13, in Poznania; venditionem hereditatis Lutole, a filiis quondam Alberti de Kozłowo Vincentio de Kępa castellano de Kamień resignatae, ratam habet

1535
Kazimirus rex Polonie etc. 1365 Ian. 14, in Poznania; ratificat duas litteras, quas Peregrino de Karpicko dederat: Wirzbantha castellanus Poznaniensis n. n. capitaneus terre Polonie 1360 Apr. 14, Poznanie

1536
Kazimirus rex Polonie etc. 1365 Ian. 21, Znene; molendinum ecclesiae Gneznens. in Kwieciszewo ab iure castri de Kruszwica absolvit

1537
Urbanus Pp. V 1365 Febr. 24, Avinione; Kazimiro regi Poloniae confirmat, Carolum imperatorem nunquam procuravisse, ut ecclesia Vratislaviensis a subiectione Gneznensis ecclesiae liberetur et Pragensi subiiciatur, neque episcopum de Worms apud Sedem apostolicam contra quandam petitionem ipsius laboravisse

1538
Kazimirus rex Polonie etc. 1365 Mart. 4, Crusvicie; confirmat privilegium, quod dederat monasterio de Trzemeszno: Thomislaus iudex Kalisiens. 1363 Mart. 13, in Pysdri

1539
Vyrzbantha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1306 (sic) Mart. 26, in Gnezna; protestatur, Iohannem, Paulum et Petrum, heredes de Kotowo, hereditatem praedictam Iohanni episcopo Poznaniensi iure redemptionis reservato obligavisse

1540
Urbanus Pp. V 1365 Apr. 11, Avinioni; confirmat literas, quas monasterio de Trzemeszno dederat: Eugenius Pp. III 1147 Mai. 31, Parisiis

1541
Urbanus Pp. V 1365 Iun. 3, Avinione; episcopo Vratislaviensi mandat, ut archiepiscopum Gneznensem a vexatione praepositi et conventus monasterii de Trzemeszno desistere compellat

1542
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1365 Iun. 9, in Gnezna; protestatur, Berwoldum heredem de Runowo, medietatem eiusdem villae Berwoldo etiam de Runowo heredi vendidisse

1543
Iacobus archidiaconus et officialis Poznaniens. 1365 Iul. 6, Poznanie; scultetiam villae ecclesiae Poznaniens. dictae Koziegłowy, Heynae Conradi vendit

1544
Troyanus prepositus ceterique prelati et totum Capitulum Poznaniens. ecclesie 1365 Iul. 9, Poznanie; villam suam Biskupice, cum Dąbrowa, hereditate Nicolai de Jaszkowo subpincernae Kalissiensis commutant

1545
Dobrogost una cum fratribus suis Arnoldo Holrico et Bartholdo comites de Drczen 1365 Iul. 22, Cracovie; castra Santok et Drzeń in feudum a Kazimiro rege Poloniae recipiunt

1546
Sandzivogius capitaneus Iuvenis Wladislavie 1365 Aug. 8, in Gnewkov; protestatur, se a Zbiluto episcopo Cuiaviensi 450 marcas Torunensis monetae recepisse

1547
Wirzbentha castellan. Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1365 Aug. 9, Konin; protestatur, Wirzbentam heredem de Wardężyn partem hereditatis suae Broniki abbati de Ląd vendidisse

1548
Iohannes episcopus Poznaniens. 1365 Aug. 30, Poznanie; protestatur, Iohannem cantorem Gneznensem et canonicum Poznaniensem Bartkoni molendinatori constructionem molendini in fluvio Cybina in villa Janków commisisse, iuraque ipsius describit

1549
Kazimirus rex Polonie etc. 1365 Sept. 7, in Pysdri; universis incolis civitatis Kalisz concedit, ut omnia iura ipsorum civilia nuspiam, nisi inter se intra murum civitatis quaerere possint, statuitque, ut delictis criminalibus in praedicta civitate accusati, in ceteris civitatibus ab urbe Kalisz iura recipientibus sint proscripti

1550
Kazimirus rex Polonie etc. 1362 (sic) Sept. 12 (sic), in Kalis; dotationem ecclesiae in oppido Powidz confirmat et auget

1551
Kazimirus rex Polonie etc. 1365 Nov. 2, Gnezne; Martino de Piotrowiec potestatem locandi villam iure Theutonico in silva dicta Stawki largitur

1552
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1365 Nov. 15, Znegne; ecclesiae in oppido Kcyń decimas de villis Dobieszewo et Dobieszewko concedit

1553
Wyerzbanta castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1365 Dec. 8, Poznanie; protestatur, Andream heredem de Kunowo, hereditatem ipsius dictam Ryszewo Wlodzimiro, Nicolao, Iohanni, Przeczslao et Alberto, fratribus et heredibus de Studzieniec vendidisse

1554
Kazimirus rex Polonie etc. 1365 Dec. 27, Oborniki; confirmat litteras, quas dederat monasterio de Łekno: Wyrzbyatha heres de Pruszycze 1329 Nov. 2, in Gnezna

1555
Wirzbantha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus terre Polonie general. 1366 Ian. 4, Poznanie; protestatur, Thomislaum heredem de Swarzędz molendinum Borowy młyn ecclesiae Poznaniensi vendidisse

1556
Ienko heres de Clyeczow 1366 Ian. 12, in Golyna; advocatiam oppidi Kleczew Nicolao Baunvater et Menczlyno vendit, iuraque ipsorum describit

1557
Kazimirus rex Polonie etc. 1366 (sic) Mart. 21, Gnezne; Iacobo, Valtero et Henningo de Guntersberg possessionem villae Wysoka cum attinentiis confirmat, ipsisque multa privilegia largitur

1558
Nicolaus dictus Poppo comendator Domus s. Iohannis ante Poznaniam 1366 Apr. 28, Poznanie; Stanislao Swank privilegium super scultetia villae Rabowice renovat

1559
Bodzantha procurator Cracoviens. 1366 Mai. 4, in Kurzelowo; protestatur, Elizabet consortem Stephani heredis de Tęgobórz, partem hereditatis Widuchowa Procopio et filiastris eius de Bogorja heredibus vendidisse

1560
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1366 Mai. 7, in Costan; protestatur, Hesternam heredissam de Śmiłowo, civibus de Poniec praedictam hereditatem vendidisse

1561
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1366 Mai. 11, in Ponecz; tres mansos advocatiae regalis in oppido Poniec Iohanni Faber et Nicloni Goczalk, civibus eiusdem oppidi vendit

1562
Iohannes abbas et conventus fratrum de Lubyn 1366 Mai. 25, in monasterio Lubinensi; protestantur, Iohannem Warlmul advocatiam oppidi Święciechowa Vincentio castellano Gneznensi vendidisse, eundemque castellanum scultetiam praedictam Nicolao Cordbok genero suo resignavisse

1563
Wasilo prepositus hospitalis Domus s. Iohannis prope Gneznam etc. 1366 Iun. 12, in Subino; villam sui hospitalis desertam, dictam Witków, et alias adiacentes et lacus prope villas Dziechowo et Piaseczno sitos, cum villa ecclesiae Gneznens. dicta Włokna decimisque in villa Kowalewo commutat

1564
Wyrzbentha castellan. Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie generalis 1366 Iun. 20, in Pysdri; protestatur, Milesam heredem in Targowa Górka, partem suam ibidem Iohanni castellano de Śrem certa conditione obligavisse

1565
Iohannes episcopus Poznaniens. 1366 Iul. 2, Poznanie; Goslaum rectorem ecclesiae de Wyskoć in canonicum ecclesiae suae recipit, et loco eius vicarium perpetuum in Wyskoć instituit

1566
Przeczlaus iudex Poznaniens. 1366 Iul. 7, in Srzem; una cum ceteris iudicibus partem hereditatis Motholewo monasterio Lubinensi contra petitionem Iaszkonis de Dambicze adiudicat

1567
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1366 Aug. 12, in Mossina; protestatur, Sbroslaum heredem de Pawłowo, medietatem hereditatis praedictae Mlodotae, Nicolao et Rzącziwogio de Chaławy vendidisse

1568
Com. Andreas heres de Cunowo 1366 Sept. 27, s. l.; scultetiam in hereditate sua Ryszewo, Phalconi cuidam in ius Sredense vendit

1569
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1367 Mart. 16, in Oppathow; litem inter consules civitatis Kalisz et Swanthomirum praepositum sanctae Mariae ibidem, super solutione cuiusdam decimae suscitatam, amicabiliter componit

1570
Fr. Hermannus abbas in Lukna 1367 Mart. 25, s. l.; cuidam Paulo scultetiam villae sui monasterii dictae Kobylniki vendit

1571
Grzimislaus heres de Proczino 1367 Apr. 4, in Gambicze; ratione molendini super rivulum Różanna siti, cum conventu de Trzemeszno concordiam facit

1572
Urbanus Pp. V 1367 Apr. 9, Avinione; officiali Poznaniensi mandat, ut causam rectoris parochialis ecclesiae s. Michaelis Gneznensis dioecesis contra Swanchonem canonicum de certis decimis audiat et decidat

1573
Kazimirus rex Polonie etc. 1367 Mai. 13, in Kalis; venditionem triginta mansorum agrorum in Nowe Przyczyny ratam habet, quos Tamo de Schellendorf Guntero et Petro fratribus de Falkenhayn resignaverat

1574
Andreas abbas et conventus de Mogilno 1367 Mai. 19, in monasterio Mogilnensi; cum monasterio de Lubin fraternitatem ineunt

1575
Kazimirus rex Polonie etc. 1367 Mai. 21, Gnezne; venditionem partis hereditatis Targowa Górka ratam habet, quam Milessa Iohanni castellano Kalissiensi resignaverat

1576
Kazimirus rex Polonie etc. 1367 Mai. 25, Poznanie; permutationem villae Capituli Poznaniensis dictae Biskupice ratam habet, quam Nicolaus cantor eiusdem ecclesiae cum villa Alberti subpincernae Kalisiensis, dicta Dąbrowa commutaverat

1577
Kazimirus rex Polonie etc. 1367 Mai. 28, Poznanie; Iohanne episcopo Poznaniensi petente confirmat litteras, quas dederat Thomislao heredi de Swarzędz: Wirzbantha castellanus Poznaniens. 1366 Ian. 4, Poznanie

1578
Capitulum ecclesie Poznaniens. 1367 Mai. 28, Poznanie; assensum praebet, ut Iohannes episcopus Poznaniensis una cum Iaroslao archiepiscopo Gneznensi amicabiles arbitratores ad dislimitandum Poznaniensem et Gneznensem dioeceses eligant

1579
Iohannes episcopus Poznaniens. 1367 Mai. 28, in Poznania; una cum Iaroslao archiepiscopo Gneznensi communes amicos statuit, ut dioeceses Poznaniensem et Gneznensem limitent

1580
Kazimirus rex Polonie etc. 1367 Mai. 28, Poznanie; litteram patentem confirmat, quam Sbroslao heredi de Pucołowo dederat: Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1366 Aug. 12, in Mossina

1581
Fr. Iohannes abbas in Lynda 1367 Iun. 28, s. l.; scultetiam in Wola Lądzka Petro Arnoldi vendit, iuraque eiusdem describit

1582
Wirzbentha Polonie capitaneus general. s. a. Sept. 23, in Kalys; cives de Wrocław de quodam negotio inter Petirlinum nepotem suum et Elizabeth socrum ipsius perfecto certiores facit

1583
Nicolaus iudex et Andreas subiudex generales terre Cracoviens. 1367 Sept. 30, Cracovie; ad petitionem Iaroslai Gneznensis archiepiscopi, Tomkonem heredem de Bieganów ad exbrigandum hereditatem Komparzów ab Iaraczio de Pilica iudicialiter condemnat

1584
Urbanus Pp. V 1367 Oct. 29, Rome; iudicibus mandat, ut causam quorumdam oppidorum et villarum contra episcopum Poznaniensem audiant et decidant, indulgetque, ut eadem secundum rei statum ab excommunicatione absolvere possint

1585
Urbanus Pp. V 1367 Nov. 5, Rome; iudicibus mandat, ut electionem Goffridi in abbatem de Łekno canonice factam defendant

1586
Iohannes episcopus Poznaniens. 1367 Nov. 12, Poznanie; Maczkoni subagazoni, titulo venditionis scultetiam in villa ecclesiae suae dicta Sułkowice confert

1587
Iohannes episcopus Poznaniens. 1368 Ian. 2, Poznanie; advocatiam oppidi Śródka Nicloni dicto Iohannis Saramonis vendit

1588
Kazimirus rex Polonie etc. 1368 Ian. 8, in Kalis; venditionem hereditatum Polskie et Niemieckie Suchorzewo nec non Piekarzewo, a Sulcone herede de Zawidowice Vincentio de Kępa subcamerario Kalisiensi resignatarum ratam habet

1589
Kasimirus rex Polonie etc. 1368 Ian. 16, in Czanzyn; privilegia ratificat, que dederant monasterio de Trzemeszno: Premisl secundus dux Polonie 1292 Oct. 21, in Tremesna, et: Premisl dux Polonie 1251 Apr. 25, in Poznan, bonaque eiusdem conventus novis immunitatibus locupletat

1590
Kazimirus rex Polonie etc. 1366 (sic) Ian. 16, in Czanzyn; ratam habet literam, quam dederat Wlodzimiro fratribusque eius: Wyerzbanta castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1365 Dec. 8, Poznanie

1591
Urbanus Pp. V 1368 Ian. 25, Avinione; (Ianussio) decano ecclesiae Cracoviensis mandat, ut Nicolao de Kurnik praeposituram eiusdem ecclesiae conferendam curet

1592
Otto Markgraf von Brandenburg 1368 Febr. 15, Dravenburg; verweist den Komthur von Czaplinek mit Schloss und Stadt an den König Kazimir von Cracau

1593
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie 1368 Mart. 20, in Gnezna; protestatur, Rainoldum paratum esse de possessione partis hereditatis Balczewo cedere, quamprimum pecunia ipsi ab Ottone dicto Przechod persoluta fuerit, in qua idem Otto praefatam hereditatem dicto Rainoldo obligaverat

1594
Kazimirus rex Polonie etc. 1368 Apr. 14, Cracovie; villas monasterii de Wąchock dictas Kazimierz, Prawęcice, Babice et Prusinowice, pro melioratione earum ad tempus vitae suae in curam et gubernationem recipit

1595
Fr. Neplach abbas Opathowycensis 1368 Apr. 20, in Opathowicz; nomine sui conventus Ordinis s. Benedicti, fraternitatem cum conventu de Lubin renovat

1596
Kazimirus rex Polonie etc. 1368 Mai. 10, Poznanie; confirmat privilegium, quod dederant civitati Wałcz: Otto, Conradus, Iohannes, Waldemarus marchiones de Brandenborch etc. 1303 Apr. 23, Lyvenwalde

1597
Kazimirus rex Polonie etc. 1368 Mai. 12, in Srem; venditionem tractus sagenae maioris in fine lacus de Błożejewo ratam habet, quam Petrus Suczka heres de Osłonino Iaroslao heredi de Błożejewo resignaverat

1598
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1368 Mai. 12, Gnezne; procuratores instituit, ut arbitros pro limitatione dioecesis Gneznensis et Poznaniensis electos moneant et requirant

1599
Wirzbantha castellanus Poznaniens. n. n. Polonie capitaneus general. 1368 Iun. 23, s. l.; protestatur, Sandivogium heredem de Głęboczek Nicolao Kerstani, civi Posnaniensi, quatuor mansos in hereditate Manieczki obligavisse

1600
Iohannes episcopus Poznaniens. 1368 Iul. 19, in Czansino; promittit, se omnia rata habiturum, quaecunque arbitratores electi de dislimitatione dioecesis Poznaniensis et Gneznensis statuerint

1601
Semovitus dux Mazovie etc. 1368 Iul. 25, in Sochaczovia; cum Iohanne Poznaniensi episcopo, ratione solutionis decimarum de villis sui ducatus compositionem facit

1602
Semovitus dux Mazovie etc. 1368 Iul. 25, in Sochaczowia; villam Kukały cum villa ecclesiae Poznaniensis dicta Biskupice et area Koszczelisko commutat

1603
Kazimirus rex Polonie etc. 1368 Nov. 30, Poznanie; confirmat literas, quas dederat fratribus Militiae Templi: Premisl secundus dux Polonie et Cracovie 1286 Nov. 19, Pyser

1604
Nicolaus prepositus ecclesie Gneznens. 1368 Dec. 10, Gnezdne; villam Capituli Gneznensis dictam Parlinek de iure Polonico in ius Theutonicum transfert, et scultetiam eiusdem Laurentio filio Sdeslai certis conditionibus vendit

1605
Kazimirus rex Polonie etc. 1368 Dec. 18, in Cruswicia; monasterio de Byszewo petente, possessionem ei vilarum in territorio de Nakło sitarum earumque libertates confirmat

1606
Kazimirus rex Polonie etc. 1368 Dec. 18, in Cruswicia; monasterio de Byszewo petente, possessionem villarum eius in territorio Naklensi confirmat, eisque amplissima privilegia largitur

1607
Wirzebenth Hauptman des Königr. zu Polan 1368 Dec. 24, zu Drawenburg; schliesst im Namen Kazimirs, Königs von Polen, mit dem Grafen Heinrich von Schwarzburg, welcher im Namen Otto's des Markgrafen von Brandenburg auftritt, einen Vergleich in Betreff der Streitigkeiten zwischen beiderseitigen Unterthanen an der Neumärkischen Gränze ab

1608
Consules Koninenses 1369 Ian. 3, Konin; protestantur, Halussam relictam Wilhelmi advocati de Konin, macella panum et sutorum in civitate praedicta Thomassio advocato de Brześć Kujawski certis conditionibus obligavisse

1609
Fr. Albertus abbas monasterii Lubinens. 1369 Mart. 12, in Lubin; Iacobo, qui una cum fratre suo defuncto scultetiam in Świączyn monasterio de Lubin resignaverat, mansum liberum in eadem villa donat

1610
Thomislaus iudex Kalisiens. 1369 Mart. 12, in civitate Gnezna; Alberto palatino Brestensi adiudicat, ut Boguslaus de Pilatowo et Henricus de Rynarzewo molendinum inter villas Pilatowo et Obielewo existens destruant, protestaturque, Albertum praedictum demonstravisse, nemini licitum esse in fluvio Noteć inter villam Ptur et oppidum Łabiszyn pontem, aggerem, molendinum construere vel navigium exercere

1611
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1369 Apr. 13, Lovicz; ecclesiam parochialem a Nicolao decano ecclesiae de Kielce in villa Chludno fundatam dotat, parochiamque eius instituit

1612
Preczlaus palatinus Calissiens. etc. 1369 Iun. 9, Srzode; sculteto villae regalis Murzynowo, dicto Czessek, unum mansum liberum vendit et quaedam privilegia concedit

1613
Petrus episcopus Lubucens. 1369 Iun. 25, Cracovie; sententiae a iudicibus in causa suae ecclesiae contra Kazimirum regem Poloniae latae renunciat, eumque verum patronum ecclesiae praedictae recognoscit

1614
Iohannes episcopus Poznaniens. 1369 Iun. 30, Poznanie; villam Kozłów biskupi Stanislao de Rozlazłowo iure de Magdeburg ad locandum exponit

1615
Iohannes episcopus Poznaniens. 1369 Iun. 30, Poznanie; Iohanni dicto Sobana de Młodojewo, mericam Kochowo iure de Środa ad locandum in villam exponit, scultetiamque ibidem vendit

1616
Berwoldus prepositus et conventus Trzemeschnens. 1369 Aug. 10, in Trzemeschna; protestantur, nobilem Nicolaum heredem quondam in Karsewo, scoltetiam villae Wełna monasterii sui propriae cuidam Andreae vendidisse, in eumque iura dicto Nicolao concessa transfundunt

1617
Nicolaus heres de Wola et Orchovo 1369 Oct. 23, in Orchovo; una cum consorte sua Katarina ecclesias in hereditatibus suis dictis Wola et Orchowo erigit et dotat

1618
Kazimirus rex Polonie etc. 1369 Nov. 4, in Chanczin; civitatem Koźminek cum quatuor villis adiacentibus, amplissimis privilegiis munitas, Barthussio de Wezenburg confert

1619
Iohannes episcopus Poznaniens. 1369 Nov. 12, Poznanie; altaristae altaris s. Stanislai in ecclesia maiori, iam ab Andrea archidiacono Poznaniensi quodam prato et molendino Czehorzewsky dotato, decimas de villa Krzeszkowice confert

1620
Iaxa capitaneus Syradiens. 1369 Dec. 22, in Syradia; ecclesiae Gneznensi contra petitionem Iohannis heredis de Mikoszyce antiquos limites inter praedictam villam et villam Parzno adiudicat

1621
Kazimirus rex Polonie etc. 1370 Ian. 14, Poznanie; commutationem hereditatis Ryszewo Nicolai et fratrum eius germanorum, heredum de Studzieniec propriae, cum villa monasterii de Trzemeszno dicta Jabłowo ratam habet, eique privilegia ceterarum villarum praedicti monasterii largitur

1622
Kazimirus rex Polonie etc. 1370 Ian. 14, Poznanie; confirmat privilegium, quod dederat civitati Poniec: Comes Dirsco heres de Ponecz 1309 Iun. 23, in Ponecz; villamque Śmiłów eidem incorporat

1623
Kazimirus rex Polonie etc. 1370 Ian. 14, Poznanie; Petro episcopo de Lubusz concedit, ut in oppido eius Kazimierz forum septimanale et ius Magdeburgense instituatur

1624
Kazimirus rex Polonie etc. 1370 Ian. 14, Poznanie; confirmat privilegium, quod dederat monasterio de Łekno: Premisl dux Polonie 1253 Mai. 20, in Pogorolicia

1625
Kazimirus rex Polonie etc. 1370 Ian. 14, Poznanie; confirmat litteram, quam dederat Czosconi sculteto de Murzynowo: Preczlaus palatinus Kalisiens. 1369 Iun. 9, Srzode

1626
Kazimirus rex Polonie etc. 1370 Ian. 25, in Sneno; villam Osiecko, quam monasterium de Zemsko a civibus de Frankfurt emerat, eidem monasterio incorporat, conceditque, ut iuribus et libertatibus ceterarum possessionum dicti monasterii frui possit

1627
Kazimirus rex Polonie etc. 1370 Ian. 26, in Sneno; villam Gogółkowo, quae sibi vigore statuti interdicentis: ne quis profugos et malefactores in villa sua fovere presumat: fuerat devoluta, cum villis ecclesiae Gneznens. dictis Konotopia et Ulesie commutat

1628
Kazimirus rex Polonie etc. 1369 (sic) Febr. 4 (sic), Pysdri; Stephano de Kraszyce villam Chrosna tunc temporis desertam donat

1629
Bogufalus heres de Scudla 1370 Febr. 7, in Kalis; nomine uxoris suae Sczyscze et proximiorum ipsius protestatur, progenitores eorundem ecclesiae Gneznensi hereditatem Borowo vendidisse

1630
Peregrinus iudex Siradiens. 1370 Febr. 19, in Schadek; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi contra petitionem heredum de Żeronice antiquam limitationem inter hereditates Przykuna et Żeronice adiudicat

1631
Iaroslaus s. ecclesie Gneznens. archiepiscopus 1370 Mart. 16, Zneyne; divisionem proventuum ecclesiae parochialis in villa Łekno confirmat, quam Andreas et Dobeslaus rectores eiusdem inter se fecerant

1632
Nicolaus prepositus ecclesie Gneznens. 1370 Apr. 24, Gnezne; villas Capituli dictas Korytkowo et Oldrzychowo, Laurentio Lyssarz ad locandum iure de Środa exponit

1633
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1370 Apr. 24, Gnezne; advocatiam in civitate Kamień a plurimis advocatis redimit, et denuo Hermanno dicto Templyn vendit

1634
Iohannes capitaneus Lanciciens. 1370 Iun. 12, Lancicie; inter villas Prądzewo et Tum limites statuit

1635
Kazimirus rex Polonie etc. 1370 Iun. 13, Poznanie; confirmat literam, quam dederat Alberto palatino Brestensi: Thomislaus iudex Kalisiens. 1369 Mart. 12, in civitate Gnezna

1636
Preczslaus palatinus Calisiens. n. n. capitaneus Polonie general. 1370 Iun. 23, in Pysdri; protestatur, Iarkemboldum, natum Nicolai de Brudzewo, hereditatem Cielcze Iankoni heredi de Czerlejno vendidisse

1637
Preczslaus capitaneus Polonie general. etc. 1370 Iun. 26, in Oborniki; Aegidio sculteto de Nowawieś molendina regalia ante oppidum Oborniki sita certis sub pactionibus vendit

1638
Iohannes episcopus Poznaniens. 1370 Iul. 1, Poznanie; Panczslao et Iacobo privilegium super scultetia ipsorum in villa ecclesiae Poznaniensis dicta Góra largitur

1639
Poray et Ianussius heredes de Thokarzewo 1370 Iul. 25, Gnezne; hereditatem Kozłowo Chwalimiro in ius Szredense locandam exponunt

1640
Dobrogostius verus etc. heres de Mylessyna Gorka 1370 Aug. 29, Gnezne; allodium in Targowa Górka Iacussio Mlynek genero suo quadam conditione obligat

1641
Iohannes capitaneus Lanciciens. 1370 Sept. 9, Grzegorzow; confirmat commutationem villae ecclesiae Gneznens. dictae Słupeczka, cum villa Chebdae et Miklonis propria, nomine Raducz

1642
Kazimirus rex Polonie etc. 1370 Sept. 16, in Radossicze; confirmat litteras, quas dederat ecclesiae Gneznensi: Iohannes capitaneus Lanciciens. 1370 Sept. 9, Grzegorzow

1643
Lodovicus Hungarie et Polonie rex 1370 Dec. 8, Gneznie; capitaneo de Kalisz mandat, ut civitatem praedictam in omnibus libertatibus, quibus tempore Kazimiri regis fruebatur conservet, literasque eidem civitati ab aliis regibus et principibus concessas, per omnia observet

1644
Otto Marggraff zu Brandenburg etc. 1370 Dec. 16, zu Spandow; nimmt das Kloster Paradyż unter seinen Schutz auf

1645
Bervoldus prepositus et Iacobus dict. Zavisa frater monasterii de Tremesna 1371 Ian. 24, in Grzegorzewo; nomine sui monasterii lacui de Ostrowite in rem ecclesiae Gneznensis renuntiant

1646
Cunradus dictus Zchyphorn advocatus de civitate Schova 1371 Mart. 11, in Swecechow; una cum ceteris testibus protestatur, altercationes inter monasterium de Lubin et Iohannem Walrmul, advocatum de Święciechowa, occasione advocatiae oppidi praedicti exortas, ab arbitris amicabiliter esse sopitas

1647
Stasca abatissa nec non cum toto conventu Gneznensi 1371 Apr. 14, Gnezne; protestatur, Arnoldum civem Gneznens. una cum sororibus ipsius, scultetiam villae sui monasterii dictae Woźniki nobili viro Gotczoni advocato de Gniezno vendidisse

1648
Preczslaus palatinus Kalisiens. n. n. capitaneus Maior. Polonie general. 1371 Apr. 24, Gnesne; scultetiam villae Pławce Swentoslao sculteto de Sokolniki vendit, iuraque eiusdem describit

1649
Albertus abbas Lubinens. 1371 Iun. 14, Lubin; scultetiam in hereditate Bieżyn cuidam Alberto vendit, ut eam iure Theutonico locet

1650
Iohannes episcopus Poznaniens. 1371 Iun. 30, Poznanie; molendinum super fluvium Warta in villa Rogusko a Staskone molendinatore constructum, eidem Staskoni quibusdam conditionibus tradit

1651
Velislaus proconsul cum consulibus de Gostin 1371 Oct. 6, in Gostin; ratione debiti triginta marcarum, molendinum Hanconis Grymar Iohanni episcopo Poznaniensi in eadem summa obligant

1652
Gregorius Pp. XI 1371 Oct. 19, Avinione; abbati monasterii s. Mariae in Arena in Wrocław mandat, ut in causa appellationis Capituli ac vicariorum perpetuorum ecclesiae de Kraków a sententia Iaroslai, Gneznensis archiepiscopi, ad Sedem apostolicam, inquirat et decernat

1653
Otto de Pilcz Polonie capitaneus general. 1371 Dec. 7, Poznanie; protestatur, Sandivogium subcamerarium Poznaniensem hereditatem Kamieniec cum villa monasterii de Łekno dicta Pińsk commutasse

1654
Otto de Pilcz Polonie capitaneus general. 1371 Dec. 7, Posnanie; protestatur, Hoczvinum heredem de Rakówko, una cum matre ipsius Eufrosina hereditatem praedictam monasterio de Lubin resignasse

1655
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1371 Dec. 24, Gnezdne; declarat, se appellationi, a fr. Iohanne monasterii Ląd nomine Petri presbyteri in re ecclesiam parochialem oppidi Lądek concernente contra se interpositae, adhaerere

1656
Sandiwogius heres de Szubyn capitaneus Gnewcoviens. 1372 Ian. 8, in Byssovia; solutionem decimae monasterio de Byszewo de villa sua Dębowo ordinat

1657
Consules Nove Landisbergk 1372 Mart. 30, Landisberge; curiam monasterii Paradyż propriam in suoque oppido sitam emunt, et cum monasterio praedicto pactionem vicinalem faciunt

1658
Otto de Pilczia capitaneus Polonie general. 1372 Apr. 14, in Pysdri; promittit, se curaturum, ut spoliatores civium de Głogów damnum eisdem illatum restituant

1659
Iohannes abbas monasterii s. Marie in Arena etc. 1372 Apr. 21, Wratislavie; in causa appellationis Capituli et vicariorum Cracoviensium contra petitionem Iaroslai Gneznensis archiepiscopi, sibi a Sede apostolica commissa, Nicolao de Ponkaw canonico Wratislaviensi vices suas committit

1660
Helingus prepositus ad s. Iohannem in suburbio Gneznensi Ordinis Hierosolymitani 1372 Apr. 24, s. l.; venditionem medii mansi in villa Zdziechowa confirmat, quem Nicolaus dictus Czarnota cuidam Alberto resignaverat privilegiumque confirmat, cum quo idem medius mansus praedicto Nicolao fuerat datus

1661
Elizabeth senior regina Ungarie et Polonie 1372 Iun. 4, in Pysdri; civitati Kalisz villam Dobrzec restituit, quam b. m. Kazimirus rex in propriam potestatem receperat

1662
Elizabeth senior regina Ungarie et Polonie 1372 Iun. 12, Gnezne; ratam habet resignationem villae Lutowo, quam Iohannes et Thomislaus, eiusdem heredes, ecclesiae Gneznensi vendiderant

1663
Elizabeth senior regina Ungarie et Polonie 1372 Iun. 12, Poznanie; confirmat privilegia, quae dederant civitati Słupca: Wladislaus Cracovie tociusque Polonie dux 1315 Dec. 29, in Chanczin, et Kazimirus rex Polonie 1346 Iun. 14, in Pysdri

1664
Elisabeth senior regina Hungarie et Polonie 1372 Iun. 13, Posnanie; ratam habet sententiam iudicum, qua monasterium de Owińska ab obligatione solvendi annuatim 60 asseres pro ponte civitatis Poznań absolverant

1665
Elizabeth regina senior Ungarie et Polonie 1372 Iun. 14, Poznanie; civitati Poznań villas Jeżyce et Winiary, quondam a Kazimiro rege receptas restituit

1666
Elisabeth senior regina Hungarie et Polonie 1372 Iun. 15, Gnezne; confirmat privilegia, quae dederant monasterio sanctae Clarae in Gniezno: Premisl dux Polonie 1284 s. d. Gnezne, Premisl secundus dux Maioris Polonie 1295 s. d. in Gnezna, et Wladislaus dux regni Polonie 1298 Apr. 25, in Gnezna

1667
Iohannes episcopus Vincencius palatinus Poznaniens. Preczlaus Kalisiens. 1372 Iun. 17, Gnezne; villam Kamieniec Iacobo et fratribus eius, ministerialibus regis, contra petitionem Sandivogii de Wojnowo vigore privilegii adiudicant, quod dederat ministerialibus suis: Boleslaus dux Polonie 1271 Apr. 25, Gnezne

1668
Consules Nove Landisberg 1372 Iun. 21, Landisberg; ab Iohanne episcopo Poznaniensi petunt, ut villas ipsorum Ulim et Deszno ab ecclesia in Kernin seiungat et ecclesiae s. Georgii prope Landsberg uniat, cuius rectorem Iohannem, cura animarum investiendum commendant

1669
Elisabeth regina senior Ungarie et Polonie 1372 Iun. 23, Crusvicie; Nicolao de Kurnik cancellario Poloniae petente, villam Ostrowite Prymasowskie titulo civitatis insignit

1670
Gregorius Pp. XI 1372 Iul. 10, apud Villamnovam; Ludovico rege Ungariae petente, episcopis Poznaniensi et Wladislaviensi quinque clericis suarum dioecesium beneficia ecclesiastica conferendi facultatem concedit

1671
Otto de Pilcz Polonie capitaneus general. 1372 Iul. 10, Pisdre; protestatur, Langvar et fratrem eius Martinum hereditates Kąty et Radlin Laurentio castellano Poznaniensi vendidisse

1672
Consules civitatis Kalis 1372 Iul. 21, s. l.; protestantur, Iekelinum Wachsmut concivem suum, in ecclesia s. Nicolai in Kalisz altare certa ordinatione fundavisse

1673
Dobrogostius Arnoldus Urlicus Bartoldus domini Drdzenenses dicti de Ost 1372 Iul. 25, in Rogoszno; possessionem scultetiae in villa Tłukawy Nicolao et Obeczano confirmant

1674
Gregorius Pp. XI 1372 Iul. 27, apud Villam Novam; universo clero et saecularibus potestatibus in Alemania, Polonia et Silesia constitutis mandat, ut inquisitoribus a se ad persequendos Beghardos deputatis auxilium praestent

1675
Otto Markgraf von Brandenburg 1372 Aug. 29, Arnswolde; versöhnt sich mit den Rittern Gebrüdern von der Ost, und nimmt sie wieder, namentlich mit dem Schlosse Drzeń gegen Jedermann, die Könige von Polen ausgenommen, in seine Dienste auf

1676
Ludovicus Hungarie etc. rex 1372 Oct. 4, in Winar; mercatores de Poznań ab omni solutione tributi et thelonei per totum ambitum regni Poloniae liberat

1677
Przeczslaus iudex Poznaniens. 1372 Dec. 17, Poznanie; monasterio de Lubin hereditatem Rakówka contra petitionem Eufrosinae et filii ipsius adiudicat, Iaszkoni vero de Dambycze 40 marcas ab eodem monasterio recipiendas addicit

1678
Nicolaus subcamerarius Kalisiens. 1372 Dec. 19, in Iancowo; Nicolao dicto Premunt molendinum in villa Góra contra petitionem Kunradi vitrici ipsius adiudicat

1679
Otto capitaneus Polonie universal. 1372 s. d., in Poznania; protestatur, Pribislaum heredem de Gryżyna hereditatem Wławie monasterio de Lubin, quodam tamen modo resignavisse

1680
Iessac Cegil proconsul etc. consules etc. scabini Coninensis civitatis 1373 Febr. 3, in Konin; protestantur, Halussam, relictam quondam Wilhelmi advocati de Konin, macellum carnium in civitate praedicta monasterio Ląd vendidisse

1681
Iessac Cegil proconsul etc. consules etc. scabini civitatis Koninensis 1373 Febr. 3, in Konin; protestantur, Hermannum dictum Kolberg, ipsorum concivem, macellum in civitate praedicta situm monasterio Ląd contulisse

1682
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1373 Febr. 5, in Queciszowo; census de molendinis in oppido Kwieciszewo, quos pro sustentatione altaris in ecclesia cathedrali Gneznensi in honorem s. Nicolai erecti deputaverat, cum decimis mensae suae de villis Roztrębowo et Niedźwiady commutat

1683
Nicolaus prepositus ecclesie Gneznens. 1373 Apr. 19, in Squirnevicze; Iarando canonico Gneznensi modo praebendae villam eiusdem Capituli dictam Wojcin confert, cui Iohannes cancellarius ecclesiae Cracoviensis antea renuntiaverat

1684
Gregorius Pp. XI 1373 Mart. 15, Avinione; iudicibus mandat, ut excessus in civitate et dioecesi Poznaniensi contra ecclesias et personas ecclesiasticas perpetratos reprimant

1685
Fr. Iacobus prepositus et conventus Tremesens. 1373 Iun. 4, s. l.; Meczslao scolteto de Oćwieka antiquum privilegium, in quo iura eius continebantur, renovant

1686
Iohannes episcopus Poznaniens. 1373 Iul. 1, Poznanie; Mrokothae praeposito ecclesiae s. Spiritus in Poznań concedit, ut partem agri arenosam civitati praedictae adiacentem, Martino civi Poznaniensi ad plantandum vineam certa pactione exponere possit

1687
Divisius venator Syradiens. etc. 1373 Iul. 21, in Opatow; una cum fideiussore suo spondet, se omnia damna, quae villis ecclesiae Gneznensis occasione iuris officii sui, szronowe vocati intulerat, resarturum

1688
Petrus Stephani archidiaconus de Sabucz etc. apostolice Sedis nuncius 1373 Iul. 26, Cracovie; Iaroslaum archiepiscopum Gneznensem de 70 marcis grossorum Pragensium quitat, quas pro decima decimae principalis a Gregorio Pp. XI impositae receperat

1689
Lodowicus rex Hungarie Polonie etc. 1373 Oct. 3, Cassovie; civibus de Poznań spondet, pro eo, quod carente se prole masculina, in successionem unius de filiabus suis in regimen coronae Poloniae consenserint, se omnia iura et privilegia civitatis ipsorum conservaturum

1690
Elizabeth senior Ungarie et Polonie regina 1373 Oct. 3, Cassovie; cives de Kalisz a solutione medii thelonei in Konin et Ostrzeszów liberat

1691
Preczlaus episcopus Wratislaviens. 1373 Dec. 11, Othmuchow; bullam, quam ediderat: Gregorius Pp. XI 1373 Mart. 15, Avinione, cuiusque vigore iudex ac executor ad reprimendas violentias in dioecesi Poznaniensi commissas existit constitutus, publicat; omnibus vero abbatibus, universoque clero dioecesis praedictae mandat, ut contra omnes huiusmodi patratores iuxta summas praedictae bullae procedant

1692
Peregrinus iudex Siradiens. 1374 Ian. 4, in Sadek; ecclesiae Gneznensi possessionem hereditatis Boleszyn contra petitionem heredum de Obrzębin et de Słomów adiudicat

1693
Gregorius Pp. XI 1374 Ian. 13, Avinione; archiepiscopo Gneznensi mandat, ut contra quemdam presbyterum nonnullos errores spargentem, secundum canones procedat

1694
Przeczslaus iudex Poznaniens. 1374 Ian. 23, Poznanie; monasterio de Lubin possessionem mediae advocatiae oppidi Krzywin contra petitionem Petri civis de Śrem et fratrum eius adiudicat

1695
Przeczslaus iudex Poznaniens. 1374 Ian. 24, Poznanie; monasterio de Lubin possessionem hereditatis Rakówko contra petitionem Godzwini et matris eius adiudicat

1696
Semovitus dux Cirnensis et Ravensis 1374 Ian. 25, in Wisszegrod; pro Petrassio vexillifero Plocensi promittit, eundem durante controversia inter ipsum et Iaroslaum archiepiscopum Gneznensem, treugas pacis usque ad diem b. Iohannis Baptistae servaturum

1697
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1374 Febr. 15, Lovicz; Stanislao episcopo Plocensi mandat, ut sententiam excommunicationis in Stephanum capitaneum Zemoviti ducis Mazovie eiusque complices et fautores, direptores bonorum ecclesiae Gneznensis, simulque interdicti in dioecesim Plocensem pluresque eiusdem ducis ditiones, quae recensentur, proferat

1698
Boguslaus canonicus Gneznens. etc. 1374 Febr. 23, in Grzegorzow; ratam habet venditionem scoltetiae villae sui Capituli dictae Budzisław, quam Iacobus et Petrus scolteti in rem Voislai nati Radslai resignaverunt

1699
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1374 Mart. 7, in Grzegorzowo; ius patronatus ecclesiae in Łąkoszyn conventui de Trzemeszno contra petitionem Stephani heredis eiusdem villae adiudicat

1700
Semovitus Troydeni dux Mazovie 1374 Mart. 8, in Ploczk; ecclesiae Gneznensi pro damnis, bonis eiusdem ecclesiae in districtu de Łowicz sitis per quosdam subditos suos illatis, villas Świerzysz, Niedźwiada et Weimo confert

1701
Gregorius Pp. XI 1374 Apr. 28, apud Villamnovam; Iohannem ecclesiae Gneznensi in archiepiscopum praeficit et de more commendat

1702
Gregorius Pp. XI 1374 Apr. 28, apud Villamnovam; Iohannem electum Gneznensem Ludovico regi Poloniae et Hungariae commendat

1703
Gregorius Pp. XI 1374 Mai. 16, Galloni; Iaroslao episcopo, olim archiepiscopo Gneznensi, e mensa archiepiscopali quorundam bonorum ususfructum ad vitam concedit

1704
Gregorius Pp. XI 1374 Iul. 5, apud Orgonum; officiali Gneznensi mandat, ut Iohanni de Trląg canonico Plocensi canonicatum et praebendam in ecclesia Gneznensi conferri curet

1705
Iohannes canonicus Plocens. et vicecancellarius etc. 1374 Iul. 25, in castro Lovicz; profitetur, se villas Gardna, Dobieszewo et Dąbrowa tantum ad tempus vitae suae nomine Gneznens. ecclesiae tenere

1706
Benedictus officialis Gneznens. 1374 Aug. 3, in domo sue habitacionis; privilegium, quod dederat monasterio de Trzemeszno: Premisl secundus dux Polonie 1292 Oct. 21, in Tremesna, in quo etiam continetur privilegium, quod dederat eidem monasterio: Premisl dux Polonie 1251 Apr. 25, in Poznan, per notarium publicum transsumi iubet

1707
Consules iurati etc. civitatis Kalis 1374 Aug. 21, s. l.; Ludovico regi Hungariae, matri ipsius Elizabeth reginae et eisdem hereditarie successuris homagium faciunt

1708
Consules iurati etc. civitatum de Staviszino et de Konyn 1374 Aug. 21, Kalis; Ludovico regi Hungariae, matri ipsius Elizabeth reginae et eisdem hereditarie successuris homagium praestant

1709
Lodovicus Hungarie Polonie etc. rex 1374 Sept. 17, Cassovie; nobilibus regni Poloniae, qui non extante prole masculina filias suas in heredes regni acceptaverunt, amplissima privilegia largitur

1710
Iohannes s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1374 Nov. 8, Zneyne; rectoribus quarundam ecclesiarum in districtu Naklensi sitarum mandat, ut ad requisitionem abbatis de Byszewo incolas certarum villarum eiusdem districtus, census decimales solvere recusantes excommunicent

1711
Divissius venator Siradiens. et Clemens castellanus Kazimiriens. 1374 Dec. 14, Lancicie; pro fratribus suis, filiis quondam Divissii de Przywiska spondent, ipsos Iohanni archiepiscopo Gneznensi et hominibus eiusdem nulla prorsus damna illaturos

1712
Gregorius Pp. XI 1375 Ian. 31, Avinione; Nicolao Strosberg nuncio apostolico mandat, ut archiepiscopum Gneznensem, eiusdem suffraganeos aliosque, ad ei rationem reddendam decimarum collectarum et eas solvendas compellat

1713
Gregorius Pp. XI 1375 Ian. 21, Avinione; Nicolao Strosberg nuntio apostolico mandat, ut archiepiscopum Gneznensem et eius suffraganeos ad restituendas quasdam pecunias collectas compellat

1714
Gregorius Pp. XI 1375 Febr. 3, Avinione; Nicolao Strosberg apostolico nuntio mandat, ut incolas provinciae Gneznensis et dioecesis Culmensis ad solvendum denarium b. Petri per parochos moneat eumque colligi faciat

1715
Gregorius Pp. XI 1375 Febr. 5, Avinione; Iohanni archiepiscopo Gneznensi mandat, ut Nicolao Strosberg nuntio apostolico in assequenda ecclesiae Gneznensis praepositura etc. faveat

1716
Iohannes s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1375 Febr. 13, Gnezne; potestatem praepositi Gneznens. voluntarie distribuendi praebendas inter canonicos ecclesiae praedictae definit, eandem secundum aequitatis modum ordinat, statutum quoque Iaroslai archiepiscopi: de officio divino a praelatis, canonicis et vicariis exercendo: mutat

1717
Iohannes archiepiscopus Gneznens. 1375 Apr. 26, Gnezne; duos articulos statuti mutat, qui anno eodem de missis a praelatis et canonicis in ecclesia maiori celebrandis, et de generalibus Capitulis bis in anno celebrandis fuerant editi

1718
Gregorius Pp. XI 1375 Mai. 7, Avinione; Nicolaum ecclesiae Poznaniensi in episcopum praeficit et de more commendat

1719
Sandzivogius capitaneus Polonie Maioris 1375 Mai. 11, in Szubino; confirmat donationem villae Wyskidno, ab abbate monasterii de Byszewo, priori et conventui eiusdem monasterii factam

1720
Fr. Sobeslaus abbas monasterii Lubynens. 1375 Iun. 6, in Lubyn; Nicolao sculteto de Krzywin novam litteram super scultecia eiusdem civitatis largitur

1721
Iohannes Kokoszka viceiudex Koninens. et Thomislaus Pomoczno 1375 Iun. 23, in Konin; una cum aliis zuppariis protestatur, abbatem de Ląd et Iankonem heredem de Grabienice, ratione limitum iudicialiter concordavisse

1722
Thomislaus iudex Kalisiens. 1375 Iun. 25, Gnezne; monasterio Ląd possessionem allodii in villa Wrąbczyn contra petitionem Philippi de Miłosław castellani de Krzywin adiudicat

1723
Sandivogius regni Polonie capitaneus 1375 Iun. 26, Gnezne; protestatur, Iohannem castellanum Kalissiensem ipsum fideiussoria cautione monasterio Ląd pro Philippo de Miłosław castellano Krzywinensi et eius proximis ratione allodii in villa Wrąbczyn obligavisse

1724
Iohannes Kmitha capitaneus Syradiens. 1375 Iul. 13, Syradie; Ludovico rege et Elisabeth regina seniori Poloniae mandantibus, Nicolao notario Siradiensi unum mansum in villa Rusiec donat

1725
Nicolaus de Ponkow canonicus ecclesie Wratislaviens. 1375 Sept. 4, Wratislavie; ut iudex in causa Iaroslai quondam Gneznens. archiepiscopi contra praelatos, canonicos ac vicarios ecclesiae Cracoviensis ab Iohanne abbate monasterii s. Mariae in Arena, iudice a Sede apostolica in causa eadem deputato, subdelegatus, canonicos et vicarios praedictos ad restitutionem oblationum a Ludovico rege occasione coronationis in ecclesia Cracoviensi factarum condemnat

1726
Albertus heres de Boszeyewicze 1376 Mai. 26, Zneyne; Iarando canonico Gneznensi, ad solvendum debitum Cristini castellani Zbąszimiensis sese obligat

1727
Troyanus prepositus Poznaniens. 1376 Iun. 30, Poznanie; scultetiam villae Kicin a pluribus scultetis redemptam, Iohanni et Predvogio fratribus denuo certis conditionibus vendit

1728
Nicolaus episcopus Poznaniens. 1376 Iul. 2, Poznanie; ordinationem ratam habet, quam ratione cuiusdam vineae Ticzco de Moglicz canonicus et Friczco Sarwochter civis Poznaniens. inter se fecerant

1729
Gregorius Pp. XI 1376 Sept. 5, Avinione; Bronislao de Strzałkowo canonicatum in ecclesia Gneznensi confert

1730
Sandzivogius Maioris Polonie capitaneus 1376 Sept. 26, in Piser; protestatur, Iohannem de Komierowo una cum fratribus suis hereditatem Naslava lanka monasterio de Byszewo vendidisse

1731
Iesko de Comyrow verus heres s. a. d. et l.; una cum fratribus suis hereditatem Naslava lanka monasterio de Byszewo vendit

1732
Fr. Sobeslaus abbas monasterii Lubinens. 1376 Oct. 17, Lubyn; una cum suo conventu scultetiam in villa Targowisko Mathiae filio Martini confert

1733
Pelka Ade de Byssowa et Petrassius de Thur heredes 1377 Febr. 19, Uneyow; protestantur, se et progeniem ipsorum Ianina ratione villarum Świerzysz, Niedźwiada et Weymo (?) cum Iohanne archiepiscopo Gneznensi et progenie eius Grzymała concordavisse

1734
Gregorius Pp. XI 1377 Mart. 17, Rome apud s. Petrum; Damiano Poznaniensi officiali mandat, ut in causa monasterii de Trzebnica contra fratres dictos Olobok decidat

1735
Semovithus Troydeni dux tocius terre Mazovie etc. 1377 Mart. 22, in Ploczsk; villam Gzdów ecclesiae parochiali de Mszczonów restituit conceditque, ut iure Theutonicali locari valeat

1736
Sandivogius palatinus Kalisiens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1377 Apr. 25, Gnezne; divisionem villarum Golina, Gierlachowo et Konarzewo roborat, quam Derslaus cum liberis sororis ipsius uterinae fecerat

1737
Semovithus dux terre Mazovie etc. 1377 Mai. 5, in Wyszegrad; donationem duorum mansorum, areae et domus in oppido Mszczonów, a Prandota cive ibidem in favorem ecclesiae parochialis factam confirmat, eosque omnium contributionum ducalium reddit immunes

1738
Domarathus Polonie capitaneus 1377 Mai. 8, Poznanie; protestatur, Dzersconem de Łowęcin tertiam partem iuris collationis in ecclesia parochiali villae Swarzędz habere

1739
Preczslaus palatinus Kalisiens. ceterique iudices 1377 Mai. 27, Gnezdne; coram Ludovico rege protestantur, villas Wrąbczynek et Adamierz cum molendino sub civitate Pyzdry sito, ab antiquo ad monasterium Ląd pertinere

1740
Thomislaus iudex Calissiens. 1377 Mai. 27, Gnezne; possessionem partis lacus oppido Bnin adiacentis Iaroslao de Błażejewo contra petitionem heredum de Noskowo et de Kuropatniki adiudicat

1741
Guillermus etc. presbiter cardinalis 1377 Iun. 19, Anagnie; Nicolao episcopo Poznaniensi terminum solvendi 60 florenos auri prorogat, sacro collegio pro communi servitio debitos

1742
Poray heres de Thokarzewo 1377 Aug. 24, in Trzemeschna; hereditatem suam Tokarzewo Czestkoni et filio eius Clementi in ius Sredense locandam confert

1743
Ladislaus dux Opoliensis etc. 1377 Oct. 14, Sanok; Petro genero Gruschconis villam Grabownica iure pheodali confert

1744
Gregorius Pp. XI 1377 Nov. 18, Rome apud s. Petrum; Nicolao Strosberg collectori in Polonia necessarias facultates concedit

1745
Gregorius Pp. XI 1377 Nov. 18, Rome apud s. Petrum; Nicolao Strosberg collectori in Polonia facultatem concedit, ut omnes, qui propter decimas et alia non soluta excommunicati sint, absolvere possit

1746
Gregorius Pp. XI 1377 Nov. 30, Rome apud s. Petrum; (Sbyluto) episcopo Cuiaviensi mandat, ut cum Nicolao de Pakość et Agnete de Lutobórz super matrimonio inito dispenset

1747
Nycolaus sanctimonialium prepositus in Culmine 1377 Dec. 3, in Culmine; ordinat solutionem decimae de villa Swinazrevo, monasterio de Byszewo debitae

1748
Iaffroszca quondam advocatissa de Criwin 1378 Ian. 17, Criwin; molendinum prope civitatem Krzywin situm monasterio de Lubin vendit

1749
Damianus cancellarius et officialis Poznaniens. 1378 Febr. 25, Poznanie; transsumit literas, quas ediderat Gregorius Pp. XI 1377 Mart. 17, Rome apud s. Petrum, vigoreque earundem praeposito ecclesiae s. Nicolai in Kalisz mandat, ut fratres dictos Oloboc pro iniuriis monasterio de Trzebnica illatis coram se citet

1750
Urbanus Pp. VI 1378 Mai. 13, Rome apud s. Petrum; scolastico Sandomiriensi mandat, ut ab ecclesia de Stężnica illicite alienata eidem restitui curet

1751
Fr. Iacobus prepositus et capitulum in Strzemesna 1378 Iun. 16, in Gansava; una cum capitulo suo hereditatem Novum Szelejewo iure de Środa ad locandum exponunt, ac scoltetiam ibidem Martino kmethoni de Konratowo vendunt

1752
Nicolaus episcopus Poznaniens. 1378 Iul. 1, Poznanie; petente Alberto Ianusii, sculteto de Żegowo privilegium ipsius super scultetia villae praedictae renovat

1753
Domerathus capitaneus Polonie 1378 Aug. 15, in Sroda; protestatur, fratres germanos heredes de Wełna, Predslao fratri ipsorum germano modo divisionis mediam hereditatem Posługowo resignavisse

1754
Domaratus Maioris Polonie capitaneus 1378 Sept. 19, in Klesko; ratificat commutationem villae domus sancti Sepulchri Gneznensis, dictae Nożyczyn, cum villa Żylice, Nicolai et Potrconis fratrum heredum de Dziećmiarki propria

1755
Elizabeth regina Hungarie et Polonie 1378 Nov. 11, in Ząz; civibus Poznaniensibus facultatem, quam tempore Kazimiri regis habebant, de novo concedit, ut consules absque interventu capitanei eligere possint

1756
Domaratus capitaneus regni Polonie 1378 Dec. 18, in Meczichod; protestatur, Nicolaum castellanum de Starygród hereditatem Rokitno cum hereditatibus Muchocin et Radgoszcz monasterii de Zemsko propriis commutavisse

1757
Nicolaus de Cremona decretorum doctor etc. 1378 Dec. 20, Rome; ut iudex in causa Nicolai Strosberg, pro eo ad Sedem apostolicam contra Iohannem Gneznensem archiepiscopum appellantis, quod ab eodem a praepositura Gneznensi fuerit contra concessionem apostolicam amotus, a Sede eadem constitutus, universo clero dioecesis Gneznensis mandat, ut sibi omnes literas et privilegia ipsam causam concernentia ad Romanam curiam transmittant

1758
Domaratus capitaneus Polonie Maioris 1379 Ian. 20, in Pobedise; consulibus de Gdańsk scribit petitque, ut Iohannem Kukel, qui cum una tunna mellis falsificati in foro ipsorum fuerat inventus, quoniam huius rei culpam non haberet, liberum dimittant

1759
Byla advocatus Gnezdnens. 1379 Febr. 23, Gnezdne; macellum in civitate Gneznensi Iohanni de Kozłowo obligat

1760
Mathias de Bochna proconsul et consules Kalisiens. 1379 Mart. 10, s. l.; Clementi archidiacono Kalissiensi redditus annuos sex marcarum, pro fundando altari in ecclesia beatae Mariae virginis in Kalisz vendunt

1761
Iohannes s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1379 Mart. 31, in Grzegorzow; Mathiae advocato de Grzegorzewo insulam Osiek donat facultatemque concedit, ut in oppido adiacenti molendinum construere possit

1762
Iohannes abbas monasterii Welen 1379 Iun. 4, s. l.; emptionem scultetiae villae Wijewo Nekoni quondam Sulkonis confirmat

1763
Maczko heres de Lubosz 1379 Iun. 29, Poznanie; debitum suum Iudaeae Benaszowa se soluturum promittit

1764
Ioseph de Grodzysko 1379 Iul. 14, Grodzisko; Iohanni Vindemuler tertiam partem utilitatum de molendino super rivulum Zapolna ab eodem constructo largitur

1765
Lodvicus rex Ungarie Polonie etc. 1379 Aug. 21, Cassovie; controversias sopit, quae inter Zemovitum ducem Mazoviae et Iohannem archiepiscopum Gneznens. ratione districtus de Łowicz fuerant exortae

1766
Elizabeth regina Ungarie Polonie etc. senior 1379 Sept. 7, Cracovie; controversias inter Zemovitum ducem Mazoviae et Iohannem archiepiscopum Gneznens. ratione districtus de Łowicz exortas dirimit

1767
Domaratus capitaneus Polonie 1379 Sept. 15, in Poznania; protestatur, Nicolaum et Hinkonem Michelsdorf, fratres germanos, divisionem villae Gola inter se fecisse

1768
Iohannes archidiaconus Crussviciens. et ceteri fratres heredes de Tralng 1379 Nov. 3, Gnezne; villam Wszedzin, quam Iohannes praedictus ab abbate et monasterio de Mogilno ad tempus vitae tenet, post mortem ipsius monasterio eidem se restituturos spondent

1769
Iohannes s. Gnezdnens. ecclesie archiepiscopus 1379 Dec. 19, in Crolicowo; ratam habet fundationem altaris in ecclesia s. Mariae in Kalisz, a proconsule et consulibus eiusdem civitatis factam

1770
Pelka iudex et Prandotha subiudex terre Sandomiriens. 1380 Ian. 27, in Opatow; protestantur, Dominicum heredem de Worowice particulam hereditatis ipsius in oppido Jeżów monasterio de Trzemeszno vendidisse

1771
Urbanus Pp. VI 1380 Apr. 6, Rome apud s. Petrum; conservatoribus monasterii de Mogilno mandat, ut idem a violentiis tam personarum ecclesiasticarum quam laicorum tueantur

1772
Consules civitatis Poznanie 1380 Iun. 12, s. l.; protestantur, Petrum et Iacobum filios Nicolai Kristani, macellum ipsorum in foro civitatis situm Pechnoni proconsuli de Poznań obligavisse

1773
Thomas heres de Cesle 1380 Iun. 30, Poznanie; cum Nicolao Strosberg praeposito Gneznensi, ratione fossati fodiendi a lacu de Cieśle usque ad stagnum situm ante molendinum in villa Lisówki componit

1774
Nicolaus episcopus Poznaniens. 1380 Iul. 14, Poznanie; ratam habet fundationem altaris b. Bartholomaei et s. Georgii in ecclesia maiori Posnaniensi a Damiano cancellario et Andrea de Siernicze canonicis Posnaniensibus erecti et dotati

1775
Iohannes s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1380 Iul. 15, in Queczessewo; decernit, ut rectoribus ecclesiae parochialis in oppido Kwieciszewo, de agris advocatiae ibidem non decima campestris, sed missales annonae solvantur

1776
Iassek heres de Wola etc. 1380 Aug. 14, in Wola; villam Swinarzewo monasterio de Łekno donat

1777
Iassek heres de Wala (sic) thezaurarius Kalisiens. 1380 Aug. 14, in Wala; hereditatem Swynarzew monasterio de Łekno resignat

1778
Brudir Winrich von Kniprode Homeistir Dutsches Ordins 1380 Aug. 19, Swecze; bezeugt, dass Sędziwoj Hauptmann von Kraków dem Orden das Gut Grunau und den Wald Babick verpfändet habe

1779
Quidam milites alienigeni s. a. d. et l.; spondent, se pecuniam pro redemptione de captivitate Bartkonis de Wezenborg a Winrico magistro generali Ordinis Theutonicorum mutuatam, eidem restituturos

1780
Sandzivogius capitaneus Cracoviens. et Naklens. terrarum 1380 Aug. 26, in villa Wola; protestatur, Iohannem dictum Istebka et Mscigneum, de Pentków heredes, hereditatem ipsorum Swinarzewo monasterio de Łekno donavisse

1781
Nicolaus episcopus Poznaniens. 1380 Oct. 12, in Wyszkythky; Zemovito duce Mazoviae et Martino eiusdem vicecancellario et ecclesiae in Mszczonów rectore petentibus, decimas de villis ad parochiam ecclesiae praedictae pertinentibus et de aliis pluribus eidem addicit

1782
Nicolaus episcopus Poznaniens. 1380 Dec. 1, in monasterio in Obra; ecclesiam parochialem in villa Siedlec fundat

1783
Nicolaus episcopus Poznaniens. 1380 Dec. 1, in Obra monasterio; dotationem ecclesiae parochialis in villa Prochy confirmat, quam Samborius et fratres ipsius decimis et aliis proventibus locupletant

1784
Stephanus de Iassenecz capitaneus Mazovie general. 1381 Ian. 16, in Iamno; protestatur, Mathiam Falislai de Słubice Nicolao episcopo Poznaniensi advocatiam villae Jamno compositione quadam facta restituisse

1785
Semovitus dux tocius Mazovie 1381 Ian. 21, in Ploczko; advocatiam villae Jamno, a Mathia Falislai de Słubice ecclesiae Poznaniensi vigore sui decreti restitutam, ecclesiae eidem incorporat

1786
Iohannes s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1381 Mart. 1, in Lovicz; ratam habet venditionem advocatiae oppidi Łowicz, quam Nicolaus Benonis Nicolao Hynczae Gerasii resignaverat

1787
Iohannes archiepiscopus Gneznens. 1381 Mai. 4, in Uneow; Capitulo ecclesiae de Wrocław petente, quendam articulum Statuti provincialis, a Fulcone et Iacobo antecessoribus suis quondam editi transsumi facit

1788
Semovitus dux Mazovie etc. 1381 Iun. 2, Ploczko; ratam habet donationem duorum mansorum liberorum, ab Andrea succamerario Plocensi in favorem Iohannis Ruteni ipsius servitoris factam

1789
Fr. Iacobus prepositus et conventus Tremesens. 1381 Iun. 24, in Tremesna; scultetiam hereditatis Miaty in ius Sredense locandae Petro dicto Mlinki vendunt

1790
Lodovicus rex Ungarie Polonie etc. 1381 Iul. 6, Poznanie; ratum habet privilegium, quod monasterio Paradyż dederat: Premisl dux Polonie 1276 s. d., in Poznania

1791
Lodovicus rex Ungarie Polonie etc. 1381 Iul. 6, Poznanie; rata habet privilegia, quae monasterio Paradyż dederant: Bolezlaus dux Polonie 1245 s. d., in Poznan, et Premisl dux Polonie 1257 s. d., in Moder, et insuper concedit, ut in allodiis dicti monasterii incolae locari possint

1792
Ludovicus rex Ungarie Polonie etc. 1381 Iul. 8, in Poznan; ratam habet donationem villae Psarskie ab Iosepho herede de Grodzisk in favorem Zemczae de Langmeil factam, privilegium quoque confirmat, quod Borkoni super villa eadem dederat: Premisl secundus dux Polonie 1279 Iul. 6, in Poznania

1793
Lodovicus rex Ungarie Polonie etc. 1381 Iul. 14, in Kalis; decernit, ut Mussco Iudaeus Poznaniens. hereditatem Srocko Wielkie ipsi a Przybislao herede de Ptaszkowo in debito 80 marcarum obligatam, de qua se tamen Domarathus ut capitaneus Poloniae intromiserat, tamdiu tenere debeat, donec ipsi dictum debitum fuerit persolutum

1794
Fr. Iacobus prepositus Tremesnens. 1381 Sept. 16, in Tremeszna; privilegium, quod dederat monasterio de Trzemeszno: Mesco dux Polonie 1145 Apr. 28, in Gnezden, in formam publicam redigi iubet

1795
Lodovicus rex Ungarie Polonie etc. 1381 Nov. 30, Cracovie; homines ecclesiarum dioecesis Poznaniensis ab omnibus exactionibus, servitiis ceterisque praestationibus liberat, et loco eorundem solutionem annualem de quolibet manso possesso, et charitativi subsidii in certis casibus imponit

1796
Fr. Everardus abbas in Lekna 1381 Dec. 22, in cenobio Leknensi; una cum conventu suo ecclesiam parochialem in oppido Wągrowiec dotat

1797
Semovitus dux tocius terre Mazovie etc. 1381 Dec. 24, in Sochaczowo; ecclesiae parochiali in Mszczonów, pro quibusdam agris villae Zator sibi ab eadem ecclesia concessis, areas circa eandem ecclesiam et quaedam privilegia largitur

1798
Ladislaus dux Opoliensis etc. 1382 Mart. 26, Iuveni Wladislavie; protestatur, Besdzatkonem de Kołuda villam Szrubsk Iarando canonico Gneznensi certa conditione obligavisse

1799
Nicolaus Strosberg prepositus Gneznens. etc. 1382 Apr. 14, in civitate Wratislaviensi; pro summa 5600 florenorum Ungaricalium, camerae apostolicae ratione collectoriae iurium eiusdem camerae debita, se omnia beneficia sua sub poena perpetui carceris expositurum obligat

1800
Urbanus Pp. VI (1382) Iun. 9, Rome; Bodzantam praepositum ecclesiae s. Floriani Cracoviae, archiepiscopum Gneznensem constituit cleroque eiusdem dioecesis commendat

1801
Heinrich Hertzogk in Schlesien Herre zum Sagan und zu Crossen 1382 Aug. 20, zu Schwibussem; bezeugt, dass die Gebrueder Smolki Erbherrn zu Koppen, und deren Vettern, sich mit dem Kloster Paradyż wegen dem Gute Wyszanów verglichen hatten

1802
Sigmund Marggrafe tzu Brandenburg etc. 1382 Aug. 31, tzu Brysk; bestätigt dem Arndt und Ulrich v. d. Ost, Herren zu Drzeń, alle Briefe, die sie von den Königen von Polen und den Markgrafen von Brandenburg erhalten haben

1803
Sigismundus marchio Brandenburgens. n. n. dominus regni Polonie 1382 Oct. 2, in Trzemeschnow; villam Zakłocice, quam monasterium de Trzemeszno vendiderat, iure spirituali privat; villam vero Jakubowo, ab eodem monasterio emptam eodem munit iure, conceditque, ut in oppido Trzemeszno forum institui possit

1804
Primores totaque communitas Maioris Polonie 1382 Nov. 27, in Radomsko; primoribus et communitatibus Minoris Poloniae, de Sieradz et Łęczyca spondent, se fidelitatem huic filiae b. m. Ludovici regis servaturos, quae eis pro herede legitimo in regno Poloniae data fuerit; promittuntque, se a iuribus occasione successionis in regnum Poloniae a rege praedicto concessis nunquam destituros

1805
Nicolaus abbas Lubinens. monasterii 1382 Dec. 10, in monasterio Lubinensi; civibus de Krzywin una cum suo capitulo quosdam hortos oppido praedicto adiacentes concedit

1806
Dirske Uschczant Peczko Iachnik und Sanzywoy Gebrudir Smolkin genant 1382 o. T. u. O.; bekennen, dass sie mit ihren Vettern dem Kloster Paradyż gegenüber allen Ansprüchen auf das Gut Wyszanów entsagt hätten

1807
Primores et terrigene Maioris Polonie 1383 Ian. 18, in Pisdri; Mariae filiae b. m. Ludvici regis Poloniae fidelitatem spondent, civitatique Poznań promittunt, se apud eam suis corporibus et rebus perstituros

1808
Domaratus castellanus Poznaniens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1308 (sic) Iun. 29, in Wronki; protestatur, Mikossium hereditatem ipsius Pożarowo consorti suae Katharinae contra eiusdem dotalicium resignavisse

1809
Stephanus episcopus Chelneensis (sic) 1383 Iun. 30, Poznanie; protestatur, Iacobum scultetiam de Słupia Petro dicto Czarni de Szewce vendidisse

1810
Troyanus prepositus ecclesie Poznaniens. s. a. d. et l.; Nicolao filio quondam Nicolai de Kicin petente, privilegium super advocatia de Ostrówek renovat

1811
Troyanus prepositus etc. totumque Capitulum ecclesie Poznaniens. 1383 Iul. 1, in sacristia ecclesie kathedral. Poznaniens.; protestatur, b. m. Iohannem episcopum Poznaniensem ecclesias parochiales in Bane et Ostrowieczno cum ecclesia oppidi Dolsk recenter fundati univisse

1812
Comes Andreas heres de Ryszewo 1383 Sept. 27, in Ryschewo; hereditatem suam Ryszewko in ius de Środa locandam exponit, ac scoltetiam eiusdem Falconi vendit

1813
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1383 Oct. 7, Poznanie; una cum Capitulo de distribuendis praebendis inter canonicos ecclesiae suae statuit. (Cnfr. Nr. 1716)

1814
Bodzantha s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1383 Oct. 24, Gnezne; Iohanni de Charznica archidiacono Gneznensi concedit, ut in ecclesia maiori altare in honorem b. Iohannis evangelistae et s. Mariae Magdalenae erigere et fundare possit

1815
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1383 Nov. 12, Poznanie; Bartkoni Czeszmir civi Poznaniensi concedit, ut in ecclesia maiori altare in honorem s. Crucis et b. b. Petri et Andreae apostolorum erigere et fundare possit, idemque indulgentiis dotat

1816
Vincencius comes de Nalke etc. 1384 Febr. 23, ... Kurtz; una cum filiis suis impetitioni, contra monasterium Paradyż ratione hereditatis Pieski et quarundam pecuniarum habita renuntiat

1817
Domarathus castellanus Poznaniens. etc. 1384 Febr. 25, in Medzeritz; protestatur, controversiam inter monasterium Paradyż et Vincentium heredem de Chyciny ratione quarundam impetitionum exortam, amicabili compositione esse sopitam

1818
Iacobus prepositus una cum suo collegio etc. 1384 Febr. 28, in Strzemesna; renovant privilegium, quod a. 1378 Iun. 16, in Strzemesna, Martino super locatione hereditatis Nowe Szelejewo in ius de Środa dederant, iuraque in eodem contenta in strenuum virum Grzimoltonem, scultetiae ibidem modernum emptorem transfundunt

1819
Urbanus Pp. VI 1384 Mart. 8, Neapoli; mandat officiali Wratislaviensi, ut bona mensae archiepiscopalis a Bodzanta archiepiscopo Gneznensi et praedecessoribus ipsius clericis vel laicis ad tempus vel perpetuo concessa, eidem mensae restituat

1820
Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1384 Apr. 24, Znene; litteras, quas dederat: Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1358 Iul. 30, Gnezne, et idem archiepiscopus 1358 Iul. 30, Gnezne, transsumi facit, censusque de molendinis in Kwieciszewo, pro sustentatione altarium b. Mariae v. et b. Martini in ecclesia cathedrali Gneznensi erectorum assignatos, cum decimis mensae suae de villis Wapno et Stołężyn commutat

1821
Urbanus Pp. VI 1384 Iun. 3, Neapoli; Bodzantae Gneznensi archiepiscopo Dobrogostium decanum Cracoviensem, a se in episcopum Poznaniensem promotum commendat

1822
Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1384 Iul. 9, Znene; in ecclesia cathedrali Gneznensi altare in honorem s. Nicolai erigit et fundat

1823
Unoldus et Peregrinus fratres uterini de Treplin dicti 1384 Nov. 14, in civitate Gora; bona sua Schoenborn monasterio Paradyż conferunt

1824
Fr. Stephanus abbas monast. Laci s. Marie 1384 Nov. 14, in civitate Gora; protestatur, se una cum consulibus civitatis Góra unionem inter monasterium Paradyż et Unoldum et Peregrinum fratres, dictos de Treplin, ratione bonorum Schoenborn fecisse

1825
Dobeslaus castellanus Cracoviens. et ceteri iudices 1384 Dec. 12, in castro Cracoviensi; Hedvigim reginam Poloniae Bodzantam archiepiscopum Gneznensem calumniarum eidem impositarum innocentem declaravisse protestantur, insuperque archiepiscopum praedictum de utroque parente nobilem esse proclamant

1826
Sandivogius palatinus Kalisiens. et ceteri fideiussores 1384 Dec. 12, in castro Cracoviensi; Bodzantae Gneznensi archiepiscopo spondent, Wenceslaum de Ruszków castrum Opatów cum pertinentiis eidem restituturum

1827
Bodzanta s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1385 Ian. 9 (?), in Lowicz; ecclesiam parochialem a Bronislao archidiacono Gneznensi in Niestronno fundatam, decimis de tribus villis mensae suae dotat

1828
Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1385 Apr. 6, in Byssovia; rectoribus quarundam ecclesiarum mandat, ut incolas certarum villarum districtus Naklensis, census decimales monasterio de Byszewo solvere recusantes, ad requisitionem abbatis monasterii praedicti quovis tempore excommunicent

1829
Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1385 Apr. 7, in Gnezna; expositionem mericae kmethonibus de Orzeł a praedecessoribus suis sub annuo censu factam confirmat

1830
Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1385 Mai. 18, in Trzemeszno; fidelibus in ecclesia monasterii de Trzemeszno varia pietatis opera devote peragentibus indulgentiam quadraginta dierum largitur

1831
Andreas abbas monasterii in Paradiso 1385 Iun. 6, in monasterio Paradiso; villam sui monasterii dictam Kernin civitati Landsberg modo feudi vendit, et pro pecunia recepta villam Goskar a Fridhelmo et Hentzkone fratribus dictis de Wesenburg emit

1832
Consules oppidi Nove Landesberch 1385 Iun. 23, Nove Landesberch; villam Karnin a monasterio Paradyż in pheudum recipiunt

1833
Peregrinus capitaneus regni Polonie 1385 Iun. 28, Poznanie; protestatur, Gnevomirum heredem de Starałęka perpetuam solutionem mediae mensurae farinae de molendino suo ibidem sito, ecclesiae collegiatae in Głuszyna septimanatim faciendam assignavisse

1834
Troyanus prepositus n. n. Capitulum ecclesie Poznaniens. 1385 Iun. 30, Poznanie; scultetis de Śródka et de Sokolniki privilegia super scultetiis ipsorum renovant

1835
Iarandus decanus Gneznens. etc. 1385 Iun. 30, Gnezne; Bodzantam Gneznens. archiepiscopum de summa 20 marcarum quitat, quam ut collector vicesimae a Sede apostolica impositae deputatus receperat

1836
Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1385 Sept. 8, in Curzelow; universo clero dioecesis Cracoviensis mandat, ut Chebdam scultetum de Bodzanów, gravioris excommunicationis sententiae reum in ecclesiis ipsorum nuntient, et a fidelibus arctissime vitari faciant

1837
Iachnicz de Czelmen et ceteri arbitri 1385 Oct. 20, in Czulchow; ratione molendini in Nowe Kramsko concordiam inter monasterium de Obra, et Woythonem Beth, Clementem fratremque eius Gregorium Zewczkowicz faciunt

1838
Bodzantha s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1385 Oct. 26, Lovicz; villam Dobrogosty, Andreae de Grzmiąca iure de Środa locandam tradit

1839
Semovitus dux Mazovie etc. 1385 Nov. 1, in Ieszew; omnia privilegia ab antecessoribus suis ecclesiae Gneznensi super districtum de Łowicz concessa confirmat

1840
Hedvigis regina Polonie 1385 Dec. 15, Cracovie; castrum et civitatem Międzyrzecz villasque Sokolniki et Nowawieś, Dobrogostio episcopo Poznaniensi nec non Iohanni et Nemerzae militibus ac Abrahae heredibus de Nowydwór in quibusdam pecuniis obligat; castrum vero Białaczów iam antea praedictis militibus obligatum recipiens, in locum eiusdem oppidum Kościan substituit

1841
Albertus heres Maioris Sandschzeschzena 1385 Dec. 28, in monaster. Byssoviensi; cum monasterio de Byszewo de decima de villa Suchary solvenda componit

1842
Urbanus Pp. VI 1386 Ian. 26, Ianue; conservatoribus mandat, ut bona ecclesiae Poznaniensis contra violentias quascunque protegant

1843
Wladislaus dominus et tutor regni Polonie etc. 1386 Febr. 18, Cracovie; affectum incolarum regni Poloniae rependens, quo eum in tutorem et gubernatorem elegerunt, omnia antiqua iura et privilegia ipsorum confirmat

1844
Nicolaus de Kosczol iudex Brestensis ac Albertus heres de Pakoscz 1386 Apr. 8, in Pakoscz; Iarando Gneznensi decano et filiastro ipsius, pro debito Alberti castellani de Kamień ac fratris ipsius Mathiae, heredum de Szaradowo, sese obligant

1845
Vladislaus rex Polonie etc. 1386 Apr. 18, in Pizdri; ratas habet litteras, quas dederat monasterio de Ląd: Thomislaus iudex Kalisiens. 1375 Iun. 25, Gnezne

1846
Andreas et Nicolaus fratres germ. heredes de Pthaszcowo 1386 Apr. 27, Poznanie; Wladislao regi Poloniae fidelitatem de castro suo Ptaszkowo spondent

1847
Vladislaus rex Polonie etc. 1386 Mai. 3, in Gnezna; civibus Poznaniensibus concedit, ut cameras pannorum et pistorum in locis specialiter assignatis murare, et in parte superiori sutorum aedificia construere possint

1848
Bodzantha s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1386 Mai. 5, Gnezne; in ecclesia cathedrali altare in honorem b. Mariae v. erigit et dotat

1849
Wladislaus rex Polonie etc. 1386 Mai. 6, in Trzemeschno; monasterio de Trzemeszno concedit, ut in eodem oppido forum septimanale instituere valeat

1850
Wladislaus rex Polonie etc. 1386 Mai. 6, in Trzemischno; protestatur, Dirskonem de Bieganowo, vexilliferum Poznaniensem, villam Daniszewo monasterio de Trzemeszno vendidisse

1851
Georgius de Swas Olstinensis et ceteri fideiussores 1386 Iun. 15, in Opol; Dobrogostio Poznaniensi episcopo et Iohanni de Nowydwór pro solutione 7000 florenorum Ungaricalium nomine Wladislai ducis de Opole sese obligant

1852
Ladislaus dux Opuliensis etc. 1386 Iul. 20, Opol; civibus de Ostrzeszów advocatiam oppidi certo modo confert

1853
Wladislaus rex Polonie etc. 1386 Aug. 29, in Nova civitate Corczin; litteras privilegiaque confirmat, quae ipse communitati incolarum regni Poloniae a. 1386 Febr. 18, Cracovie fuerat largitus

1854
Fr. Henricus abbas de Lukna 1386 Sept. 3, s. l.; concedit, ut villa Swinarzewo monasterio de Byszewo resignari possit

1855
Fr. Henricus abbas de Lukna 1386 Sept. 3, s. l.; monasterio de Byszewo villam Swynarzewo resignat

1856
Dobrogostius episcopus Poznaniens. etc. 1386 Sept. 11, Cracovie; protestatur, Bodzantam Gneznensem archiepiscopum 30 marcas ultra impositam a camera apostolica decimam de mensa eiusdem persolvisse, earumque restitutionem ordinat

1857
Fr. Andreas abbas monasterii Paradysi 1386 Nov. 5, in monasterio Paradyso; protestatur, monasterium suum a fr. Iohanne de Landsberg 10 marcas grossorum recepisse, pro quibus dicto Iohanni ad tempus vitae eius annuatim unam marcam se daturum promittit

1858
Nicolaus heres in Srzebrznagorka ceterique arbitri 1386 Nov. 18, in Nakel; Iohannem abbatem de Byszewo et Przibislaum heredem de Gumnowice ratione hereditatis Dambagora concordant

1859
Bodzantha s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1386 Dec. 26, Gnezne; Iacobo praeposito Trzemesznensi eiusque successoribus stallum in choro ecclesiae maioris concedit

1860
Thomislaus castellanus Zunens. 1387 Mart. 31, Costan; protestatur, Henszel olim molendinatorem de Kościan tertiam mensuram de molendino aquatico et tertiam partem molendini quadrupedalis Iekel dicto Rorman vendidisse

1861
Thomislaus Szunski capitaneus etc. 1387 ? Apr. ?, Costan; protestatur, Anselmum molendinatorem tertiam partem molendini aquatici ante civitatem Kościan et tertiam partem molendini equini in eadem civitate siti cuidam Iakyel Rorman vendidisse

1862
Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1387 Apr. 24, Gnezne; universo clero Gneznensis et Cracoviensis dioecesium mandat, ut Derslaum castellanum de Santok, ob violentias contra homines ecclesiae Gneznensis commissas dudum excommunicatum, nunc aggravatum in ecclesiis suis nuntient et a fidelibus arctius vitari faciant

1863
Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1387 Apr. 24, in Capitulo generali; Bronislao archidiacono Gneznensi petente dotationem et privilegia altaris s. Stanislai in ecclesia cathedrali confirmat, quod Preczlaus de Gułtowy b. m. palatinus Kalisiensis fundaverat

1864
Urbanus Pp. VI 1387 Mai. 18, Luce; Bodzantae archiepiscopo et clero Gneznensi tertiam partem decimae triennalis remittit, ipsosque a censuris, quas decimas non solventes incurrerant, absolvit

1865
Stanislaus clericus Poznaniens. diocesis 1387 Iun. 4, in opido Uneyow; ad rogationem Stanislai clerici, nomine Dobrogostii Poznaniensis episcopi Nicolaum custodem Lanciciensem ac Petrum vicarium de Uniejów petentis, ut impositam in provincia Gneznensi a Sede apostolica triennalem decimam exequantur, instrumentum publicum conficit, in quo declaratio eorundem continetur, quod in hac causa ad eandem Sedem fuisset appellatum

1866
Barthossius de Wyszenborg palatinus Poznaniens. etc. 1387 Oct. 13, in Ponecz; protestatur, Vincentium de Granowo castellanum Naklensem hereditates Zakrzewo, Kawcze et Jasień Iohanni de Donin et Margarethae consorti eius de Sarnowa vendidisse

1867
Sandziwogius heres de Tomiszewo 1387 Oct. 31, in monasterio Luknensi; sortem hereditatis Toniszewo monasterio de Łekno confert, scultetiam vero villae praedicti monasterii, dictae Bartodzieje, nobili viro Grabiec iure Magdeburgensi ad locandum vendit

1868
Dobrogostius episcopus Poznaniens. 1387 Nov. 22, in Czanszim; litteras transsumi facit, quas dederat heredibus de Nowydwór: Hedvigis regina Polonie 1385 Dec. 15, Cracovie

1869
Katherina filia palatini Benyamin de Urzaszowo 1387 s. d. et l.; una cum sorore sua Margaretha protestantur, se hereditatem Kołdrąb Sandivogio de Janowiec fratri ipsarum vendidisse

1870
Sandzivogius palatinus Kalissiens. etc. 1388 Ian. 10, in Subino; venditionem villae Swynarzewo a monasterio de Łekno monasterio de Byszewo resignatae confirmat

1871
Nicolaus iudex Kalisiens. 1388 Ian. 17, Gnezne; possessionem allodii in Wrąbczyn monasterio de Ląd contra petitionem Philippi castellani de Krzywin et eius proximorum adiudicat

1872
Iohannes dux Mazovie etc. 1388 Febr. 12, in Warsszovia; recepta a Dobrogostio episcopo Poznaniensi recompensa pecuniali, incolas villarum ecclesiae eiusdem ab aedificatione unius stubellae in castro de Czersk liberat

1873
Wladislaus rex Polonie etc. 1388 Febr. 29, in Peterkow; regnicolis Poloniae ampla privilegia largitur, antiqua confirmat

1874
Fr. Theodoricus abbas monasterii in Obra 1388 Mart. 31, s. l.; una cum conventu suo protestatur, se cum Friczone Treppelen ratione duorum tractuum in lacu Kramsko per arbitros esse concordatum

1875
Wladislaus rex Polonie etc. 1388 Mart. 31, in Poznania; confirmat privilegium, quod civitati et terrae de Wschowa dederat: Kazimirus rex Polonie 1349 Mai. 13, in Poznania

1876
Wladislaus rex Polonie etc. 1388 Apr. 10, in Trzemeschno; monasterio de Trzemeszno concedit, ut villam Gąsawa iure Magdeburgensi in oppidum locare, et theloneum, quod in oppido Wielatowo percipiebat, cum theloneo in Trzemeszno commutare possit

1877
Krzeszlaus castellanus Sandomiriens. et capitaneus Maior. Polonie 1388 Apr. 28, in Zirniki; protestatur, Andream heredem de Żerniki villam Targownica, quam monasterium de Trzemeszno praedecessoribus eius ad tenendum tradiderat, monasterio praedicto restituisse

1878
Wladislaus rex Polonie etc. 1388 Iul. 31, in Dzanczyn; castrum Zbąszyń Martino subpincernae et Nicolao subcamerario terrae Dobrzinensis, fratribus germ. de Baruchów heredibus obligat

1879
Andreas de Slotniki et Gyszbracht de Reczssadowo heredes 1388 Aug. 14, Olobok; protestantur, coenobium de Ołobok, cum Iarando herede de Kakawa, ratione rivuli inter villas Wielawieś et Kakawa fluentis ordinationem quandam iniisse

1880
Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1388 Aug. 29, in Squyrnevicze; Petro Nicolai de Osiek tertiam metretam de molendino in Skierniewice certis conditionibus largitur

1881
Wladislaus rex Polonie etc. 1388 Sept. 29, in Lublyn; Ekhardo de Wałdowo villas ... et Pomarzanowice confert

1882
Wladislaus rex Polonie etc. 1388 Sept. 30, in Lublin; privilegium principis Elisabeth olim Hungariae et Poloniae reginae confirmat, quo civitati Poznaniensi villas Jeżyce et Winiary, quondam a Kazimiro rege receptas restituerat. Cnfr. Nr. 1665

1883
Mathias et ceteri fratres germani de Drzeczcowo ac alii vicini 1388 Oct. 15, in Wonesecz; Iohanni castellano de Przemęt et Mathiae castellano de Modrze concedunt, ut decursum aquarum per hereditates suas in hereditatem ipsorum Jezierzyce ducere possint

1884
Vyveancz und andere von Wediln 1388 Oct. 19, zcu Marienburg; verpflichten sich dem Hochmeister von Preussen auf 15 Jahre zum Kriegsdienst gegen die Krone Polen mit 100 Rittern, 100 Schützen und 400 Pferden

1885
Thomassius proconsul, consules et scabini civitatis Gneznensis 1388 Oct. 24, in pretorio Gneznensi; magistro Petro et Margaretha coniugibus petentibus, pactionem inter ipsos factam confirmant, vigore cuius alter eorum superstes domum et aream in circulo Gneznensi sitas hereditate accipere debeat

1886
Bronislaus archidiaconus etc. ecclesie Gneznens. 1389 Ian. 18, Gnezne; Nicolaum Strzesconis de thezauraria curiae archiepiscopalis Gneznensis investit

1887
Vladislaus rex Polonie etc. 1389 Febr. 17, in Nepolomicze; confirmat privilegium, quod dederat civitati Kalisz: Elizabeth senior regina Ungarie et Polonie 1372 Iun. 4, in Pysdri

1888
Wladislaus rex Polonie etc. 1389 Apr. 22, Sandomirie; confirmat privilegia, civibus Poznaniensibus quondam a Kazimiro et Lodovico regibus concessa

1889
(Konrad Zöllner v. Rotenstein Grossmeister d. Deutschen Ordens) 1389 Sept. 8, czu Thoron; schreibt an Sędziwoj von Szubin Palatin von Kalisz, er möge seinen Bruder Świętosław Unterkämmerer von Poznań anhalten, dass er das den Kaufleuten von Toruń zu Żnin abgenommene Gut wiedererstatten solle

1890
Bonifatius Pp. IX 1389 Nov. 10, Rome apud s. Petrum; facultates renovat, quas Urbanus Pp. VI Dobrogostio Poznaniensi episcopo ut reddituum Sedis apostolicae in regno Poloniae collectori dederat

1891
Vincencius armiger heres de Visense 1390 Ian. 2, in Visense; hereditates suas Rojewo et Kalsko monasterio de Zemsko vendit

1892
Sandzywoyus palatinus Kalisiens. et capitaneus Maior. Polonie 1390 Ian. 3, in Landa; confirmat donationem medietatis molendini super fluvium Gąsawka siti, a Nicolao iudice Kalisiensi monasterio de Trzemeszno factam

1893
(Konrad Zöllner v. Rotenstein magister general. Ordinis Theutonicorum s. a. d. et l.); Sandivogio de Szubin palatino Kalisiensi scribit, se Iesconi de Zedlin interdicturum, ne gwerras de dominio Ordinis contra ipsum moveat; ceterum eundem monet, ut capitaneum de Kalisz ad restituendum bona civibus de Toruń iniuste capta compellat. Confr. Nr. 1889

1894
Iacobus prepositus cum collegio Trzemesznensi 1390 Ian. 12, in Trzemeszna; protestantur, se ex pacto cum Nicolao de Wenecja iudice Kalisiensi inito, capellam in latere templi Trzemesznensis pro sepultura praedicti Nicolai eiusque successorum instaurasse, et in recompensam, medietatem molendini in fluvio Gąsawka accepisse

1895
Proconsul et consules civitatis Poznan 1390 Febr. 3, Poznanie; protestantur, Woyczech Czabay scultetiam villae Górczyn a pueris Alberti emisse, nec non privilegium renovant, quod dederat Henrico dicto de Thonch: Secundus Premisl dux Polonie 1284 Nov. 11, s. l.

1896
Nicolaus iudex Kalisiens. 1390 Mart. 14, in Konin; limitationem inter villam Świątniki monasterii de Ląd, et villam Szetlewo Iohannis et Ianussii fratris factam, monasterio praedicto adiudicat

1897
Capitulum s. ecclesie Gneznens. 1390 Mai. 6, Gnezne; Venceslao heredi de Sadowiec scultetiam in villa Słabomierz confert, eamque in ius Sredense translocat

1898
Wladislaus rex Polonie etc. 1390 Mai. 12, in Wilno; Warcislao de Kraszków villam Dęborzeka confert

1899
Ladislaus dux et dominus Opuliens. etc. 1390 Mai. 12, Wladislavie; universitates terrarum de Inowrocław, Bydgoszcz et de Tuczno, quas filiae suae Hedvigi, Alexandri ducis de Kiernów consorti certis conditionibus pro dote assignaverat, a praestito sibi homagio fidelitatis liberat, eisque mandat, ut suae filiae et genero praedictis idem homagium repetant

1900
Nicolaus iudex Raviens. etc. ac Strachota subiudex 1390 Mai 25, in Sochaczew; limites inter villam episcopalem Kozłowo et villam Zakrzewo, Alberti propriam, ac lacum inter ipsas iacentem Nicolao episcopo Poznaniensi adiudicat

1901
Wladislaus König zu Polen etc. 1390 ?, zu Krakau; gewährt fremden Kaufleuten, die durch das ganze Königreich Polen ziehen, seinen Schutz, befreit sie in Erwiederung der von den Herzögen von Pommern, den Markgrafen von Brandenburg und den Hanse-Städten getroffenen ähnlichen Maassregeln, von den verschiedenen Abgaben, und setzt die Handelswege, sowie für verschiedene Waaren die Eingangs-Zölle fest

1902
Marinus dyaconus cardinal. etc. 1390 Iul. 11, Reate; Dobrogostio episcopo Poznaniensi mandat, ut cum Nicolao Strosberg praeposito Gneznensi de solvendis fructibus benigne agat

1903
Albertus archidiaconus n. n. in spiritualibus Poznaniens. ecclesie vicarius general. 1390 Iul. 16, Poznanie; Henrico altaristae ecclesiae Poznaniensis decimas de araturis kmetonum in villis Biechowo et Osowo, Nicolao vero plebano de Biechowo decimas de araturis heredum villarum praedictarum adiudicat

1904
Cristinus de Ostrovo et ceteri fideiussores 1390 Aug. 28, in Nowa civitate alias Korczyn; Lewconi Iudaeo Cracoviensi pro debito regis Wladislai 500 marcarum fideiubent

1905
Warcislaus dux Stetinens. etc. 1390 Nov. 2, in Pysdri; nomine suo et Boguslai et Barnyni fratrum suorum regno Poloniae iuramentum homagiale fidelitatis praestat, auxilium quoque Ordini Cruciferorum se recusaturum, et, recepto a rege Wladislao castro et terra de Bydgoszcz, castrum Nakło regno praedicto se restituturum spondet

1906
Laskarius heres de Kozarzewo 1390 Nov. 12, s. l.; Iacobo molendinatori molendinum in Koszuty in tertia metreta vendit

1907
Sandivogius palatinus Kalisiens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1390 Nov. 27, in Pysdri; protestatur, Swanthoslawam heredem de Staw, tertiam partem praedictae hereditatis Dobrogostio episcopo Poznaniensi vendidisse

1908
(Conrad v. Wallenrod, Grosskomthur d. Deutschen Ord.) 1390 Dec. 10, zcur Mewe; antwortet auf ein Schreiben des Raths der Stadt Frankfurt, dass die durch den König von Polen und die Herzöge von Pommern neulich vereinbarte Handels-Strasse das Ordensgebiet nirgends berühre, er daher gegen die Vorgenannten nicht remonstriren könne; sollte es sich indessen anders erweisen lassen, dann wolle er ihnen schreiben, was der Orden etwa dagegen zu unternehmen gedenke. Cnfr. Nr. 1901

1909
Czeslaus Bonin heres de Gelen capitaneus Naklens. 1391 Iun. 24, in Nakel; una cum ceteris arbitris monasterium de Byszewo cum Laurentio dicto Proszanthcovicz ratione cuiusdam molendini concordat

1910
Iacussius dapifer heres de Mlini 1391 Iun. 29, s. l.; cum Czadrone de Ujazd, privigno suo, causam pecuniarum sibi ab eodem debitarum componit

1911
Conradus dux Slezie etc. 1391 Aug. 7, in opido Melicz; cum nuntiis Wladislai regis Poloniae treugas pacis init, inter possessiones suas et Henrici ducis de Głogów parte ex una, et regnum praedictum parte ex altera usque ad diem 11 Novembris duraturas, promittitque, earum infractores ad resarciendum damna quaecunque per ipsos illata passis fore astrictos

1912
P. episcopus Tropiensis 1391 Aug. 27, Wratislavie; Wladislao regi scribit petitque, ut Dobrogostium episcopum Poznaniensem in executione iurium camerae apostolicae in regno Poloniae protegat

1913
Conradus secund. dux Slezie etc. 1391 Oct. 18, in castro Holstein; treugas pacis una cum aliis ducibus Silesiae nuper ad diem 11 Novembris a. cr. cum Wladislao rege Poloniae initas, ad diem 2 Iunii a. 1392 prolongat. Cnfr. Nr. 1911

1914
Peregrinus heres olim de Parvo Lagowco 1391 Nov. 10, in monasterio Lubinensi; una cum sua conthorali et filiis partem hereditatis Łagówko monasterio de Lubin confert

1915
Vincencius prepositus Poznaniens. 1391 Nov. 11, Poznanie; advocatiam in Ostrów Mathiae filio Vincentii confert

1916
Wladislaus rex Polonie etc. 1391 Nov. 30, Cracovie; molendinum sub castro Poznaniensi situm Henlino certis conditionibus confert

1917
Sandivogius heres in Thomiszewo 1391 Dec. 8, in Kaliszani; hereditatem Bartodzieje monasterio de Łekno hac conditione donat, ut eam locare et ad tempora vitae suae possidere possit

1918
Fr. Thomas abbas monasterii Lubinens. 1391 Dec. 13, in monasterio Lubin; fraternitatem sui monasterii cum monasterio de Tyniec renovat

1919
Wladislaus rex Polonie etc. 1391 Dec. 27, in Radom; Lewconi Iudaeo Cracoviensi ad solutionem 80 marcarum, a Żegota Cracoviensi vexillifero eidem debitarum sese obligat

1920
Nicolaus iudex Kalisiens. 1392 Ian. 5, Gnezne; conventui de Trzemeszno piscationem in lacu Kamień contra petitionem heredum de Rękawczyn adiudicat

1921
Wladislaus rex Polonie etc. 1392 Febr. 6, Cracovie; Iwano de Karmin villam Przybysławice in 100 marcis grossorum obligat

1922
Vladislaus rex Polonie etc. 1392 Mart. 28, in Luczsco; Henrico de Zimnawoda indulget, ut villam ipsius Zdziesz iure Magdeburgensi in oppidum erigere possit

1923
Wladislaus rex Polonie etc. 1392 Apr. 30, in Tharnow; Pasconi de Krajkowo, vexillifero Poznaniensi, 80 marcas grossorum in villa regali Żabno assignat

1924
Tilmanus abbas cenobii Leknens. 1392 Mai. 23, in monasterio Lechninensi; pratum quoddam sui monasterii, recenter reformatum, cum certis pratis Iohannis sculteti de Bukowie commutat

1925
Iaszek de Szobotha et Mala Golenczefszki 1392 Iun. 9, Poznanie; Nicolao subiudici Poznaniensi nec non Tomislao canonico Wladislaviensi pro Andrea de Bytkowo fideiubent

1926
Nicolaus de Venacia iudex terre Kalissiens. general. 1392 Iun. 25, in Venacia; ecclesiam parochialem in oppido Wenecja noviter erectam dotat

1927
Wladislaus rex Polonie etc. 1392 Oct. 13, in monasterio Landensi; monasterio de Ląd villam Skorzęcin cum lacu Niedzięgiel confert

1928
Thomas abbas Lubinens. 1392 s. d. et l.; scultetiam hereditatis Żelazno Iohanni dicto Rosszen et Zbiluth fratribus confert

1929
Wladislaus rex Polonie etc. 1393 Ian. 13, in Pyotrkow; oppida et castra Zbąszyń et Kiebłowa villasque ad ea pertinentes, cum castro Inowłodz, nuper Niemierzae, Iohanni et Abrahae, filiis Abrahae de Nowydwór obligato, commutat

1930
Wladislaus rex Polonie etc. 1393 Ian. 14, in Inowlodz; ratam habet commutationem villae Godziszewo, quam Peregrino Karpicki contulerat, cum villis Karpicko et Tłoki, monasterio Paradyż ab eodem obligatis

1931
Wladislaus rex Polonie etc. 1393 Ian. 16, in Inowlodz; Wincencio Granowski, castellano de Nakło, 100 marcas grossorum in villa regali Krzywagóra assignat

1932
Sandzivogius palatinus Calisiens. etc. 1393 Ian. 21, Gnezne; protestatur, Dobeslaum heredem de Jankowo hereditatem Squarzyno, quam ab eo Przesdrew eiusque fratres heredes de Zalachowo emerant, monasterio de Trzemeszno ratione commutationis inter dictum Przesdrew et monasterium initae tradidisse

1933
Nicolaus Strzeszconis de Lagewniky etc. totumque Capitulum s. Gneznensis ecclesie 1393 Febr. 1, Gnezne; universo clero Poloniae mandant, ut Semovitum ducem Mazoviae propter violentias in bonis ecclesiae Gneznensis, in districtu de Łowicz iacentibus, commissas moneant, et nisi satisfactionem praestiterit, cum adiutoribus excommunicatos nuntient

1934
Warcislaus iunior Stetinens. etc. princeps 1393 Mart. 3, Cracovie; protestatur, Wladislaum regem Poloniae sibi castrum Nakło ad tenendum contulisse, spondetque se ad primum mandatum regis praedictum castrum eidem restituturum

1935
Wladislaus rex Polonie etc. 1393 Mart. 4, Cracovie; protestatur, se Semovitho Mazoviae duci, ratione dotis sororis suae Alexandrae, 2650 marcas debere, in quarum deductionem, se die 25 m. Maii 600 marcas soluturum spondet

1936
Wladislaus rex Polonie etc. 1393 Apr. 13, in Cosczan; proconsuli et civibus de Śrem libertatem transferendi civitatem in locum Ostrów sive Kobylec largitur, eidemque ius Magdeburgense et alia privilegia confert

1937
Vladislaus rex Polonie etc. 1393 Aug. 17, Cracovie; villam Arnoldi de Wałdowo dictam Mrocza in civitatem eiusdem nominis iure de Magdeburg locat

1938
_ Ticz Bar de Opalenicza heres 1393 Aug. 17, Cracovie; spondet, se Wladislao regi Poloniae, pro beneficiis et gratiis sibi ab eodem impensis, cum hastis et hominibus suis serviturum

1939
Dobrogostius episcopus Poznaniens. 1393 Nov. 12, Poznanie; villam mensae episcopalis Piątkowo, a praedecessore suo Nicolao episcopo cuidam nobili dominae Sowka in 100 marcis grossorum obligatam redemit, et in 75 marcis Thomislao castellano de Żoń denuo obligat

1940
Conrad v. Wallenrod Grossmeister d. Deutsch. Ordens o. I. O. u. T.; verzeichnet seine im Iahre 1392 mit dem Herzog Wladislaw v. Oppeln gehabte, eine Theilung Polens betreffende Unterredung

1941
Wladislaus dux Opoliensis 1393 Nov. ?; una cum fratre suo Bolcone treugas pacis cum Wladislao rege Poloniae init

1942
Wladislaus rex Polonie etc. 1394 Febr. 17, in Nepolomice; Nicolao de Królikowo castellano Gneznensi 100 marcas de villa Ceków assignat

1943
Wladislaus rex Polonie etc. 1394 Mai. 1, in Obornyki; hominibus villarum commendatoris ad s. Iohannem extra muros Posnaniae, dictarum Rabowice, Krzesiny, Pogorzelica et Wierzchucin, libertatem ab omnibus solutionibus et laboribus sui dominii largitur

1944
Wladislaus rex Polonie etc. 1394 Mai. 10, Gnezne; in civitate Poznań depositum generale mercimoniorum statuit

1945
Dobrogostius episcopus Posnaniens. 1394 Mai. 17, Gnesne; in archiepiscopum Gneznensem promotus, iuramenta fidelitatis resumit, quae Wladislao regi Poloniae tempore coronationis ipsius praestiterat

1946
Wladislaus rex Polonie etc. 1394 Mai. 21, in Kalis; iudiciis regalibus praesidentibus interdicit, ne Andream et Nicolaum fratres, heredes de Ptaszkowo, et Baer de Opalenica, ad minores terminos trahant, sed eosdem ad praesenciam capitanei et ad colloquia generalia remittant

1947
Comes Bernhardus Werusch 1394 Mai. 22, in castro Kopanicz; Nicolao sculteto de Wąchabno privilegium super scultetiam villae eiusdem confirmat

1948
Domerathus castellanus Poznaniens. 1394 Iun. 30, in Nepolomicze; Wladislao regi Poloniae spondet, se receptas ab eodem 400 marcas, in expeditionibus ab ipso faciendis cum 20 hastis deserviturum

1949
Dobrogostius episcopus Poznaniens. et Petrassius heres de Czapuri 1394 Iul. 26, s. l.; de limitibus inter villas Czapury, Babki et Głuszyna inter se conveniunt

1950
Sandivogius palatinus Kalisiens. Maior. Polonie capitaneus general. 1394 Iul. 28, Poznanie; protestatur, nobilem Nicolaum Strusz partem lacus inter villas Grzymisław et Pełczyn iacentem ecclesiae Poznaniensi vendidisse

1951
Bonifatius Pp. IX 1394 Iul. 31, Rome apud s. Petrum; Iohannem primo Poznaniensem tum Kaminensem episcopum, denuo de Kaminensi ad Poznaniensem episcopatum translatum, Dobrogostio Gneznensi archiepiscopo commendat

1952
Sandzivogius palatinus Kalisiens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1394 Oct. 8, Gnezne; protestatur, Albertum heredem de Polikno consorti ipsius Katharinae pro dotalicio certam summam pecuniae in hereditate praedicta assignavisse

1953
Dobrogostius s. Gnesnens. ecclesie archiepiscopus 1394 Oct. 22, Gnesne; commutat villam Cierno cum medietate silvae Długoracz Borconis de Trzciniec propria, acceptis etiam 400 marcis

1954
Sandzivogius palatinus Kalisiens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1394 Nov. 20, Poznanie; protestatur, Swanchnam una cum sorore et filiis suis, hereditatem Wola Andreae de Grabienice resignavisse

1955
Nicolaus iudex Kalisiens. 1394 Nov. 21, Kalis; protestatur, Paulum pellificem Kalisiensem, viam ab antiquo per agros ad ecclesiam sancti Gothardi in Dobrzec pertinentes ad molendinum antiquae civitatis Kalisz ducentem acquisivisse

1956
Fr. Fredricus professus monasterii Leknens. 1394 Dec. 13, in ecclesia Gneznensi; nomine monasteriorum de Ląd et Łekno, a petitione Dobrogostii Gneznens. archiepiscopi ad Sedem apostolicam appellat

1957
Wladislaus rex Polonie etc. 1395 Apr. 20, Gnezne; castrum et oppidum Przemęt cum villis ad ipsum spectantibus, in 600 marcis grossorum fratribus de Gryżyna in rem Domarati castellani Poznaniensis obligat

1958
Vladislaus rex Polonie etc. 1395 Apr. 30, Gnesne; Vincentio de Granów castellano Naklensi domum et aream in oppido Wschowa donat

1959
Dobrogostius s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1395 Mai. 8, Znene; Nicolao iudice Kalisiensi petente, erectionem et fundationem ecclesiae in villa Wenecja ab ipso factam confirmat. Cnfr. Nr. 1926

1960
Bernhardus Werusch iudex Welunensis 1395 Iul. 6, Welun; protestatur, Mathiam de Starzenice, pro sexta parte hereditatis eiusdem, Iacobum de Masłowice iudicialiter evasisse

1961
Arnoldus concivis in Tucz 1395 Iul. 24, Tucz; a Dobrogostio Poznaniensi episcopo petit, ut erectionem et fundationem altaris in ecclesia de Tuczno a se perfectas confirmet

1962
Sandzivogius pallatinus Kalisiens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1395 Aug. 18, in Kalis; protestatur, Miroslaum de Wola hereditatem praedictam Wojtkoni Rzodkef vendidisse

1963
Bonifatius Pp. IX 1395 Aug. 20, Rome apud s. Petrum; translationem Iohannis Kaminensis episcopi ad ecclesiam Poznaniensem revocat, et Nicolaum cantorem Gneznensem in episcopum Poznaniensem promovens, Dobrogostio Gneznensi archiepiscopo commendat. Cnfr. Nr. 1951

1964
Peregrinus canonicus ad beatam Virginem in Kalis etc. 1395 Sept. 29, s. l.; protestatur, Andream scultetum de Garzewo duos mansos ad scoltetiam ipsius pertinentes Ianussio Niclonis certis conditionibus vendidisse

1965
Wladislaus rex Polonie etc. 1396 Ian. 30, in Usce; Sandivogio palatino Kalissiensi villas Dziadowice, Kotwasice et Morza in 200 marcis grossorum obligat

1966
Drogomirus iudex Dobeslaus subiudex Cracoviensis terre generales 1396 Febr. 3, Cracovie; Capitulo ecclesiae Gneznensis possessionem villae Cierno contra petitionem Petri et Wiszconis heredum de Siedlec adiudicant

1967
Bonifatius Pp. IX 1396 Mart. 28, Rome apud s. Petrum; Dobrogostio Gneznensi archiepiscopo mandat, ut clerum populumque Gneznensis provinciae absolvat a sententiis a Sede apostolica contra ipsos latis pro eo, quod introitum Iohannis, tunc Cuiaviensis episcopi, in Gneznensem archiepiscopatum impediverint

1968
Gervardus dapifer Poznaniens. heres in Szlomowo 1396 Apr. 6, in Szlomowo; rectorem ecclesiae; quam in villa Słomowo erexerat, certis facultatibus dotat

1969
Sandzivogius palatinus Kalisiens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1396 Apr. 9, Gnezne; venditionem hereditatis Słaboszewo ratificat, a Mathia de Łabiszyn in rem Lutoborii alterius heredis de Słaboszewo factam

1970
Dobrogostius heres de Marczincowo 1396 Iun. 8, Gnezne; hereditatem Marcinkowo inter se et fratrem suum Vincentium dividit

1971
Dobrogostius archiepiscopus Gneznensis etc. 1396 Aug. 16, Gnezne; universo clero ecclesiae Polonae ac episcopis dioecesium confinium bullam intimat, quam ediderat: Bonifatius Pp. IX 1396 Mart. 28, Rome apud s. Petrum, eisque mandat, ut contentam in eadem absolutionem a sententiis excommunicationis et interdicti, quas clerus et populus Gneznensis dioecesis ob impediendum Iohannem, nunc de Kamień episcopum, in adipiscendo Gneznensis ecclesiae archiepiscopatu incurrerat, vigore mandati apostolici exequantur

1972
Nicolaus Strzeskonis canonicus Poznaniens. 1396 Nov. 11, Poznanie; scultetiam villae Capituli dictae Mychowo, Stanislao Slawantae de Koziegłowy ratione locationis eiusdem villae vendit

1973
Iohannes Bornngraber viccarius in spiritualib. n. n. canonicus etc. Poznaniens. 1397 Ian. 21, Poznanie; protestatur, Nicolaum heredem de Srebrnagóra, pro accepta summa 30 marcarum, Nicolao Pomer altaristae in ecclesia kathedrali Poznaniensi annuum censum trium marcarum de villis ipsius Srebrnagóra, Swarzędz et Kruszczyn percipiendum assignavisse

1974
Cuncze von Bonnsdurff 1397 Ian. 10, s. l.; bekennt, dass er das Dorf Godziszewo an die Gebrüder Grzymko und Niclas von Komorowo verkauft habe

1975
Grzimke und Niclos Gebruder von Komeraw 1397 Febr. 2, off dem Huze czu Medzericz; bekennen, dass sie ihr Gut Godziszewo um die Güter des Klosters Paradyż, gen. Karpicko und Tłoki getauscht haben

1976
Sandziwogius palatinus Kalisiens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1397 Apr. 24, Pysdri; protestatur, Mathiam Kot de Dębno hereditatem Nietrzanowo Nicolao de Brodowo vendidisse

1977
Nicolaus iudex terre Kalisiens. general. 1397 Mai. 2, in Pisdri; dominis iudicio regali in Kościan praesidentibus scribit, ut Margarethae de Krajewice, in causa ratione hereditatis Bartoszewice vertente, auxilium praestent

1978
Iohannes de Czarkowo iudex Poznaniens. 1397 Mai. 12, in Poznania; Margaretha de Krajewice petente confirmat literas, quas iudicio de Kościan scripserat: Nicolaus iudex Kalisiens. 1397 Mai. 2, in Pisdri

1979
Hedwigis regina Polonie et heres Ungarie 1397 Mai. 25, Gnezne; monasterio de Ląd concedit, ut villam desertam Kownaty de novo locare possit, incolasque eius ab omnibus contributionibus liberos facit

1980
Hedwigis regina Polonie et heres Ungarie 1397 Mai. 25, Gnezne; ad pecunias Moszcziczoni de Stęszewo a Wladislao rege de oppido Mosina assignatas, 60 marcas grossorum Pragensium addit

1981
Nicolaus iudex Calissiens. general. 1397 Mai. 25, Gnesne; praeposito monasterii de Trzemeszno limitationem inter villam sui monasterii dictam Jerzykowo, et villas Capituli Gneznensis nomine Ostrowite prymasowskie et Mielawa, adiudicat

1982
Sandzivogius palatinus Kalisiens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1397 Iun. 20, Lancicie; villam Trzebiatowo, cum villa ecclesiae de Włocławek dicta Sławsk commutat

1983
Eufrosina abbatissa totusque conventus in Owensko 1397 Dec. 1, Posnanie; protestantur, Sandzivogium palatinum Kalisiensem consules civitatis Poznań ratione solutionis sepi cum monasterio memorato concordavisse

1984
Henricus tituli s. Anastasie presbiter cardinal. etc. 1398 Mart. 11, Rome apud s. Petrum; Nicolaum Poznaniensem episcopum, de soluta camerae sacri collegii Romanorum cardinalium ratione communis servitii parte debiti quitat, terminumque solutionis pecuniae residuae, ad diem 30 Martii anni sequentis prolongat

1985
Thomco subcamerarius Cracoviens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1398 Apr. 8, in Kostan; venditionem hereditatis Bukownica ratam habet, quam Martinus in rem Zimislai et Conradi fratrum heredum in Gorzyce fecerat

1986
Nicolaus de Curow episcopus Poznaniens. 1398 Apr. 25, Poznanie; fundationem et dotationem altaris confirmat, quod Wojtko heres de Krzesiny in ecclesia b. Mariae Magdalenae in Poznań erexerat

1987
Nicolaus iudex Kalisiens. et assessores 1398 Mai. 8, Gneszne; ab iudicio in Kościan petunt, ut Petro de Miejska Górka in causa eius contra dominam de Łaszczyn iustitiae complementum faciat

1988
Wladislaus rex Polonie etc. 1398 Mai. 14, in Kolo; mercatoribus oppidorum Maioris Poloniae, mercimonia versus Wrocław ducentibus, viam theloneariam per Śrem et Poniec oppida praescribit, simulque modum vendendi pannos statuit

1989
Wladislaus rex Polonie etc. 1398 Mai. 17, in Iuveni Vladislavia; monasterio de Mogilno facultatem concedit, ut villam Mogilno in oppidum iure Magdeburgensi erigere valeat

1990
Bonifatius Pp. IX 1398 Iun. 1, Rome apud s. Petrum; bona mensae archiepiscopalis Gneznensis in Pomorania sita, quae dudum pro sustentatione Iohannis episcopi de Kamień deputaverat, nunc translato eodem Iohanne in Cuiaviensem episcopatum, mensae praedictae restituit. Cnfr. Nra. 1951 et 1963

1991
Bonifatius Pp. IX 1398 Iun. 5, Rome apud s. Petrum; Gneznensi praeposito mandat, ut in causa inter Nicolaum episcopum Poznaniensem et Nicolaum de Lubiatowo vertente decidat

1992
Nicolaus iudex Kalisiens. 1398 Aug. 19, in Pysdri; ecclesiae Poznaniensi quartam partem hereditatis Chwalibogowo contra petitionem relictae Phalibogii adiudicat

1993
Tomco subpincerna Cracoviens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1398 Sept. 29, in Costen; protestatur, Bavorium Wyskota hereditates ipsius Łęka, Drobnin, Rybnik et partem villae Krzemieniewo, consorti suae Margarethae contra eiusdem dotalicium ascripsisse

1994
Thomco subpincerna Cracoviens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1398 Sept. 30, in monasterio Lubinensi; resignationem partis hereditatis Łagówko ratam habet, quam Peregrinus eiusdem heres in rem monasterii de Lubin fecerat

1995
(Conradus de Iungingen magister general. Ordinis Theutonicorum) 1398 Dec. 5, Marienburg; archiepiscopo Gneznensi scribit, se de bonis mensae ipsius in suo territorio sitis non dispositurum, donec de eo mandatum Sedis apostolicae haberet. Cnfr. Nr. 1990

1996
Thomco de Wangleszino subpincerna Cracoviens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1399 Febr. 23, in Landa; protestatur, Nicolaum de Wenecja, iudicem Kalissiensem, hereditatem Makownica monasterio Ląd hac conditione contulisse, ut ipse eandem ad tempus vitae suae possideat

1997
Iohannes iudex Poznaniens. etc. 1399 Febr. 28, Poznanie; possessionem lacus villae Góra adiacentis, Capitulo Poznaniensi contra petitionem Mroczkonis subpincernae Poznaniensis adiudicat

1998
Iacobus de Koneczpole palatinus (Siradiensis) et ceteri iudices 1399 Mart. 15, in Kalis; Nicolaum canonicum Sandomiriensem criminis eidem illati innocentem declarant, quod Stanislaum Pella ad iniiciendum manus in Dobrogostium Gneznensem archiepiscopum induxerit

1999
Tomko subpincerna Cracoviens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1399 Apr. 2, in Poznania; protestatur, Slawomierzam consortem Borzislai heredis de Grabianowo, partem hereditatis Wysławice Nicolao et sorori ipsius Katharinae, heredibus de Wysławice, certis sub pactionibus obligasse

2000
Thomco subpincerna Cracoviens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1399 Apr. 4, Poznanie; protestatur, relictam Falibogii quartam partem villae Chwalibogowo Nicolao de Kurowo episcopo Poznaniensi vendidisse

2001
Bonifatius Pp. IX 1399 Apr. 16, Rome apud s. Petrum; Nicolaum de sede episcopali Poznaniensi in Cuiaviensem translatum, vasallis ecclesiae eiusdem commendat

2002
Wladislaus rex Polonie etc. 1399 Apr. 24, Gnezne; confirmat literas, quas Nicolao Kalisiensi iudici dederat: Thomco de Wangleszino subpincerna Cracoviens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1399 Febr. 23, in Landa

2003
Nicolaus de Curow episcopus Poznaniens. 1399 Mai. 27, Poznanie; confirmat fundationem altaris in ecclesia b. Mariae Magdalenae in Poznań, quod Petrus Czeszimir civis Poznaniensis vigore testamenti fratris ipsius Hanconis erexerat et dotaverat

2004
Nicolaus heres de Venacia iudex terre Kalisiens. general. 1399 Iun. 1, in Landa; villam Makownica limitat, quam nuper monasterio Ląd legaverat

2005
Wladislaus rex Polonie etc. 1399 Iun. 7, Wislicie; officialibus iudiciis in Maiori Polonia praesidentibus interdicit, ne Sandziwogium palatinum Kalissiensem, tunc in negotiis suis apud regem Ungariae morantem, ante diem 15 Augusti iudicare praesumant

2006
Nicolaus heres de Venacia iudex Kalisiens. 1399 Iun. 29, in monasterio Landensi; villam Makownica monasterio Ląd tradit, quam primo post mortem suam eidem cessuram contulerat. Cnfr. Nr. 1996

2007
Nicolaus heres in Pylowicze n. n. Nicolaus de Wargow et Sbiluth de Golanicza Grzimpco de Babino 1399 Iul. 3, Poznanie; declarant, se Danieli et Maulino Iudaeis Poznaniensibus ad solutionem septem marcarum certis pactionibus teneri

2008
Albertus castellanus Kaminens. et Nicolaus heres in Slupy 1399 Iul. ?, in Kcyna; ecclesiae parochiali in Słupy villam Gąbin donant

2009
Thomko subpincerna Cracoviens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1399 Iul. 11, in Povidz; protestatur, Pasconem hereditatem Radłowo ab ipsius proximioribus emisse et demum monasterio Ląd vendidisse

2010
Wladislaus rex Polonie etc. 1399 Aug. 26, in Nova Sandecz; Nicolao et Iacobo de Kraków et Nicolao de Nowy Sącz concedit, ut in territorio castri Czorstyn lapidem agathem quaerere et excidere possint

2011
Albertus episcopus Poznaniens. etc. 1399 Sept. 29, Poznanie; ratam habet donationem duorum mansorum agri et quorundam aliorum bonorum, ecclesiae parochiali in Słupia a Henrico de Zimnawoda collatorum

2012
Palatinus Sandzivogius Poznaniens. Thomco capitaneus Polonie et assessores iudicii Poznaniens. 1399 Sept. 30, Poznanie; inter Nicolaum de Chomęcice et novercam ipsius divisionem bonorum faciunt

2013
Bonifatius Pp. IX 1399 Oct. 7, Rome apud s. Petrum; praeposito ecclesiae s. Petri in Kruszwica mandat, ut in causa inter Dobrogostium Gneznensem archiepiscopum, et Mathiam Maczuda atque Stephanum de Czechowice eidem iniuriantes vertente decidat

2014
Dobrogostius s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1399 Oct. 13, in stuba murata monasterii Landensis; decimam manipularem de villa Trąbczyn, monasterio Ląd contra petitionem Iohannis plebani de Trąbczyn adiudicat

2015
Dobrogostius s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1399 Oct. 20, Gnezne; monasterio Ląd decimas mensae suae de villa Makownica largitur

2016
Dobrogostius s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1399 Oct. 20, Gnezne; Wenceslao dicto Wynth scultetiam in villa Boleszczyn donat

2017
Albertus episcopus ecclesie Poznaniens. 1399 Nov. 18, in Nova civitate Corczyn; Nicolao canonico Sandomiriensi canonicatum et praebendam in ecclesia collegiata in Głuszyna confert

2018
Thomco subpincerna Cracoviens. et capitaneus Maior. Polonie general. 1399 Nov. 19, Poznanie; resignationem villae Lęgniszewo, monasterio de Łekno a Martino et Swenthoslao venditae confirmat

2019
Proconsul et iurati civitatis Osseczne 1399 s. d., in Cankolewo; protestantur, quosdam compositores monasterium de Lubin cum Barthone kmethone de Lubin concordavisse
SUPPLEMENTUM.

2020
(34 a.) Monachus s. Resurrectionis ecclesie patriarcha s. a. d. et l.; benefactores monasterii s. Sepulchri in Miechów in fraternitatem recipit, donaque eorundem praedicto monasterio collata enumerat

2021
(34 b.) Diplomatis de fine XII s. fragmentum, in quo facultates ecclesiae b. Mariae in Arena Wratislaviae enumerantur, modique earum collationis describuntur

2022
(37 a.) Cyprianus Wratislaviens. episcopus 1203 s. d. et l.; Gerardum abbatem monasterii b. Vincentii in Wrocław certiorem facit, se ecclesiam in villa monasterii eiusdem, dicta Trzcinica, consecravisse et decimis de villa Komorno dotavisse

2023
(74 a.) Wladizlaus Polonie dux 1211 s. d. et l.; monasterio de Lubiąż concedit, ut naves eiusdem cum rebus ad curam domesticam necessariis terram suam a theloneo liberae transire possint

2024
(115 a.) Vladislaus dux de Uscie 1224 (?) Iun. 25 (?), in Kcina; monasterio de Trzemeszno quaedam privilegia largitur, villamque Chomiąża, antea vi ablatam restituit

2025
(115 b.) Wolotslaus dux de Calis 1224 Sept. 5, in castro Nakel; Ordini fratrum de domo Theutonica 500 mansos circa lacum lzbiczno et fluvium Piła confert

2026
(328 a.) Samborius dux Pomeranie 1255 Sept. 1, s. l.; monasterio de Łekno villas Połęczyn et Brutnino insuperque centum mansos, amplis privilegiis munitas confert

2027
(331 b.) Boleslaus dux Cracoviens. et Sandomiriens. 1255 s. d. et l.; de consensu matris suae Grimislavae Cosmae militi silvam ad fluvium Usznica sitam donat, eiusque futuros incolas, si locata fuerit, certis privilegiis munit

2028
(417 a.) Clemens Pp. IV 1266 Febr. 12, Perusii; declarat, fratres Ordinis Praedicatorum in successione bonorum temporalium, quam dum in saeculo existerent fuerint assecuti, libere succedere posse

2029
(440 a.) Mestwinus dux Pomeranie 1270 s. d., in Svez; monasterio de Łekno hereditatem Smolczyn confert

2030
(467 a.) Premislius dux Mayoris Polonie 12 .. Iun. 30 - Iul. 5, in Poznan; monasterio de Lubin concedit, ut in omnibus bonis ipsius liberam venationem exercere valeat

2031
(499 a.) Heinricus dux Slesie etc. 1281 Iul. 15, in Othmuchow; ratam habet donationem hereditatis Iaskocel, a Premislao duce Maioris Poloniae in rem Reinoldi civis de Strzegom factam

2032
(499 b.) Premisl dux Polonie 1281 Aug. 8, in Poznan; hereditatem suam Łagiewniki, cum hereditate Iasconis filii Pauli dicta Iaskocel commutat eamque Rinoldo civi donat

2033
(503 a.) Mistiwyus dux Pomoranie 1282 Febr. 15, in Campno; Premisloni duci Maioris Poloniae terram Pomoraniae legat

2034
(553 a.) Fres. Io. de Wanchoz et Ste. de Coprvinicia dicti abbates 1285 Mart. 10, in Suliow; auctoritate Capituli generalis Cisterciensis visitatores monasterii de Sulejów una cum aliis coabbatibus delegati, monasterio eidem, de Sulejów cedenti, pro loco mansionis domos de Byszewo et Szpital górny assignant. Cnfr. Nra. 328 i 558

2035
(666 a.) Myszivus dux Pumeranie 1291 Mai. 1, in Custrin; confirmat donationem villarum Połęczyn et Brutnyno et 100 mansorum, a duce Samborio monasterio de Łekno factam, libertatesque eisdem iam largitas, novis auget

2036
(766 a.) Wladyslaus dux Maioris Polonie etc. 1297 Nov. 18, in Syras; iuribus, quae sibi in ducatibus Cracoviae et Sandomiriae competere possint, in favorem Wenceslai regis Bohemiae renuntiat

2037
(766 b.) Iohannes Poznaniens. episcopus s. a. d. et l.; villam Komorniki sculteto dicto Zdoth ad locandum iure Theutonico tradit

2038
(869 a.) Andreas Poznaniens. episcopus 1303 Iul. 6, Poznanie; Andrea herede de Trąbki petente ecclesiam in eadem villa consecrat, decimisque mensae suae pertinentibus dotat

2039
(899 a.) Com. Abracham filius Dobrogosti s. a. Febr. ? Mart. ?, s. l.; cum ceteris testibus protestatur, Nicolaum archidiaconum Poznaniensem una cum conventu de Łekno, cum Odolcovic Bogufalo et Henrico filio Gotardi ratione hereditatis Szczuczyn quandam ordinationem fecisse

2040
(910 a.) Andreas Poznaniens. episcopus 1307 (Nov. 3, Poznanie); confirmat privilegium, quod super scultetiam villae Komorniki dederat: Iohannes Poznaniens. episcopus s. a. d. et l.

2041
(910 b.) Andreas episcopus Poznaniens. 1307 Nov. 3, Poznanie; Thomasio et filiis ipsius concedit, ut scultetiam villae Komorniki a Bertramo cive Poznaniensi redimere valeant, privilegiaque eiusdem scultetiae confirmat, quae dederat: Iohannes Poznaniens. episcopus s. a. d. et 1., nec non sui ipsius eodem anno et die, quo superius, datum

2042
(947 a.) Andreas episcopus Poznaniens. 1311 Nov. 12, Poznanie; Paczoldo filio quondam Conradi rogante, privilegium ipsius scultetiae in villa Kotunia renovat

2043
(988 a.) Consules civitatis Koningesberch 1316 s. d. et l.; conscribunt expensas, quas ad iussum Woldemari marchionis, inter cetera, etiam occasione expeditionis contra Poloniam Maiorem tulerant

2044
(1045 a.) Semovitus dux Mazovie etc. 1324 s. d., in Rawa; partem villae suae Mszczonów, cum parte villae Gzdów ecclesiae de Mszczonów propria commutat

2045
(1087 a.) Ludovicus Romanorum imperator 1328 Febr. 8, Rome in palatio Lateranensi; omnes terras Poloniae imperio Germanico subtractas, cum iure illas recuperandi innectendique marchionatui Brandenburgensi confert

2046
(1149 a.) Beniamin in Namkonow (sic) 1335 Iul. 22, in Nankanow; villam Borke Alberto Pusch donat

2047
(1166 a.) Kazimirus rex Polonie etc. .... Apr. 25, Gnezne; confirmat divisionem bonorum, quam Dersko de Graboszewo, Michael de Koszanowo et Andreas de Czacz heredes, fratres germani, inter se fecerant

2048
(1202 a.) Ianislaus s. Gnesnens. ecclesie archiepiscopus 1341 Apr. 25, Gnesne; oppidum Turek Iohanni dicto Prutheno, advocato de Uniejów iure Theutonico ad locandum tradit, iuraque advocatiae describit

2049
(1381 a.) Hermannus abbas una cum conventu de Lukna 1358 Iun. 9, in Grebbin; villas Połęczyn, Brudnino et 100 mansos intra terminos earundem sitos, cum censu annuo 12 marcarum, a Winrico de Knyprode magistro generali Ordinis Theutonicorum de villa Zawada assignato commutat

2050
(1384 a.) Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Iul. 3, Cracovie; villam Kuchary et ecclesiam s. Nicolai in Kalisz praeposituramque in eadem denuo creatam, cum villis monasterii s. Mariae in Arena de Wrocław, dictis Męka et Polków commutat

2051
(1405 a.) Preczslaus de Goluthowo castellanus Poznaniens. etc. 1359 Iun. 30, Costan; confirmat venditionem tertiae partis molendini regalis in Kościan, quam Peczco in rem Hanselmi et patris eius Gobel fecerat

2052
(1908 a.) Tilman Abbt zcu Lukna 1391 Iun. 13, uff dem Huse Marienburg; bezeugt, dass er 12 Mark jährlichen Zinses, den sein Kloster von dem Gute Zawada zu erheben hatte, an den Grossmeister des Deutschen Ordens für 200 Mark verkauft habe. Cnfr. Nr. 2049. (1381 a.)

2053
(1942 a.) Sandziwogius palatinus Kalisiens. 1394 Apr. 24, Poznanie; una cum assessoribus iudicii regalis Poznaniensis, collegas iudicii de Kościan de re scultetos de Srocko et kmetones de Sierniki concernente informat


Dokument Nr 1293
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1350 Mart. 26, Gnezne; in ecclesia cathedrali Gneznensi altare in honorem b. Mariae V. et s. Stanislai erigit et dotat.
Gniezno. Archiv. Consistorii Metropol. Acta acticata anni 1540.

In nomine Domini amen. Nos Iaroslaus, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, ad universorum noticiam qui presentes inspexerint volumus devenire, quod cum sancta Gneznensis ecclesia, metropolitana provincie Polone, respectu aliarum ecclesiarum cathedralium et regularium sit nobilis et insignis, eciam decet, ut amplioribus honoribus, presertim circa cultum divinum pre ceteris veneretur. Hac igitur consideracione inducti decrevimus, cum fratribus nostris Gneznensis Capituli tractatu et deliberacione habita diligenti, altare beate Marie virginis et sancti Stanislai martyris ac pontificis gloriosi in ipsa ecclesia erigendum et erigimus per presentes, quod dotavimus et dotamus de consensu et voluntate eiusdem Capituli de infrascriptis decimis, maldratis et censibus mense nostre: videlicet in villis Crampkovo, Husczenczyno et Szocolnyki censum pecunialem; maldratas vero in Marssovycza sita in districtu Czabrz, in Szobyessyernye, in Czaple, in Paxyno, in Szytnyky, in Vyeverzyczyno, et in Gogolyna iacenti in Czbarz territorio prenotato assignamus eidem altari et altariste qui pro tempore fuerit perpetuo possidendas. Et ut idem altare sic fundatum et erectum sollempniter in divinis officiis devocius et frequencius honoretur, statuimus duas personas ydoneas, presbyteros videlicet, debere eidem altari perpetuo ministrare, quemadmodum nunc discretis viris Alberto et Nicolao, vicariis ipsius Gneznensis ecclesie, presbyteris, de eodem altari singulariter ad suum officium duximus providendum, et eos exnunc altaristas beate Virginis et sancti Stanislai Gneznensis ecclesie volumus nuncupari; proviso et apposito, quod ydem altariste et successores eorum qui pro tempore fuerint, in eodem altari missas alternatim, videlicet modo ebdomadario quottidie legant: die dominica de sancta Trinitate, feria secunda pro Defunctis, tercia feria de Angelis, feria quarta pro Peccatis, quinta feria de Spiritu sancto, sexta feria de sancta Cruce et sabbato de Domina: et in qualibet missarum predictarum, quamdiu vixerimus, Collectam pro nostra sanitate, et, cum Deo placuerit, nobis de medio sublatis, Collectam pro remedio anime nostre dicere teneantur. Ubi vero unus solus tenuerit altare, quatuor missas consuetas per septimanam dicere sit astrictus, quoad se et successores ipsorum voluntate spontanea submiserint. Si vero in explendis missis huiusmodi per se vel alios, cessante legittimo impedimento, negligentes fuerint inventi, culpabilis pro qualibet missa in uno capone vel duobus pullis, per decanum Gneznensis ecclesie, aut vicedecanum si decanus defuerit puniatur. Qui si incorrigibilis fuerit, ad privacionem ipsius beneficii per nos et Capitulum procedatur; quam penam extendi volumus quoad omnes alios altaristas nostre Gneznensis ecclesie supra fate. Quia vero redditus in decimis incerti sunt secundum magis et minus, ordinamus decimas huiusmodi et proventus quoslibet qui altari ascripti sunt, inter ipsos altaristas per medium dividendos. Addicientes et volentes, quod predictum altare beate Marie virginis et sancti Stanislai ac cetera alia altaria nostre prenarrate Gneznensis ecclesie, per nos et nostros successores prius et hodie et in posterum construenda, non alie persone, quam vicariis ecclesie iam pretacte conferantur. Si quis vero hanc ordinacionem et constitucionem nostram ausu temerario infringere presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beate Marie virginis et sancti Adalberti noverit se incursurum. Et ut hec nostra ordinacio robur obtineat perpetue firmitatis, presentes litteras scribi fecimus, et nostri ac predicti nostri Capituli sigillorum munimine iussimus roborari. Actum et datum Gnezne in crastino beati Marci ewangeliste, anno Domini millesimo tricentesimo quinquagesimo, presentibus honorabilibus viris, dominis Vincencio decano, Preczslao archidiacono, Kelczone scolastico, Nicolao cancellario Gneznensibus, Martino decano Lanciciensi, Petro legato, Petro Pankoslai, Martino procuratore, canonicis nostre Gneznensis ecclesie, et aliis pluribus fidedignis. Datum per manus Nicolai cancellarii Gneznensis.
Crampkovo, Krębkowo. Husczenczyno, Uścięcin. Szocolnyki, Sokolniki. Marssovycza, Marszewo. Districtus Czabrz, czyli Zbar, północno-wschodnia część Wielkopolski pomiędzy rz. Warta i Kujawami, a linią Konin-Trzemeszno leżąca, w części zwana dziś Leśne Kujawy. Cnfr. Objaśnienia i Dodatki Nru 812. Szobyessyernye, Sobiesiernie. Czaple, osada znikła okolicy m. Żnin; cnfr. Nr. 7 etc. Paxyno, Pakszyn. Szytnyky, Szczytniki. Vyeverzyczyno, Wiewierczyn. Gogolyna, Gogolina.
Wiersz 2 od końca, zam. legato, kopja ma legero; zam. procuratore, kopja ma pronunc. Confr. dokument Nr. 1296.


Dokument Nr 1294
Kazimirus rex Polonie 1350 Mart. 29, in Kalis; confirmat quemdam articulum specialem privilegii, a patre suo Wladislao rege hospitali s. Spiritus in Kalisz dati, in quo ius piscandi hospitalis praedicti fuerat expressum.
Transsumpt orygin. potwierdzony przez: Sigismundus rex Polonie etc. 1539 Sept. 1, Cracovie. Przywieszona u oryginału pieczęć przedstawia tarcz kwadrowaną w Orła w Koronie i w Pogoń.
Kalisz. Archiw. Rządowe, Diplomata.

Nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie universorum noticie tam presencium quam futurorum publice profitentes declaramus, quod honorabilis vir et frater Kerstanus, magister hospitalis sancti Spiritus in Kalis, accedens ad nostram presenciam petivit et instantissime nobis supplicavit, ut privilegium eidem hospitali super diversis libertatibus et iuribus per nostrum genitorem felicis recordacionis dominum Wladislaum, olim ducem regni Maioris Polonie datum, dignaremur confirmare, in quo privilegio unus articulus inter cetera, qui talis erat: piscatorem eidem eciam tenere concedimus hospitali: continebatur. Quem quidem articulum, ob honorem et laudem Dei omnipotentis et sancti Spiritus ac ob salutem anime nostre et remissionem peccaminum, iustis et dignis precibus fratris predicti Kerstani favorabilius inclinati, ne predictum hospitale imposterum aliquod impedimentum per quempiam in articulo piscacionis eidem hospitali perpetuo dato et concesso paciatur, de gracia speciali et solita pietate harum serie litterarum gratuite temporibus perpetuis valiturum confirmamus. Si quis autem ausu temerario ipsum hospitale in piscatore seu articulo piscacionis predicto turbare aut impedire presumpserit, se nostram indignacionem senciat graviter incurrisse. Actum in Kalis feria secunda infra octavas Pasche, anno Domini millesimo tricentesimo quinquagesimo, presentibus hiis testibus: Iarando castellano Rospiriensi capitaneo Siradiensi, Ottone Polonie, Floriano Lancicie cancellariis, et aliis multis fidedignis. Datum per manus domini Ottonis nostri cancellarii supradicti, scriptum autem per notarium curie nostre Pribislaum et prepositum ecclesie beati Georgii apud Gneznam.
Rospiriensis, de Rozprza.


Dokument Nr 1295
Kazimirus rex Polonie 1350 Apr. 13, Poznanie; incolis villarum ecclesiae Poznaniensis omnimodam libertatem ab omnibus exactionibus sui dominii tamdiu concedit, quamdiu ipse episcopus eisdem illam fuerit largitus.
Pergam. orygin. Skrawek pergam., z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. III, 21.

Fiat omnibus et singulis quorum noticie exhibitum fuerit scriptum presens manifestum, quod nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, ex officio nobis divinitus concesso utilitates nostri regni peramplius dilatare cupientes, ut ex hoc nobis et nostris regnicolis presens profectus simul et futurus uberius crescat et fervencius augeatur, et ut id quod densitas silvarum gwerrarum ope detexit, gracia et virtute libertatis reformetur: zelum itaque et devocionem ad ecclesiam beati Petri in Poznania habentes specialem, peticionibusque venerabilis in Christo patris domini Alberti, Dei gracia episcopi eiusdem ecclesie Poznaniensis iustis et dignis favorabilius aclinati, omnibus et singulis kmetonibus et incolis in districtibus infrascriptis et villis omnibus in eisdem situatis, videlicet Pczew, Wylcyna, Buk cum villa adiacenti, Welychova, Zambrszko, Croba, Bane, cum suis territoriis et adiacentiis universis, specialiter tamen et expresse in villis Wythassyce et Slessyno locatis hactenus et locandis in futuro, ab omnibus nostris solucionibus, exactionibus, contribucionibus, gravaminibus, angariis, preangariis, laboribus, vecturis quibuscunque et collectis generaliter omnibus quocunque nomine dicantur, quamdiu idem dominus episcopus a suis censibus et solucionibus abstinendo dederit libertatem, similem eandem et tamdiu eciam ipsis elargimur graciose. Quam quidem libertatem si quis ausu temerario infringere presumpserit, nostram se noverit indignacionem graviter incurrisse. Datum Poznanie feria tercia post dominicam qua cantatur Misericordia Domini, anno eiusdem millesimo CCC. quinquagesimo.
Pczew, Pszczew. Wylcyna, Wilczyn. Buk, Wielichowa, dziś tak samo. Zambrszko, Zemsko. Croba, Krobia. Bane, osada znikła pod m. Dolsk. Wythassyce, Witaszyce. Slessyno, Ślesin.


Dokument Nr 1296
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1350 Apr. 26, Gnezne; partem hereditatis Marzenin cum parte hereditatis Goryszewo militis Stranczek propria commutat, et partem residuam prioris parti acquisitae alterius iungens, cancellariae ecclesiae Gneznensis vendit.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Regestrum privil. Wladislai canonici.

In nomine Domini amen. Nos Iaroslaus, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus recognoscimus universis ad quorum noticiam perveniret scriptum presens, quod faciendo commutacionem ville nostre, Marzanyno vulgariter nuncupate, cum milite dicto Stranczek pro parte hereditatis sue quam in Korzysszovycze possidebat, reservavimus pro nobis sextam partem hereditatis eiusdem, quam honorabili viro domino Nicolao cancellario Gneznensi et suis successoribus ac ipsi cancellarie vendidimus pro certa pecunie quantitate, ipsamque partem nostram hereditatis pretacte de consensu nostri Gneznensis Capituli damus et tradimus ipsi cancellarie, iungentes eam sorti ibidem in Marzanyno, quam ipse cancellarius ante commutacionem per nos factam libere et pacifice possidebat; ita, quod idem cancellarius et sui successores dictam partem quam ei vendidimus, cum sorte sua cum omnibus utilitatibus presentibus et futuris perpetuo possidebunt, salvis aliis iuribus, que in commutacione predicta per eundem cancellarium et pro ipso cancellario in predicta villa Marzanyno per aliud privilegium sunt excepta. In cuius rei testimonium, nostrum et predicti nostri Capituli sigilla sunt appensa presentibus litteris ad memoriam sempiternam. Actum et datum Gnezne in crastino beati Marci ewangeliste, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo, presentibus honorabilibus viris, dominis Vincencio decano, Preczslao archidiacono, Kelczone scolastico Gneznensibus, Martino decano Lanciciensi, Petro legato (sic) et Petro plebano de Lansowo, ac Martino procuratore, canonicis Gneznensibus, et aliis fidedignis.
Marzanyno, Marzenin. Korzysszovycze, Goryszewo. Lansowo, nie odgadnione. Wiersz 14 od góry zam. excepta, Kopjarjusz ma accepta.


Dokument Nr 1297
Arnaldus de Cauczina scolasticus Cracoviens. apostol. Sedis nuncius 1350 Apr. 29, in Czanszim; recognoscit, se ab Alberto episcopo Poznaniensi 33 marcas grossorum, nomine census denarii b. Petri, a. c. in dioecesi Poznaniensi collectas recepisse.
Pergam. orygin., pismo bardzo zatarte. Skrawek pergam., z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. III, 20.

Noverint universi, quod nos Arnaldus de Cauczina scolasticus ecclesie Cracoviensis, in regnis Polonie et Ungarie apostolice Sedis nuncius recognoscimus, nos recepisse et habuisse realiter et cum effectu, nomine census denarii beati Petri, a reverendo in Christo patre domino Alberto, divina et apostolice Sedis providentia episcopo Poznaniensi, triginta tres marchas grossorum de pecunia per eundem dominum episcopum et suos subcollectores in dicta sua dyocesi in anno presenti et nomine dicti census recollecta. A quibus quidem triginta tribus marchis grossorum, per nos ut predicitur habitis et receptis nomine camere antedicte, supradictum dominum .. episcopum eiusque ecclesiam et successores suos ac subcollectores auctoritate apostolica presentibus absolvimus in perpetuum et quitamus, facientes nichilominus dicto domino .. episcopo sueque ecclesie et aliis premissis omnibus finem, quitationem et promissionem de ulterius non petendo, de premissis ecceptionem (sic) non habitarum, non receptarum nec numeratarum predictarum triginta trium marcharum grossorum, et omni alii iuris et legum auxilio canonici et civilis, per que possimus dominum .. episcopum supradictum aut ipsius ecclesiam seu successores ac subcollectores impetere quomodolibet vel eciam molestare, renunciamus penitus et expresse. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum et datum in Czanszim die penultima mensis Aprilis, anno Domini millesimo CCC quinquagesimo.
Czanszim, Ciążyń.


Dokument Nr 1298
Maczco palatinus Poznaniens. 1350 Mai. 16, s. l.; civibus de Koźmin libertatem a supremitate suae dominationis, pro quodam annuali censu concedit.
Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. civium a. 1575, fol. 254.

In nomine Domini amen. Quod nobilium decrevit auctoritas, non immerito robur perpetue firmitatis debet obtinere. Hinc est quod nos Maczco palatinus Poznaniensis universis presentibus et futuris volumus esse notum ac publice protestamur, quod considerantes ac premeditantes dampna universa de die in diem accrescencia civitatis nostre Horle sive Kozmino, a quibus dampnis totaliter adnichilabatur, receptoque maturo nostrorum consilio amicorum prehabito ac bona nostra deliberacione, causa sublevacionis civitatis nostre donamus et conferimus civibus in ea cohabitantibus omnem libertatem a supremitate dominacionis nostre, quod nec nobis nec heredibus seu legittimis successoribus nostris ullam exaccionem nec dacionem, nec ad universalem expedicionem terre nobis nichil penitus dare tenebuntur; solummodo tali interserta condicione, quod ipsi cives presentes ac ipsorum posteritas, nobis ac nostris heredibus seu legittimis successoribus, a data presencium, a festo Penthecosten, subintrantibus annis duobus sex marcas solvere tenentur, annisque futuris ac singulis, in quibuslibet eorum temporibus decem marcas cives prefati nobis ac nostris heredibus seu legittimis successoribus pro omnibus dacionibus ac serviciis nobis exhibere et solvere tenentur ac tenebuntur. Ne autem hec ordinacio per nos seu per nostros legittimos successores valeat in posterum infringi, presens scriptum nostri veri sigilli appensione duximus confirmandum. Datum et actum per manus domini Ditkonis, plebani Sedlimensis ac notarii ipsius palatini Poznaniensis, sub anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo, presentibus viris ydoneis, domino Chwalimiro de Gosczuiewo, Semantha de Magna villa, Hancone dicto Kurzwerowicz magistro civium in Kalis, Niczkone Petermanovicz advocato in Staviszino, ac coram aliis quam plurimis fide dignis.
Horle, Orla. Kozmino, Koźmin. Sedlimensis, de Siedlemin. Gosczuiewo, Gościejewo. Magna villa, Wielowieś. Staviszino, Stawiszyn.


Dokument Nr 1299
Kazimirus rex Polonie etc. 1350 Mai. 19, circa monasterium Suleyow; Peczconi civi de Wrocław advocatiam civitatis Łęczyca simul cum iuribus eiusdem vendit, eumque advocatum hereditarium ibidem instituit.
Pergam. orygin. bez śladu przywieszenia pieczęci.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 128.

In nomine Domini amen. Dignum ac honestum est, ut quod principum fieri decrevit auctoritas, ratum et irretractabile perpetuo observetur. Igitur noverit tam presens etas quam futura, quod nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque dominus et heres, propter necessitates nobis et nostro regno plerumque occurrentes, advocaciam in civitate nostra Lanciciensi cum omni iure et dominio spectantibus ad ipsam, viro provido et honesto Peczconi civi de Wratislavia pro centum quinquaginta marcis grossorum Pragensium vendidimus et resignavimus, sibi et suis veris heredibus et successoribus legitimis perpetuo et irrevocabiliter tenendam, habendam, donandam, vendendam, commutandam ac possidendam, pro sua et suorum posterum voluntate convertendam: hos redditus expresse eidem advocacie, videlicet tres mansos liberos in ipsa civitate et tres in villa Thopola similiter liberos, quatuor maccella carnificum libera addicientes: que quidem villa Thopola eodem iure quo civitas Lanciciensis est locata, frui debet et gaudere. Damus eciam predicto advocato et sue posteritati terciam partem de omnibus cameris, pannorum cramorum seu institorum, panum seu pistorum, sutorum et piscium; preter tabernas et agros civitatis ac forum annuale, in quibus predictus advocatus nil utilitatis retinebit. Admittimus eciam eidem advocato omnes utilitates facere pro sua utilitate, quas excogitare poterit iure Novi fori permittente, de quibus tercium denarium habebit, duobus pro nobis reservatis. Volumus eciam, ut nullus pallatinorum, castellanorum et quorumlibet iudicum nostri regni cives memorate civitatis pro quacunque causa seu causis magnis et parvis, puta furti, sanguinis, homicidii, incendii et aliis universis debeat iudicare, nisi advocatus memoratus et sui successores. Advocatus memoratus eciam et heredes sui coram predictis palatino, castellano et iudice, qui pro tempore fuerint, nullatenus respondebunt; nisi tantum coram nobis, dum per litteram nostro sigillo munitam evocati fuerint, tunc de se querulantibus iure Theutonico respondebunt. Item volumus et statuimus, quod predictus advocatus et sui successores ad quamlibet expedicionem in defensionem nostri regni cum uno homine in plattis et slappa servire teneantur. Insuper provincialis qui lanthwoyth dicitur, aut procurator noster tribus vicibus in anno magnis iudiciis prout moris et consuetudinis est presidebit. In quorum omnium testimonium et evidenciam clariorem, presentes dedimus nostri sigilli munimine roboratas. Actum in stacionibus circa monasterium Suleyow in colloquio nostro feria quarta infra octavas Penthecostes, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo, presentibus hiis testibus: Spicimiro castellano Cracoviensi, Nicolao palatino Kalisiensi, Iarando castellano Rosperiensi et capitaneo Syradiensi, Michaele pincerna, Philipo subcamerario, Stephano Rola subvenatore Lanciciensi, et aliis multis. Datum per manus domini Floriani cancellarii Lanciciensis.
Thopola, Topola królewska. Novum forum, Środa na Szlązku, z niem. Neumarkt. Suleyow, Sulejów. Rosperiensis, de Rozprza.


Dokument Nr 1300
Kazimirus dux Mazovie etc. 1350 Iun. 4, Warssovie; omnes libertates villarum ecclesiae Poznaniensis in terra sua sitarum innovat, quas avus suus, dux Boleslaus eisdem concesserat.
Pergam. orygin. Sznurek nici jedwabn., wyblakłych, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. III, 22.

In Christi nomine amen. Nos Kazimirus, Dei gratia dux Mazovie et dominus Warssoviensis notum facimus universis hanc paginam inspecturis, quod ob remedium anime nostre et omnium parentum nostrorum, et maxime ob reverenciam beatorum Petri et Pauli apostolorum innovamus et confirmamus omnes libertates, datas seu concessas beati Petri ecclesie in Poznania per dilectum avum nostrum felicis recordationis Boleslaum ducem Mazovie dominumque Cyrnensem, filium quondam Semoviti, in villis eiusdem ecclesie in terra nostra existentibus, videlicet in Stbykowo cum omnibus pertinentiis suis, in Domanowo, in Biskupice et in Rokythno villa archidiaconi Czyrnensis, aut in aliis villis in nostro dominio in posterum acquirendis; promittentes ipsas libertates firmiter observare absolventesque omnes incolas ipsarum villarum perpetuo ab omnibus solutionibus, servitiis, exaccionibus et oppressionibus realibus, predialibus et personalibus, scilicet a powoz, a strosza, a stan, a poradlne, a narzasz, a srzon, a vacca et bove, ab owcza, a targowe, a citatione castri, a moneta, et omnibus angariis et preangariis sive de novo emergant sive fuerint ab antiquo, quibuscunque nominibus censeantur vel in posterum censebuntur; nec non ab omnibus iuribus, iurisdictionibus, iudiciis palatinorum, castellanorum et omnium iudicum atque officialium quorumcunque facimus et reddimus immunes, perpetuo liberos et exemptos: ut non liceat nec licebit villas predictas ad tribunal alicuius iudicis citatorie conveniri, nisi ad nostram tantummodo presenciam, nec aliter, nisi nostro sigillo fuerint evocati, videlicet solummodo in causa seu causis que sequuntur, scilicet: si aliqui militem ius militale habentem in via publica seu in domo violenter invasum occiderint, coram nobis respondere predicti incole tenebuntur in casibus iam premissis; preterea, si aliqua virgo vel mulier per aliquem incolarum predictorum violenter oppressa coram nobis proclamaverit, huiusmodi iudicium coram ipsorum incolarum dominis vel iudicibus dominorum eorumdem, presente tamen nostro nuncio ventilabitur: et si aliqua pena pecuniaria exinde infligenda fuerit, eandem penam ipsorum domini integraliter debebunt percipere sic inflictam. Ceterum ad przewod militale iuxta consuetudinem militum terre nostre tenebuntur, hoc adiecto, quod predictarum villarum incole predictum przewod in proxima villa, cuiuscumque fuerit, sub periculo non recipiencium deponere teneantur. Item volumus, ut predicti incole solummodo ad reedificacionem castri in Warsszovia cum aliis militibus secundum consuetudinem nostrorum militum teneantur, nec ad construccionem seu reedificacionem aliorum castrorum ipsos cogi volumus quoquomodo. Insuper concedimus ecclesie Poznaniensi memorate, ut villas suas predictas in nostro dominio consistentes, seu alias quas iusto modo acquisierit in futurum, possit iure Theutonico seu Polonico locare iuxta sue libitum voluntatis. Damus eciam et concedimus ecclesie Poznaniensi memorate in villis prenominatis venacionem cervorum, capreollorum, omnibus aliis feris magnis pretermissis, quorum venaciones penitus prohibemus. Insuper concedimus ecclesie Poznaniensi sepius nominate, ut si aliquam terram seu terras gracia nobis sancti Spiritus suffragante nostri dicioni subicere contigerit, bonaque ecclesie ipsius in terra seu terris sic acquisitis essent sita, eodem privilegio ipsam ecclesiam gaudere volumus in bonis ut predicitur situatis, quo gaudet vel gaudere debet in bonis superius nominatis. In cuius rei testimonium, presentes fieri iussimus et nostri sigilli munimine roborari. Actum et datum Warssovie quarta die mensis Iunii, anno Domini M.CCC. quinquagesimo, presentibus nostris baronibus: Mathia dicto Porco pincerna, Stephano venatore, Alberto thezaurario dicto Czubyn, Nicolao dicto Koscessza subiudice, Stanislao subcamerario, filio predicti Porconis, Warsszoviensibus, ac Tylkone notario curie nostre et aliis pluribus fide dignis.
Stbykowo, Zbików. Domanowo, Domaniew. Biskupice, Rokitno, dziś tak samo. Czyrnensis, de Czersk. Warssovia, Warszawa.


Dokument Nr 1301
Semovitus dux Masovie etc. 1350 Iun. 11, in Lowicz; libertates villarum ecclesiae Poznaniensis in dominio suo sitarum confirmat, quas avus suus dux Boleslaus eisdem concesserat.
Pergam. orygin. Sznurki jedwabne, wyblakłe od przywieszenia dwóch pieczęci.
Poznań. Archiv. Capituli. III, 23. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 92.

In nomine Domini amen. Nos Semovitus, Dei gracia dux Masovie et dominus Czirnensis notum facimus universis presentibus et futuris hanc paginam inspecturis, quod ob remedium anime nostre et omnium parentum nostrorum, et maxime ob reverenciam beatorum Petri et Pauli apostolorum innovamus et confirmamus omnes libertates, datas et concessas beati Petri ecclesie in Poznania per dilectum avum nostrum felicis recordacionis Boleslaum ducem Mazovie dominumque Cyrnensem, filium quondam Semoviti, in villis eiusdem ecclesie in terra nostra existentibus, videlicet in Wrocysszowo cum Byskupice, item in alia Byskupice circa Czirsco civitatem cum areis que dicuntur Kosczielisko sitis sub castro eodem Cyrnensi, nec non in Sobini, in Smonovici, in Kyselsko, in Chrunino et in Grambkowo, aut in aliis villis in nostro dominio in posterum acquirendis; promittentes ipsas libertates per nos et successores nostros firmiter observare, absolventesque omnes incolas ipsarum villarum perpetuo ab omnibus serviciis, solucionibus, exaccionibus et oppressionibus realibus, predialibus et personalibus, scilicet a powoz, a strosza, a stan, a poradlne, a narzaz, a srzon, a bove, a krowa, ab owcza, a targowe, a citacione castri, a moneta, et omnibus angariis et preangariis, sive de novo emergant sive fuerint ab antiquo, quibuscunque nominibus censeantur vel in posterum censebuntur, nec non ab omnibus iuribus, iurisdiccionibus, iudiciis palatinorum, castellanorum, et omnium iudicum et officialium quorumcunque facimus et reddimus immunes perpetuo liberos et exemptos: ut non liceat nec licebit villas predictas ad tribunal alicuius iudicis citatorie conveniri, nisi ad nostram tantummodo presenciam, nec aliter, nisi nostro sigillo fuerint evocati, videlicet solummodo in causa seu causis que sequuntur, scilicet: si aliqui militem ius militale habentem in via publica, seu in domo violenter invasum occiderint, coram nobis respondere predicti incole tenebuntur in casibus iam premissis; preterea, si aliqua virgo vel mulier per aliquem incolarum predictorum violenter oppressa coram nobis proclamaverit, huiusmodi iudicium coram ipsorum incolarum dominis vel iudicibus dominorum eorundem, presente tamen nostro nuncio ventilabitur: et si aliqua pena pecuniaria exinde infligenda fuerit, eandem penam ipsorum domini integraliter debebunt percipere sic inflictam. Ceterum ad przewod militale iuxta consuetudinem militum terre nostre tenebuntur, hoc adiecto, quod predictarum villarum incole predictum przewod in proxima villa, cuiuscunque fuerit, sub periculo non recipiencium deponere teneantur. Item volumus, ut predicti incole solummodo ad reedificacionem castri eiusdem in Czirsk cum aliis militibus secundum consuetudinem nostrorum militum teneantur, nec ad construccionem seu ad reedificacionem aliorum castrorum ipsos cogi volumus quoquomodo. Insuper concedimus ecclesie Poznaniensi memorate, ut villas suas predictas in nostro dominio consistentes, seu alias quas iusto modo acquisierit in futurum, possit iure Theuthonico seu Polonico locare iuxta sue libitum voluntatis. Damus eciam et concedimus ecclesie Poznaniensi memorate in villis prenominatis venacionem cervorum, capreollorum, magnis feris aliis omnibus pretermissis, quorum venaciones penitus inhibemus. Insuper concedimus ecclesie Poznaniensi sepius nominate, ut si aliquam terram seu terras gracia nobis sancti Spiritus suffragante nostre dicioni subiicere contigerit, bonaque ipsius ecclesie in terra seu terris sic acquisitis essent sita, eodem privilegio ipsam ecclesiam gaudere volumus in bonis ut predicitur situatis, quo gaudetur vel gaudere debetur in bonis superius nominatis. In cuius rei testimonium, presentes fieri iussimus et nostri sigilli munimine roborari. Actum et datum in Lowicz sub anno Domini M.CCC. quinquagesimo, XI die mensis Iunii, mediante ordinacione venerabilis in Christo patris et domini, domini Iaroslai eadem providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, cuius sigillum in testimonium premissorum presentibus eciam est appensum, et presentibus honorabilibus et famosis viris: Preczslao archidiacono Gneznensis ecclesie, Nicolao dicto Okun castellano, Nicolao de Milonow thezaurario, Stanislao de Cecysszow subdapifero et Paulo Leonardi procuratore Czirnensibus, et aliis quam plurimis fide dignis.
Czirnensis, de Czersk. Wrocysszowo, Wrociszew. Byskupice, Biskupice. Byskupice, Kosczielisko, znikłe osady p. m. Czersk. Sobini, Sobienie biskupie. Smonovici, Szymonowice. Kyselsko, Kisielsk. Chrunino, Chrumin. Grambkowo, Grąbkowo. Milonow, Milanówek. Cecysszow, Cieciszew.


Dokument Nr 1302
Consules et universi cives Poznaniens. Kalisiens. Pisdrens. 1350 Iul. 13, in Pisder; consilio refrenandi malefactores certa pacta ineunt.
Pergam. orygin. W szeroko założonym, doln. brzegu trzy paski pergaminowe od przywieszonych niegdyś 3 pieczęci.
Biblioteka XX. Czartoryskich. Diplomata.

In nomine Domini amen. Ne gestarum rerum memoria processu temporis evanescat, discretorum virorum prudencia solet eas littera et sigillorum appensione perhennare. Notum igitur sit universis quorum audiencie presens scriptum deferetur, quod nos consules et universi cives Poznanienses, Kalisienses, Pisdrenses, deliberato animo, maturo consilio prehabito unionem concordie inivimus seu contractum mutue voluntatis. Cupientes impiorum seviciam refrenare statuimus: ut quicumque predones, latrones, fures, homicide, periuri, sacrilegi temerarii, oppressores virginum et maritarum seu alii malefactores predictis civitatibus dampna intulerint, eosdem malefactores tenemur iudicio requirere, tam labores quam expensas super premissis unanimiter conformantes. Item statuimus: ut si quis in aliqua predictarum civitatum homicidium perpetraverit aut aliquem vulneraverit, seu propter eosdem aut alios excessus proscriptus fuerit, in quacumque civitate aut confiniis commoretur, propinquior civitas iure et iudicio exigat eundem et requirat cum expensis civitatum predictarum. Insuper statuimus firmiter observandum: ut quicunque incendiarius seu straytendiarius (sic) iure aut iudicio non impetrato dampnum vel incendium fecerit, cuique iudicium iustum non fuerit denegatum, ad quascumque partes idem se transtulerit, civitates idem prefate eumdem insequantur et iudicio requirant, nullum ab eodem satisfaccionis emolumentum exigentes. Statuimus quoque: ut si aliqua necessitas predictis civitatibus ingruerit molestia, infestacione, casu aliquo seu eventu, predicte civitates ad locum unum eis insimul deputatum convenire pariter tenebuntur, ibidem eorum negocium terminando prout videbitur consulcius expedire. Ad maiorem igitur evidenciam et cautelam, presentes sigillis civitatum predictarum fecimus communiri. Actum et datum in Pisder anno Domini M.CCC. quinquagesimo sub anno gracie, feria tercia in die Margarethe virginis gloriose.


Dokument Nr 1303
Lludovicus (marchio Brandenburgens.) 1350 Sept. ?, ante Bernow; promittit, se omnia privilegia a patre suo et a se Nimiro subcamerario Kazimiri regis Poloniae data servaturum.
Riedel. Cod. diplomatic. Brandenburgens. B. VI, p. 84. (Kopja).

Noverint etc. quod nos Lludovicus etc. singula et universa privilegia, per inclitissimum principem dominum Lludovicum Romanorum imperatorem, dominum et progenitorem nostrum karissimum fidelis recordacionis, eciam per nos nobili viro domino Nimiro, excellentissimi principis domini Kasimiri Polonie regis, fratris nostri karissimi subcamerario, fideli nostro speciali dilecto, super possessionibus et redditibus annuis tradita seu donata, sub augmento et non detrimento promittimus et volumus inviolabiliter observare presencium testimonio litterarum. Datum ante Bernow circa festum beati Mathei (1350).
Bernow, Berneuchen.


Dokument Nr 1304
Clemens Pp. VI 1351 Febr. 4, Avinioni; abbati de Lubin et Glogoviensi ac Budissinensi decanis, conservatoribus in dioecesi Poznaniensi, Wratislaviensi et Misnensi a se institutis mandat, ut monasteria Ordinis Cisterciensis contra violentias personarum ecclesiasticarum et saecularium defendant.
Transsumpt orygin., potwierdzony przez: Nicolaus de Friburg canonicus Lubuczensis et officialis Wratislaviensis 1378 Dec. 13, in consistorio Wratislaviensi. Pieczęć oryginału znikła; pozostał skrawek pergaminowy.
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo Nr. 121.

Clemens episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis .. abbati monasterii de Lubyn et Glogoviensis ac .. Budissinensis ecclesiarum decanis, Poznaniensis et Wratislaviensis ac Misnensis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Militanti Ecclesie disponente Domino presidentes, circa curam ecclesiarum et monasteriorum omni solercia reddimur indefessa soliciti, ut eorum occurramus dispendiis, et utilitatibus divina cooperante clemencia salubriter intendamus. Sane dilectorum filiorum .. abbatis Cisterciensis ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, Cabilonensis dyocesis, ac .. abbatum et dilectarum in Christo filiarum abbatissarum monasteriorum Ordinis Cisterciensis ac eorundem monasteriorum conventuum conquestione percepimus, quod nonnulli archiepiscopi et episcopi, .. abbates, priores et alii ecclesiarum prelati et clerici, ac ecclesiastice persone tam religiose quam eciam seculares, nec non duces, marchiones, comites, barones, milites, nobiles et laici, communia civitatum, universitates oppidorum, castrorum, villarum et aliorum locorum, ac alie singulares persone civitatum et dyocesium ac parcium universarum in quibus dicta monasteria ac alia loca et membra eisdem monasteriis subiecta consistere dinoscuntur, occupaverunt et occupari fecerunt castra, villas et alia loca, domos, ecclesias, grangias, molendina, decimas, obediencias, casalia, terras, vineas, possessiones, census, redditus et proventus, iurisdiciones et iura, ac nonnulla bona mobilia et immobilia ad dicta monasteria et huiusmodi alia membra eorum spectancia, et ea detinent indebite occupata seu ea detinentibus prestant auxilium, consilium et favorem: nonnulli eciam civitatum et dyocesium ac parcium predictarum qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant, dictis .. abbatibus, abbatissis et conventibus, super predictis castris, villis et locis, ecclesiis, grangiis, molendinis, decimis, casalibus, terris, iurisdicionibus, possessionibus, censibus, iuribus, bonis et rebus aliis ad monasteria et membra predicta spectantibus multiplices molestias ac iniurias inferunt et iacturas: quare pro parte dictorum .. abbatum, abbatissarum et conventuum nobis extitit humiliter supplicatum, ut, cum valde difficile reddatur eisdem pro singulis querelis ad apostolicam Sedem habere recursum, providere eis super hoc paterna diligencia curaremus. Nos igitur venerabilis fratris nostri Guilielmi episcopi Tusculani nobis super hoc humiliter supplicantis consideracione, adversus occupatores, detentores, presumptores, molestatores et iniuriatores huiusmodi illo volentes eisdem .. abbatibus, abbatissis et conventibus remedio subvenire, per quod ipsorum compescatur temeritas et aliis aditus comittendi similia precludatur, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum, per vos vel alium seu alios, eciam si sint extra loca in quibus deputati estis conservatores et iudices, .. abbatibus, abbatissis et conventibus supradictis efficacis defensionis presidio assistentes, non permittatis eosdem super premissis et quibuslibet aliis bonis et iuribus, ad ipsos communiter vel divisim spectantibus, ab eisdem et quibuscunque aliis indebite molestari, seu eis gravamina, dampna vel iniurias irrogari: facturi ipsis, cum ab eis vel eorum aliquibus, seu procuracione vel procuratoribus corundem vel aliquo ipsorum fueritis requisiti, de predictis et aliis personis quibuslibet super restitucione ecclesiarum, grangiarum, castrorum, casalium, terrarum, possessionum, iurisdicionum, iurium et bonorum mobilium et immobilium, reddituum quoque et proventuum ac aliorum quorumcunque bonorum, nec non de quibuslibet iniuriis, molestiis atque dampnis presentibus et futuris, in personis et rebus ipsorum illatis eisdem, in illis videlicet que iudicialem requirunt indaginem, summarie, simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii, in aliis vero, prout qualitas eorum exegerit iusticie complementum; occupatores seu detentores, molestiatores, presumptores et iniuriatores huiusmodi nec non contradictores quoslibet et rebelles, cuiuscunque status, gradus, ordinis vel condicionis, eciam si archiepiscopalis vel episcopalis dignitatis extiterint, quandocunque et quociescunque expedierit, auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo, invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis. Non obstantibus, tam felicis recordacionis Bonifacii Pape octavi, predecessoris nostri, in quibus cavetur: ne aliquis extra suam civitatem et dyocesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam a fine sue dyocesis ad iudicium evocetur; seu: ne iudices et conservatores a Sede deputati predicta, extra civitatem et dyocesim in quibus deputati fuerunt contra quoscunque procedere, sive alii vel aliis vices suas committere, aut aliquos ultra unam dietam a fine dyocesis eorundem trahere presumant; seu: quod de aliis quam manifestis iniuriis et violenciis et aliis que iudicialem indaginem exigunt, penis in eos si secus egerint et in id procurantes adiectis, conservatores se nullatenus intromittant; et tam: de duabus dietis in concilio generali, dummodo ultra terciam vel quartam aliquis extra suam civitatem et dyocesim auctoritate presencium ad iudicium non trahatur: quam aliis quibuscunque constitucionibus, a predecessoribus nostris Romanis pontificibus, tam de iudicibus delegatis et conservatoribus, quam personis ultra certum numerum ad iudicium non vocandis, aut aliis editis que nostre possent in hac parte iurisdicioni aut potestati eiusque libero exercicio quomodolibet obviare; seu si aliquibus communiter vel divisim a prefata sit Sede indultum: quod excommunicari, suspendi vel interdici, seu extra vel ultra certa loca ad iudicium evocari non possint per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam de verbo ad verbum de indulto huiusmodi et eorum personis, locis, Ordinibus et nominibus propriis mencionem, et qualibet alia dicte Sedis indulgencia generali vel speciali cuiuscumque tenoris existat, per quam, presentibus non expressam vel totaliter non insertam, nostre iurisdicionis explicacio in hac parte valeat quomodolibet impediri, et de qua cuiusque toto tenore de verbo ad verbum habenda sit in nostris litteris mencio specialis. Ceterum volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod presentes littere per concedentis obitum non exspirent, et quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum parte iam per alium inchoatum, quamvis idem inchoans nullo fuerit impedimento canonico prepeditus; quodque a data presencium sit vobis et unicuique vestrum in premissis omnibus et eorum singulis, ceptis et non ceptis, presentibus et futuris perpetuata potestas et iurisdicio attributa, ut eo vigore eaque firmitate possitis in premissis omnibus et singulis, ceptis et non ceptis, presentibus et futuris, et pro predictis procedere, ac si predicta omnia et singula coram nobis cepta fuissent, et iurisdiccio nostra et cuiuslibet vestrum in premissis omnibus et singulis per citacionem vel modum alium perpetuata legittimum extitisset, constitucione predicta super conservatoribus, et alia qualibet in contrarium edita non obstante. Per hoc autem aliis conservatoribus, dictis .. abbatibus, abbatissis et conventibus per nostras litteras alias quascunque concessis, quominus ipsi easdem litteras exequi et iurisdicionem et potestatem eis per dictas litteras attributam exercere libere valeant quacumque constitucione contraria non obstante, ac ipsis quoque litteris non intendimus in aliquo derogare. Datum Avinioni II Nonas Februarii, pontificatus nostri anno nono.
Lubyn, Lubin. Budissinensis, de Budziszyn, z niem. Bautzen. Misnensis, de Miśnia, z niem. Meissen. Cabilonensis, de Cabillonum, dziś Chalons s. S.


Dokument Nr 1305
Iohannes et Petrus fratres uterini advocati de Crivin 1351 Mai. 19, Gostine; medietatem advocatiae oppidi Krzywin monasterio Lubinensi obligant.
Pergam. orygin. Wcięcia poprzeczne od przywieszenia dwóch pieczęci.
Poznań. Biblioteka Raczyńsk. Diploma D 22.

In nomine Domini amen. Quoniam acta hominum sepius recedunt a memoria que scripto vel bono testimonio non fuerint roborata, nos igitur Iohannes et Petrus fratres uterini, advocati de Crivin civitate legitimi ex paterna successione, una cum liberis nostris notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem litteram habituris unanimiter profitentes, quod habito nobiscum maturo consilio et animo deliberato, medietatem advocacie nostre in Crivin iam dicta civitate totaliter et ex integro cum omni iure et omnibus utilitatibus et proventibus ad nos legitime spectantibus, quibus nos ipsi fruebamur, reverendo viro domino Andree abbati et conventui suo monasterii Lubynensis obligavimus seu preposuimus in viginti sex marcis grossorum infra quinque annos: quam pecuniam nominatam nobis infra annum prout ordinaveramus ex toto persolverunt: quam medietatem advocacie taliter obligatam, infra quinque annos a recepta ab eis pecunia viginti sex marcarum ex ordinacione habemus redimere ac tenemur. Exspirato autem termino quinque annorum prefixorum si medietatem advocacie nostre infra annos sepius assignatos redimere non poterimus, extunc prefatus dominus abbas cum fratribus suis predicti monasterii, dictam medietatem advocacie nostre in Crivin per nos annis supra assignatis non redemptam, cum omni iure, utilitatibus et proventibus omnibus universaliter, omnimode obtinebunt hereditario iure perpetuo possidendam. Reliquam vero partem sive medietatem advocacie nostre ibidem in Crivin si unquam nos aliquando necessitate coacti (sic) vendere contigerit, pro tanta eadem quantitate pecunie sicut aliam prius redimerunt, dominus abbas et domini monasterii nominati redimere habebunt suis pro usibus profuturam. In huius rei testimonium, sigilla virorum proborum, civium civitatum de Gostina videlicet et de Crivin presentibus sunt appensa. Actum et datum Gostine feria quinta proxima ante Rogaciones, anno Domini millesimo C.C.C.L primo, presentibus hiis honestis viris: Paczcone magistro civium de Gostina, Cunado Wgencicz, Hancone dicto Gremmar et Welislao, civibus de Gostina, Woyslao magistro civium de Crivin, Nicolao sartore, Stancone et Ianussio dicto Milobrath civibus de Crivin, et aliis quam plurimis fide dignis.
Crivin, Krzywiń. Lubynensis, de Lubin. Gostina, Gostyń.


Dokument Nr 1306
Iohannes custos ecclesie Poznaniens. 1351 Iun. 30, Poznanie; privilegium super scultetia de Kaczanów cuidam Waltero innovat.
Poznań. Königl. Staats Arch. Inscription. Posnaniens. a. 1556, fol. 409.

In nomine Domini amen. Ne facta mortalium per decursum temporis in oblivionis deducantur abyssum, sapientum decrevit auctoritas, ea literarum serie cum annotacione testium posterorum noticie commendare. Proinde nos Iohannes, custos ecclesie Poznaniensis notum facimus universis et singulis ad quorum noticiam devenerit scriptum presens, quod ad venerabilis in Christo patris et domini nostri, domini Alberti Dei gracia eiusdem Poznaniensis ecclesie episcopi nostramque presenciam accedens Waltherus noster scultetus de Kaczanowo humiliter supplicavit, privilegium super eandem suam sculteciam, quod casualiter amissum asseruit, innovari. Cum itaque summum bonum in hac vita sit iusticiam colere et unicuique sua iura servare, nos de consensu dicti domini nostri episcopi et sui Capituli eidem sculteto privilegium super eadem sua scultecia presentibus duximus innovandum, declarantes, ad eundem scultetum et ipsius legitimos successores, nomine eiusdem scultecie sex mansos sibi invicem contiguos, tabernam, macellum carnium, panis, sutorum fabrile iure hereditario perpetuo libere pertinenda, tercium quoque denarium iuramentorum et cuiuslibet iudicati. Habebit eciam idem scultetus et ipsius posteri inter limites hereditatis eiusdem leporem prendere, alias quoque venaciones minutas in feris et aviculis exercere. Preterea incole eiusdem ville gaudebunt iure Sredensi quod in antea habuerunt. Nobis quoque et nostris successoribus, racione census et decime quatuor mensuras tritici, quatuor siliginis, quatuor avene ac fertonem grossorum de manso quolibet in festo beati Martini annis singulis solvere, Poznaniamque ad curiam nostram deducere tenebuntur. Ceterum in festo Pasche duo latera lardi, in festo vero beati Petri vaccam quarti anni, in festo vero Nativitatis Domini porcum, similiter anno quolibet sine contradiccione aliqua nobis dabunt. Agros eciam nostros ipsi incole nomine subsidii excolent ter in anno. Insuper scultetus quicunque pro tempore fuerit, unum prandium, kmethones vero duo prandia, cum bannita iudicia fieri consueverunt, pro nobis vel pro illo quem loco nostri deputavimus procurabunt, sive loco prandii cuiuslibet, fertonem grossorum anno quolibet solvent. Donaciones alias minutas in pullis et ovis exhibere, ac vecturam que przewod dicitur facere iuxta consuetudinem villarum episcopalium tenebuntur. Prefatus vero scultetus et sui successores, dictam sculteciam vendere, donare, immutare seu quovis modo alio in personam aliam transfere non poterit, nisi ad quam nostri seu successorum nostrorum accesserit beneplacitum et consensus. Et quoniam iura Sredensia sunt nobis incognita, omnia iura que comodum et honorem respiciunt dominorum, salva nobis et integra reservamus. Ob quorum omnium memoriam firmiorem, memorati domini nostri, domini Poznaniensis episcopi suique Capituli ac nostrum sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Poznanie in crastino beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo primo, presentibus honorabilibus viris, dominis Boguslao decano, Ilico scolastico, Vislao archidiacono, Andrea cancellario Poznaniensibus, Vincencio decano Gneznensi, Boguslao scolastico Wladislaviensi, Nicolao dicto Skolka preposito hospitalis ante Poznaniam, magistro Ambrosio, Nicolao Czebulka, Stanislao, Predvogio, canonicis eiusdem ecclesie Poznaniensis eo tempore in Capitulo congregatis.
Kaczanowo, Kaczanowo. Sredensis, de Środa na Szlązku, z niem. Neumarkt. Wladislaviensis, de Włocławek.


Dokument Nr 1307
Gunther von Honsteyn Brudir Ordens des Spitalis sente Marien etc. 1351 Aug. 30, o. O; verleiht seinem Diener Bundikin, Sohne des Hans Budiz, sechzig Huben am See Swenteyn.
Pergam. orygin., u którego w dolnym, założon. brzegu pasek pergamin., przez dwa wcięcia poprzeczne przewleczony.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 129.

In Gotis Namen amen. Wir Gunther von Honsteyn, Brudir Ordens des Spitalis sente Marien des Dutschin Husis von Ierusalem und Commethur zu Ostirode, irbitin uns demutiglich in gotlichim Gruze allin Cristis Geloubigin die disin Brief sehn odir horin lesin und tun kunt, das wir mit wisem Rate unser eldistin Brudere, von Geheyse des ersamen geystlichin Mannes Brudir Heynrich Tusemers, unsirs Homeystirs, geben und verlien unsirm getruwen Diner Bundikin, Hans Budiz Son, sechzig Hubin in Zossiner Lande gelegen, und sinen rechtin Erbin und Nachkummelingin zu vollin Colmischim Rechte und zu allim Nucze, vri, erplich und ewiglich zu besiczene. Die irste Grenicze disis Gutis ist eyne Vichte am See Swenteyn gezechnit, von dannen gerichte neben der von platyren Want uf eynen Pfal and der Want der von platyren gezeychnit und beschut, von dannen gerichte uf eyne Linde gezeychnit und beschut, von dannen uf eyne Eyche bie dem alde Wege gezeychnit und beschut, von dannen gerichte uf eyne Vichte gezeychnit und beschut, von dannen gerichte uf eyne Eyche gezeychnit und beschut, von dannen gerichte das Swenteynen Vlis uf zu gende uf di irste Grenicze. Allis das heyme gelegen ist, Wiesen, Weyde, Walt, Acker, gerumet odir ungerumet, und ouch das Seechin das yn darin gemessin ist, sal zu irem Nucze vri ewiglich gehorin. Do von Hans und sine Erbin und Nachkumelinge sulln dinen unsirn Brudirn mit eyner gewonlichin Pruschen Platin Dinste zu Hervertin zu Lantwerin, nuwe Husere zu buwene, alde zu besserne odir nider zu brechene, wenne odir wo hin man yn gebutit. Ouch sullin si aller ierlich uf sente Mertins Tag geben unsirm Huse, von iczlichim Pfluge der uf dem Gute get, eynen Scheffil Korns und eynen Scheffil Weysis, und von iczlichim Hakin eynen Scheffil Weysis. Des Dinstes und Pflugkorns gebe wir yn Vriheit von dem nehest kumende sente Mertins Tage czwelf Iar. Wenne das driczende Iar sich anhebt, so sullin sie ouch anheben dinen und Pflugkorne gebin und verbas ewiglich. Ouch gebe wir ym vrie Vischerie und sinen Erbin und Nachkumelingin in dem See Swenteyn zu irem Tische mit cleynen Gezoye. Zu eyn ewigin Stetikeit dir vor gesprochin Ding, habe wir yn disin Brief daruber gegebin mit unsirm anhanginde Ingesigile bestetigit. Des ouch Gezuge sint Brudir Lodowig Schof unsir Hus Commenthur, Brudir Gunther von Swarczberg, Brudir Ruprecht von Werberg, Brudir Heynrich von der Grone, und andire erliche Lute genug. Der Brief ist gegebin in der Iar Zal unsirs Heren Geburt Tusint drihundert in dem eynen vunifzichstin Iare, an nehesten Tage nach Iohannis Baptiste als ym sin Houbt abe geslagen wart.
Ostirode, Osterode. Zossiner Land, okolica m. Dąbrowno. Colmisch, Chełmiński. See Swenteyn, jezioro p. wsią Schwenteinen. Swenteynen Vlis, mały strumyk wpadający do jeziora Schwenteinen.


Dokument Nr 1308
Sethegius heres ... 1352 ... Mart.? s. l.; Iaroslao archiepiscopo promittit, se possessionem eius, dictam Kupne pole, hereditati suae Rogienice adiacentem, ab impetitionibus suorum proximorum defensurum, vademque pro eo centum marcis obligat.
Pergam. orygin., w większéj części przetlały, w którego dolnym, założonym brzegu szczątki dwóch pasków pergaminowych.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 130.

Noverint universi presencium noticiam habituri, quod ego Sethegius heres (25 lit. des.) archydyacono ecclesie Zavichostensis, venerabili in Christo patri domino Iaroslao, divina providencia (25 lit. des.) Gneznensi ecclesie bona fide promitto ad hoc me cum eodem filio meo presentibus obligando: si quispiam ex filiis meis (23 lit. des.) masculis vel femelis, seu aliis quibuscunque extraneis cuiuscunque condicionis existant, ipsum dominum archiepiscopum aut (23 lit. des.) dicto vulgariter Cupne pole, iacentem inter dictam hereditatem meam Rogynycz et inter Coneczno villam eiusdem domini (15 lit. des.) predicte, prout idem campus ab ipsa hereditate mea Rogynicz per patentes limites est distinctus, infestaverit vel infestat, ab eisdem (17 lit. des.) meo, herede de Rambovicz, qui ipsi domino archiepiscopo in eodem campo movit iudicialiter questionem, totaliter disbrigare: quod si (17 lit. des.) exbrigare nequiverim quod absit, extunc obligo me presentibus cum filio meo memorato bona fide, manu coniuncta et in solidum ad solvendum eidem domino archiepiscopo et dicte sue Gneznensi ecclesie centum marcas grossorum Pragensium, quadraginta octo grossos pro marca computando; pro qua (10 lit. des.) solvenda, extunc prout exnunc (11 lit. des.) ... ea obligo, eciam si me (6 lit. des.) filio meo de medio sublatis (18 lit. des.) successores (10 lit. des.) campo q ... (10 lit. des.) ... diverint eadem bona (7 lit. des.) dominus archiepiscopus (35 lit. des.) donec per proxim ... (5 lit. des.) ... eos eadem pecunia centum marcarum ipsis et dictis (40 lit. des.) evidenciam pleniorem, meum et dicti filii mei sigilla presentibus sunt appensa. (40 lit. des.) Reminiscere, anno Domini M.CCC. quinquagesimo secundo (42 lit. des.) Ptasek de (4 lit. des.) ... wecz, et honorabilibus viris Iohanne custode W ... (42 lit. des.) de Dyrzscow, et aliis pluribus fidedignis.
Zavichostensis, de Zawichost. Rogynycz, Rogienice. Coneczno, Konieczno. Rambovicz, Rębów. Dyrzscow, Dzierzków.


Dokument Nr 1309
Andreas advocatus consules et scabini civitatis Pizdrens. 1352 Iun. 18, s. l.; protestantur, Agnetem relictam Conradi civis de Pyzdry, dimidium macellum suum ibidem situm monasterio Ląd contulisse.
Włocławek. Lib. privilegior. monasterii Ląd, pag. 162.

Nos Andreas advocatus, consules et scabini civitatis Pizdrensis, Nicolaus, Eckbert, Petrus dictus Scroeder, Nicolaus Stephani, Nicolaus Walczkemberg, Iessel, Nicolaus Mokernos, notum facimus universis presentium literarum notitiam habituris, quod honesta matrona Agnes, relicta quondam Conradi dicti Slyshonwer nostri concivis, coram nobis et nostro firmato iudicio constituta, dimidium macellum suum, quod novimus ab omni impugnatione liberum et quietum, resignavit, contulit atque dedit cum omni dominio atque iure pleno religiosis viris, abbati et fratribus de Lynda Ordinis Cisterciensis ob remedium et salutem anime mariti sui defuncti atque sue, asserens et declarans, quod ad vitam vellet dominium reservare, nichilominus singulis annis dictis fratribus integrum censum, quemadmodum ceteri de suis macellis solverint assignare. Ipsa vero defuncta, plenum dominium prescripti dimidii macelli ad memoratos fratres perpetuis temporibus libere revertetur. In cuius testimonium et evidentiam veritatis, presentem paginam nos advocatus, consules et scabini suprascripti dedimus cum appensione sigilli nostre civitatis firmiter communitam, anno Domini millesimo CCC quinquagesimo secundo, XIIII Calendas mensis Iulii.
Lynda, Ląd.


Dokument Nr 1310
Kazimirus rex Polonie etc. 1352 Iun. 21, Cracovie; ecclesiae Gneznensi pro summa duorum millium marcarum, quas de thesauro ipsius in diversis ornamentis receperat, centum marcas grossorum Pragensium annui census de zuppis in Bochnia et Wieliczka percipiendas assignat.
Pergam. orygin. w dwóch równobrzmiących egzemplarzach, u których po sześć pieczęci przywieszono. Pierwsza majestatyczna Kazimierza króla, zawieszona na sznurze jedwabn., czerwon. Z drugiéj pozostał u obu egzemplarzy sznur jedwabny, czerwony. Trzecia na sznurze jedwabn., niebiesk. przedstawia godło rodu Ślepowron; napis zatarty. Czwarta u obu egzempl. znikła wraz z sznurkiem. Piąta na sznurku jedwabn., niebiesk. zupełnie zatarta. Szósta na sznurku jedwabn., czerwon. przedstawia męża zbrojnego w aureoli; z napisu: ... Civitatis ...
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nra. 131 i 132. - Raczyński. Cod. dipl. Maior. Polon. 94.

In nomine Domini amen. Quoniam gesta principum racionabiliter ordinata convenit firma et integra perpetuis temporibus permanere, et proinde debent litterarum apicibus cum annotacione testium posterorum noticie commendari, igitur nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie, Pomoranie Russyeque dominus et heres, notum facimus universis presentibus et futuris ad quorum noticiam pervenerit scriptum presens, quod ingruente nobis et regno nostro maximo necessitatis articulo, habita deliberacione baronum nostrorum recepimus de thesauro Gneznensis ecclesie in crucibus, tabulis, calicibus et aliis ornamentis aureis atque perlis ad duo milia marcarum argenti Polonici ponderis, que comminuta et conflata, pro commodo regni nostri duximus convertenda. Quia vero eadem pecunia ipsi Gneznensi ecclesie per nos hactenus non extitit eciam in parte aliqua persoluta, nos iugi meditacione urgente nos consciencia revolvimus in armario cordis nostri, qualiter eandem Gneznensem ecclesiam in thesauro suo redderemus indempnem et nostram conscienciam salvaremus. Nunc itaque, vocatis ad presenciam nostram propter hoc specialiter venerabili patre nostro domino Bodzatha Cracoviensi episcopo et suo Capitulo, ac nobilibus viris Iohanne Sandomiriensi et Ymramo Cracoviensi palatinis ac Wylczcone castellano Sandomiriensi, consulibus quoque civitatis nostre Cracoviensis, habuimus cum ipsis ministerium consilii de premissis; quorum usi consilio et nobiscum deliberacione prehabita diligenti, sani mente et corpore, non per errorem, sed spontanea et libera voluntate dedimus, damus et eciam assignamus presentibus perpetuo, in recompensacionem debiti pretaxati, dicte Gneznensi ecclesie et venerabili patri nostro domino Iaroslao, nunc Gneznensi archiepiscopo, et successoribus suis archiepiscopis Gneznensibus centum marcas grossorum Pragensium, quadraginta octo grossos pro marca qualibet computando, de zuppa nostra in Bochna et in Weliczka recipere in parata pecunia annis singulis, per se vel per procuratores suos quos ad hec duxerint deputandos: quinquaginta marcas in festo beati Stanislai post Pascha, et alias quinquaginta marcas in festo beati Michaelis archangeli: contradiccione vel occasione qualibet non obstante. Mandantes nostro et nostrorum successorum nomine exnunc zuppario vel zuppariis nostris, sive empticii fuerint sive commissarii, cuiuscunque condicionis existant, dictas zuppas succedente tempore regentibus: quatenus eandem pecuniam centum marcarum, absque requisicione a nobis qualibet dicte Gneznensi ecclesie et domino archiepiscopo, vel suis successoribus qui pro tempore fuerint, suo vel suis procuratoribus ad hoc specialiter deputato vel deputandis, perpetuis temporibus sicut est donacio perpetua, singulis annis in terminis pretaxatis debeant dare, presentare et ex integro assignare, ut ex hoc debitum per nos contractum compensetur, et dominus archiepiscopus cum clero suo pro remedio anime nostre et progenitorum nostrorum orare sint amplius obligati. Ceterum, si supparius vel supparii, empticii vel commissarii, pretaxatam pecuniam centum marcarum in suprascriptis terminis propria temeritate non solverint, submittimus eos nostra libera voluntate ad solvendum eandem pecuniam per censuram ecclesiasticam auctoritate domini archiepiscopi Gneznensis qui pro tempore fuerit vel fuerint compellendos, non obstante, si ydem zupparii in Cracoviensi dyocesi existerent, cum memoratus episcopus ad peticionem nostram excommunicandi, suspendendi et alias censura ecclesiastica compellendi, prout archiepiscopo comodius videbitur expedire, de consensu sui Capituli liberam dederit potestatem.
Nos vero Bodzatha episcopus memoratus, de consensu fratrum nostrorum Capituli Cracoviensis ecclesie, prefato venerabili fratri nostro domino Iaroslao Gneznensi archiepiscopo eiusque successoribus dedimus et damus omnimodam auctoritatem nostram excommunicandi, suspendendi et alias per censuram ecclesiasticam compellendi dictos zupparios, sive empticii fuerint, sive commissarii cuiuscunque condicionis, ad solvendam pretaxatam pecuniam centum marcarum in terminis prenotatis.
Preterea, ut predicta nostra donacio in ecclesia Gneznensi oracionibus et vigiliis in remedium nostre ac progenitorum nec non successorum nostrorum salutis uberius perpetue memorie commendetur, sic cum eodem domino archiepiscopo et Capitulo sue Gneznensis ecclesie predicte concordavimus, pactavimus et preordinavimus expresse: quod diebus sabbatis missa de beata Virgine, et quarta feria vigilie Novem leccionum, et feriis quintis missa Defunctorum, oracione in quibuslibet horis pro salute nostra et successorum nostrorum imposita speciali, idipsum dicto domino archiepiscopo et suo Capitulo sponte et gratuite acceptantibus, singulis septimanis perpetuis temporibus voce celebrentur. Ut autem hec nostra ordinacio et satisfaccio robur obtineat perpetue firmitatis, presentes scribi et sub nostri maioris ac fidelium nostrorum suprascriptorum sigillorum appensione mandavimus communiri. Actum Cracovie feria quinta post diem beatorum Vithi et Modesti martyrum, anno Domini millesimo CCC quinquagesimo secundo, presentibus hys testibus: Sbygneo Cracoviensi, Otthone Polonie cancellariis, Iohanne Woyniciensi, Setegio Rosperiensi castellanis, Petro tribuno, Andrea subcamerario Cracoviensibus, et Zavissio herede de Cowale, ac aliis multis fide dignis. Datum per manus domini Sbygnei cancellarii nostri prenotati.
Bochna, Bochnia. Weliczka, Wieliczka. Woyniciensis, de Wojnicz. Rosperiensis, de Rozprza. Cowale, Kowale.


Dokument Nr 1311
Wirzbentha Polonie capitaneus general. 1352 Iun. 30, Posnanie; protestatur, Nicolaum scultetum de Jerzyce, de scultetia sua ad nulla servitia regis esse astrictum.
Pergam. orygin. Na skrawku pergamin. przywieszona pieczątka okrągła wyraża na tarczy trójkątnéj godło rodu Niesobiów; napis: S. Virsbient ...
Poznań. Archiw. Miejskie. Diploma Nr. 13.

Nos Wirzbentha Polonie capitaneus generalis universis ac singulis tam presentibus quam futuris, ad quorum audienciam presens scriptum fuerit devolutum cupimus fore notum, quod nos Nicolaum scultetum de Yszycze pro servitiis serenissimi regis exhibendis impediveramus; qui nobis idoneos viros ostendit, videlicet per Maczkonem Zalig, Tyczan dictum Rychling, Petrum Divitem, Michaelem Calvum et per Domaslaum, consules et cives Poznanienses, qui sub ac forma iuraverunt hoc scientes et dicentes: quod Nicolai sculteti predicti antecessores nunquam aliqua servicia de eadem scultecia exhibuerunt, neque posteri ipsorum aliqua servicia neque expediciones aliquas exhibere tenebuntur, sed perpetuo in eadem liberi et soluti ab omnibus servitiis debent permanere. In cuius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus est appensum. Actum et datum Poznanie sabbatho in crastino beati Petri apostoli, sub anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo, presentibus hys testibus: dominis Czestcone castellano Costrinensi, Nemerza subpincerna Poznaniensi, Strzescone de Lagewniki et Sandivogio de Woynowicze.
Yszycze, Jerzyce. Costrinensis, de Kostrzyn. Łagiewniki, Wojnowice, dziś tak samo.


Dokument Nr 1312
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1352 Aug. 31, in Lovicz; Alberto episcopo Poznaniensi, de pecuniis decimae quadriennalis, in provincia Poloniae a Sede apostolica impositae et inter eandem Sedem et regem per medium dividendae, apocham largitur.
Pergam. orygin. Na skrawku pergam. przywieszona pieczęć podługowata przedstawia biskupa na tronie; pod stopami stoi tarcz trójkątna z godłem rodu Bogorja. Napis: S. Iaroslay. Dei. Gra...nens...
Poznań. Archiv. Capituli. III, 24.

Nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, una cum honorabilibus viris, dominis Sbiscone decano et Arnaldo legato et scolastico Cracoviensibus nostris collegis, a Sede apostolica specialiter deputati ad recipiendas pecunias decime quadriennalis in provincia Polonie per eandem Sedem apostolicam inposite et inter ipsam et dominum nostrum regem Polonie per medium dividende, recongnoscimus per presentes, nos habuisse et recepisse a fratre nostro domino Alberto episcopo Poznaniensi, pro mensa sua et redditibus seu proventibus suis xxx marcas grossorum, et pro clero sue Poznaniensis diocesis nonaginta marcas, xl.vııı pro marca
qualibet computando, presentatas et numeratas fuisse per manus domini Damyani cancellarii Poznaniensis, pro anno primo quadriennii memorati; a quibus ipsum dominum episcopum cum clero ipsius, nostro nomine et collegarum nostrorum supradictorum absolvimus presentibus et quitamus. In cuius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum in Lovicz in vigilia sancti Egidii, anno Domini m.ccc.l secundo.


Dokument Nr 1313
Mathyas palatinus Preczslaus castellanus Poznaniens. et alii primores Maioris Polonie 1352 Sept. 2, Poznanie; fraternitatis foedus ineunt, quo contra hostes regis communiter stare, et in propriis necessitatibus se invicem iuvare sese obstringunt.
Pergam. orygin., u którego na skrawkach pergamin. przywieszono 30 pieczątek. 1 przedstawia na tarczy trójkątnéj godło rodu Wezenborgów, (pieczęć XLVIII); z napisu ...kovic... 2 rodu Grzymałów, (pieczęć XLVI); napis zatarty. 3, 4, 5 znikły. 6 rodu Zarębów, napis zatarty. 7 rodu Grzymałów, (pieczęć XLVI); napis: S. Prez. de Prussi. 8, 9 znikły. 10 rodu Dryów; napis: S. Iohan. Starogrodzki. 11, 12 znikły. 13 rodu Bylinów, (pieczęć LIV); napis zatarty. 14 rodu Świńków, (pieczęć LIII); napis: Henricus de Buchwalt. 15, 16, 17 znikły. 18 przedstawia Zwierza kroczącego w prawo (Niedzwiedz? Wilk? Lis?); napis zatarty. 19, 20 całkiem zatarte. 21, 22 znikły. 23, 24, 25 całkiem zatarte. 26, 27, 28, 29, 30 znikły.
Warszawa. Archiw. Główne. Diploma Nr. 22. - Raczyński. Cod. diplomatic. Maior. Poloniae Nr. 93.

Noverint universi presentes et posteri presencium noticiam habituri, quod nos Mathyas palatinus, Preczslaus castellanus Poznanienses, Nycolaus Poznaniensis, Dobeslaus Kalisiensis iudices, Sandivogius Naklensis, Zaramba Lendensis, Ianussius Starogrodensis, Woyslaus Drozynensis, Adam Ostroviensis, Sczedrzicus Karczicensis castellani, Iasco venator, Preczslaus subagazo Kalisienses, Vitus Poznaniensis, Andreas Kalisiensis pincerne, Florianus thezaurarius Poznaniensis, Wyrzbentha subcamerarius, Philippus subpincerna Kalisienses, Swantoslaus subvenator Poznaniensis dictus Pantha, Preczslaus Poznaniensis, Iohannes Gneznensis lictores, quod vulgariter mecznik dicitur, Andreas Dobeslawicz, Martinus de Zelascowo, Iarkemboldus filius Sandivogii de Pancznowo, Dyrsco de Chyczina, Benyamyn de Iaroczyno, Boguslaus de Raczeno, Michael de Czacze, Dirsco de Gywno, Albertus de Kyianczyno, Dobeslaus, Borzislaus, Iasco et Desiderius fratres dicti Panthy, Andreas, Martinus, Pribco dicti Lys, Nicolaus de Glussyna, Pecz de Sweboczyn, Ioseph de Grodyscze, Potrassius de Modlissevo, Iaroslaus de Iarognevo, Peregrinus de Karpiczsco, Symeon de Kowale, Ubyslaus Chebda, Ubislaus Meczkovicz, Ubislaus Kylianovicz, Dyrzco Banczesky, Cessantha de Osszek, Iasco Menczicz, Dirsco Swidwa cum Dobrogostio filio, Henricus Heyncovicz, Henricus Gaykovicz, Sandyvogius et Dobrogostius de Marczynkovicz, Boczatha de Lanky, Thomislaus de Karczevo, Thomislaus de Golancz, Stephanus de Sczedrzikowicz, Albertus de Runovo, Iacussius Andank, Pakossius, Iasco et Scarbimyrus filii Sczedriconis, Myroslaus de Iascovo, Iohannes Baran dictus, Msczugius de Brenno, Franczko cum Ubyslao de Cosszonovo, Ianko Iaraczevicz, Nycolaus de Welma, Albertus, Matheus et Nicolaus de Ogorzelsco, Petrko de Chlapovo, Ozyas de Rzgowo, Kelcz cum filiis Ioseph, Boczatha et Ozya de Panthowo, Iacussius et Mathias filii Pribconis Lys, Florianus de Ruscza, Swantoslaus de Nenevo, Ywo de Rossznovo, Dominicus de Czerniky, de communi consensu et pari voluntate, cuiuslibet fraudis et dolositatis spe proculmota promittimus in solidum et presentibus spondemus inter se mutuam karitatem et sinceram fraternitatem inviolabiliter ac irrefragabiliter perpetuo valituram, unanimiter contra quempiam assistere, dumtaxat domino nostro rege excluso: nam adversum dominum nostrum regem prefatum, penitus nullas ordinamus seu inimus compromissiones seu fraternas confederationes, sed tamquam domino nostro gratioso studiosius volumus inpendere servicia fidelia atque grata. Et nychilominus, quicumque domini nostri regis predicti exstiterit inimicus, cuiuscunque conditionis seu status existat, nos ipsius volumus fore inimici, domino nostro regi sepedicto prout tenemur fideliter serviendo. Preterea prefatam fraternitatem, ut premittitur mutuo compromissam, gratam et ratam habentes, promittimus, quod alterutrum nunquam et nusquam debet desistere seu deserere, sed gladio, vita et rebus unus alteri assistere, ac in fraterna dileccione perpetuo indivisim commanere. Insuper cum aliquis nostrum, forma iuris non precedente, inpignoratus fuerit, extunc domino nostro regi sepe fato et domino capitaneo qui pro tempore fuerit, huiusmodi pignus exbrigando debemus humiliter supplicare. Itaque per supplicationem huiuscemodi nichil quod absit proficientes, impignorato sine iure, ut prefertur, iuxta taxam communem solvere dampnum ex huiusmodi inpignoracione perceptum tenemur totaliter ac complete. Ceterum prehabite fraternitatis exceptiones interserimus infra scriptas: cum quempiam nostrum, quod absit, ausu themerario pro furto publico, pro violentia dampnum percipere contingerit (sic), nullo causu (sic) adiutorii interveniente, videlicet verbo, opere atque pecunie solutione pro eo prorsus et pro quovis presumptuoso nepharie et malo volumus respondere; sed unusquisque in casibus prescriptis taliter exceptis se studeat exbrigare, ut per hoc presumptio iuvenum dometur et stultorum audacia refrenetur. In cuius rei testimonium et evidentiam pleniorem premissorum, sigilla nostra presentibus sunt appensa. Actum et datum Poznanie dominico die proximo ante Nativitatem sancte Marie virginis gloriose, anno dominice Incarnationis millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo.
Na pieczęciach: Prussi, Prusy. Buchwalt, Buchwald. W tekscie: Naklensis, de Nakło. Lendensis, de Ląd. Starogrodensis, de Starogród. Drozynensis, de Drożyn. Ostroviensis, de Ostrów, zamek niegdyś na wyspie jeziora Lednica, dziś w ruinie. Karczicensis, de Karsiec. Zelascowo, Żelasków. Pancznowo, zam. Pątnów; cnfr. Nr. 1146. Chyczina, Chyciny. Iaroczyno, Jarocin. Raczeno, Raczyn. Czacze, Czacz. Gywno, Iwno. Kyianczyno, Kjączyn. Glussyna, Głuszyna. Sweboczyn, Świebodzin. Grodyscze, Grodzisk. Modlissevo, Modliszewo. Iarognevo, Jarogniewice. Karpiczsco, Karpicko. Kowale, Kowale pańskie. Banczesky, de Będzieszyn. Osszek, Osiek. Swidwa, de Świdwin, dziś Świdlin. Marczynkovicz, Marcinkowo. Lanky, Łęka. Karczevo, Karczewo. Golancz, Gołańcza. Sczedrzikowicz, osada znikła p. m. Kurnik. Runovo, Runowo. Iascovo, Jaszkowo. Brenno, Brenno. Cosszonovo, Koszanów. Welma, Wełna. Ogorzelsco, Ogorzelczyn. Chlapovo, Chłapowo. Rzgowo, Rzgów. Panthowo, Pęchów. Ruscza, Ruszcza. Nenevo, Ninin. Rossznovo, Rożnowo. Czerniky, Sierniki.


Dokument Nr 1314
Iacobus iudex Dirscoque subiudex Sandomiriens. 1352 Dec. 7, in Opatow; protestantur, Machnam cum pueris ipsius sub certa summa pecuniae Miroslao et Falislao promisisse, se pro quadam parte hereditatis Jeżów ipsos nunquam citaturam.
Pergam. orygin. Brzegi obcięte, śladu przywieszenia pieczęci nie masz.
Trzemeszno. Privilegia Conv. Canon. Regul. Lateran.

Notum sit universis presentem litteram inspecturis, quod nos Iacobus iudex Dirscoque subiudex Sandomirienses ennodamus in his scriptis: quia cum procurassent citari Miroslaus et Falislaus heredes de Iezow, videlicet Machnam uxorem Strzecconis nec non et pueros suos Clementem, Przecslaum et Stanislaum pro parte hereditatis ibidem in Iezow, quod (sic) vulgariter nuncupatur Ponatowske et Wgroda, tandem vero post multam controversiam et terminos infinitos, in termino finali et peremtorio idem (sic) Machna et cum pueris suis supradictis personaliter non astiterunt, nec non et Goslaus ibidem. Nos vero habito maturo consilio adiudicavimus predictis heredibus Miroslao et Falislao binam penam, que vulgariter dicitur pancnadczescze, in dicta Machna et in Goslao. Tandem vero dicta Machna una cum pueris suis non coacta neque compulsa veniens ad nostram presenciam, dicto Miroslao et Falislao pro dicta parte hereditatis sub sedecim marcis confirmavit, quod nunquam pro dicta parte idem (sic) Miroslaum et Falislaum debent citare. In cuius rei testimonium, nostra sigilla presentibus sunt appensa. Data in Opatow in crastino sancti Nicolai, sub anno Domini m.ccc.l. secundo, presentibus nobilibus: domino Nicolao de Clymontow, domino Nicolao Zorawski, Stanislao de Zandow, Ianussius de Coszevice, Gersius de Coprzywnicza, Nicolaus ministerialis, huius rei executor.
Iezow, Jeżów. Opatow, Opatów. Clymontow, Klimuntowo. Zorawski, de Żorawka. Zandow, Sędów. Coszevice, Koszyce. Coprzywnicza, Koprzywnica.


Dokument Nr 1315
Fr. Iohannes prepositus totusque conventus Tremesnens. 1352 Dec. 28, in Tremesna; scultetiam villae Ostrowite Trzemeszyńskie fratribus Nicolao et Michaeli vendunt iure Sredensi ad locandum.
Pergam. orygin. Brzegi obcięte, śladu zawieszenia pieczęci nie masz.
Trzemeszno. Privilegia Conv. Can. Reg. Lateran.

In nomine Domini amen. Ab humana memoria facilius elabuntur, que nec testium assercione nec litterarum testimonio perhennantur. Quapropter notum sit tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis, quod nos frater Iohannes prepositus Tremesnensis totusque conventus eiusdem monasterii, honestis viris Nicolao et Michaeli fratribus scolteciam ville nostre, que vulgariter Ostrovite nuncupatur, pro decem marcis grossorum vendidimus et contulimus, ut eam iure Teutonico, videlicet Sredensi et mensura locarent, disponerent et ordinarent; ita tamen, quod hydem scolteti cum suis posteris et successoribus, pro locacione dicte ville duos mansos liberos hereditarie possidebunt, nos vero quatuor mansos pro dominio nostro excipimus. Attribuimus eciam hisdem scoltetis nostris et eorum successoribus unam tabernam liberam cum pistrino et macello, tercium ortum libere possidendum. In iuramentis, in iudiciis Polonicalibus et Teutonicalibus, et in omnibus causis tam minoribus quam maioribus in metis dicte ville, tercium denarium, et duos pro nostro monasterio reservamus; et de gracia prorogativa (sic), in lacu piscacionem cum uno rethe que slampnicza dicitur, et parvo hamo et gurgustriis quibuslibet permittimus. Pratum quod Dambow Ostrow nominatur eis contulimus. Colonis vero qui ibi locati fuerint, septem annis libertatem a censu pecuniali tribuimus; elapsa vero libertate, pro duobus provincialibus iudiciis que ad nos annuatim spectant, dicti coloni per octo grossos solvere tenebuntur, scolteti vero pro tercio iudicio nos vel quem decreverimus mittere tenebuntur recipere. Coloni autem decimam manipulatim integraliter dabunt, et in festo beati Martini pro censu novem regales, et unum pro decima lini integraliter dabunt. Tres dies annuatim in nostris agris pro nobis exarabunt. Insuper omnia iura et consuetudines, quibus omnes ville et civitates prenominati iuris, videlicet Sredensis pociuntur, pro nobis excipimus et reservamus. Ut autem hec donacio et vendicionis ordinacio inconvulsa permaneat, nostro et nostri capituli sigillis presens scriptum fecimus munimine roborari. Datum et actum in Tremesna in die sanctorum Innocencium, sub anno Domini m.ccc quinquagesimo secundo, presentibus hys testibus: primo comite Laurencio de Chlandowo et Abraham comite de Malochowo, Nicolao advocato de Povicz, Mathia civi ibidem, comite Petro de Malochowo, et aliis.
Ostrovite, Ostrowite Trzemeszyńskie. Chlandowo, Chłędowo. Malochowo, Małachowo. Povicz, Powidz.


Dokument Nr 1316
Innocentius Pp. VI 1353 Ian. 18, Avinione; Sbiludo dicto Paluca praeposituram Vladislaviensis ecclesiae per Clementem Papam VI collatam confirmat.
Theiner. Monumenta histor. Poloniae I, 721.

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Sbiludo dicto Paluca, preposito ecclesie Wladislaviensis, salutem et apostolicam benedictionem. Rationi congruit et convenit honestati, ut ea que de Romani pontificis gratia processerunt, licet super illis ipsius superveniente obitu apostolice littere confecte non fuerint, suum sortiantur effectum. Olim siquidem bone memorie Iohanne episcopo Poznaniensi regimini Poznaniensis ecclesie presidente, felicis recordationis Clemens Papa VI predecessor noster cupiens eidem ecclesie, cum eam quovis modo vacare contingeret, operationis sue ministerio ydoneam preesse personam, provisionem eiusdem ecclesie ordinationi et dispositioni sue ea vice specialiter reservavit, decernendo extunc irritum et inane, si secus super hiis per quoscunque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari; ac deinde prefata ecclesia per obitum dicti Iohannis, qui in partibus illis diem clauserat extremum, pastoris solatio destituta, dilecti filii Capitulum ecclesie eiusdem reservationis et decreti huiusmodi ignari, venerabilem fratrem nostrum Albertum episcopum, tunc canonicum Poznaniensem, in episcopum Poznaniensem, licet de facto, concorditer elegerunt, dictusque Albertus eorundem decreti et reservationis, ut asserebat, inscius, electioni huiusmodi suum prestans assensum, electionem eandem a venerabili fratre nostro .. archiepiscopo Gneznensi, loci metropolitano, eorundem reservationis et decreti, ut asseritur, similiter inscio, obtinuit auctoritate metropolitica confirmari sibique munus consecrationis impendi, ipseque eciam administrationi spiritualium et temporalium eiusdem ecclesie se ingessit. Et subsequenter huiusmodi vacatione eiusdem Poznaniensis ecclesie fidedignis relatibus intellecta, dictus predecessor eidem ecclesie Poznaniensi, de qua nullus preter eum ea vice disponere potuerat neque poterat reservatione et decreto obsistentibus supradictis, venerabilem fratrem nostrum Andream episcopum Zwerinensem, tunc prepositum dicte Poznaniensis ecclesie, in Poznaniensem prefecit episcopum et pastorem; et demum ipso Andrea per dictum predecessorem ad Zwerinensem ecclesiam tunc vacantem translato, idem predecessor de persona dicti Alberti eidem ecclesie Poznaniensi tunc vacanti, de fratrum suorum sancte Romane ecclesie cardinalium, de quorum numero tunc eramus, consilio duxit eciam providendum preficiendo eum ipsi Poznaniensi ecclesie in episcopum et pastorem, munusque consecrationis eidem ut prefertur impensum, auctoritate apostolica approbavit, prout in diversis ipsius predecessoris litteris inde confectis plenius continetur. Postmodum vero pro parte tua exposito eidem predecessori, quod preposituram ecclesie Wladislaviensis, quam dictus Albertus electionis, confirmationis et consecrationis predictarum tempore obtinebat, per huiusmodi electionem, confirmationem et consecrationem, ut credebatur vacantem et ab eodem Alberto propterea libere dimissam, vigore quarumdam litterarum predecessoris eiusdem, prout ex earum forma poteras, acceptaras et de illa tibi feceras provideri eamque per sex annos et ultra tenueras, prout tunc tenebas, pacifice et quiete, et quia ipsa prepositura adhuc vigore provisionis de dicto Alberto et approbationis predictarum per dictum predecessorem factarum vacabat: idem predecessor attendens, quod predicte acceptatio per te et collatio ac provisio de dicta prepositura, tibi ut premittitur facte, iuribus non subsistebant, et quod nullus de dicta prepositura sic vacante ea vice disponere potuerat, pro eo, quod dictus predecessor, diu ante provisionem huiusmodi de persona dicti Alberti eidem Poznaniensi ecclesie ut premittitur per eum factam, omnes dignitates, personatus et officia ceteraque beneficia ecclesiastica, que extunc promovendi per eum ad cathedralium ecclesiarum regimina tempore eorum promotionis obtinerentur cum illa quovis modo vacarent, collationi et dispositioni sue reservans, decreverat extunc irritum et inane si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari, ac volens te, qui reservationem ipsius ecclesie Poznaniensis ac provisiones et approbationes premissas ad tuam dicebas de novo notitiam pervenisse, et pro quo eciam venerabilis frater noster Mathias episcopus et dilecti filii Capitulum eiusdem Wladislaviensis ecclesie eidem predecessori super hoc humiliter supplicaverant, premissorum intuitu in eadem Wladislaviensi ecclesia, cuius canonicus existebas, amplius honorare tibique gratiam facere specialem, predictam preposituram sic vacantem cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, apostolica tibi, videlicet VII Kalendas Augusti, pontificatus sui anno undecimo, auctoritate contulit et de illa eciam providit, decernendo extunc, prout erat, irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attemptatum forsan erat tunc vel contingeret imposterum attempttari; non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus eiusdem ecclesie contrariis etc., seu quod in Wladislaviensi, Cruswicensi et Uneioviensi, Gneznensis et Wladislaviensis diocesium ecclesiis, canonicatus et prebendas noscebaris obtinere. Verum quia dicti predecessoris superveniente obitu, apostolice littere super hiis confecte non fuerint, nos, ne propter hoc dicte gratie frustreris effectum, volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod predicta gratia per eundem predecessorem ut premittitur tibi facta, a predicta die, videlicet VII Kalendas Augusti perinde sorciatur effectum, ac si ipsius predecessoris littere sub ipsius diei data confecte fuissent prout superius enarratur, quodque presentes littere ad probandum plene gratiam antedictam ubique sufficiant, nec ad id probationis alterius adminiculum requiratur. Nulli ergo etc. nostre voluntatis et constitutionis infringere etc. Datum Avinione XV Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno primo.
Wladislaviensis, de Włocławek. Zwerinensis, de Schwerin. Uneioviensis, de Uniejów.
Str. 25, wiersz 21; zam. preposituram, T. ma prepositura. Str. 25, wiersz 13 od d. zam. obtinerentur, T. ma obtinerent.


Dokument Nr 1317
Kazimirus rex Polonie etc. 1353 Febr. 12, in Costan; confirmat privilegium, quod dederat monasterio de Lubin: Boleslaus dux Polonie 1270 Apr. 28, in Srzem.
Pergam. orygin. Dwie dziury od przywieszenia pieczęci, która znikła.
Poznań. Königl. Staats Arch. Lubin Nr. 17.

In nomine Domini amen. Quod magnifica regum fieri decrevit auctoritas, ratum atque stabile debet in perpetuum permanere. Proinde nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie necnon terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque dominus et heres, notum fieri volumus universis presentibus et futuris presentem litteram inspecturis, quod in nostra baronumque nostrorum constitutus presencia religiosus vir frater Andreas, abbas monasterii sancte Marie in Lubyn Ordinis sancti Benedicti, quoddam privilegium attawi nostri, felicis recordacionis Boleslay ducis Polonie illustris super forum civitatis Crivin nobis optulit, petens illud humiliter a nostra gracia confirmari; cuius privilegii tenor sequitur in hec verba: (Sequitur diploma Nr. 441).
Nos itaque peticionibus prefati abbatis monasterii memorati tamquam dignis benignius inclinati, predictum privilegium cum omnibus suis clausulis per omnia ratum habentes et gratum aprobantes, ex certa sciencia ratificamus et duraturum perpetuis temporibus confirmamus; volentes et decernentes ex consensu et voluntate abbatis prenotati, ut nundine supra dicte festivitatis Pentecostes in civitate nostra Costan celebrentur, et racione eiusdem commutacionis nundinas seu forum annuale in festo Decollacionis sancti Iohannis Baptiste in Crivin statuimus singulis annis celebrari: prohibentes ut supra, ut nullus nomine nostri capitaneus aut pallatinus, seu castellanus Crivinensis vel alius aliquis, aliquo iure civili de civibus nostris se intromittant vel sibi aliquam usurpent auctoritatem seu potestatem; sed solucio fori, in abbatis et monasterii totaliter cedat potestatem. Si quis autem hec decreta nostra violaverit, homines advenientes in Crivin gracia vendicionis et emencionis (sic) molestando, ipsorum res auferendo propter spolium publicum, et cottidianum forum prohibuerit per violenciam illatam et decreti nostri violacionem, nobis et posteris nostris penam que sedmdesant dicitur luat, et abbati penam que pencznazescze dicitur solvat, perpetuis temporibus duraturis. Actum in Costan feria tercia post dominicam Invocavit, anno Domini MCCC quinquagezimo tercio, presentibus nobilibus viris: Maczkone pallatino Poznaniensi, Andrea Kalisiensi, Wincencio Strzemensi, Benyamyn Gneznensi, Czestkone Costrinensi, Woyslao Drozinensi, Iascone Crivinensi castellanis, et aliis pluribus fide dignis. Datum per manus domini Floriani cancellarii nostri Lanciciensi (sic).
Lubyn, Lubin. Crivin, Krzywin. Costan, Kościan. Strzemensis, de Śrem. Costrinensis, de Kostrzyn. Drozinensis, de Drożyn.


Dokument Nr 1318
Kazimirus rex Polonie etc. 1353 Febr. 16, Poznanie; coenobio de Owińska villas Skorzęcin et Barcinek confert.
Poznań. Towarzystwo przyjac. nauk. Owińska, privil. Nr. 9.

In nomine Domini amen. Dignum est ut ea que regia magestas ad utilitatem salutis proprie tam presentis quam future facere bono motu decrevit, robur firmitatis perpetuo debeant obtinere. Igitur nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyavie Pomeranieque terrarum dominus et heres, universorum noticie presencium et futurorum hoc scripto declaramus, quod considerantes nimiam penuriam et egestatem religiosarum ac deodicatarum virginum sororum conventus monasterii de Owensko Ordinis Cisterciensis, siti et locati in territorio Poznaniensi, pro remedio animarum parentum nostrorum atque pro nostra specialiter salute damus, conferimus et donamus predicto monasterio duas villas, videlicet Curzancino et Barchcino, cum omnibus et singulis fructibus, redditibus, proventibus, aquis, pratis, pascuis et aliis utilitatibus universis, cum omni iure et utilitate prout soli tenuimus, perpetuo et hereditarie tenendas et habendas atque possidendas. Et ne per quempiam hominum nostra donacio in posterum violetur, presentes dari fecimus nostri sigilli munimine roboratas. Actum Poznanie sabatho ante dominicam qua canitur Reminiscere, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo tercio, presentibus hiis testibus: Iaroslao archiepiscopo Gneznensi, Alberto episcopo Poznaniensi, Nicolao palatino Kalisiensi, Pretslao castellano Poznaniensi, ac Sandivogio Naklensi et Vincencio Srzemensi castellanis, aliisque multis fidedignis. Datum per Floriani manus cancellarii nostri Lanciciensis.
Owensko, Owińska. Curzancino, Skorzęcin. Barchcino, Barcinek. Naklensis, de Nakło. Srzemensis, de Śrem.


Dokument Nr 1319
Dobeslaus iudex Kalisiens. 1353 Apr. 1, in Pisder; hereditatem Lęgniszewo monasterio Łeknensi contra petitionem Strasshonis de Laskownica adiudicat.
Pergam. orygin. Pieczęć znikła; pozostały od jéj przywieszenia skrawki pergaminowe.
Kurnik. Biblioteka. Diploma Nr. 12.

Nos Dobeslaus iudex Kalisiensis omnibus et singulis presentibus declaramus ac specialiter profitemur, quod cum terminos in crastino conductus Pasche, sub anno Domini millesimo CCC. quinquagesimo tercio, una cum militibus terre Polonie ac nobili viro domino Wirzbentha summo Polonie capitaneo in Pisder habuimus et celebravimus generales pro tribunali sedentes, ad nostram ceterorumque militum religiosus et famosus vir, frater Henricus abbas de Lekno veniens presenciam, hereditatem dictam Legnisshovo super Strasshone de Lesczownicz herede, per ostensionem suorum et monasterii sancte Marie Virginis ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ibidem in Lekno dignorum privilegiorum super hereditate Legnisshovo predicta, iuxta veram iuris formam coram nobis iudicialiter acquisivit. Nos vero usi maturo dominorum, capitanei et militum terre supradictorum consilio et salubri, eciam prefati fratris Henrici iusticiam iusto modo discernentes, sibi ac monasterio in Legno atque universitati fratrum ibidem rite et racionabiliter adiudicavimus Legnisshovo hereditatem supradictam, ac invocato divino auxilio, in presentibus in perpetuum adiudicamus, prelibato Strasshoni perpetuum silencium imponentes. In cuius rei testimonium et evidenciam firmiorem, nostrum sigillum presentibus duximus appendendum. Actum et datum die, anno, loco, quibus supra.
Pisder, Pyzdry. Lekno, Łekno. Legnisshovo, Lęgniszewo. Lesczownicz, Laskownica.


Dokument Nr 1320
Semovitus dux Mazovie etc. 1353 Aug. 5, in Cirsko; limites villae Szymonowice contra petitionem heredum alterius Szymonowice episcopo Poznaniensi adiudicat.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 165.

Nos Semovitus, Dei gracia dux Mazovie et dominus Cyrnensis, Rawensis et Gostinensis terrarum, notum facimus universis presentibus et futuris presentem paginam intuituris, quod accedens ad maiestatem nostram ducalem et iudicium nostrum Paulus procurator venerabilis episcopi Poznaniensis, gades seu limites ville Smonovicze vulgariter nuncupate, secundum sunt a predecessoribus nostris, beate memorie, ecclesie kathedrali Poznaniensi circumferencialiter distincte, quas Martinus et Iohannes heredes de Smancowo et Florianus clenodii eorundem manu violenti et forti in memorata villa detinebant, iure firmo et solido publice requisivit pro ecclesia memorata perpetualiter possidendas, posteritati prefatorum heredum silencium sempiternum de eisdem terminis imponendo. In cuius rei testimonium, presentes fieri nostrique sigilli signaculo iussimus communiri presentibus viris nobilibus: Nicolao castellano, Pacoslao iudice, Paulo subiudice, Stanislao subdapifero Cyrnensibus, et aliis quam pluribus fidedignis. Datum in Cirsko in die beati Dominici confessoris, anno ab Incarnacione Domini M. trecentesimo quinquagesimo tercio.
Cyrnensis, de Czersk. Rawensis, de Rawa. Gostinensis, de Gostyń (na Mazowszu). Smonovicze, Szymonowice. Smancowo, zdaje się być Szymonowice Sobieńskie, lub Siedzowskie.


Dokument Nr 1321
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus et Wirzbantha capitaneus Polonie 1353 Aug. 20, in Pisdri; protestantur, Andream castellanum Kalisiensem cum Alberto episcopo et Capitulo Poznaniensibus ratione villae Górka compositionem fecisse.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 39.

In nomine Domini amen. Nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, et nos Wirzbantha capitaneus Polonie notum facimus universis ad quorum noticiam devenerit scriptum presens, quod constitutus coram nobis strenuus miles dominus Andreas castellanus Kalisiensis, cum esset per reverendum patrem dominum Albertum Poznaniensem episcopum excommunicacionis vinculo innodatus ex eo, quod villam Capituli Poznaniensis que Gorka dicitur, iuxta Goram eiusdem domini episcopi situatam, concessam sibi pro tempore ex parte bone memorie domini Vincencii olim decani Gneznensis, fratris eiusdem Andree, post ipsius decani obitum contra voluntatem dicti Poznaniensis Capituli diucius detinebat: ipsam Gorkam villam et eius dominium prefato domino episcopo et suo Capitulo nec non et dominis, videlicet Andree archidiacono, Iohanni custodi, Damiano cancellario et Dytkoni canonico de dicto Capitulo presentibus dedit, tradidit ac eciam per suum capucium resignavit. Quam tamen villam idem dominus Andreas cum fructibus et utilitatibus omnibus de consensu prefati episcopi et sui Capituli tenebit et eciam gubernabit usque ad festum Nativitatis Domini proxime affuturum, in quo festo memoratus dominus Andreas bona fide promisit absque fraude et dolo, possessionem et detencionem dicte ville Gorka prefato Poznaniensi Capitulo dimittere et tradere qualibet eciam contradiccione cessante. In anno vero venturo, de agris iam cultis ac seminatis per ipsum dominum Andream, yemalia solummodo sibi cedent. Dominus autem episcopus supradictus, ad nostram instanciam decimam mense sue in Iaskovo relicte Borkonis pro sustentacione rectoris ecclesie in Przevoz memorati Andree donavit, tenendam tamdiu per rectorem ipsum et percipiendam, quamdiu memorato episcopo et suo Capitulo per dominam, ipsius Andree coniugem, et suos liberos ac consanguineos questio mota non fuerit super ipsa villa Gorka supra sepius expressata; qua mota, ipsam decimam in Iaskowo ipse dominus episcopus ad suam mensam revocabit pariter et applicabit. In quorum omnium testimonium, nostra sigilla presentibus duximus appendenda. Datum in Pisdri die sancti Bernhardi confessoris, anno Domini m.ccc.l tercio.
Gorka, Gora, Jaszkowo, dziś tak samo. Przevoz, osada znikła nad rz. Wartą w pobliżu powyższych. Pisdri, Pyzdry.


Dokument Nr 1322
Iaroslaus s. ecclesie Gneznens. archiepiscopus 1354 Apr. 25, Gnezne; numerum praebendarum ecclesiae suae ad certum numerum restringit, et distributionem earundem officiaque praebendariorum ordinat.
Kopja w zeszycie papierowym, wyjęta z archiwum Kapituły Włocławskiéj, pieczęcią kapitulną Kujawską opatrzona.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 133.

Iaroslaus divina providencia sancte ecclesie Gneznensis archiepiscopus, ad perpetuam rei memoriam. Quamvis a predecessoribus nostris pro residencia prelatorum et canonicorum in ipsa Gneznensi ecclesia facienda plurima statuta manaverint, prout experiencia didicimus adhuc in minoribus constituti, ea tamen non potuerunt hactenus debitum sortiri effectum; tum ex eo, quod nonnulle prebende eiusdem ecclesie in suis proventibus et redditibus adeo sunt tenues et exiles, quod ex iis nec canonici nec eorum vicarii poterant commode sustentari, tam ex eo, quod aliqui tam canonici quam prelati, qui residere apud eandem ecclesiam cupiebant, considerantes alios nolle vicissim apud ecclesiam residere, in scandalum concitati residenciam facere apud ipsam Gneznensem ecclesiam detractabant, et sic eciam absque culpa sua tam honoris exhibicione quam divinis officiis indebite fraudabatur. Nos ad regimen eiusdem ecclesie superna disposicione vocati, iugi meditacione revolvimus in armario cordis nostri, qualiter, sublatis impedimentis huiusmodi de medio, cultus divinus in eadem ecclesia amplietur; nunc igitur oportunitate captata, tractatum habuimus super hoc cum fratribus nostris, prelatis et canonicis in Capitulo ecclesie supradicte. Itaque tractatu diligenti et solemni, de ipsorum consilio et consensu restrinximus ex causis predictis in eadem Gneznensi ecclesia numerum prebendarum, statuentes et ordinantes ac exnunc ordinamus et statuimus, ut in prefata nostra ecclesia viginti tres prebende corporales tantum fiant: et que prebende erant in suis proventibus et redditibus tenues et exiles, talium prebendarum redditus et proventus duarum ad unam prebendam cum vacaverint coniungantur, et nos ipsos exnunc coniungimus virtute constitucionis presentis; alteriusque prebende canonicatus dum vacuerit, penitus extinguatur. Quem numerum prebendarum cum eisdem fructibus, iuramento firmavimus de cetero perpetuis temporibus immobiliter observandum; salvis septem prelaturis eiusdem ecclesie, suo statu et robore permansuris. Quia nos, sicut prediximus, toto cordis affectu (cupimus) imprimis cultum divinum nostris temporibus in eadem ecclesia annuente Domino ampliari, ordinamus et statuimus de eorundem fratrum nostrorum consilio et assensu: ut deinde in ipsa Gneznensi ecclesia vigilie mortuorum inter Nonam et Vesperas, ac missa pro Defunctis omni die voce per vicarios ecclesie et in ipsa ecclesia decantentur; exceptis maioribus festivitatibus, videlicet Nativitatis Domini cum duobus diebus sequentibus, Epiphanie et Resurrectionis Domini cum duobus diebus sequentibus, Pentecostes cum duobus diebus sequentibus, Ascensionis Domini, Trinitatis, Corporis Christi, Invencionis et Exaltacionis sancte Crucis, quatuor festivitatibus beate Marie Virginis, et diebus ecclesie patronorum; in qua missa hee Collecte: prima pro duce Kazimiro rege Polonie et progenitoribus suis: Deus cuius misericordie non est numerus etc.; secunda pro nobis: Inclina quesumus Domine aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur, ut animam famuli tui Iaroslai archiepiscopi etc.; tercia pro predecessoribus et successoribus nostris: Concede quesumus omnipotens Deus animabus famulorum tuorum archiepiscoporum, episcoporum etc.; quarta pro parentibus et benefactoribus: Deus qui nos patrem et matrem etc.; quinta communis: Fidelium Deus etc.: per eum qui huiusmodi missam celebraverit imponantur, et habeatur specialis memoria in Canone misse eiusdem pro patronis ecclesie: prima pro duce Kazimiro rege predicto, ad quod sumus eidem specialiter obligati et nos ad hoc faciendum ipsos vicarios obligamus; deinde pro eiusdem domini regis progenitoribus et patronis ac benefactoribus ipsius ecclesie; demum pro nobis ac predecessoribus et successoribus nostris, archiepiscopis ecclesie memorate. Nos autem consideracione habita nobiscum, mente diligenti perstrinximus in animo nostro verbum iuris: Qui altari servit, vivere debeat de altari, et: Qui ad onus eligitur, repelli non debeat a mercede: in recompensam laborum et serviciorum vicariorum ipsorum, octoginta marcas Thorunensis monete, que redacte in grossos faciunt quinquaginta marcas grossorum, in Groczna villa nostra et ecclesie nostre predicte in terra Pomeranie situata, Vladislaviensis diocesis, et alias quinquaginta marcas grossorum in zuppis domini regis Bochnia et Wieliczka Cracoviensis diocesis, ubi nos et nostri successores debemus recipere perpetuo annis singulis centum marcas grossorum pro rebus sive clenodiis nostre ecclesie, receptis per dominum Kazimirum regem Polonie in auro et argento ac lapidibus preciosis, in utilitatem regni conversis iuxta sue voluntatis libitum, adiungimus. Etiam offertorium, quod provenit in festo beati Adalberti martiris et pontificis gloriosi continuatis diebus, ante et post, tam de ipsius capite quam aliis reliquiis quomodolibet, offeratur ipsis vicariis Gneznensis ecclesie, iuncto eis magistro schole licet vicariam non habeat ista vice; et cum habebit vicariam, tunc duas recipiet porciones. Que, scilicet centum (sic) marcas cum offertorio ut premittitur, pro quotidianis distribucionibus largiendis, de eorundem fratrum consilio et consensu deputavimus et ascripsimus, et presentibus ascribimus ac in perpetuum deputamus, residuis quinquaginta marcis de predictis centum marcis mense nostre et successorum nostrorum usui reservatis. Qui vero ex predictis vicariis Vigiliis atque misse Defunctorum, vel eciam Matutinis aut misse seu Vesperis diei interesse neglexerit, eidem de predictis distribucionibus porcio denegetur, nisi infirmus fuerit vel etiam de mandato nostro speciali ad negocia ecclesie destinatus: quem quoad hoc censuimus excusari; sed sanctuarii circa percepcionem ecclesie offertorii antiqua consuetudine sint contenti. Ceterum, quia redditus ville in Groczna ad octingenta marcas Thorunenses, per nos vicariis deputatas ut premittitur, se extendere non valebunt, ad supplendum easdem hoc modo duximus providendum. Induximus enim discretum virum dominum Petrum olim plebanum in Groczna ibidem ad renunciandum sue ecclesie suprascripte; renunciacione itaque facta ad manus nostras, supplevimus de redditibus ecclesie octingenta marcas Thorunenses, quanto ibidem non sufficiebant redditus mense nostre, ipsosque redditus ecclesie in Groczna Vladislaviensis diocesis, de consensu diocesani episcopi ac de voluntate pariter et assensu predictorum fratrum nostrorum Gneznensis Capituli, incorporavimus perpetuo pro quotidianis distribucionibus, vicariis sepedicte Gneznensis ecclesie largiendis iuxta modum superius annotatum. Residuos autem redditus suprascripte ecclesie in Groczna, videlicet duos mansos versus viam in Kossowo cum decima, alios agros donatos per militem extra hereditatem Groczna iacentes, Wszanczen vulgariter nuncupatos, cum omnibus decimis liberis, scilicet in Kossowo, in Dorobna, in Rutki, in Parva Luskowo et in Grabowo, cum obvencionibus universis et aliis utilitatibus vicario perpetuo ecclesie eiusdem, qui tempore fuerit, reservamus et in perpetuum deputamus. Quidquid autem de redditibus tam mense nostre quam ecclesie predicte in Groczna ultra octoginta marcas superfluum fuerit, nobis et nostris successoribus decernimus reservandum: volentes nichilominus et ordinantes, ut eadem perpetua vicaria cum vacuerit, alicui ex vicariis Gneznensibus qui ipsam acceptare voluerit, aut alie idonee persone conferatur; quem vicarium perpetuum ad colligendas et exigendas superius memoratas octoginta marcas cum consilio et auxilio procuratoris nostri qui ibi pro tempore fuerit obligamus, et cui hoc onus imponimus, nisi ipsis vicariis expedire videretur circa hoc aliter ordinandum. Alias ipse idem perpetuus vicarius, sic exactas et collectas octoginta marcas nec non in grossos Boemicales redactas tenebitur suis sumptibus vicariis Gneznensibus, vel eorum procuratori qui ad hoc specialiter fuerit constitutus, integre et fideliter presentari. Ne vero super numero prebendarum in posterum cuipiam dubium oriatur, declaramus et presentibus protestamur, quod viginti prebende pinguiores in prefata Gneznensi ecclesia cum suis decimis et proventibus integre permaneant secundum quod sunt ab initio ordinate; sex autem minores coniunximus in tres, et ita ad viginti tres tantummodo sunt restricte. Prebenda (itaque) de Gwazdow, quam tenet Ianusius filius castellani Gneznensis, cum prebenda de Kyki, quam tenet dominus Iohannes prepositus Calisiensis invicem sint coniuncte. Item prebenda de Nakiel, quam tenet Martinus decanus Pamhiciensis (sic), cum prebenda quam tenet Boguslaus scolasticus Vladislaviensis invicem sint coniuncte. Item prebenda de Kleczko, quam tenet Cartec prepositus Opoliensis, cum prebenda de Pekczyno, quam tenet Preslaus prepositus sancti Georgii invicem sint coniuncte. Et sicut prebenda de ipsis coniunctis prebendis cum vacuerit non debet alicui conferri, itaque superstes de redditibus prebende sibi unite absque alia promissione (sic) poterit se intromittere dum vacabit, donec eedem prebende ad debitum ordinem reducantur. Protestamur etiam specialiter, quod illis canonicis, qui ante presentem ordinacionem nostram canonicatus absque redditibus in eadem Gneznensi ecclesia habuerint, quominus vocem in Capitulo et stallum in choro habeant, nullum preiudicium generetur. Ut autem hec nostra ordinacio inviolabilis perseveret perpetuo, eam in scriptis redigi mandavimus et sigillorum, nostri et predicti Capituli nostri munimine roborari in memoriam sempiternam. Actum Gnezne in die beati Marci evangeliste, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto, presentibus honorabilibus viris, fratribus nostris Ianusio preposito, Preslao archidiacono, Kilczone scolastico, Iacobo custode, Nicolao cancellario, Martino decano Lanchiciensi, Petro archidiacono Pomeranie, Martino archidiacono Cirnenensi, Iohanne preposito Calisiensi, Vincentio Rudensi et Preslao sancti Georgii eciam prepositis, Nicolao de Gorka et Martino de Gora, canonicis Gneznensibus ad celebrandum Capitulum congregatis.
Groczna, Gruczno. Bochnia, Wieliczka, Kosowo, dziś tak samo. Wszanczen, Dorobna, Rutki, osady znikłe. Parva Luskowo, Łuszkówko. Grabowo, Grabowo pustkowie. Gwazdow, Gwiazdowo. Kyki, Kiki. Nakiel, Nakło. Pamhiciensis, mylnie zam. Lanchiciensis. Kleczko, Kłeck. Opoliensis, de Opole na Szlązku. Pekczyno, Pakczyn. Cirnenensis, de Czersk. Rudensis, de Ruda.


Dokument Nr 1323
Iaxa iudex Syradiens. 1354 Mai. 28, in Potrcovia; ecclesiae Gneznensi possessionem hereditatis Kowalewo contra petitionem Wirzbantae de Przespolewo adiudicat.
Pergam. orygin. Paski pergamin. od przywieszenia jednéj pieczęci.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 134.

Nos Iaxa iudex Syradiensis notum facimus universis presencium noticiam habituris, quod cum Wirzbanta de Przezpolevo venerabilem in Christo patrem nostrum dominum Iaroslaum, Gneznensis ecclesie archiepiscopum ad nostram presenciam pro hereditate Kowalewo sita prope Kaczki evocasset, terminusque eisdem feria secunda infra octavas Ascensionis Domini in colloquio generali in Potrcovia fuisset asignatus, tandem ipsis partibus tunc coram nobis personaliter constitutis dictus Wirzbanta de prefato domino archiepiscopo egit iudicialiter, quod ipsa hereditas Kowalowo ipsum Wirzbantam ex successione paterna contingeret, et foret in quindecim marcis ecclesie Gneznensi obligata. Ipse autem dominus archiepiscopus eidem duxit taliter respondendum, quod predicta hereditas Kowalowo, pro dampno ecclesie Gneznensi per Thomislaum olim heredem de Przezpolewo usque ad quingentas marcas grossorum illato, esset eidem ecclesie in perpetuum assignata. Nos igitur auditis hic inde propositis, de unanimi consilio baronum infrascriptorum, videlicet Nicolai palatini, Chebde capitanei et castellani Siradiensium, Sethegii Rospiriensis, Petri Spicimiriensis, Thomislai Kazimiriensis castellanorum, Divissii pincerne, Stanislai subcamerarii et Stanislai subiudicis eciam Syradiensis, ceterorumque baronum eidem iudicio regio presidencium consilio prematuro, induximus probacionem eidem domino archiepiscopo, quod ipsa hereditas foret sue ecclesie pro dampno prelibato asignata. Qui cum testes fide dignos coram nobis nominasset, dictusque Wirzbanta eosdem sponte suscepisset ac terminus eisdem testibus ad iurandum per nos fuisset asignatus, tandem eodem termino pendente dictus Wirzbanta repertus est per nuncios ipsius domini archiepiscopi cum eisdem testibus nominatis in sequestro loco confabulari: et sic ipse dominus archiepiscopus impetrato a nobis Wanklczone ministeriali, ipsum pro testimonio ad eosdem confabulantes deduci mandavit; qui visis eisdem in huiusmodi confabulacione ad nosque rediens, hoc ipsum coram nobis et memoratis baronibus est publice protestatus, et hoc facto, dominus archiepiscopus allegavit coram nobis omnibus veram consuetudinem et antiquitus observatam: quod quicunque cum testibus partis adverse aliquam in sequestro loco collocucionem haberet, eo ipso esset in causa condempnandus. Cumque iam Wirzbanta ad iudicium de ipsa confabulacione pervenisset, fassus fuit expresse, se cum ipsis testibus locutum fuisse: et sic nichilominus, non expectata diffinitiva sentencia factaque cominacione ipsi domino archiepiscopo, a nobis de iudicio discessit, et licet postea fuisset trina vocacione ad iudicium vocatus, redire non curavit. Nos itaque Deum principaliter habentes pre oculis, iusticia nobis suadente dictisque baronibus nobis unanimiter consulentibus et mandantibus, tenore presencium diffinitive pronunciavimus et pronunciamus et sentenciando diffinivimus et diffinimus: sepedictam hereditatem Kowalowo ad eundem dominum archiepiscopum et suam ecclesiam debere, prout pertinuit hactenus, cum omnibus utilitatibus, fructibus et proventibus universis perpetuis temporibus pertinere; sepefato Wirzbante et omnibus infrascriptis, sine quibus ipse dominus archiepiscopus noluit respondere, videlicet Swantoslao venatore Kalisiensi cum filio et filiabus suis, Predvogio venatore Landensi cum filiis et filiabus ac sororibus suis, Wirzbante heredi de Barthochowo cum Iacobo filio et filiabus suis, duobus filiis et duabus filiabus Kokossce heredis de Klonowa, quatuorque filiis Swanthoslai dicti Zemanczski ac tribus filiabus suis, Dirsikragioque et Predvogio heredibus de Strachonovo ac aliis omnibus quorum interest, super predicta hereditate perpetuum silencium inponentes. In cuius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus duximus apendendum. Datum et actum in Potrcovia predicto (sic), quarta feria infra octavas Ascensionis Domini, anno eiusdem millesimo CCC. quinquagesimo quarto.
Przezpolevo, Przespolewo. Kowalewo, Kowale Xięże. Kaczki, Kaczki. Potrcovia, Piotrków. Rospiriensis, de Rozprza. Spicimiriensis, de Śpicimierz. Kazimiriensis, de Kaźmierz. Landensis, de Ląd. Barthochowo, Bartochowo. Kokossca, t. j. heres de Kokoszki. Klonowa, Klonowa. Zemanczski, t. j. de Ziemięcin. Strachanów, dziś tak samo.


Dokument Nr 1324
Lodowig der Romer (Markgraf von Brandenburg) 1354 Aug. 26, Soldin; verleiht an Dirsko von Chyciny die Vogtei von Ośno und Sternberg, und verspricht die demselben schuldigen 2 Tausend Mark bis zum 11 Nov. zu bezahlen.
Riedel. Cod. diplomatic. Brandenburgens. XIX, p. 141. (Kopja).

Wir Lodowig der Romer etc. bekennen etc. das wir dem festen Manne Dersekino von Wissenze, unsen leven Getruven widder gewiset und wisen in dissen Breve und lossen em die Voytye zu Drossen und zu Sternenberg mit Steten und Landen die dar inne ligghen; ussgenomen gar und gentzlich des Bisschopps und Cappittels von Lebuss und Crutzherren sancti Iohannis Guth und by namen Lagow und Allens das darzu gehort, und de Stadt Czulentzich; darer sich nich in werren sal in aller Wise als unser Broder Marckgraff Ludowig de Olde und wir die vorgenante Voygtye ine vorbrievet haben und wollen en dar by beholden. Wir wollen und sollen den vorgenanten Dersekino und zinnen Erven, und zu erer Hanth Starazzen Hern Virsenbant, Passchen von Ptaskow und Genskin, des ergenanten Dersekins Broder, entrichten des Geldes des wir Dersekin schuldich zin, das II dusent Marck Brandenburgischen Sulbers und IIIIc. Marck Brandenburgischen Sulbers X Marck mynner, oder em Erbe und Guth dar vor geben tusschen hie und sunth Mertens Tage, als es Herman von Volkow, Herr Beth. von Hoyn und unser Rathmannen van Frankenfurt dunket das wir don sollen; und was sie uns und dem ergnanten Derszeken und zinen vorgescreven Frunden darumme heytzen tun, dar sollen wir an beyden Cziten stede holden. Und wen wir uns mit in enthricht haben umme die Schulde, so schal die Voygtie unss van en ledig und loss zin. Disse vorscreven Zake und Stukke gelobe wir Derseken und zinen Frunden vorbonomeden stete und vasth to haltende, und haben en geben dissen Breff bezegelt mit unzem Ingezegel. Presentibus: Hen. de Uchtenhagen, Hassone de Uchtenhagen, Ludovico de Wedel, Hermanno de Wolkowe, Io. de Banthsleben, Ost, Nicolao de Kokeritz, Grifkow, militibus, fratre Hermanno de Werbergh cum ceteris. Datum Soldin anno M.CCC.LIIII, feria III post Bartholomei.
Wissenze, Chyciny. Drossen, z niemiecka zam. Ośno. Sternenberg, Sternberg. Lebuss, Lubusz. Lagow, Lagów. Czulentzich, Zielentzig, z niem. zam. Sulęcin. Ptaskow, u R. mylnie Taskow, Ptaszkowo. Soldin, Soldin.


Dokument Nr 1325
Fr. Bernardus advocatus territorii Dersoviens. 1354 Nov. 18, s. l.; protestatur, monasterium Ląd cum Nicolao de Turza ratione elevationis aquae in lacu villae praedictae compositionem fecisse; ipse vero Nicolaus eandem se servaturum promittit.
Włocławek. Lib. privilegior. monasterii Ląd, pag. 127.

Ego frater Bernardus advocatus territorii Dersoviensis universos presencium literarum noticiam habituros cupio non latere, quod religiosus vir frater Hermanus monachus et sacerdos de Lenda monasterio, rector et magister curie in Godessowo coram me constitutus, habens sui abbatis et conventus dicti monasterii auctoritatem plenariam in commissis, cum honesto viro Nicolao dicto et herede legittimo de Thura maiori ordinacionem iniit atque fecit pro dimissione aque laci (sic) sive stagni in Thura ipsius Nicolai, cuius aquarum abundantia ipsum fratrem Hermanum ac ceteros curie in Godeszewo presidentes, in feni secacione ac cumulatione prati quod ipsi stagno seu lacui adiacet plurimum hactenus impedivit. Unde dictus Nicolaus sufficienti prehabita deliberacione, specialiter tamen cum fratris sui domini Nicolai dicti de Iaen militis ceterorumque suorum consilio amicorum et pariter et consensu, promisit pro se suisque in posterum successoribus et heredibus plena fide, aquam eiusdem sui laci (sic) sive stagni tenere nunc et perpetuo ad mensuram pedis virilis et dimidii infra litus infimum, quod adiacet ipsi prato, adiiciens, quod quicquid ultra metas dicti prati per magistrum curie hactenus habitas et possessas per dimissionem aque exsiccaverit de fundo laci, sui ipsius suorumque cum omni fructu remaneret. Fossatum igitur ipse Nicolaus satis profundum pro aquarum decursu fodere firmis promissionibus se astrinxit. Pro quibus laboribus et expensis nec non amicabili favore demonstrato et amplius demonstrando, dictus frater Hermanus magister curie, nomine et vice sui abbatis et conventus de Lynda prescriptorum, ipsi Nicolao de Thura in evum duodecim marcas Thoronensium denariorum dedit, assignavit integre et persolvit. Deinde declaracio ambarum partium sequebatur: quod si dictum fossatum per temporis decursum aqua sine intermissione defluente arena terraque obrutum fuerit vel impletum, tunc possessores qui pro tempore fuerint tam in Thura quam in Godessowo, equali data porcione ipsum fossatum purgare aut fodere pariter tenerentur. Insuper dictus Nicolaus de Thura pro sua suorumque predecessorum et successorum salubriter vigilans animabus, cum prenominatis viris religiosis abbate et conventu de Linda nec non fratribus curie in Godeszewo presidentibus concordiam et pacem perpetuam pro se suisque stabilivit, ut eorumdem fratrum missarum, orationum, vigiliarum ceterorumque spiritualium bonorum omnium cum suis predecessoribus ac posteris perpetuo particeps fieret ac consors; renuncians pro se ac eisdem suis heredibus absque dolo omni impugnationis allegacione, quam habere poterit vel poterunt pro variacione intitulationis proprii nominis sui patris: cum (in) litera sub sigillis fratrum quondam nostri Ordinis, Rutgeri commendatoris Gdanensis ac Conradi dicti de Schiningen advocati Dersoviensis, edita et confecta de graniciis atque metis hereditatis in Godziszewo, Goslaus pro Gotscalco (sit scriptum); cum hoc vicium literam digne reprobare non valeat sed scriptorem. In horum omnium testimonium prescriptorum, presentem literam cum appensione mei noti sigilli dedi firmiter communitam, cui et predicti fratres, dominus Nicolaus dictus de Iaen miles ac Nicolaus de Thura sigilla sua appenderunt ad evidenciam lucide veritatis.
Ego vero Nicolaus sepedictus de Thura universa et singula suprascripta esse vera testifico, approbo et contestor; renuncians ob expressionis sufficienciam largioris pro me meisque heredibus et successoribus perpetuo omni allegacioni, ut predictum est, pro variatione bone memorie proprii nominis mei patris, ac omnibus privilegiis et literis datis vel dandis, habitis vel habendis, per que vel quas ego vel mei successores et heredes, granicias et metas hereditatis de Godessovo, scriptas, habitas et contentas in litera quondam dominorum nostrorum, felicis recordationis domini Rutgeri commendatoris Gdanensis ac domini Conradi de Schyningen advocati Dersoviensis, infringere quod absit potero seu poterunt vel delere. In quorum testimonium et evidenciam veritatis, sigilla, meum ac mei fratris domini Nicolai de Iaen, ut in premissis taxatum est, presentibus sunt appensa sub anno Incarnacionis Domini M.CCC.LIV, octavo die beati Martini episcopi et confessoris, presentibus honestis viris: Arnoldo de Thura iudice Dersoviensi, Thomislao de Mulysow, domino Nicolao plebano in Godeschowo, ac ceteris pluribus fide dignis.
Dersoviensis, de Tczew. Lenda, Ląd. Godessowo, Godziszewo, z niem. Gardschau. Thura maior, Wielka Turza. Mulysow, Maliszew, z niemiecka Malschau. Cnfr. Nr. 1156.


Dokument Nr 1326
Henricus episcopus Lubucens. 1354 Dec. 5, Vrankenvord; literas, quas dederat monasterio Paradyż Paulus episcopus Poznaniens. 1230 Ian. 29, s. l., transsumi iubet.
Pergam. orygin. Na końcu, obok oświadczenia Notarii publici, znak tegoż narysowany. Dziurki od przywieszenia jednéj pieczęci, któréj ułamek osobno zachowany okazuje, że była podłużna i przedstawiała osobę duchowną w infule, pod cymborium stojącą.
Poznań. Biblioteka Raczyńsk. Diploma D 21.

In nomine Domini amen. Nos Henricus Dei gracia episcopus Lubucensis universis et singulis presens transsumptum seu exemplum inspecturis volumus esse notum, quod constitutus in nostra presencia religiosus vir frater Andreas de Crosna, monachus monasterii de Paradiso sancte Marie Poznaniensis diocesis, nobis quasdam litteras sigillatas duobus sigillis pendentibus in duabus zonis de rubeo serico, videlicet felicis recordacionis domini Pauli quondam episcopi Poznaniensis et sui Capituli prout inferius describentur, sanas et integras ac omni suspicione carentes exhibuit, petens nomine dicti sui monasterii, ipsas litteras auctoritate nostra ordinaria exemplari sub manu publica fideliter et transsumi. Quarum litterarum tenor talis est: (Sequitur diploma Nr. 129.)
Quibus quidem litteris duo sigilla oblonge figure de cera glauca erant appensa. In medio vero primi sigilli ymago stans, diadema in capite et clavem in manu gestans videbatur, in circumferentia eiusdem legebatur: S. Capituli Poznaniensis ecclesie. In medio vero secundi sigilli, imago episcopi infulati, dextera manu ad modum benedicentis erecta sed in sinistra baculum episcopalem tenentis apparebat, in cuius sigilli circumferencia scriptum erat: Sigillum Pauli Poznaniensis episcopi. Et quia diligenti facta collacione litterarum originalium cum transsumpto presenti utrumque invenimus recte per omnia concordare, idcirco huic transsumpto auctoritatem nostram ordinariam interposuimus et decretum, volentes ac etiam decernentes, ut de cetero huiusmodi exemplo ubique locorum, in iudicio et extra, stetur firmiter et credatur, ac si ipse originales littere apparerent. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem, idem transsumptum per manum Bernardi notarii nostri infrascripti scribi et publicari mandavimus, nostrique sigilli, quo ad causas utimur, appensione muniri. Actum Vrankenvord in domo habitacionis nostre, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto, Indictione octava secundum consuetudinem Gneznensis provincie, die quinta mensis Decembris, presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis Theodorico archidiacono Lubucensis ecclesie, fratri (sic) nobis in Christo dilecto, Michaele eiusdem ecclesie perpetuo vicario, Iohanne plebano in Sommervelt, Michaele de Czormendorp et Bernardo de Storkow, clericis Misnensis et Lubucensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Et ego Bernardus Braxator clericus Traiectensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, de mandato dicti domini mei episcopi, cuius sigillum presenti transsumpto est appensum, et ad requisicionem dicti fratris Andree predictas litteras originales transsumpsi fideliter et exemplavi, nil addens vel minuens quod mutet sensum seu viciet intellectum, me hoc transsumptum legente, et ipso domino episcopo litteras originales in manibus tenente et diligenter auscultante, nec non decreti interposicioni et auctoritatis presens interfui una cum prenominatis testibus, ac omnibus et singulis premissis me hic subscribens, signo meo consueto consignavi in testimonium veritatis.
Lubucensis, de Lubusz. Crosna, Krośno. Paradisus, klasztor Paradyż. Vranhenvord, Frankfurt n. O. Sommervelt, Sommerfeld. Czormendorp, Zorndorf. Storkow, Storków.


Dokument Nr 1327
Nicolaus heres de Blozevo n. n. iudex Poznaniens. 1355 Ian. 7, Poznanie; monasterio de Lubin molendinum et mediam piscinam in villa Radomicko contra petitionem Dobeslai de Zieleniec adiudicat.
Pergam. orygin., bardzo obcięty; śladu zawieszenia pieczęci nie pozostało.
Poznań. Biblioteka Raczyńsk. Diploma D 23.

Nos Nicolaus heres de Blozevo nec non iudex Poznaniensis universis presentibus litteris profitemur ac publice protestamur, quod cum sedissemus pro tribunali cum militibus terre Polonie infrascriptis, videlicet domino Alberto episcopo Poznaniensi, Wirzbentha Polonie capitaneo, comite Przeczslao Poznaniensi, Pascone Gneznensi, Andrea Kaliziensi, Wincencio Sremensi, Boczathe Przemanthensi castellanis et Dobeslao iudice Kaliziensi et aliis quam pluribus fidedignis in summis terminis in crastino Epiphanie in Poznania celebratis, reverendo viro domino Andree abati una cum fratribus suis de Lubyn, medium molendinum cum media piscina in Radomyczsco ex ista parte, quod cognominatur Targowiscze, adiudicavimus de consensu predictorum militum contra Dobeslaum de Zeloni damb nec non Thomam et omnibus fratribus et sororibus (sic) ipsorum iudicialiter aquisitum, perpetue possidendum. In cuius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum Poznanie sub anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto.
Blozevo, Błażejewo. Sremensis, de Śrem. Przemanthensis, de Przemęt. Lubyn, Lubin. Radomyczsco, Radomicko. Targowiscze, dziś wieś Targowisko. Zeloni damb, Zieleniec.


Dokument Nr 1328
Lodovicus Hungarie etc. rex 1355 Ian. 24, Bude; regni Poloniae incolis quosdam articulos hac conditione concedit, si unquam in regimen eiusdem regni succedat; si vero sibi vel nepoti suo duci Iohanni sine prole masculina decedere contingat, tunc omnes pactationes eo ipso annullentur.
Pergam. orygin. Na grubym sznurze nici jedwabnych, zielon. wiszą ułamki wielkiéj pieczęci.
Biblioteka XX. Czartoryskich. Diplomata.

Nos Lodovicus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Ranie, Servie, Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque rex, princeps Sallermitanus et honoris Montis sancti Angeli dominus significamus quibus expedit universis presencium per tenorem, quod cum Iohannes castellanus Woyciniensis (sic), Florianus prepositus et cancellarius Clansiciensis (sic), Petrus tribunus et Pelka subagaso Cracoviensis ad nostram accedentes presenciam nobis ex parte universorum regnicolarum regni Polonie super concedendis eisdem clementer articulis infrascriptis humiliter supplicassent, nos eorum, ymo verius ipsorum regnicolarum peticionibus graciose inclinati, promittimus et assumpmimus (sic) bona fide, absque omni dolo et fraude, verbo nostre regie maiestatis: ut si disponente Domino in ius et regimen regni Polonie prenotati, iuxta formam composicionis seu ordinacionis inter serenissimos principes dominos Kazimirum illustrem regem Polonie, avunculum nostrum predilectum, ac felicis memorie Karolum quondam regem Hungarie, genitorem nostrum ipsiusque sororium, in nostri et fratrum nostrorum personis dudum inite et firmate ac nobiscum novissimis temporibus innovate, processu temporum succedere nos contingat, nullas collectas seu exactiones nos et nostri successores, nostri et eorundem regiminis in predicto regno tempore exigi faciemus a regnicolis prenotatis, quas recolende memorie dominus pater ipsius domini regis aut idem dominus rex, aliquibus ex causis ultra consuetam et solitam libertatem ab eisdem regnicolis, et presertim prelatis et personis ecclesiasticis eorumque villis, populis seu incolis, nobilibus ac eorum villis et populis, seu civitatensibus regni eiusdem cuiuscunque status et condicionis exigi seu extorqueri fecissent; sed hiis contenti erimus, que ipsi solvere consueverunt ab antiquo, vel que ad cameram regiam seu ius regale constiterit pertinuisse seu constabit. Sed si civitatenses, exceptis tamen nobilibus dicti regni Polonie, vel aliqui dictorum civitatensium de eodem regno occurrente aliquo necessitatis seu oportunitatis tempore contribuere voluerint, ad id non acceptandum nos nullatenus obligamus, sed gratanter recipiemus quod liberaliter offeretur per eosdem: attamen ad id faciendum seu solvendum, eosdem nullo modo compellemus. Item, si per regnum illud quocunque tempore procedere nos contingat, descensus super prelatos, ecclesias, monasteria ipsorumque populos supradictos, seu regni antedicti nobiles ac eorum iobagiones, populos vel inquilinos non faciemus contra eorum voluntatem, nec aliquid occasione descensus exigi faciemus ab eisdem: quod si alias pro faciendo descensu dimittere non possemus, extunc pro nostris sumptibus et pecunia nos procurari in victualibus et aliis necessariis faciemus. Ceterum, si in nostri et successorum regiminis tempore, pro aliqua expedicione facienda ultra fines eiusdem regni procedere nos expediat vel eosdem, de dampnis, si que regnicole eiusdem regni in eadem expedicione nobiscum aut aliquo nostrorum successorum existentes in nostris aut ipsorum serviciis subierint, plenarie eisdem satisfactionem inpendemus, et ipsi ydem inpendere teneantur. Demum, si, quod absit, nos aut dominum Iohannem ducem, nepotem nostrum, absque herede masculini sexus decedere contingat, extunc omnia pacta, convenciones, disposiciones, ordinaciones, iuramenta fidelitatis et homagii ac obligamina quelibet, confecta super sacramento regni Polonie supradicti, que nos aut nostros et ipsius heredes contingebant, eo ipso annullentur, irritentur et viribus maneant caritura, nec alii successores nostri, preterquam heredes memorati, horum pactorum occasione aliquid iuris in eodem valeant ulterius vendicare; set regnicole ipsius regni Polonie super ipsis liberi sint penitus et exempti ac per omnia expediti: salvis solucionibus quinque milium sexagenarum grossorum Bohemicalium, inclite domine seniori filie eiusdem domini regis tempore maritacionis ipsius, prout per predictum dominum genitorem nostrum assumptum fuerat, per nos plene et integre eidem persolutis; de quibus in predictorum composicionis et ordinacionis, irritacionis et annullacionis eventum volumus, ut nostris successoribus seu heredibus satisfactio inpendatur per illum, qui prefato regno Polonie presidebit: sic tamen, si predictum regnum in nostras vel dicti domini Iohannis ducis, nostrorumque vel ipsius heredum manus devenire non contingat; quod si devenire contigerit, eo ipso prefati rex et regnum a debito dictorum quinque milium sexagenarum sint per omnia expediti. Pacta autem, convenciones et disposiciones ac ordinationes quascunque et instrumenta confecta super ipsis, temporibus quibus supra, cum omnibus ipsorum obligaminibus ac promissionibus et firmamentis quibuscunque, presentibus ratificamus, approbamus, et illibata iuxta convencionum contentarum in eisdem formam sub eiusdem sacramenti vinculo promittimus omnibus temporibus observare. Insuper omnes duces, prelatos, ecclesias ecclesiasticasve personas, barones, magnates, proceres, milites, nobiles, civitates, villas eorumque populos et inquilinos in eorum libertatibus promittimus conservare, nec eos contra illas intendimus agravare vel per alios paciemur agravari modo aliquali. In quorum omnium testimonium atque robur, presentes concessimus litteras, duplicis ac pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum Bude XXIIII die mensis Ianuarii, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto.
Woyciniensis, zam. Wojniciensis, t. j. de Wojnicz. Clansiciensis, zam. Lanciciensis.


Dokument Nr 1329
Iaroslaus s. Gnesznens. ecclesie archiepiscopus 1355 Febr. 3, in Lovicz; Stanislaum archidiaconum de Kurzelów, subcollectorem decimae quadriennalis in archidiaconatu praedicto instituit.
Pergam. orygin., przetlały, w którego dolnym, założonym brzegu szczątki paska pergamin.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 135.

Iaroslaus divina providencia sancte Gnesznensis ecclesie archiepiscopus, discreto viro Stanislao vicearchydyacono Curzeloviensi salutem in Domino. Tue discrecioni notificamus per presentes, quod dominus Innocentius Papa sextus, nobis et coepiscopis nostris cleroque tocius provincie nostre quadriennali decima imposita cum domino rege Polonie per medium dividenda, nobis ac colleiis (sic) nostris, videlicet domino Sbignewo decano et Arnaldo scolastico Cracoviensibus dedit in mandatis, quod predictam decimam per nos vel subcollectorem aut subcollectores nostros exigeremus, negligentes solvere certis in terminis, per censuram ecclesiasticam compescendo. Nos vero ecclesie nostre negociis prepediti eiusdem decime exaccioni personaliter intendere non valentes, auctoritate apostolica de assensu predictorum nostrorum collegarum districte tibi precipiendo mandamus, quatenus ipsam decimam sic impositam, a canonicis Curzeloviensis ecclesie et a clero eiusdem ecclesie archidyaconatus certis in terminis exigas, rebelles et non solventes, per sentenciam suspensionis ab officio aut excommunicacionis vel interdicti, premissa canonica amonicione compellere non obmittas. Datum in Lovicz in crastino Purificacionis beate Marie, anno Domini M.CCC. quinquagesimo quinto.
Curzeloviensis, de Kurzelów.


Dokument Nr 1330
Ludwig der Romer (Markgraf von Brandenburg) 1355 Apr. 24, Ffredeberg; verleiht dem Dirsko von Chyciny mehrere Dörfer im Lande Sternberg zu Lehen.
Riedel. Cod. diplomatic. Brandenburgens. XIX, p. 142. (Kopja).

Wir Ludwig der Romer bekennen, daz wir angeseen haben mannighen getruwen Denst, den uns getan hath und noch tun sol der veste Man Derseken Wizenssee, unser lieber, getruwer Voget zu Drossen, und yn und zinen rechten Erven gelegen und leygen zu einem rechten Lehen den Wagendenst unde das oberste und alle ander Rechticheyt de wir haben yn dem Dorffe Oestrow unde Wandryn, von uns fredelichen zu haben und zu bezitzen ane alle Hindernisse. Wir haben gelegen und lihen ouch dorch der vorgnanten Denste wyllen dem vorgnanten Derseken und zinen Erben alle Gerechticheit, Nutz und Frucht, Rente, Ere und Herschop, de wir haben in den nachgeschrieben Dorffern: Butzsow, Pynnow, Tornow, Belitz und Beygerstorff -- der alden Peyze Bernstorp Frycze und Claws, ouch alle de dar inne sitzen und bewanen - van uns - haben zu eynem rechten Lehen, und willen ernstlich, daz alle unsse Diener und Man de Guter haben in den vorgnanten Dorffern, daz von dem ergenanten Derseken sullen haben, und zich mit den Gutern an em halten ane aller Hindersprache. Mith Orkunde etc. Presentibus: Henrico de Wedel, Ost, Iohanne de Wedel, Brederlow, Ottone Morner et Theodorico Morner cancellario. Datum Ffredeberg anno LV, in crastino beati Georgii.
Wizenssee, Chyciny. Drossen, Ośno. Oestrow, Ostrów. Wandryn, z niem. Wandern. Butzsow, Bottschow. Pynnow, Pinnów. Tornow, Tornów. Belitz, u Riedla mylnie Relitz, Beelitz. Beygerstorff, Beyersdorf. Ffredeberg, Friedeberg.


Dokument Nr 1331
Nicolaus quondam Nicolai palatini Kalisiens. natus etc. 1255 (sic) Mai. 12, Wratislavie; una cum fratre suo Ianussio castellano de Biechowo protestatur, oppidum Zduny sibi a Preczlao episcopo de Wrocław, quamdiu ecclesiastica persona maneret, esse concessum.
Wrocław. Archiv. Capituli. Liber niger pag. 206.

Universis et singulis presentes literas inspecturis ego Nicolaus quondam Nicolai palatini Kalisiensis natus sancteque ecclesie Gneznensis canonicus, una cum fratre meo karissimo Ianusio domino ac castellano Bechoviensi recognosco et publice profiteor, quod oppidum Sdunky episcopale, cum omnibus bonis, villis circumiacentibus et pertinenciis universis ad ipsum spectantibus habeo et obtineo de mensa et gratuita benivolencia reverendissimi in Christo patris ac domini mei, domini Priczlai Dei gracia episcopi Wratislaviensis et ecclesie sue speciali, et habere ac tenere debeo ad tempora vite mee idem opidum cum omnibus et singulis bonis sibi adiacentibus et ad ipsum iure pertinentibus, videlicet fructibus, redditibus, proventibus, silvis, pratis, pascuis, piscinis, venacionibus et obvencionibus ac utilitatibus universis, quocumque nomine censeantur, in quantum et quamdiu clericus fuero et voluero clericari. Sed quamcito desinerem et cessarem quod absit clericari et existere ecclesiastica persona, extunc mox ad ipsum dominum episcopum et suam ecclesiam Wratislaviensem predictam prefatum opidum Sdunky cum omnibus iterum bonis, fructibus, redditibus ac universis utilitatibus et obvencionibus prenarratis ad ipsum opidum pertinentibus redire debet sine cuiuspiam fratrum meorum et aliorum amicorum quorumcumque contradictione, libere, integraliter et in totum. Eciam si qua in ibidem edificia necessaria in instaurando, restaurando aut reformando impenderem vel meo nomine quis impenderet, sicuti Domino favente intendo ubi opus fuerit restauranda restaurare et reformare reformanda, hiis omnibus cessantibus, predictum opidum Sdunky cum ipsius pertinenciis omnibus ut prefertur, dum vacaverit aut vacabit per mortem meam naturalem vel civilem qualemcumque, semper ad memoratum dominum episcopum et suam ecclesiam predictam sine resarcione laborum qualibet seu satisfactione de premissis inpensis libere ut prius revertetur. In cuius rei testimonium, sigilla meum et fratris mei castellani Bechoviensis supradicti presentibus sunt appensa. Datum Wratislavie XII die mensis Maii, anno Domini M.CC.L quinto, (sic) presentibus etc. (sic).
Bechoviensis, de Biechowo. Sdunky, Zduny.


Dokument Nr 1332
Pribigneus canonicus Poznaniens. etc. 1355 Iun. 3, in Pobedisc; scultetiam in villa deserta ecclesiae de Pobiedziska dicta Wagowo, Melonigio et Stanislao fratribus iure de Środa vendunt.
Gniezno. Archiv. Consistorii Metropol. Acta anni 1691.

In nomine Domini amen. Cunctarum rerum perit memoria, si litteris aut sufficienti testimonio non fuerit roborata. Igitur nos Pribigneus canonicus Poznaniensis et plebanus Pobediscensis notum esse volumus tam presentibus quam futuris presentem litteram inspecturis, quod volentes et intendentes meliorare proventus et utilitates in hereditate seu villa Vagowo vulgariter nuncupata ecclesie Pobediscensis, que multis retroactis annis deserta et inutilis permanebat et per quosdam rusticos, videlicet Kmiczam et fratres suos scultecia in eadem hereditate fuerat occupata: nos vero cum Dei adiutorio predictum Kmiczam cum fratribus suis iure regio et terrestri iustoque iudicio vincentes eisque perpetuum silencium imponentes, discretis et honestis viris Melonigio et Stanislao fratribus germanis, filiis quondam Sventhoslai de Rusca, sculteciam in dicta villa Wagovo vendidimus pro sex marcis grossorum iure Sredensi et Theutonicali, ipsis et legittimis successoribus in perpetuum hereditarie possidendam; dantes et assignantes predictis scultetis nostris et eorum successoribus, in eadem hereditate Wagovo tres mansos liberos coniunctos et unum hortum, thabernam, fabrum, calciparia, maccellum carnium et panum, et tercium denarium de qualibet re iudicata. Pratum vero unum, quod Garby vocitatur. Habebunt eciam sculteti licenciam in lacubus piscandi cum slampnicza, et gulgustria ponere, et tercium piscem in tractu. Similiter et tercium denarium in confectionibus lignorum. Et feras seu aves libere capere poterunt cuiuslibet generis, sicut in graniciis seu in gadibus est distincta. Incole vero prefate ville qui ibidem locati fuerint, decem annorum gaudebunt omnimoda libertate. Evulsa libertate, singuli de quolibet manso in festo beati Martini pro censu nobis et nostris successoribus annuatim octo scotos grossorum solvere tenebuntur. In festo eciam Nativitatis Christi, quilibet currum lignorum, in Carnisprivio similiter currum. In festo eciam Pasche, de quolibet manso viginti ova et currum lignorum, et insuper in Assumpcione beate Marie, per duos pullos et currum lignorum. Prandia vero que ter in anno fieri consueverunt, in prima locatione kmethones quatuor grossos, in secunda similiter quatuor. Sculteti gaudebunt de libertate ex eo, quod nobis nostrisque successoribus in equo deservient, et nobiscum in suis equis equitabunt quocunque nobis placuerit. Kmethones eciam sepedicti ter in anno nobis arabunt et successoribus nostris. Reservantes pro nobis et nostris successoribus pratum quod Kelnek nuncupatur, vulgariter Popowa lanka. Promittimus eciam scultetos nostros, sicut iuris est, infra tres annos a data presencium exbrigare ab omni impedimento; si non possumus exbrigare, extunc ipsorum pecunias promittimus ad solvendum. Et quoniam iura civitatis Sredensis nobis sunt prorsus incognita, omnia iura que honorem, commodum et utilitatem respiciunt dominorum, salva nobis et nostris successoribus reservamus integraliter et complete. In huius rei testimonium et evidenciam pleniorem, presentes eis dedimus litteras de nostra et domini Wirzbanthe capitanei Polonie mutua liberalitate, sigilloque predicti domini capitanei et nostro duximus communiri. Datum in Pobedisc in vigilia sanctissimi Corporis Christi, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, presentibus hiis testibus: dominis Tomassio castellano Znenensi, Hancone advocato, Nicolao Goslinensi Nicolao, pannicida, Andrea fabro, Auditore et Petro fratribus, civibus Pobediscensibus, et aliis quam pluribus fidedignis.
Pobediscensis, de Pobiedziska. Vagowo, Wagowo. Rusca, Ruszcza. Sredensis, de Środa na Szlązku. Znenensis, de Żnin. Goslinensis, de Goślina.


Dokument Nr 1333
Thomislaus heres de _Probosczevicze 1355 Sept. 21, in Vartha; partem nemorum in hereditate Proboszczewice sitorum Ianussio filio Domconis vendit, ut ibidem villam iure Średensi locet.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 95.

In nomine Domini amen. Labuntur facilime ab humana memoria, que nec scripto nec voce testium perhennantur. Proinde nos Thomislaus heres de Probosczevicze, una cum filiis nostris, videlicet Pelca, Petro clerico, Nemyerza et Grimislao notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris ad quos devenerit scriptum presens, quod cupientes bona nostra pro viribus reformare, quedam nemora in rubetis dictis Lzy vulgariter, sita in dicta hereditate Probosczevicze, vendidimus pro duabus marcis paratorum grossorum Ianussio filio olim Domconis ad locandum villam iure Theutunico scilicet Sredensi, in quibus mensuravimus octo mansos solubiles; eidem Ianussio racione locacionis et solthecie dantes duos mansos et duos ortos liberos, tabernam, macellum liberum panis, carnificis et sutoris. Damus eisdem incolis ibidem, a die qua quisque intraverit, a nostris solucionibus, serviciis omnibus et decima, infra duodecem annos, et domini regis serviciis et solucionibus universis, infra quatuordecem annos omnimodam libertatem; quibus elapsis, maldratas et pecuniam nobis solvent anno quolibet, ut in Vartha solvere consueverunt. Item dicti kmethones in festo Nativitatis Christi pro perna sex grossos, in festo Pasce Domini tres grossos et quilibet quindecim ova nobis solvere tenebuntur. Insuper prefati incole tenebuntur nobis arare diem ad yemalia et agros diei (sic) perficere et cum nostris seminare frumentis, et ad estivalia diem eciam arare et similiter seminare. Ad expedicionem vero generalem dicti kmethones mediam marcam et solthetus prefatus sex grossos nobis solvent, qualibet contradictione cessante. Preterea idem incole, de duobus iudiciis generalibus nobis dabunt duo prandia, aut pro quolibet quatuor grossos; solthetus autem pro tercio prandio nos honorabit et suscipiet metsecundum. Insuper damus soltheto eidem pratum dictum Gorky vulgariter, et partem pratorum ut kmethones ceteri habebit; prata vero sunt dictorum kmethonum usque ad insulam sive pratum Leszcze vulgariter nuncupatum. Conferimus dicto soltheto cum eisdem incolis in silva nostra, dicta Llang nostro ydiomate, ligna excidere opportuna. Ceterum conferimus sepedicto Ianussio et suis pueris et successoribus legittimis tercium denarium de re qualibet iudicata, et eandem soltheciam in perpetuum possidere et convertere et vendere pro ipsorum libito voluntatis. In cuius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus est annexum. Actum in Vartha in die beati Mathei apostoli, presentibus henestis viris: Petro dicto Crayna, Nicolao pellificis, Laurencio dicto Copecz, Gregorio dicto Gorzicza, Oppaczone textore et Thilone pistore, civibus Varthensibus, et aliis pluribus fidedignis. Anno Domini M.CCC quinquagesimo quinto.
Probosczevicze, Proboszczewice. Sredensis, de Środa na Szlązku, z niem. Neumarkt. Vartha, Warta.


Dokument Nr 1334
Innocentius Pp. VI 1356 Ian. 11, Avinione; Iohannem ecclesiae Poznaniensi in episcopum praeficit et de more commendat.
Theiner. Monumenta histor. Poloniae I, 755.

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Iohanni electo Poznaniensi salutem et apostolicam benedictionem. Universali Ecclesie quanquam insufficientibus meritis presidentes, de universis orbis ecclesiis pro earum statu salubriter dirigendo quantum nobis ex alto permittitur solicite cogitamus; sed earum propensior solicitudo nos urget, quas propriis carentes pastoribus, vacationis incommodis prospicimus subiacere, ut illis per operationis nostre studium viri preficiantur ydonei in pastores, qui sciant, velint et possint ecclesiis ipsis preesse utiliter pariter et prodesse. Nuper siquidem bone memorie Alberto episcopo Poznaniensi regimini Poznaniensis ecclesie presidente, nos cupientes eidem ecclesie, cum vacaret, per apostolice Sedis providentiam ydoneam presidere personam, provisionem ipsius ecclesie ea vice dispositioni et ordinationi nostre duximus specialiter reservandam, decernentes extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari. Postmodum vero prefata ecclesia per obitum eiusdem Alberti, qui extra Romanam curiam decessit, vacante, dilecti filii decanus et Capitulum ipsius ecclesie, reservationis et decreti predictorum ignari, te prepositum ecclesie Cracoviensis in presbyteratus ordine constitutum, in episcopum Poznaniensem, licet de facto, concorditer elegerunt; tuque reservationis et decreti predictorum similiter inscius, electioni huiusmodi consensisti, et demum reservatione et decreto huiusmodi ad tuam deductis notitiam, ad Sedem apostolicam personaliter accedens, huiusmodi electionis negocium proponi fecisti in consistorio coram nobis. Nos igitur electionem predictam, post et contra reservationem et decretum predicta de facto ut premittitur attemptatam, et alia inde secuta prout erant irrita et inania reputantes, et ad provisionem ipsius ecclesie Poznaniensis celerem et felicem, de qua nullus preter nos hac vice disponere potuit neque potest reservatione et decreto obsistentibus supradictis, ne dicta Poznaniensis ecclesia longe vacationis exponeretur incommodis, paternis et solicitis studiis intendentes, post deliberationem, quam de preficiendo eidem ecclesie Poznaniensi personam utilem ac eciam fructuosam, que sciret, vellet et posset eam preservare a noxiis et adversis ac in suis manutenere iuribus et eciam adaugere, cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te, literarum sciencia preditum, vite ac morum honestate decorum, in spiritualibus providum et in temporalibus circumspectum, aliisque multiplicium virtutum meritis, prout ex fide dignorum assertione percepimus insignitum, considerata eciam eorumdem decani et Capituli te eligencium unanimi voluntate, direximus oculos nostre mentis: quibus omnibus debita meditatione pensatis, de persona tua eidem ecclesie Poznaniensi de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus, teque illi preficimus in episcopum et pastorem curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, in illo qui dat gracias et largitur premia confidentes, quod dextera Domini tibi assistente propicia, prefata ecclesia Poznaniensis sub tuo felici regimine prospere dirigetur et salubria suscipiet incrementa. Iugum igitur Domini tuis impositum humeris suscipiens reverenter et suavi eius oneri humiliter colla summittens, eiusdem ecclesie Poznaniensis solicitam curam geras gregem dominicum in illa tibi commissum doctrina verbi et operis informando; ita, quod dicta Poznaniensis ecclesia gubernatori circumspecto et fructuoso administratori gaudeat se commissam, ac bone fame tue odor ex laudabilibus tuis actibus latius diffundatur, tuque preter eterne retributionis premium, nostre benivolentie graciam uberius valeas promereri. Datum Avinione III Idus Ianuarii, pontificatus nostri anno quarto.
In e. m... Archiepiscopo Gneznensi, Capitulo ecclesie Poznaniensis, Clero civitatis et diocesis Poznaniensis, necnon Kazimiro regi Polonie: ut eidem Iohanni obedientiam et reverentiam etc. exhibeant.


Dokument Nr 1335
Fr. Iohannes commendator Domus et rector ecclesie Costanens. etc. 1356 Ian. 17, Costan; Helyngo hereditatem Domus suae, dictam Widziszewo, iure Theutonico ad populandum confert.
Kopja oryginalnego transsumptu, potwierdzonego przez: Henricus de Nova domo, prior per Bohemiam, Poloniam etc. Ordinis Hospitalis sancti Iohannis Iherosolymitani 1404 in festo s. Mathei apost. et evangel., Zittavie in generali capitulo, spisana ręką XVII w. na luźnym arkuszu papierowym.
Praga. Archivum prioratus Ordinis equitum Melitensium. - Poznań. Königl. Staats Arch. Inscription. Costens. a. 1566 II, f. 235.

In nomine Domini amen. Humanarum accionum gesta, oblivione frequenter consueverunt tractu temporis deperire, si scripture testimonio vel testium sufffragio non fuerint commendata. Inde est quod ego frater Iohannes, commendator Domus et rector ecclesie Costanensis Ordinis sancti Iohannis, una cum fratre conventuali nomine Adam, cupientes ut rei geste inter nos, parte ex una, et discretum virum Helyngum, parte ex altera, plenior apud posteros memoria habeatur, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod intendentes melioracionem bonorum Domus Poznaniensis, ut ex eis auctore Domino fructus uberior valeat provenire, de consensu et voluntate nostri superioris, fratris Galli de Lemborg, prioris Domorum Hospitalis Ordinis sancti Iohannis Iherosolymitani per Bohemiam, Poloniam, Moraviam, Austriam etc., hereditatem Wydzischevo vulgariter nuncupatam decrevimus iure Theutonico, veluti villa Kelczevo, ad parvos mansos sub ea que sequitur ordinacione populandam. Primo siquidem Helyng predictus cum suis liberis legittimis, racione scultecie et locacionis, mansum, ortum, adiuncto prato quod situm est iuxta viam a dextris in Przeschekam, fruendum perpetuo iure hereditario libere ac pacifice possidebit. Incole vero dicte hereditatis, libertate expirata sex scotos usuales, quatuor mensuras siliginis, quatuor tritici et totidem avene racione census et decime singulis annis in festo sancti Martini solvere tenebuntur, quem censum ipse scultetus cum suis posteris colliget exigendo, nobis ac nostris successoribus integraliter in Costan presentandum. Iudicabit autem scultetus memoratus sua cum posteritate iure Maydeburgensi omnes causas faciles (sic) et criminales infra terminos dicte hereditatis contingentes, presente commendatore Costanensi vel eius nuncio speciali. De penis vero iudicialibus, nos et nostri successores duos denarios, scultetus vero et sua posteritas tercium recipiemus (sic). Damus eciam incolis omnimodam potestatem prata in paludine faciendi, prout eis modo meliori videbitur expedire. Araturam incole nobis et nostris successoribus bis in anno, unam diem pro vice qualibet computando, cum eorum aratris procurabuntur; ortulani vero frumenta nostra metere, salvo ipsorum sallario, iuxta iura et ipsius terre consuetudinem tenebuntur. Deinde scoltetus cum suis posteris ter quolibet in anno iudicium generale celebrabit, quibus in iudiciis, nobis et nostris successoribus communitas de duobus, scultetus tamen de uno prandio providebunt. Statuimus eciam, quod ortulani tempore vernali fena nostra tempore quo supra colligere habebunt. Et si aliquis in dicta villa agros comparaverit, medium grossum racione resignacionis ministrabit sculteto supradicto. Volumus eciam, quod scultetus quivis nobis nostrisque successoribus in equo, qualem habere poterit, solummodo infra gades terre famuletur nostris ac successorum nostrorum in sumptibus ac expensis. Si vero, quod absit, scultetus seu posteritas sua nobis vel nostris successoribus famulando, ipsius equus experte lapsus fuerit aliquid in dampnum quoquomodo sive detrimentum, extunc idem scultetus ab ipso servicio prenotato absolvetur tamdiu, donec sibi de equo equi ponderis fuerit provisum. Preterea ortulani de orto quolibet censum iuxta consuetudinem ville dicte Kelczewo solvere tenebuntur. Damus eciam sculteto et suis posteris licenciam oves in ipsa hereditate absque dampno et preiudicio aliorum pascendi. Quodque scultetus et eius posteri sculteciam vendere non valeant vel obligare, nisi quem nos vel nostri posteri decreverimus admittendum. Ut autem hec ordinacio robur obtineat firmitatis, sigillo nostri superioris supradicti et meo duximus presentem litteram roborari. Datum Costan et actum anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, XVI Kalendas Februarii, presentibus hiis testibus: fratre Petro Poznaniensi, fratre Martino commendatore Costanensi, fratre Petro conventuali; Iohanne dicto Plichta, Sulcone, civibus in Costan, et aliis quam pluribus fide dignis.
Costanensis, de Kościan. Widziszewo, Kiełczewo, Przysieka, dziś tak samo.


Dokument Nr 1336
Innocentius Pp. VI 1356 Febr. 15, Avinione; Iohanni episcopo Poznaniensi mandat, ut Iohanni Hecardi canonicatum et praebendam in ecclesia Vratislaviensi conferendos curet.
Theiner. Monumenta histor. Poloniae I, 757.

Innocentius episcopus etc. venerabili fratri .. episcopo Poznaniensi salutem etc. Dignum arbitramur et congruum, ut illis se reddat Sedes apostolica generosam, quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur. Dudum siquidem felicis recordationis Clemens Papa VI predecessor noster omnes canonicatus et prebendas ceteraque beneficia ecclesiastica, que promovendi per eum ad cathedralium ecclesiarum regimina tempore promocionum huiusmodi obtinerent, tunc imposterum vacatura, collationi et dispositioni sue reservavit, decernens extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari: ac deinde bone memorie Iohanne episcopo Poznaniensi Poznaniensis regimini ecclesie presidente, idem predecessor cupiens eidem ecclesie, cum illam vacare contingeret, per eiusdem Sedis providenciam ydoneam preesse personam, provisionem ipsius ecclesie ordinationi et dispositioni sue ea vice cum similis interpositione decreti specialis etiam reservavit. Postmodum vero dicta ecclesia per ipsius Iohannis episcopi obitum, qui dicto predecessore in humanis agente, in partibus illis diem clauserat extremum, pastoris solatio destituta, dilecti filii Capitulum eiusdem ecclesie bone memorie Albertum episcopum Poznaniensem in Poznaniensem episcopum, licet de facto, concorditer elegerunt, dictusque Albertus electionem eandem, a venerabili fratre nostro .. archiepiscopo Gneznensi, loci metropolitano obtinuit auctoritate metropolitica confirmari sibique munus consecrationis impendi, seque administrationi spiritualium et temporalium ipsius ecclesie ingessit. Subsequenter quoque predecessor predictus de persona venerabilis fratris nostri Andree episcopi Zwerinensis, tunc electi Poznaniensis, eidem Poznaniensi ecclesie auctoritate apostolica providit; et tandem prefata Poznaniensi ecclesia ex eo apud dictam Sedem vacante, quod idem predecessor prefatum Andream apud eandem Sedem constitutum, a vinculo, quo eidem Poznaniensi ecclesie cui tunc preerat (tenebatur), auctoritate apostolica absolventes, ipsum ad Zwerinensem ecclesiam tunc vacantem eadem auctoritate duxit transferendum: idem predecessor de persona dicti Alberti episcopi apud dictam Sedem constituti prefate Poznaniensi ecclesie tunc de fratrum suorum sacre Romane ecclesie cardinalium, de quorum numero tunc eramus, consilio auctoritate predicta duxit providendum, dictum munus consecrationis eidem Alberto ut prefertur impensum, necnon alia per eum alias rite gesta et administrata in ipsa Poznaniensi ecclesia auctoritate eadem ex certa scientia approbando, prout in ipsius predecessoris litteris inde confectis plenius continetur. Cum itaque propterea canonicatus et prebenda ecclesie Wratislaviensis, quos dictus Albertus episcopus, huiusmodi electionis, confirmationis et muneris impensionis ac provisionis eiusdem predecessoris de ipso Alberto episcopo facte eidem Poznaniensi ecclesie ac approbationis temporibus obtinebat, vacaverint, et sicut accepimus, vacent ad presens, licet per dilectum filium Nicolaum de Saldorf presbiterum Wratislaviensis diocesis detineantur indebite occupati: nos, qui in nostri apostolatus primordiis omnes canonicatus et prebendas ceteraque beneficia ecclesiastica, que promoti per eundem predecessorem ad cathedralium ecclesiarum regimina huiusmodi promotionum temporibus obtinebant, tunc vacantia collationi et dispositioni nostre cum similis interpositione decreti duximus etiam reservanda, volentes dilectum filium Iohannem Hecardi custodem dicte ecclesie Poznaniensis, ut asseritur iurisperitum, de probitatis et virtutum meritis apud nos multipliciter commendatum, horum intuitu necnon consideratione carissimi in Christo filii nostri Kazimiri regis Polonie illustris, pro ipso Iohanne capellano suo nobis in hac parte humiliter supplicantis, favoribus prosequi generosis, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus, si post diligentem examinationem eundem Iohannem ad hoc ydoneum esse repereris, super quo tuam conscienciam oneramus, et vocatis dicto Nicolao et aliis qui fuerint evocandi, inveneris canonicatum et prebendam predictos ut prefertur vacare et tempore date presentium non sit in eis alicui specialiter ius quesitum, eosdem canonicatum et prebendam, de quibus idem predecessor minime ordinavit, cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem Iohanni auctoritate nostra conferas et assignes; inducens per te vel alium seu alios prefatum Iohannem, vel procuratorem suum eius nomine, in corporalem possessionem canonicatus et prebende ac iurium et pertinentiarum predictorum et defendens inductum, amoto exinde dicto Nicolao et quolibet alio illicito detentore, ac faciens ipsum Iohannem, vel dictum procuratorem pro eo, ad eandem prebendam in dicta Wratislaviensi ecclesia auctoritate predicta in canonicum recipi et in fratrem, stallo sibi in choro et loco in Capitulo ipsius ecclesie cum dicti iuris plenitudine assignatis, sibique de ipsorum canonicatus et prebende fructibus, redditibus, proventibus, iuribus et obventionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra etc. Datum Avinione XV Kalendas Marcii, pontificatus nostri anno quarto.


Dokument Nr 1337
Innocentius Pp. VI 1356 Febr. 18, Avinione; Iohanni episcopo Poznaniensi concedit, ne ad observandum iuramentum, praestitum de apostolorum limina visitando, usque ad sex annos teneatur.
Theiner. Monumenta histor. Poloniae I, 758.

Innocentius episcopus etc. venerabili fratri Iohanni episcopo Poznaniensi salutem etc. Personam tuam nobis et apostolice Sedi devotam precipua benevolentia prosequentes, votis tuis quantum cum Deo possumus libenter annuimus, in hiis presertim, que tui status quietem et commodum respicere dignoscuntur: ut quanto magis Sedem ipsam, que se in tui honoris augmento propitiam exhibuit, favorabilem inveneris et benignam, tanto eam studeas devotius revereri. Sane pro parte tua nobis oblata petitio continebat, quod tu nuper, tempore quo te Poznaniensi ecclesie tunc vacanti in episcopum prefecimus et pastorem, iuramento ut moris est prestito promisisti, quod apostolorum limina per te vel alium certis tunc expressis successivis temporibus visitares, quamquam ecclesia ipsa privilegium exemptionis non habeat, sed venerabili fratri nostro .. archiepiscopo Gneznensi iure metropolitico sit subiecta: quare nobis humiliter supplicasti, ut tecum in hac parte agere generose de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, tue huiusmodi devotionis exigentibus meritis volentes te et eandem ecclesiam ab expensis, laboribus et honeribus, que oporteret te et ecclesiam ipsam subire propterea, paternis studiis aliqualiter relevare, tuis supplicationibus inclinati tenore tibi presentium concedimus quoad observantiam dicti iuramenti, quod ad huiusmodi visitationem usque ad sex annos proxime sequentes non tenearis, dummodo ad visitationem eandem faciendam alias realiter minime sis astrictus. Nulli etc. Datum Avinione XII Kalendas Marcii, pontificatus nostri anno quarto.


Dokument Nr 1338
Innocentius Pp. VI 1356 Febr. 18, Avinione; universis fidelibus ecclesiam Poznaniensem visitantibus et ad reformationem ipsius manus adiutrices porrigentibus indulgentias concedit.
Theiner. Monumenta histor. Poloniae I, 763.

Innocentius episcopus etc. universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem etc. Ecclesiarum fabricis manus porrigere adiutrices pium apud Deum et meritorium reputantes, frequenter Christi fideles ad impendendum ecclesiis ipsis auxilium nostris litteris exhortamur, et ut ad id eo fortius animentur quo magis exinde animarum comodum se speraverint adipisci, nonnunquam pro hiis temporalibus suffragiis spiritualia eis munera, videlicet remissiones et indulgentias elargimur. Cum itaque, sicut accepimus, Poznaniensis ecclesia propter casum et ruinam reformatione et reparatione indigeat, et ad reformationem et reparationem huiusmodi proprie non suppetant facultates nisi a Christifidelibus suorum largitione bonorum succurratur eidem: universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur in Domino in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus de bonis vobis a Deo collatis, ad reformationem et reparationem ipsius ecclesie pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram huiusmodi ecclesia reformari et reparari valeat, et vos per hec et alia bona que Domino inspirante feceritis, ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis qui manus ad hoc porrexerint adiutrices, unum annum et xl dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus: presentibus post decennium minime valituris, quas mitti per questuarios districtius inhibemus, eas si secus actum fuerit, carere viribus decernentes. Datum Avinione XII Kalendas Martii, anno IV.


Dokument Nr 1339
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1356 Apr. 11, Cracovie; ecclesiam parochialem in villa Janków fundat et dotat.
Gniezno. Archiv. Consistorii Metropol. Acta acticata anni 1514.

In nomine Domini amen. Noverint quibus nosse fuerit opportunum universi, quod nos Iaroslaus, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, cultum divinum prout nos decet ex debito officii pastoralis augmentare cupientes, ecclesiam in villa Nankow, quam nuper ad honorem omnipotentis Dei et beate Marie virginis gloriose et specialiter ad laudem et gloriam beatorum Simonis et Iude apostolorum de novo fundavimus, de infra scriptarum villarum mense nostre decimis, ad peticionem venerabilis in Christo fratris nostri domini Bodzante, Dei et apostolice Sedis providencia episcopi Cracoviensis, eiusdem ecclesie patroni, dotandam duximus: videlicet in Budzeslawye et in Koszuskovo in districtu Czbarensi consistentibus, ipsasque decimas sub ratihabicione fratrum nostrorum Capituli Gneznensis, eidem ecclesie in Nankowo et ad victum et usum rectoris eius qui pro tempore fuerit perpetuo atribuimus et asscribimus per presentes: ipsam Nankowo et Velma villas, una cum omnibus que infra limites ipsarum locari poterint, prefate ecclesie pro parrochia adiungentes, ut eo devocius et comodius, quo congruencius et utilius, rector qui fuerit pro tempore memorate ecclesie valeat famulari. In cuius rei testimonium et robur perpetue firmitatis, nostrum et nostri Capituli prelibati sigilla presentibus duximus appendenda. Actum et datum Cracovie feria secunda post dominicam Quadragesime qua Iudica decantatur, anno Domini millesimo tricentesimo quinquagesimo sexto, presentibus honorabilibus viris, domino Ianussio preposito, Iohanne decano, Kelczone scolastico, Iacobo custode, Sbilutho preposito Plocensi, Martino archidiacono Cirnensi nec non canonicis Gneznensibus, et aliis multis fidedignis.
Nankow, Janków. Budzeslawye, Budzisław górny. Koszuskovo, Kożuszkowo. Districtus Czbarensis, północno-wschodnia krawędź Wielkopolski, pomiędzy prawym brzegiem Warty, linią od m. Konin ku m. Trzemeszno, a granicą Kujawską; bliższe oznaczenie obacz przy Dodatkach do Tomu II, Nru. 812. Velma, Wełna. Cirnensis, de Czersk.


Dokument Nr 1340
Kazimirus rex Polonie etc. 1356 Mai. 1, Prage; foedus cum Carolo Romanorum rege a. 1348 d. Nov. 22 Namslaviae initum innovat atque dilatat, vigore cuius regi praedicto, si iuvamine ipsius limites regni Poloniae contra Ordinem domus Theutonicorum et marchiones Brandenburgiae recuperare posset, auxilium contra quemlibet, rege Ungariae Ludovico excepto, praestare spoponderat. Cnfr. Nr. 1277.
Riedel. Cod. diplomatic. Brandenburgens. B 2, p. 397. (Kopja).

Kazimirus Dei gratia rex Polonie et Russie, nec non Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuiavie et Pomeranie terrarum et ducatuum dominus et heres, notum facimus universis: quod, quia serenissimo ac invictissimo principi et domino Carolo, Romanorum imperatori semper augusto et Boemie regi, fratri nostro carissimo, in tractatibus habitis inter suam maiestatem, ab una, et nos parte ab alia, in oppido suo Nampslavia sub anno Domini MCCCXLVIII, Indictione prima, decimo Calendas Decembris, regnorum ipsius anno tertio, sub titulo Romani regis quo illis temporibus utebatur, sub iuramento rite promisimus: sic et nunc, animo deliberato et maturo nostrorum procerum antecedente consilio, sub eodem iuramento promittimus perpetuam dilectionem et firmam amicitiam cunctis in antea futuris temporibus inviolabiliter observare, sicut ipse vice versa nobis sub iuramento ante prestito ad observationem eiusdem dilectionis et amicitie teneatur, prout in antiquis litteris nostre concordie inter nos et eum aliquotiens celebrate plenius continetur. Promisit etiam dictus dominus imperator sub iuramento ante prestito bona fide et sine dolo, nobis adversus quemlibet hominem, et nominatim contra Cruciferos de domo Teutonica, seu etiam contra Bavaros vel quoscunque alios in marchionatu Brandenburgico manentes, vel in propria persona, si commode fieri poterit, vel in persona illustris principis domini Iohannis marchionis Moravie, fratris sui, cum sexingentis hominibus galeatis assistere et amicabiliter sufffragari; illo presertim tempore, cum plante et segetes sunt in campis. Et si quispiam inimicorum ante tempus messium quocunque tempore terras nostras invaserit, sub premisso iuramento absque dolo promisit contra insultum inimicorum eorundem nostrorum toto suo posse nos adiuvare. Et si prima vice cum hominibus eisdem nos adversus inimicos nostros limites regni nostri non recuperaremus, tunc secundario ad requisitionem nostram quadringentos galeatos nobis destinare promisit et tenebitur sub suis damnis, sumptibus et expensis; ita tamen, quod nos suo exercitui predicto, quamdiu in regno nostro moram traxerit, de esculentis et potulentis tenebimur et promittimus providere. Et si, quod non speramus, prima et secunda vice non recuperaremus limites eiusdem regni, tunc tertia et quarta vice et quotiens necessarium fuerit, nobis sub iuramento et fide iuxta suum posse sine dolo suffragari promisit et tenetur tamdiu, quousque ut predicitur recuperemus limites regni nostri. Quibus recuperatis, prefato domino imperatori et regni Boemie assistere et astare tenebimur adversus omnem hominem, excepto rege Hungarie, prout in antiquis nostris literis est expressum. Insuper, quamdiu effectum adversus inimicos nostros assecuti non fuerimus, sibi non tenebimur suffragari. Hoc tamen adiecto, quod, in hoc medio et interim, suis inimicis per nos vel nostros non cooperabimur ut assistamus iisdem ope, consilio vel favore, et supradictos galeatos, quos in adiutorium nobis destinare tenetur, suis sumtibus et expensis ac refusione damnorum debeat sine dolo respicere, donec dicti limites ad dominium nostrum fuerint reversi. Sique, limitibus regni Polonie suffragio suo obtentis aliqualiter, occupatores de bonis et dominiis ad regnum nostre Polonie non pertinentibus expugnati et expulsi fuerint, medietatem bonorum et dominiorum illorum predicto domino imperatori et regi Boemie, residua vero nostris usibus decernimus applicanda. Et omnia et singula que in hisce nostris literis contenta noscuntur, de verbo ad verbum, sicut ibidem exprimuntur ad singulas literas inviolabiliter observare promittimus et tenemur sub omnibus modis et conditionibus, prout in eisdem litteris, sub datis, loco et tempore prelibatis invenitur expressum. Eo duntaxat excepto, quod de pecuniis omnibus de quibus eedem litere mentionem constituunt, dictus dominus imperator, Boemie rex, ac fideiiussores et compromissores sui liberi sint totaliter et penitus absoluti, sicut serenissimus princeps dominus Ludvicus rex Hungarie, frater noster carissimus, prefatum dominum imperatorem et regem Boemie, et nos fideiiussores ac compromissores ipsius ad instar dicti regis Hungarie specialibus litteris nostris rite quitavimus et liberos dimisimus et penitus absolvimus. Si vero, quod absit, predictum suffragium per nos requisitus nobis facere vel mittere neglexerit, extunc pro eodem suffragio, quotiens neglexerit, ipsum vel filios, si quos habuerit Domino permittente, aut eo absque heredibus decedente, illustrem principem dominum Ioannem marchionem Moravie, fratrem suum predictum, in eum casum ubi sibi in regno Boemie successerit, debebimus et poterimus ammonere. Presentium sub nostre maiestatis sigillo testimonio litterarum. Actum et datum Prage anno Domini MCCCLVI, in die beatorum Philippi et Iacobi apostolorum.
Nampslavia, Namslau, czyli Namysłów.
Wiersz 1 i 2 zam. Sandomirie, R. ma Sandomeris; zam. Siradie, R. ma Sundie; zam. Lancicie, R. ma Lauticie. Wiersz 3 od dołu, zam. ammonere, R. ma amovere.


Dokument Nr 1341
Dobeslaus iudex Kalisiens. 1356 Mai. 29, in Pysdri; Przezdrew canonico Poznaniensi limitationem molendini inter Marczew et Polanowo siti, contra Nicolaum cancellarium Gneznensem adiudicat.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 92.

Nos Dobeslaus iudex Kalisiensis notum facimus universis ad quos presens scriptum devenerit, quod cum in Pysdri in festo Rogacionum pro tribunali sedissemus ad facienda iudicia cum nobilibus terre Polonie, presente domino Virzbantha capitaneo Polonie nec non aliis quam pluribus qui tunc iudicio presidebant, sub anno Domini millesimo ccc.lvı, veniens discretus vir dominus Przezdrew canonicus Poznaniensis, iusto et vero iudicio exigente, coram nobis limitacionem cum molendino quod iacet inter Maczewo et inter Polanovo, super dominum Nicolaum cancellarium Gneznensem acquisivit. Contumaciam predicti domini cancellarii accusantes, dictam limitacionem de consensu militum adiudicavimus et per presentes adiudicamus perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum ut supra.
Pysdri, Pyzdry. Maczewo, Marczew. Polanovo, Polanowo.


Dokument Nr 1342
Dobeslaus iudex Kalisiens. 1356 Mai. 29, in Pysdri; Przezdrew canonico Poznaniensi limites inter villas Polanowo et Marczew cum molendino ibidem contra Nicolaum cancellarium Gneznensem adiudicat.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 80.

Nos Dobeslaus iudex Kalisiensis notum facimus universis ad quos devenerit scriptum presens, quod cum in Pysdri in festo Rogacionum pro tribunali sedissemus ad facienda iudicia cum nobilibus terre Polonie, presente comite Wirzbantha capitaneo Polonie nec non aliis quam pluribus fidedignis qui tunc iudicio presidebant, sub anno Domini m.ccc.l.vı, discretus vir dominus Przesdrew canonicus Poznaniensis comparens fervencius pro parte domini episcopi Poznaniensis tanquam in tercio et peremptorio termino assignato coram nobis, gades inter Maczewo et Polanovicze nominatas, quondam per dominum Albertum bone memorie episcopum Poznaniensem, quum limitacio agebatur, una cum molendino sito super rivulum Studzenecz aquisitas, iusto et vero iudicio exigente super dominum Nicolaum cancellarium Gneznensem obtinuit ac eciam acquisivit, qui cancellarius pro parte sua nec non prepositi ac dominorum de Capitulo Gneznensi, ab eodem termino, tanquam procurator in hac causa specialiter constitutus, se contumaciter absentavit. Nos vero contumaciam dicti domini cancellarii condempnantes, dictas gades, quas prefatus dominus Albertus pie memorie coram subiudice et ministeriali pro se affirmabat, una cum molendino predicto de consensu militum adiudicavimus et adiudicamus perpetuo memorato domino Presdrewoni per presentes, et super omnia eidem domino Presdrewoni Dominicum ministerialem Pysdrensem dedimus, ut sibi possessionem eiusdem molendini et gadium plenariam et omnimodam assignaret. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem, nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum loco et tempore quibus supra.
Maczewo, Marczew. Polanovicze, Polanowo. Studzenecz rivulus, w Nrze. 1029 zwany Powicznica, odpływ jeziora Powidz do rz. Warta.


Dokument Nr 1343
Fr. Albertus Schof comendator Sveczens. 1356 Sept. 10, in Swecz; protestatur, Iaroslaum archiepiscopum Gneznensem, ratione cuiusdam debiti, pro quo villa suae ecclesiae Kozielec obligata fuerat, cum Heynkone de Kowalewo per arbitros compositionem fecisse.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 61 v.

Nos frater Albertus Schof comendator Sveczensis notum facimus universis noticiam presencium habituris, quod cum coram nobis Heynko de Zchemse venerabili in Christo patri ac domino Iaroslao Gneznensi archiepiscopo super quodam debito, pro quo dicebat villam dictam Coselicz ad ecclesiam Gneznensem pertinentem Nicolao Lythwino socero suo olim obligatam fuisse, movisset materiam questionis, tandem eedem partes ipsam causam de iudicio extrahentes, eandem arbitrio proborum virorum nobis consencientibus commiserunt; qui habita deliberacione diligenti, concordiam inter ipsos fecerunt diffinitive pronunciantes, quod predictus dominus archiepiscopus debet memorato Heynkoni triginta marcas Thorunensis monete pro huiusmodi debito in duobus terminis, videlicet unam partem in die beati Martini reliquam vero in festo Purificacionis beate Marie proxime affuturis, persolvere integraliter et complete. Ipse autem Heynko promisit bona fide coram nobis pro omnibus et singulis suis amicis et sue conthoralis, sexus utriusque, quod prelibatum dominum archiepiscopum et suam ecclesiam Gneznensem nullo unquam tempore pro prefato debito impediret; pro quibus sponte fideiusserunt viri nobiles infrascripti, videlicet dominus Iohannes miles dictus de Yestebicz, et Otto dictus de Zertawicz, et Hertmanus civis in Culmen, pura fide promittentes, quod si supradictum dominum archiepiscopum aut suam ecclesiam Gneznensem pro iam dicto debito quispiam aliqui infestaverint, ipsos debeant sub propriis dampnis totaliter disbrigare. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est impensum. Actum et datum in Swecz sabbato infra octavas Nativitatis beate Marie, anno Domini m.ccc. quinquagesimo sexto, presentibus hys testibus: fratre Heynrico Meycze vicecommendatore nostro, et fratre Ottone de Ptenbuch (sic), magistro Celiano, et fratre Heynrico presbytero castri Sveczensis, et aliis quam pluribus fide dignis.
Sveczensis, de Świecie. Zchemse, zamiast Schönsee, z niem. zam. Kowalewo. Coselicz, Kozielec. Yestebicz, Jeżewice. Zertawicz, Sartowice. Culmen, Chełmno.


Dokument Nr 1344
Innocentius Pp. VI 1356 Sept. 17, Avinione; Alberto Iohannis canonicatum in ecclesia Gneznensi confert.
Theiner. Monumenta histor. Poloniae I, 772.

Innocentius episcopus etc. dilecto filio Alberto Iohannis, canonico Gneznensi salutem etc. Laudabilia tuarum probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut tibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque canonicatus et prebenda ecclesie Gneznensis, quos dilectus filius Arnaldus de Caucina canonicus eiusdem ecclesie in eadem ecclesia dudum obtinuit, ex eo vacarint et vacent ad presens, quod idem Arnaldus, collector fructuum beneficiorum vacantium in regnis Polonie et Ungarie camere apostolice debitorum, alios canonicatum et prebendam ipsius ecclesie tunc vacantes auctoritate nostra sibi collatos extitit pacifice assecutus, nullusque preter nos hac vice de ipsis canonicatu et prebenda, prioribus sic vacantibus, disponere potuerit neque possit, pro eo, quod nos diu ante vacationem huiusmodi, omnes canonicatus et prebendas ceteraque beneficia ecclesiastica, quorumcunque per assecutionem personatuum, canonicatuum et prebendarum ac beneficiorum aliorum ecclesiasticorum per nos seu auctoritate nostra tunc collatorum et inantea conferendorum eisdem, tunc vacantia et imposterum vacatura collationi et dispositioni nostre reservantes, decrevimus extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari: nos volentes tibi, premissorum meritorum tuorum intuitu necnon consideratione carissimi in Christo filii nostri Kazimiri regis Polonie illustris, pro te dilecto cancellario suo nobis super hoc humiliter supplicantis, gratiam facere specialem, dictos priores canonicatum et prebendam sic vacantes cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinenciis suis apostolica tibi auctoritate conferimus et de illis etiam providemus, decernentes, prout est, irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan est hactenus, vel contigerit imposterum attemptari. Non obstantibus quibuscunque etc. Datum Avinione XV Kalendas Octobris, anno IV.


Dokument Nr 1345
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1356 Oct. 23, in Queczisow; Clementem archidiaconum de Uniejów, procuratorem instituit super commutatione facienda villarum suarum Gębarzewo et Brudzewo, cum villa Ordinis Teutonicorum dicta Dąbrowa.
Pergam. orygin., u którego na pasku pergamin. przywieszona pieczęć Jarosława arcybiskupa, zatarta. Na końcu, obok oświadczenia notarii publici, Signum tegoż narysowane.
Königsberg. Königl. Staats Arch. Schiebl. 75, Nr. 29. - Voigt. Cod. diplom. Prussicus.

Noverint quibus expedit universi, quod nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus facimus, constituimus et eciam ordinamus discretum virum Clementem, nostrum procurathorem Pomeranie et archidiaconum Unevyensem, et nostrum verum et legittimum procuratorem super commutacione facienda de villis nostris, videlicet de Gambarzewo et de Brudzewo sitis in terra Pomoranie, pro villa Dambrowicza eciam sita in terra predicta, cum magnifico domino, domino Winriko de Kniprode magistro generali Ordinis fratrum beate Marie domus Thewtunice, et eius Ordine; isto modo, quod dictam villam Dambroviczam nomine commutacionis recipiat ab ipso domino magistro cum totali iure et dominio ac libertate, prout nos Gambarzewo et Brudzewo villas supradictas tenemus et eciam possidemus, prout in privilegiis inde confectis plenius continetur; promittentes eciam, quod censum trium annorum de dicta villa Dambrowicza volumus ipsi domino magistro aut eius nomine cuilibet alteri ex integro assignare, dummodo ipsa villa Dambrowicza per insultum hostium quorumlibet non impediatur seu eciam violetur: rata et grata habentes, que circa predictam commutacionem per ipsum Clementem fuerint facta seu eciam ordinata. In quorum testimonium et evidenciam pleniorem, nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum et actum in Queczisow die dominica post diem Undecim millia virginum, anno Domini m.ccc quinquagesimo sexto, presentibus dominis: Martino archidiacono Czirnensi, Iohanne procuratore Zneynensi ipsius domini archiepiscopi, ac Navogio clerico curie nostre, et Lutkone et Alberto canonicis Lanciciensibus, et aliis pluribus fide dignis.
Et ego Iohannes quondam Petri de Novacivitate, clericus Cracoviensis dyocesis, publicus auctoritate imperiali notarius, predictis omnibus et singulis presens interfui et de mandato et auctoritate ipsius domini archiepiscopi hic me cum meo nomine et sigillo consuetis subscripsi in testimonium omnium premissorum.
Unevyensis, de Uniejów. Gambarzewo, z niem. Bischofswalde. Brudzewo, Brudzewo. Dambrowicza, Dąbrowa. Queczisow, Kwieciszewo. Czirnensis, de Czersk. Zneynensis, de Żnin. Nova Civitas, Korczyn.


Dokument Nr 1346
Fr. Winricus de Knyprode magister general. Ordinis Hospital. b. M. V. domus Theuton. Iherosolimitane 1356 Dec. 4, Marienburg; ordinationem de perceptione decimarum in bonis ecclesiae Gneznensis, in Pomorania sitis confirmat, quam fecerat: Fr. Ludolphus Kunig Ordinis fratrum etc. magister general. 1344 Nov. 13, in Marienburg, villamque sui Ordinis dictam Dąbrowa, cum villis praedictae ecclesiae, nomine Brudzewo et Gębarzewo commutat.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 55 v.

In nomine Domini amen. Nos frater Winricus de Knyprode, magister generalis Ordinis Hospitalis beate Marie virginis domus Theutonice Iherosolimitane, notum facimus presencia inspecturis universis, quod litteram uniendi, quam vidi, fratris Ludolphi Kunig, bone memorie magistri predecessoris nostri, super quadam ordinacione amicabili facta inter reverendum patrem et dominum, dominum Iaroslaum sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopum ac suam ecclesiam, et eundem magistrum ac Ordinem predictum, eidem reverendo patri assignatam occasione infrascripte permutacionis, de consensu et consilio conpreceptorum nostrorum innovamus; nolentes per innovacionem huiusmodi, eidem ordinacioni ac unioni tam amicabiliter celebrate, nisi qualiter de permutacione infrascripta expressum est, aliqualiter derogare. Predicte quidem littere tenor per omnia sequitur in hec verba: (Sequitur diploma Nr. 1235).
Nos igitur frater Wynricus magister supradictus, commodum et utilitatem reverendi patris domini Iaroslai archiepiscopi predicti et sancte sue ecclesie Gneznensis sincero spiritu prosequi cupientes, de consilio et consensu conpreceptorum nostrorum, ad desiderium eius et beneplacitum, ad hoc tamen sui venerabilis Capituli consilio et consensu accedente, bona deliberacione premissa facientes commutacionem infrascriptarum villarum, hinc inde damus et assignamus eidem reverendo patri et sue ecclesie iusto permutacionis titulo villam nostram seu Ordinis nostri Dambrow dictam, in districtu Tucholensi positam, cum suis metis et gadibus, omni dominio, iure, iurisdicione, decimis ac modis et condicionibus omnibus, prout superius in tenore littere transsumpte de centum mansis ibi narratis est expressum, pro duabus villis, videlicet villa Bruthzevo in territorio Danczk, et villa que Byschoffwalt in Theutonico, in Polonico vero Gambarzow dicitur, in territorio Slochoviensi situatis: que quidem iam dicta villa infra suarum granicierum continenciam tenet et habet centum mansos supradictos, olim eidem reverendo patri loco hereditatis dicte parvum Choynycz similiter titulo permutacionis et ex aliis causis ut premittitur assignatos: quas quidem villas, omni et pleno dominio, iure et iurisdicione, presertim seculari, cum suis graniciis et finibus, decimis, proventibus ac utilitatibus universis possidere et habere perpetuo habemus et debemus, prout eas predicta ecclesia seu reverendus pater memoratus nomine ipsius ecclesie hactenus habuit et possedit, ita, quod de predictis duabus villis, quas ut predictum est in permutacione acceptavimus et recepimus, decime percepcio ad nos et nostrum Ordinem pertinere debeat; taliter eciam, quod idem reverendus pater nec sui successores, de ipsis aliquam decimam, nec eciam illam de qua prefertur, videlicet de manso duos scotos percipiant seu requirant. Et quia villam Brutzevo predictam, in diocesi Wladislaviensi positam, idem reverendus pater a solucione decime liberam esse asseruit ac eciam suos predecessores ab inicio possedisse, idem reverendus pater ac successores sui nos et Ordinem nostrum a solucione decime, tam istius ville quam alterius supradicte, exemptos et liberos reddere teneantur ac absolutos penitus et indempnes. Preterea excipimus expresse, quod ubi in litteris magistrorum predecessorum nostrorum, recitando villas ad venerabilem Gneznensem ecclesiam pertinentes aliqua duarum villarum ex predictis nominata fuerit et expressa, quod littere huiusmodi, quoad villas memoratas, que pro nunc ad nos virtute permutacionis ut predictum est pertinere dinoscuntur, nobis aut Ordini nostro non possint aut debeant discrimen aut preiudicium generare. In cuius testimonium, presentes duximus nostri sigilli appensione muniendas. Datum Marienburg die beate Barbare, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, presentibus honorabilibus viris, dilectis nobis in Domino fratribus: Henrico Boventyn magno commendatore, Swendero de Pellant thezaurario, Conrado de Brunigsheym, domino Nicolao capellano nostro, Rudgero de Elner et Lutholfo Rabe de Paxenheim, sociis nostris, ac ceteris fide dignis.
Dambrow, Dąbrowa. Tucholensis, de Tuchola. Bruthzevo, Brudzewo. Danczk, Gdańsk. Byschoffwalt, z niem. zam. Gębarzewo. Slochoviensis, de Człuchów. Parvum Choynycz, Chojniczka.


Dokument Nr 1347
Mathias scultetus in Oborniki 1356 s. d., in Oborniki; ecclesiam s. Spiritus ante Oborniki a se nuper fundatam dotat.
Poznań. Archiv. Capituli. Liber beneficior. dioeces. Posnaniens. fol. 167.

Noverint universi et singuli presentes literas inspecturi, quia ego Mathias scultetus in Oborniki, considerata multiplici dignitate a mundi primordiis ecclesiis et earum sacerdotibus a sanctis patribus impensa, ecclesiam meam quam nuper in honore sancti Spiritus ante Oborniki fundavi, etiam quibusdam de meis propriis bonis decrevi dotare muneribus, quatenus quisque sacerdos in eadem existens et in posterum existentes, valeant ibidem Deo liberius servire et pro salute anime mee nec non parentum meorum atque aliorum fidelium ipsum suppliciter exorare. Primo do et confero eidem ecclesie pro dote duos mansos meos proprios in villa Bugdanowo una cum pratis suis. Insuper do et confero ante dicte ecclesie mee decimas de omnibus mansis meis propriis et liberis scultetisie (sic) mee, in quibuscunque villis habentur. Primo de duobus mansis in Bugdanowo, de quolibet manso fertonem grossorum. Item in Nova villa ante Oborniki, de quatuor mansis meis manipulatim. Item de quatuor mansis meis in Usczikowo, de quolibet manso unum fertonem grossorum. Item in Slanowo de quatuor mansis meis, de quolibet manso quatuor grossos. Item in Antiquo Chowanowo de quatuor mansis, de quolibet quinque grossos. Item in Novo Chowanowo de quatuor mansis, de quolibet manso unum fertonem grossorum. Item volo, quod sacerdos sepedicte ecclesie mee recipiat de molendino meo pro sustentatione ebdomadatim unam mediam mensuram farine siliginis. Ceterum, ne suprascripte dotationis mee privilegium ab aliquo temere infringeretur, feci has presentes literas mei sub sigilli appensione muniri. Datum in Oborniki sub anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto.
Oborniki, Oborniki. Bugdanowo, Bogdanowo. Nova villa ante Oborniki, Nowy folwark. Usczikowo, Uścikowo. Slanowo, Słonowo. Antiquum Chowanowo, Kowanowo. Novum Chowanowo, Kowanówek.


Dokument Nr 1348
Hermannus abbas in Lukna
1356 s. d.
et l.; scoltetiam in hereditate Turza Iohanni quondam scolteto in Mokronosy certis conditionibus vendit.
Wągrowiec. Archiv. monasterii. Protocollum 4tum fol. 13. (Kopja z oryginału, u którego były 2 pieczęcie zawieszone).

Quoniam cuncta que in tempore fiunt, a memoria hominum elabuntur, necesse est ut scripto adminiculo perennentur. Quapropter nos Hermannus abbas in Lukna Ordinis Cisterciensis notum facimus universis tam presentibus quam futuris noticiam habituris, quod maturo consilio prehabito, de consensu nostri conventus unanimi vendidimus sculteciam in hereditate nostra Thurza honesto viro et provido Iohanni quondam sculteto in Mocronosy, sibi et filiis suis ac successoribus eorum, cum duobus mansis liberis in hereditate nostra Thurza vulgariter nuncupata, pro octo marcis Thorunensium denariorum, in perpetuum possidendam iure Maidburgensi condicione inferius subnotata. In primis, ne nos privaremur ex toto in ipsa hereditate, eligemus duos mansos pro nobis seu excipiemus, postea autem dictus scultetus eligat sibi duos mansos liberos; de quibus mansis in equo serviet nobis sub nostris expensis circa dominum abbatem in regno Polonie, ubicunque sibi imperatum fuerit a nobis. Sed postquam expiraverint octo anni, tunc dictus scultetus serviet domino abbati in regno Polonie et in expensis suis, et sex scotos denariorum Thorunensium solvere tenebitur pro decima omni anno. Et de thaberna eciam tres scotos Thorunensium denariorum solvere tenebitur. Nec non de omni iudicio ibidem iudicato tercium denarium sibi damus; et si iuramentum ibi erit prestitum, quod absit, octo denarii tantum sibi de eo cedent, qui predicto scolteto soli cedent. Sed memorie commendamus, quod prefatus scultetus semel in anno prandium nobis metquinto, aut loco nostri alio misso honeste tenebitur tractare, vel sex scotos Thorunensium denariorum; et cmethones duo prandia, aut dimidium sepius iam dictorum. Insuper in eadem hereditate, quotcunque sibi placuerit venari animalia potest. Insuper in eadem hereditate damus sibi piscinam construere ubicunque voluerit et in quo loco eidem placuerit, que piscina sua sit tota: de qua piscina dominum abbatem honorabit quandocunque ad domum suam venerit. Sepedictus eciam scultetus tercium hortulanum habebit sibi. Et nos unum pratum ibidem nobis eligemus, et predicto sculteto post nos dabimus aliud pratum eligere sibi. Notandum, quod cmethones habeant octo annis libertatem de omni censu nobis proventuro, et duobus annis de agris veteribus decimarum libertatem, nec non annis quinque de novalibus scilicet libertatem. Sed libertatibus expirantibus, quilibet cmetho solvet nobis sex scotos Thorunensium denariorum singulis annis in festo sancti Martini, et quindecem ova quilibet cmetho in festo Pasche solvere debet, et duos pullos in festo Assumpcionis Virginis gloriose. Adiiciendo, quod prefati cmethones colent nostros agros in Thurza ac in Mokronosy tribus vicibus omni anno, et ad seminandum proficient secundum veterem consuetudinem sicuti sibi ipsis. Insuper quilibet cmetho dabit decimas de omnibus agris suis seminatis aut seminandis, et de quolibet manso unam ligaturam lini, que vulgariter sintesz nuncupatur.
Insuper, si erit necesse construere molendinum, construemus cum domino abbate per medium cum pecunia sua et mea, quod molendinum cum domino abbate scultetus per medium habebit. Ut ergo hoc factum a posteris firmum et inconvulsum permaneat, appensione nostrorum sigillorum fecimus roborari. Testes hii sunt: primus Uscikovski Petrus, secundus Iohannes filius suus de Sotkowo, et ceteri quam plures fide digni. Datum a venerabili domino abbate Hermanno de Lukna et conventu Fratrum suorum, anno Domini M.CCC.LVI.
Lukna, Łekno. Thurza, Turza. Mocronosy, Mokronosy. Uscikovski, de Uścikowo. Sotkowo, Sadki.


Dokument Nr 1349
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1357 Ian. 8, in Kalis; una cum suffraganeis suis statuta pro ecclesia Polona edit.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 176. - R. Hube. Antiquissimae constitution. synodal. p. 205. - Helcel. Starodawne prawa Polsk. pomniki, I, p. 407
.

Hee sunt constituciones reverendi in Christo patris domini Iaroslai sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi.
Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, ad perpetuam rei memoriam. Quamvis debeat sufficere humane nature ad bene vivendum, si suis terminis sit contenta, crescente tamen malicia hominum, effrenata cupiditas radix omnium malorum semper nititur ad vetita, tendit ad noxia et declinat ad prohibita, palmites sue propaginis viciose ad deteriora quelibet extendendo. Hec est illa que compellit canones condere, leges instituere, statuta edere, ut humani generis coherceatur audacia et appetitus noxii sub iuris regula limitentur. Quia vero nostris temporibus surrexerunt contra ecclesias et personas ecclesiasticas plurima incommoda pariencia periculum animarum, nos iugi meditacione revolvimus in armario cordis nostri, qualiter ex officii nostri debito, huiusmodi incommodis et animarum periculis Deo propicio occurrere valeamus. Nunc igitur opportunitate captata, de consilio et consensu venerabilium fratrum nostrorum Bodzathe Cracoviensis, Mathie Wladislaviensis, Clementis Plocensis et Iohannis Poznaniensis ac Capitulorum suorum, et nunciorum ac procuratorum domini Preczslay Wratislaviensis episcopi et Henrici Lubucensis ex legittimis causis se tunc absentancium, synodum in Kalis sub anno Domini m.ccc. quinquagesimo septimo, octava die mensis Ianuarii statuimus celebrandam. Habito itaque cum eisdem fratribus nostris conprovincialibus episcopis et cum clero tractatu sollempni et consilio prematuro, invocata Spiritus sancti gracia, ad honorem Dei et ecclesiarum commodum decrevimus aliqua nova statuta non cudere, sed vetera predecessorum nostrorum, pie memorie Fulconis, Ianussii, Iacobi Swancze, Ianislai, archiepiscoporum quondam ecclesie Gneznensis innovare, et huius approbacione consilii innovamus, additis nostris declaracionibus que sequuntur; decernentes, eadem statuta per nos et per eosdem dominos episcopos debere exequi quantum in nobis fuerit, cum rerum magistra, experiencia, nos docuerit: nil prodesse iura statuere, nisi sit qui ea tueatur: et per subditos nostre provincie sub penis appositis in eisdem statutis firmiter et inviolabiliter de cetero exequenda. Ne vero pretextu ignorancie ab eorum observacione quispiam excusari valeat, volumus et mandamus, quatenus fratres nostri episcopi supradicti et archidiaconi quoque ac rectores ecclesiarum, statutorum seu constitucionum ipsarum copiam habeant, et in suis dyocesibus, archidiaconi quoque in convocacionibus subditorum suorum relegant et faciant publicari; quas per notarium in hac synodo fecimus recitari.
1. Sequitur constitucio, quod prelatus seu canonicus ecclesie kathedralis ad ecclesiam intret superpelliciatus. Cum domum Domini deceat sanctitudo, iure quoque canonico statutum existat, quod ad ecclesias ingressus esse debeat humilis et devotus, statuimus: ut quivis prelatus, canonicus, altarista, vicarius kathedralis ecclesie, nisi superpelliciatus extiterit, in eandem ecclesiam ad audiendum divinum officium non audeat introire; contrarium faciens, incurret sentenciam ipso facto, a decano kathedralis ecclesie vel vices gerente, recepta penitencia absolvendus.
2. Constitucio ad residenciam personalem prelatorum seu canonicorum ecclesie kathedralis. Cum iuxta sacrorum canonum instituta clerici beneficiati teneantur apud suas ecclesias residere, presenti statuto decrevimus: ut prelati et canonici ecclesiarum kathedralium teneantur facere apud kathedrales ecclesias, in quibus beneficia obtinent, cum infrascripti temporis moderacione residenciam personalem: prelatus quilibet infra mensem ad minus cum quatuor canonicis, quorum duo duabus septimanis et alii duo aliis duabus septimanis immediate sequentibus, et sic de singulis, apud ipsam kathedralem ecclesiam personaliter resideant obsequium eiusdem ecclesie debitum in divinis officiis et aliis bonis operibus impendendo; nisi aliquem ab huiusmodi residencia causa legittima excusaret, quam coram ordinario quantocius exponere teneatur: quo casu, quod per se implere non poterit, saltem per alium facere sit astrictus. Residenciam vero huiusmodi continuandam fore censemus a festo Omnium Sanctorum usque ad diem beati Iohannis Baptiste, distinguendo menses et tempora ad residenciam faciendam iuxta modum superius annotatum. Contrarium faciens, si prelatus fuerit, duas marcas; si canonicus, marcam nomine pene pro huiusmodi negligencia solvere teneantur pro necessitatibus ecclesie convertendo. Quam penam pecuniariam ordinarius per censuram ecclesiasticam absque aliqua misericordia debeat extorquere.
3. Ut altaria non conferantur, nisi vicariis eiusdem ecclesie. Item statuimus ut altaria kathedralium ecclesiarum de cetero nonnisi vicariis eiusdem ecclesie conferantur, qui possint et velint in eodem altari iuxta ordinacionem primariam divina officia celebrare.
4. Constitucio, quod prelatus vel canonicus pro anima fratris sui missam cum vigiliis legat, quam primum obitum fratris scierit. Quia ecclesiarum kathedralium prelati et canonici, confratres in Christo ex approbata consuetudine nuncupantur, et ideo, ut ex confraternitate huiusmodi aliquis fructus proveniat animabus, statuimus: ut postquam prelatus vel canonicus kathedralis ecclesie obierit, superstites prelati vel canonici, cum primo obitus defuncti ad ipsorum noticiam pervenerit, quivis prelatus pro anima prelati principalis, id est archiepiscopi vel episcopi, sex missas cum totidem Vigiliis; pro anima vero equalis prelati defuncti, tres missas cum totidem Vigiliis efficere per se vel per alium teneatur. Canonicus vero pro anima principalis, id est archiepiscopi vel episcopi, tres missas cum totidem Vigiliis; pro anima vero inferioris prelati vel canonici, unam missam cum Vigiliis similiter per se vel alium, quam cito commode poterit, virtute fraternitatis et statuti huiusmodi dicere sint astricti; in quo ipsorum consciencias oneramus.
5. Constitucio super presbiteros, qui plures missas dicunt. Prohibitum constitucionibus canonicis invenimus, ut nullus sacerdos plures missas debeat dicere una die, excepta sollempnitate Nativitatis Domini et in casibus specialiter reservatis. Quia tamen sacerdotum avaricia ausu temerario, ut plures oblaciones capiant, in diversis ecclesiis presumunt dicere plures missas, presenti statuto firmiter prohibemus: quod nullus sacerdos de cetero duas missas una die, nisi ut premittitur, audeat celebrare. Contrarium faciens, excommunicacionis incurrat sentenciam ipso facto. Addicientes, ut quam cantare ceperit, cantando perficiat, et quam legere ceperit, legendo perficere teneatur. Neque duas missas in una et eadem ecclesia simul et semel audeat quis cantare.
6. Constitucio, quod in collegiatis ecclesiis omnes hore voce decantentur. Ordinamus eciam et statuimus: ut deinceps in collegiatis ecclesiis omnes hore canonice voce sive cantu per vicarios et servitores ecclesie decantentur, ut eo amplior ad ecclesias populi devocio excitetur. Quodque in altari maiore cuiuslibet ecclesie kathedralis, nonnisi canonicus eiusdem ecclesie extiterit, missam audeat celebrare.
7. Ut archidiaconi et eorum vicesgerentes non audeant pecunias in subditis ipsorum extorquere. Non solum iure canonico, sed eciam constitucionibus et statutis prohibitum fore noscitur sub penis gravibus archidiaconis et aliis iuridicionem habentibus de consuetudine vel de iure, ac eorundem vices gerentibus, ne a subditis seu ecclesiarum rectoribus, ipsis non visitatis, procurationes in pecunia pro expensis audeant extorquere; quia tamen hys non obstantibus sue cupiditatis laxantes habenas in hys culpabiles et remissi manifeste noscuntur, ordinamus et statuimus: ut de cetero ipsi archidiaconi et alii iuridicionem habentes, vel eorum vices gerentes, videlicet decani rurales, a locis non visitatis, et presertim pro concubinis tenendis publice in statu dampnabili in suarum animarum periculum, non audeant a rectoribus ecclesiarum pecuniam exigere. Alioquin contrafacientes, virtute statuti presentis excommunicacionis sentenciam incurrere volumus ipso facto.
8. Constitucio, quod nullus presbiter concubinam palam vel indubitanter teneat. Post hoc autem precipiendo mandamus: ut nullus missam audiat presbyteri, quem scit concubinam habere indubitanter vel subintroductam mulierem. Verum eciam ipsa sancta synodus hoc capitulum sub excommunicacione statuit dicens: Quicunque sacerdotum, subdyaconorum, diaconorum post constitutionem beate memorie predecessoris nostri sancti Leonis Pape, aut Nicolai episcopi: De castitate clericorum: concubinam palam duxerit vel ductam non relinqueret, ex parte omnipotentis Dei et auctoritate beatorum principum Petri et Pauli precipimus et omnino contradicimus, ut missam non cantet, nec Evangelium legat nec Epistolam ad missam, neque eciam in presbyterio cum hys ad divina officia qui prefate constitucioni non obedientes fuerint maneat, neque partem ab ecclesia suscipiat. Item, cum publici concubinarii excommunicati sint ipso facto per constituciones venerabilis patris domini Philippi Firmani episcopi, quondam in partibus Polonie apostolice Sedis legati, ac per consequens irregulares quia divinis officiis se inmiscent, nec non alii quam plures eis communicando, per eiusdem Philippi constituciones laqueum maioris excommunicacionis incurrant: cum eciam per constituciones venerabilis patris Guidonis, quondam legati Polonie, tales sint privati beneficiis ipso facto et sic sacrilegii crimen incurrant, et archidiaconi suspensi sint ab officiis ipso iure si hec negligant emendare, cum per hoc frequens et grave multarum immineat periculum animarum: nos hys irrevocandis positis taliter duximus providendum, ut cum archidiaconi super corrigendis talium excessibus negligentes visi fucrint, dyocesani unam vel duas personas iuratas, fidedignas, per singulas ecclesias suarum dyocesum secrete transmittant, et concubinas eiusmodi per dictos nuncios faciant captivari, eciam invocato si ad hoc opus esset brachio seculari patronorum ac eciam villanorum; capte autem cum sua prole taliter acquisita, pro arbitrio dyocesani redigantur in perpetuam servitutem, aut si dyocesano visum fuerit, recepta caucione pro qualitate delicti, fustigate dimittantur; et nichilominus contra personas per censuram ecclesiasticam procedatur, et bona pro talibus comparata, in usus eiusdem ecclesie convertantur.
9. Constitucio super scoltetos. Experiencia certa didicimus, quod ex pluralitate scoltetorum frequenter contingit bona ecclesie desertari; statuimus: ut in bonis ecclesie quibuscunque unus scoltetus, dumtaxat qui bona regnare valeat, habeatur. Si autem scoltetus plures filios habuerit, eo decedente potior filius ad regendam scolteciam eligatur, qui fratribus iuxta taxacionem scoltecie de certa pecunie quantitate, secundum quod quemque pars pecunie continget, pecuniam in certo termino per dominum ville statuto solvere sit astrictus. Alias si in solvendo non fuerit, alteri extraneo, de consensu tamen domini, omnes fratres extunc eandem scolteciam infra spacium unius anni vendere inexcusabiliter teneantur.
10. Constitucio, ut secreta tractancium debeant inviolabiliter observari sequitur. Nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, una cum reverendis fratribus coepiscopis nostris in hac sacra synodo constituti, volentes ut negocia ecclesiarum nostrarum commodius valeant pertractari, sub excommunicacionis pena, quam in contrafacientes proferimus in hys scriptis, precipimus universis et singulis cuiuscunque status, condicionis aut preeminencie existant, qui ad tractanda huiusmodi ecclesiarum negocia nobiscum ordinati dinoscuntur, quatenus secreta tractatuum nostrorum inviolabiliter debeant observare, nulli unquam ea nutu, verbo aut facto aliqualiter propalando. Hanc autem decreti et ordinacionis nostre sententiam ita in ordinandis sacre synodi negociis volumus observari, ut eciam ad particularium Capitulorum tractatus extendatur.
11. Constitucio super raptores bonorum ecclesie. Nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, una cum venerabilibus in Christo fratribus nostris Bodzatha Cracoviensis, Mathia Wladislaviensis, Clemente Plocensis et Iohanne Poznaniensis conprovincialibus ecclesiarum episcopis, ac cum procuratoribus fratrum nostrorum Preczslai Wratislaviensis et Henrici Lubucensis ecclesiarum episcoporum, absenciam suam legittime excusancium, nec non cum procuratoribus Capitulorum ecclesiarum kathedralium provincie nostre in hac sacra synodo constituti, ad perpetuam rei memoriam. Cupientes secularium potestatum audaciam, que suis terminis non contenta, contra Dei Ecclesiam et personas ecclesiasticas aut pauperes degentes in bonis ecclesiarum suarum, varia gravamina et onera inportabilia de die in diem excogitat, dirigit et protendit, quantum Deo propicio possimus refrenare, statuimus, ordinamus et laudamus ipsa sacra synodo approbante: quod si quis princeps seu capitaneus terre, baro aut miles cuiusque potestatis vel dignitatis extiterit, aut officiales eorum nobis vel alicui coepiscoporum nostrorum provincialium, seu ecclesiasticis personis aut pauperibus degentibus in bonis ecclesiarum dampnum vel manifestam offensam intulerit, monitus quoque non emendaverit infra mensem: quod extunc virtute constitucionis presentis et laudi communis licitum sit cuilibet nostrum, in cuius dyocesi iniuria vel manifesta offensa fuerit irrogata, eciam irrequisito suo Capitulo, cum ad hoc faciendum dicti procuratores ad id specialiter constituti nomine Capitulorum consensum prebuerint in synodo supradicta, pro huiusmodi iniuria et manifesta offensa propriam ecclesiam, si in terra ipsius seu districtu principis iniuriantes extiterint, sin autem, tunc solum terram seu districtum aut locum sue dyocesis in quo ipsi iniuriantes manserint ecclesiastico supponere interdicto; et hoc facto, si dominium temporale iniuriantis in aliam vicinam dyocesim protendatur, valeat eciam episcopus passus iniuriam proferre huiusmodi interdictum ecclesiasticum in aliena ecclesia kathedrali, civitate et dyocesi vicina, proposita prius et probata summarie coram loci ordinario manifesta offensa, propter quam fuerit ipsum interdictum ecclesiasticum proferendum, dummodo eedem dyoceses extiterint unius domini temporalis. Si vero talis iniurians ad vicinam dyocesim accesserit licet inibi nulla divina obtineat, et ibi moram traxerit aliqualem, extunc liceat episcopo passo iniuriam, de scitu dyocesani ut premittitur in ipso loco ubi manserit divina officia prohibere, quamdiu prefatus iniurians inibi fuerit permoratus. Itaque episcopus vicine civitatis et dyocesis cum suis subditis debebit tale interdictum sicut proprium sub penis canonicis firmiter et inviolabiliter observare; nec ipsum interdictum absque satisfaccione prestita competenti quispiam nostrum relaxare poterit, nisi requisito Capitulo sue ecclesie cathedralis, ne perpetrantes tales iniurias de sua malicia reportare commodum videantur, et Ecclesia consueta sibi gaudeat libertate.
12. Constitucio super inobedientes suorum prelatorum. Item statuimus: quod, si quando nos vel coepiscopus noster aliquis aliquem suum canonicum, in quacunque dignitate, personatu vel officio constitutum ecclesiastico vel seculari, pro suis vel eciam ecclesie sue expediendis tractandis vel consulendis negociis per suas duxerit litteras aut nuncium advocandum, et ipse ausu temerario huiusmodi mandato aut litteris sui superioris contraveniens, absque causa racionabili vel legittimo impedimento, quam per suas tenetur litteras eidem episcopo suo sic citanti exprimere cum iuramento, ipsi episcopo adesse noluerit consiliis et auxiliis opportunis, statim pro huiusmodi contumacia excommunicacionis maioris sententia presentis auctoritate decreti sit ligatus; a qua non prius, nisi marcam argenti pro ecclesie quam offendit fabrica exsolvat, ab episcopo suo valeat absolucionis beneficium obtinere.
13. Constitucio, quod nullus presbiter aut religiosus vel clericus cum malefactoribus debet conversari. Item, cum sacerdotis sit nulli nocere, omnibus autem velle prodesse, et non solum a malo, sed eciam ab omni specie mali apostolus precipiat abstinere, statuimus et inviolabiliter precipimus observari: ut nullus presbyther aut clericus religiosus vel secularis, cum maledictis vel perfidis, incendiariis, homicidis aut latronibus aliquid disponere audeat vel tractare, nullas eis litteras presumat scribere, vel aliquas ipsorum legaciones, concordias vel tractatus perferat nec eisdem intersit, cum ex hoc ipsorum status et honestas, ac tocius cleri religio non inmodicum infametur. Si quis autem nostre huic constitucioni temerarius extiterit violator, penam depositionis et privacionis beneficii ipso facto incurrat. Quam sententiam precipimus a nostris coepiscopis custodiri, ut pena unius aliis prodeat in exemplum.
14. Constitucio, quod rectores ecclesiarum fratrum Predicatorum et Minorum de cetero ministrent Eukaristiam confessionis et penitencie. Ex querela fratrum Predicatorum et Minorum ad nostram pervenit audienciam, quod rectores ecclesiarum eorum privilegio ab apostolica Sede concesso minus debite detrahentes, penitentibus et confessis ipsis fratribus et per ordinarios comprobatis denegant sacramentum Eukaristie ministrare; propter quod ordinamus et statuimus: ut de cetero rectores ecclesiarum vel eorum vices gerentes ministrent absque contradiccione qualibet dominici Corporis et Sanguinis sacramenta, fide sibi facta per confessorem. Qui vero contrarium fecerit, eo ipso ab ingressu ecclesie sit suspensus. Porro, si predictorum Ordinum fratres, prout frequenter audivimus, contra constitucionem Clementinam que incipit: Dudum: vel eius membrum aliquod excesserint, presentis approbacione concilii excommunicacionis pena eiusdem decreti per se exprimetur et incurrant sententiam ipso facto, a qua nonnisi per ordinarium, recepta penitentia salutari decrevimus absolvendos.
15. De villis et proventibus Capituli ecclesie Gneznensis, vacantibus primo anno, dividendis. De villis seu possessionibus Capituli Gneznensis ecclesie ita de consensu Capituli duximus ordinandum: ut postquam de cetero aliqua villa seu possessio dicti Capituli vacaverit, is cui collata fuerit de fructibus et proventibus universis medietatem percipiet primo anno, et aliam medietatem pro fabrica eiusdem ecclesie assignabit tamdiu, donec chorus ecclesie in muris plenarie sit perfectus.
16. De beneficiis curatis, post mortem primo anno dividendis. Similiter de beneficiis morientium, que vacabunt sive in Gneznensi ecclesia sive extra ipsam ecclesiam, id est in diocesi, medietatem redituum iuxta taxam communem, et omnium rerum post mortem remanentium, pro reparacione eiusdem ecclesie primi anni reservamus, et aliam medietatem successoribus reservamus.
17. De decimis solvendis. Preterea: quod ultimo ponitur, magis memorie commendatur: statuimus et volumus inviolabiliter observari: quatenus solucio decimarum campestrium, in aliam solucionem minorem ad suggestionem secularium potestatum nullatenus immutetur; et quod nobis licere non cernimus, nostris successoribus indicamus.
Str. 59, wiersz wstępu 15; ex legittimis causis se tunc absentancium, braknie u Hubego. Str. 59, wiersz wstępu 19; zam. non cudere, sed, Lib. privil. ma necessaria et. Str. 59, wiersz wstępu 24; experiencia, braknie w L. pr. Str. 59, wiersz wstępu 28; pomiędzy quoque i ac rectores, L. pr. ma wtrącone in convocationibus subditorum suorum. Art. 2, wiersz 4; po ecclesiarum, braknie u H. kathedralium teneantur facere apud. Art. 2, wiersz 5; po moderacione, braknie u H. residenciam personalem. Art. 2, wiersz 11; po per se, braknie w L. pr. implere non poterit, saltem per alium facere. Art. 3, jest podany w L. pr. bez osobnego tytułu, jako dalszy ciąg poprzedzającego. Art. 4, wiersz 4; zam. ideo, L. pr. ma imo. Art. 4, wiersz 7; po anima, w L. pr. braknie prelati. Art. 4, wiersz 8; po Vigiliis, braknie u H. pro anima vero equalis prelati defuncti, tres missas cum totidem Vigiliis. Art. 4, wiersz 12; po cito, w L. pr. braknie commode. Art. 5, wiersz 3; zam. tamen, L. pr. ma cum. Art. 6, tytuł w L. pr. opuszczony. Art. 7, wiersz 6; po obstantibus, w L. pr. braknie sue cupiditatis. Artykułu 8 braknie u H., z odwołaniem na artykuły 13 i 14 Statutu Jakóba Świńki. (Cnfr. Nr. 551, Str. 511 i 512). Art. 9, wiersz 4; zam. potior, L. pr. ma prior. Art. 9, wiersz 6; po continget, w L. pr. braknie pecuniam. Art. 10, wiersz 2; po Iaroslaus, H. ma de Bogoria. Art. 10, wiersz 7; zam. tractatuum, L. pr. ma tractancium. Art. 11, wiersz 1; po Iaroslaus, H. ma de Bogoria. Art. 11, wiersz 11; po quantum, w L. pr. braknie Deo. Art. 11, wiersz 19; po procuratores, w L. pr. braknie ad id. Art. 11, wiersz 22; po districtu, w L. pr. braknie principis iniuriantes extiterint, sin autem, tunc solum terram seu districtum. Art. 11, wiersz 24; zam. iniuriantis in aliam vicinam dyocesim protendatur, L. pr. ma iniuriatur in aliam viciniam dyocesis partem datur. Art. 11, wiersz 30; zam. divina, H. ma dominia. Art. 11, wiersz 33; zam. tale, H. ma tenere. Art. 11, wiersz 34; zam. absque satisfaccione, L. pr. ma et satisfaccionem. Art. 11, wiersz 37; zam. et, H. ma ut. Art. 12, wiersz 4; zam. eciam, L. pr. ma ecclesiarum. Art. 13, wiersz 5; zam. vel, L. pr. ma et. Art. 14, wiersz 3; zam. pervenit, L. pr. ma proveniente. Art. 14, wiersz 10; zam. Clementinam, H. ma ecclesiasticam. Artykułów 15 i 16 braknie w L. pr. Art. 17, wiersz 3; po aliam, braknie w L. pr. solucionem. Art. 17, wiersz 4; zam. immutetur, L. pr. ma inminuatur.


Dokument Nr 1350
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1357 Ian. 10, in Kalis; statuta synodalia, quae ediderant: Fulco Gneznens. archiepiscopus 1233 Iul. 3, in Syradia; Iacobus archidiaconus Leodiens. etc. 1248 Oct. 10, in concilio Wratislaviensi; Fulco archiepiscopus Gneznens. 1257 Oct. 14, in Synodo Lanciciensi; Ianussius Gneznens. archiepiscopus 1262 Sept. 17, in Syradz; Fr. Guido etc. presb. cardinalis 1267 Febr. 2, in concilio Wratislaviensi; Ianussius archiepiscopus Gneznens. circa a. 1271 in colloquio in Camen; Iacobus Gneznens. archiepiscopus 1285 Ian. 6, in Lanciciensi Synodo; Idem 1290 Oct. 14, in Synodo Gneznensi, et Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1326 Febr. 19, Uneovie; ad petitionem Wratislaviensis episcopi procuratoris transsumi iubet.
Helcel. Starodawne Prawa Polskiego pomniki, I, p. 343. (Z pergaminu orygin., który był opatrzony pieczęcią Jarosława arcybiskupa, znajdującego się w Archiwie Kapituły Wrocławskiéj).

In nomine Domini amen. Anno eiusdem millesimo CCC quinquagesimo VII, Indiccione decima, die decima mensis Ianuarii, hora quasi sexta, in Kalis in ecclesia sancti Nicolai, in presencia mei infrascripti notarii et testium subscriptorum celebrata Synodo et eciam terminata, honorabiles viri domini Iacobus Augustini archidiaconus Legnicensis et Beldo canonicus Wratislaviensis, nuncii et procuratores per venerabilem in Christo patrem dominum Preczslaum episcopum Wratislaviensem et suum Capitulum specialiter deputati ad tractandum que agenda erant in eadem Synodo et ad recipiendum mandata et statuta synodalia, ut hec in eorum procuratorio plenius continentur, petierunt venerabilem in Christo patrem dominum Iaroslaum sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopum propensius et attente, constitucionum latarum et approbatarum in eadem Synodo copiam sibi dari; et prefatus dominus archiepiscopus iniunxit michi notario infrascripto, petitam huiusmodi copiam in forma publica et sub suo sigillo ipsis dari plenarie, sicut sunt in Synodo recitate. Actum anno, Indiccione, die, hora et loco quibus supra, presentibus venerabilibus in Christo patribus: Bodzatha Cracoviensis, Mathia Wladislaviensis, Clemente Plocensis, Iohanne Poznaniensis et fratre Nicolao Premisliensis ecclesiarum episcopis, et aliis pluribus in Synodo congregatis.
Et ego Iohannes, quondam Petri de Nova Civitate, clericus Cracoviensis dyocesis, publicus auctoritate imperiali notarius, cum suprascripti domini nuncii et procuratores petierunt copiam constitucionum et statutorum synodalium, et cum per predictum dominum archiepiscopum decreta est ipsis dari copia constitucionum et statutorum, presens interfui, et easdem constituciones et statuta in hanc formam publicam redegi appenso in filo serici sigillo maiori prefati domini archiepiscopi, me subscribendo in principio et in fine huiusmodi constitucionum et statutorum meis consuetis signo et nomine consignando in testimonium premissorum.
Tenor vero constitucionum synodalium noscitur esse talis:
(Sequuntur diplomata Nr. 150, 274, 361, 402, 423, 445, 551, 654 et 1061).


Dokument Nr 1351
Innocentius Pp. VI 1357 Ian. 31, Avinione; Nicolao Strosberg apostolicae Sedis nuntio mandat, ut quasdam pecunias in Polonia superflue collectas iis, qui eas solverant, restitui faciat.
Theiner. Monumenta histor. Poloniae I, 777.

Innocentius episcopus etc. dilecto filio Nicolao Strosberg preposito ecclesie Gneznensis, apostolice Sedis nuncio, salutem etc. Dudum pro nonnullis urgentibus necessitatibus Romane ecclesie, procurationes visitationum omnium et singularum ecclesiarum, monasteriorum et beneficiorum civitatis et diocesis et provincie Gneznensis, camere nostre solvendas duximus imponendas, et venerabiles fratres nostros .. archiepiscopum Gneznensem eiusque suffraganeos, singulos videlicet eorum in suis civitatibus et diocesibus deputavimus collectores, prout in nostris litteris inde confectis plenius continetur. Et deinde pro eisdem necessitatibus decimam fructuum, reddituum et proventuum ecclesiasticorum unius anni in dictis civitate et diocesi et provincia imposuimus, et eosdem archiepiscopum et suffraganeos, etiam eiusdem decime constituimus collectores; sed volentes cum eisdem ecclesiis, monasteriis et beneficiis eorumque rectoribus et personis mitius agere, eis dictas procurationes remisimus de gratia speciali, ac commisimus dilecto filio Helye de Vodromo, cantori ecclesie Xantonensis, clerico camere nostre, tunc in partibus Alemannie et Polonie apostolice Sedis nuntio et generali receptori dicte decime, quod mandaret prefatis archiepiscopo et suffraganeis, ut pecunias solutas seu debitas pro dictis procurationibus, computarent et computari facerent in decima prelibata, et quicquid ultra eandem decimam per quascunque personas ecclesiasticas solutum esset, eisdem illud solventibus restituerent; idemque Helyas ad presentiam nostram rediens nobis retulit, quod memoratis archiepiscopo et suffraganeis mandatum fecerat prelibatum. Nuper autem fidedigna relatio ad nostrum perduxit auditum, quod iidem archiepiscopus et suffraganei nostrum mandatum huiusmodi non servantes, pecunias per eos receptas, pro dictis procurationibus nec computare vel restituere, nec camere nostre seu tibi pro ea assignare curarunt, sed eas presumpserunt et presumunt retinere et suis usibus applicare: super quibus pro parte eorundem prelatorum et personarum qui dictam procurationem solverunt, fuit a nobis remedium iustitie postulatum. Quocirca discretioni tue, de qua in hiis et aliis gerimus in Domino fiduciam specialem, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatinus vocatis qui fuerint evocandi, simpliciter, de plano ac sine strepitu et figura iudicii, sola facti veritate inspecta, de premissis plenarie te informes, et illos, quos ex eisdem archiepiscopo et suffraganeis huiusmodi nostrum mandatum non servasse tibi constiterit, ad restituendum in presentia tui aut illius quem ad hoc duxeris statuendum, infra terminum competentem per te prefigendum eisdem, huiusmodi indebite retenta per eos illis a quibus receperint, auctoritate nostra, remota appellatione compellas, nulla super hiis eisdem archiepiscopo et suffraganeis remissione seu donatione aliquatenus valitura. Non obstantibus tam felicis recordationis Bonifacii Pape VIII predecessoris nostri, in quibus cavetur: Ne aliqui auctoritate litterarum apostolicarum ultra certa loca et numerum ad iudicium evocentur: quam aliis constitutionibus apostolicis contrariis quibuscunque; seu si alicui vel aliquibus predictorum, vel aliis communiter vel divisim a Sede apostolica sit indultum: quod interdici, suspendi vel excommunicari, aut extra vel ultra certa loca ad iudicium evocari non possint per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem; et quibuslibet privilegiis ac litteris apostolicis, quibuscunque locis, personis vel Ordinibus sub quacunque forma et expressione verborum ab eadem Sede concessis, de quibus quorumque totis tenoribus etiam de verbo ad verbum in nostris litteris mentio sit habenda, et per que presentis mandati nostri effectus valeat quomodolibet impediri. Datum Avinione II Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno quinto.


Dokument Nr 1352
Innocentius Pp. VI 1357 Febr. 5, Avinione; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi mandat, ut Nicolao Strosberg in assequenda praepositura et in negotiis camerae apostolicae se favorabilem exhibeat.
Theiner. Monumenta histor. Poloniae I, 778.

Innocentins episcopus etc. venerabili fratri Iaroslao archiepiscopo Gneznensi salutem etc. Cum dilectus filius Nicolaus Strosberg prepositus ecclesie Gneznensis, apostolice Sedis nuntius, lator presentium, cui de canonicatu et prebenda ac prepositura dicte ecclesie Gneznensis, vacantibus per obitum quondam Nicolai Koschuch, per nos ex certis rationabilibus causis dispositioni nostre specialiter reservatis duximus providendum, habeat in partibus illis pro nobis et camera nostra nonnulla negotia facere in quibus favor tuus erit sibi multipliciter opportunus, fraternitatem tuam, de qua gerimus et gerere debemus fiduciam pleniorem, rogamus attente mandantes, quatinus dicto Nicolao in huiusmodi nostris et dicte camere agendis, necnon in assecutione pacifice possessionis dictorum canonicatus et prebende ac prepositure, ob nostram et dicte Sedis reverentiam studeas te favorabiliter exhibere, ipsique nuntio omnia et singula, per te, sive tuo sive predecessorum tuorum archiepiscoporum Gneznensium nominibus eidem camere propter commune servitium debita, sine difficultate persolvas; sic acturus in premissis, quod exinde tua devotio possit merito commendari. Datum Avinione Nonis Februarii, pontificatus nostri anno quinto.


Dokument Nr 1353
Fr. Iohannes prepositus et conventus Trzemeschnens. 1357 Febr. 27, in Trzemeschna; hereditatem Łysinin Woislao iure Szredensi ad locandum conferunt.
Trzemeszno. Privilegia Conv. Can. Reg. Lateran. Lib. privil. fol. 5.

In nomine Domini amen. Ab humana facilius elabuntur memoria, nisi scripti assercione vel proborum virorum testimonio fuerint comprobata. Nos igitur frater Iohannes divina paciencia prepositus monasterii Trzemeschnensis, una cum conventu nostro omnibus hoc presens scriptum intuentibus cupimus esse notum, quod de unanimi assensu fratrum nostrorum bona nostre domus in melius proficere cupientes, hereditatem nostram Llysszynino nuncupatam, iure Theutunico, quod Srzedense dicitur, contulimus locandam, in qua scolteciam discreto viro Woyslao et suis successoribus perpetuo possidendam pro decem et octo marcis grossorum Pragensis monete vendidimus. Pro locacione vero eiusdem hereditatis, iam dicto Woyslao scolteto nostro et suis liberis damus tres mansos liberos et duos ortos; de thabernis eciam et de omnibus iudiciis in Theutunicali seu in Polonicali iure iudicatis damus tercium denarium, et duos pro nobis reservamus: hoc excepto, quod si idem scoltetus vel aliquis de sua familia aliquod homicidium, furtum, incendium vel aliud quodcunque vicium perpetraverit, licet ipse vel alter suo nomine iudicet, tercium denarium non recipiet, sed pro nobis integraliter reservamus. Damus eciam sibi piscaturam in lacu nostro Gasszawa cum hiis rethibus, videlicet cum parvo hamo, kydadlo, wanczerzs et slampnycza vulgariter sic vocatis, et hoc, ut ipse in propria persona vel aliquis de sua familia piscaturam eandem exerceat bis in septimana, feria quarta et feria sexta, ita, quod pro hoc non habeat suum specialem piscatorem. Predictus vero scoltetus et sui legittimi successores nobis servicium exhibebunt, prout alii scolteti villarum nostrarum exhibent et exhibere tenentur. Pro decima eciam, per tres scotos grossorum de quolibet manso suo; et sex scotos pro prandio magni iudicii quolibet anno in festo beati Martini nobis solvere tenebitur, vel ad prandium prepositum aut procuratorem metsextum recipere. Kmethones vero prefate hereditatis, per sex scotos grossorum quolibet anno in festo beati Martini, quilibet de suo manso, in perpetuum nobis solvere tenebitur. Decimam manipulatim nobis dabunt et ducent ad horreum nostrum. Quater in anno in nostris agris arabunt, et a Llysszynino medium miliare, vel citra. In festo Pasche viginti ova, et in Assumpcione beate Marie virginis duos pullos quilibet in domo nostra tenebitur presentare. Et pro prandio magni iudicii sex scotos grossorum bis in anno nobis dabunt. In aliis consuetudinibus iuris Theutunici, memoratus scoltetus et incole pretacte hereditatis teneant se ad ius Novi fori, quod Srzedske vulgariter nominatur. Ut autem hec donacio et vendicionis ordinacio inconvulsa permaneat, nostro et nostri capituli sigillis presens scriptum fecimus munimine roborari. Datum et actum in Trzemeschna penultima die mensis Ffebruarii, anno Incarnacionis Domini m.ccc. quinquagesimo septimo, presentibus hys testibus: domino Nicolao plebano in Gasszawa, Nicolao herede de Marcinkowo, Iohanne de Oczweca, Gregorio de Llubyen, Stephano de Llubochna scoltetis, Mathia et Iohanne kmethonibus de Schelewo, et aliis quam pluribus fide dignis.
Llysszynino, Łysinin. Gasszawa, Gąsawa. Novum forum sive Środa, z niem. Neumarkt. Marcinkowo, Marcinkowo. Oczweca, Oćwieka. Llubyen, Lubin. Llubochna, Lubochnia. Schelewo, Szelejewo.


Dokument Nr 1354
Kazimirus rex Polonie etc. 1357 Mart. 1, Cracovie; omnia iura, privilegia, libertates et donationes ecclesiae Gneznensi per quemcunque concessas, confirmat.
Pergam. orygin. Na sznurze jedwabn., czerwon. przywieszona wielka pieczęć Kazimierza króla.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 137.

In nomine Domini amen. Dignum et racioni consonum fore noscitur, ut alma mater sancta Gneznensis ecclesia, sicut in regno Polonie iure metropolitico cunctas precellit ecclesias, ita honoris prerogativa gratie singularis ampliori privilegio decoretur. Proinde nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, nec non Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuiavie Pomoranieque terrarum dominus et heres, ad universorum tam presentium quam futurorum notitiam volumus devenire, quod venerabilis in Christo pater noster dominus Iaroslaus, eadem gracia sancte Gneznensis ecclesi archiepiscopus, cum suo Capitulo ad nostram presenciam venientes, exposuerunt nobis humiliter et devote, ut, quia privilegia eiusdem ecclesie, concessa sibi per illustres dominos reges et principes Polonie, in quibus iura et libertates continebantur plenarie, quedam ex sui vetustate consumpta, nonnulla vero ex guerrarum disturbiis et cremationibus deperdita existerent, dignaremur eis et ecclesie supradicte magestate regia de oportuno remedio providere; ut videlicet consumpta privilegia innovari, deperdita restaurari, et alia reformari misericorditer mandaremus. Nos vero ipsorum iustis et rationabilibus supplicationibus more pii patroni favorabiliter annuentes, cum regum et principum explorati iuris existat, ecclesiis et personis ecclesiasticis, presertim in quibus ius patronatus obtinent, paterne consulere, protegere et dotare, habita nobiscum deliberatione et cum baronibus nostris, sufficienti premisso tractatu, ad honorem omnipotentis Dei et beate Marie virginis ac ad gloriam sancti Adalberti martyris et pontificis gloriosi ipsius ecclesie Gneznensis patroni, atque intuitu retribucionis eterne, consideratis eciam meritis probitatis et serviciis plurimis per prefatum dominum archiepiscopum nobis constanter exhibitis et inpensis: omnia et singula privilegia, libertates, concessiones et donationes, cuiuscunque tenoris et forme existant, per quemcunque vel per quoscunque data, concessa et donata fuerint Gneznensi ecclesie memorate, in nomine Domini ex certa scientia confirmamus, et presenti privilegio roboramus perpetuo valitura. Ceterum, volentes progenitorum nostrorum, qui eandem Gneznensem ecclesiam plurimis graciis dotaverunt, vestigiis inherere et facere eidem ecclesie graciam ampliorem, ut sub culmine nostri regiminis in iuribus amplietur, quodque ipse dominus archiepiscopus cum suo clero, pro salute nostra et pro animabus progenitorum nostrorum orationes fundere forcius sint astricti: omnia bona ipsius Gneznensis et aliarum collegiatarum, videlicet Lanciciensis, Rudensis, Kurzeloviensis et Uneoviensis, ac parrochialium ecclesiarum Gneznensis dyocesis, sive sint opida sive hereditates, sive ville aut castra, que nunc ad maiorem certitudinem in presenti privilegio duximus propriis nominibus describenda: Primo videlicet omnes areas circa ecclesiam Gneznensem, quas nunc prelati, canonici et vicarii possident, cum ortis et duobus mansis circa beatum Petrum. Item Kandzerzyno, Virzbiczani, Szczitniky cum sortibus eidem adiacentibus, Manczerzino, Slavno cum sortibus sibi adiacentibus, Ostrovsko, Czatome, Lubcza, Queczyssow civitatem cum foro, Goressovo, Sedlimovice. In districtu autem Znenensi ipsam civitatem Znenensem cum foro, Sarbinovo, Byscupino cum sortibus adiacentibus, Czaple, Ianczevo, Gorice, Golcevo, Dochunevo, Sulimovo, Rybithvi, Prescoristew, Dobrilevo, Chomantovo, Sandovo, Vilczcovo, Vrzuty, Murzino, Gora, Balovezino, Pnevo, Luthcovo ante Pacoscz, Pothgorzino, Rylevo et Scarbinice. In territorioque Naklensi: Wavriscovo, Plocyce, Czirekvicza et villam ecclesie de Nakel dictam Konotoppa. Item in terra Kalissiensi: Opatow, Zduni, Troyanovo, binum Godzessovo, Glovczino, Woycovo, Solecz, Transovo, Warsovo, Lisconice, Zytovice, Kokanino et Ilme. Item ex alia parte fluvii Przosna: Noscovo, Byskupice circa Olobok, Byskupice dictum Smolky, Bukovnicza, Svanthcoviczy, Gyzice et Byskupice quod Kothlovo dicitur, et Sovina. Item in terra Velunensi: Sencza, Raduienice, Lyssovicy, duas sortes in villa nostra Bobrovniky, Kamona, Kadlub, Gana, Broza, Zalancz et Vydrzyno. In castellania Landensi: Czarncovo, Grzegorovo civitatem cum foro, Kelczovo, Scovelice, Bogussina Woda, Rzuchovo; Czissove, Grambcovo ex alia parte fluvii Warte. Item in terra Cuiavie: binum Uyma, Byskupice circa Radzeow, Smogorzow, et duos lacus dictos Chotle et Bezdzedze inter villam Chotle et Comorovo consistentes. Kulino in terra Dobrinensi. Item has villas in terra Lanciciensi: villam circa ecclesiam cum allodio, dicto Chothnicza, Thomino cum loco molendini, Podgorzyce, Mchovice, Moracovo, Pantek civitatem cum foro, Lubnicza, Mancolici, Zduny; Bancovo, Gyzice, Slonevo, que tres ville in unam villam que Bancovo dicitur sunt coniuncte; Viskithnicza, Lanzsniky, Symunovice, Marzicze, Struginice, Verzenovice, Gavroni cum villa adiacenti dicta Sulcovo, Sanczcovo, Lanka, Czecerzino, Peczevo, Chelm, Sobothka cum pontali quod vulgariter dicitur mostove, Crzikossy, Slupcza, Koczave, Rudultovo, Solcza minor, Gutovo, in Topola militali duas sortes, Crzepoczino, Parundzice, et in Zduni quatuor sortes, Prussinovice, Svarava. In magna Leznicia tres sortes. In Wozniky quatuor sortes et tabernam. In Gambice due sortes, Mrozovice, Solecz cum adiacenti villa dicta Pracze. Inter Blone et Dambe unam sortem que dicitur Dulovo. In Wyssoke tres sortes, inter Milovice et Lyczky unam sortem. Item Iancovo, Miroslavice, Sdzechovo, in Czirzchow medietatem, Sosnka, Chranstow, Dobrogostovice, Grambinice et Grabissevo. Item has villas in terra Syradie: civitatem Uneyow cum foro et villa eidem coniuncta dicta Koscelnaves, Ostrovsko, Wola Czichmana, Sbilucycze, Orzeskovo, Velenino, Kobilniky, Ubislave, Nemislow cum villa Lubiscovo, Popovo, Karchovo, Zarovo, Borissovice. In Marzanino partem cancellarie Gneznensis, Sandzeyovice, Luceyow, Parzno, Strezovo, Creslovo, Drozdzino, Potrukozy, Kluky, Ressotarzevo, Rzansna, Macoviscza, Okradzissevo, Rzuievicy cum Wola dicta Crzomech, Golcovice, Grocholice. Item ex alia parte fluvii Warte: Spycimirz, Velscycze, Smolsco, Przykuna, Koritcovo, Rogow, Kovale, Turcovicy, Turek civitas cum foro et duabus villis sibi iunctis, Sencze cum quibusdam campis de Muchnino, Dobrovo, Goszczonovicze, partem Tandovo, Dusniky, Kokosky, Oraczovo, Iarocyce et Oveczky. Item has villas in terra Cracovie: Byskupicy circa Mechoviam cum villa que dicitur Lgota sibi adiacente, Prussy ante Cracoviam, Chrosczina prope Koscelecz. Item has villas in terra Sandomiriensi: Kurzelow civitas cum foro et decima septimana theloney et cum allodio quod dicitur Modrzew, Gosczancin cum medio theloneo pontis et cum fabrica ferri Szup dicta, Wzlecza, Dankow, Koneczno, Cyrno, Crolevice ante Visliciam. Item has villas Capituli Gneznensis: Decanovice, binum Pisczino, Szczavino, Braczessevo, agros decanatus foris Gneznam, Mnichovo, Pavlovo, Kampel, Zydovo, Valissevo, Parczevo, Popcovo, Byskupice, Iezercza, Marzanino, Gozdovo, Ksanzno, Baranovo, Opatovo, Cyrnelino binum, maius et minus, Sulovo, Wlostovo, Smecyscza, in Manczniky tres sortes, Lubrza, Gosczissino, Budzislave, Slavomirz, Voyucino, Scepancovo, binum Parlino, Berlino, Polanovo, Ostrovite, Zlothcovo, Scarbimirzice, Kayovo, Marquarce, Tropessino, Woycyce, Ostrow, Slup, Skvolno, Pampovo, Pampycy seu Kopydlovo, Czosram. Item Villa sanctuariorum, Komorovo Iezerzani, Crzinka, Kocycze, Mokrzsco, Dusno et Galanzovo. Item Malonovo prope Turek. In Rozdzice terre Lancicie quatuor sortes et thabernam, in Domanovo unam sortem. Nempe ipsa bona premissa eximimus et penitus liberamus ac graciose absolvimus a nostra et castri citacione, ac a iudicio nostro et omnium palatinorum, capitaneorum, castellanorum, iudicum, subiudicum et quorumlibet officialium, quibuscunque nominibus appellentur: presertim a singulis impeticionibus seu inquietacionibus iusticiariorum, qui opravce dicuntur vulgariter, ipsa bona et ea inhabitantes specialiter fore volumus liberos et exemptos; sed dominus archiepiscopus et suum Capitulum Gneznense qui pro tempore fuerint ponent suum in bonis ecclesie iusticiarium, qui eadem bona ecclesie diligenter visitet, et ea inhabitantes ab excessibus retrahat, ac ipsos corrigat iusticia mediante. Si vero ultra cognicionem eiusdem, iusticiarius noster aliquem furem in predictis bonis ecclesie percipiet, ipsum prefato iusticiario ecclesie debebit deferre, qui de eodem reddat iusticie complementum. Qui quidem iusticiarius ecclesie habeat potestatem recipiendi penas in hominibus ecclesie, furti, sanguinis et homicidii, in hys dumtaxat, qui iudicialiter fuerint condempnati; ad quod noster iusticiarius nullum penitus habeat respectum, ut prefertur. Preterea damus et confirmamus predicto domino archiepiscopo et suis successoribus omnimodam facultatem, memorata bona et possessiones ecclesie locandi iure Theutunico prout eis utilius videbitur expedire. Que quidem bona et possessiones, prout in suis circumferenciis continentur, cum omnibus utilitatibus, fructibus et proventibus universis tam presentibus quam futuris, cum agris, pratis, silvis, mericis, rubetis, borris, mellificiis, nemoribus, et cum venacionibus ferarum quarumlibet et avium, molendinis, piscinis, lacubus et aquarum decursibus, et generaliter cum omnibus usibus, qui in eisdem bonis nunc habentur vel haberi poterunt in futurum, cum hominibus habitantibus in eisdem tam liberis quam obnoxiis, eximimus, liberamus et absolvimus graciose ab omnibus solucionibus, exaccionibus, collectis, taliis, contribucionibus et tributis, nec non a podvorove, a poradlne, a sep, a bove, a vacca, a porco, ab ove, a perna, a stan, a narzaz, a przevod, a povod, et ab omnibus angariis et preangariis ac a vexacionibus quibuscunque, ab omni quoque servicio et servitute, et specialiter a fossione fossatorum, et ab edificacione castrorum de novo factorum vel faciendorum, preter castra antiqua, videlicet in Gnezna, in Lancicia, in Syradz et in Nakel, que dum corruere contigerit, homines ecclesie quodlibet ipsorum castrorum de duabus stubellis asstricti sint reformare; nec non ab expedicionibus extra terminos regni Polonie emergentibus penitus sint exempti. Volumus tamen, quod si inimici nostri aliquando insultu impetuoso terrarum (sic) nostrarum Gneznensis diocesis hostiliter invaserint, homines ecclesie viciniores eidem parti terre que invadi debuerit, una cum terrigenis nostris et eorum villanis, expediti prout ipsi villani militum, eisdem inimicis occurere teneantur. Insuper adicimus decernendo, quod milites non impediant nec prohibeant locationem in grangiis villanorum suorum et venditionem liberam decimarum, ne propter hoc Deus provocetur: cum iuxta ius naturale, liberum esse debeat de re propria disponere prout placet. Decernimus tamen, quod cum decime per dominos earum extraneis vendi debuerint, liceat heredibus ipsas decimas in villis propriis, pro eadem quantitate pecunie pro qua aliis exposite fuerint, suis usibus reservare; ita tamen, quod si emptor extraneus paratam pecuniam domino decime in principio emptionis sue dare voluerit, ipse etiam heres ville pecuniam paratam eidem absque dilatione solvere teneatur. Si vero talis emptor extraneus cautionem fideiussoriam pro huiusmodi pecunia posuerit, eciam idem heres ville pro ipsa certam ponat huiuscemodi cautionem. Etiam declarando adicimus, quod sicut Gneznensem archiepiscopum et suam ecclesiam invenimus in possessione et perceptione theloney decime septimane in infrascriptis oppidis et civitatibus nostris, videlicet in Kalis et Lancicia, in Potrcovia, in Syradz, in Malogoscz, in Chanczin, in Spyczimirz, in Skrzyn et in Chocessow, ita eos volumus remanere perpetuo in perceptione huiusmodi decime septimane theloney supradicti pacifice et quiete. Interea decernimus specialiter, quod si quispiam in predicte Gneznensis et eius collegiatarum ecclesiarum predictarum bonis aliquam in rebus seu personis violenciam notoriam fecerit, idem per memoratum dominum archiepiscopum et suos successores ad satisfaccionem condignam censura ecclesiastica compellatur. Insuper, si homo de bonis ecclesie, liber aut obnoxius, per alium hominem nostrum aut militalem occisus fuerit, teneatur consuetudo circa solutionem mulcte capitis terrarum, in quibus ipsa homicidia committentur. Volumus tamen, quod homines ecclesie a solucione pene, que zaglovna sive krvava, sescz grziven dicitur vulgariter, penitus sint exempti et soluti. Item decernimus, quod excommunicati, per iudicem a iudicio repellantur, et ad testificandum, dummodo id in fraudem non fiat, nullatenus admittantur. Ordinamus insuper et volumus observari, ut circa limitationes possessionum seu hereditatum ecclesiarum superius positarum, consuetudo servetur ecclesie et cuiuslibet terre, que hactenus extitit observata. Item concedimus eidem domino archiepiscopo et suis successoribus, quod possint, eciam absentes a iudicio, constituere procuratorem, seu procuratores aut prolocutores, in causis hereditariis, ad agendum et defendendum, ad inquirendum seu perdendum, et hoc per litteras ipsorum sigillis roboratas: cum ipse noscatur habere possessiones hereditarias in diversis territoriis regni nostri. Porro: quod ultimo ponitur, magis memorie commendatur: decernimus et ordinamus ac de cetero per nos et quoslibet volumus perpetuo observari: ut dominus archiepiscopus et sua Gneznensis ac alie superius nominate ecclesie cum clero et populo in bonis ecclesie habitante, in iuribus et consuetudinibus commodum et honorem ecclesiarum tangentibus, et specialiter in iuribus, ipsis per nos concessis et datis, plenarie conserventur. Protestamur insuper, nos vidisse et expositis (sic) nobis plenarie intellexisse litteras patrum beatissimorum ecclesie Romane pontificum, videlicet Innocentii secundi, Innocentii tercii et Honorii tercii, in quibus possessiones, iura et libertates predicte Gneznensis et eius collegiatarum ecclesiarum, concesse et donate eisdem per principes Polonie, nostros progenitores, plenissime confirmantur; specialiter autem in literis patentibus dicti Pape Honorii continere vidimus satis clare, quod ipse ad petitionem ducum infrascriptorum, Lestconis Cracovie, Conradi Masovie, Vladislay de Kalis et Casimiri de Opol, iura, libertates et possessiones Lovicensis districtus, terre Masovie, confirmavit, ipsumque districtum cum omnibus villis et possessionibus, ab omni iuridicione et dominio quorumlibet principum penitus liberavit. Declaramus etenim pro dubiis amputandis articulum seu clausulam de excommunicatis supradictos (sic): quod si aliquis excommunicatus in testem producitur, repellatur, ut premissum est, a testificacione; sed tamen loco ipsius alter testis valeat substitui, ne per hoc testes producenti aliquod preiudicium generetur. Ut autem predicta nostra innovacio, confirmacio, roboracio, protestacio et omnium premissorum perpetuacio robur obtineat perpetue firmitatis, presentes litteras scribi fecimus nostrorumque sigillorum munimine roborari. Actum Cracovie in octava Cinerum, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo, presentibus hys testibus, dominis Iohanne Iura castellano Cracoviensi, Mathia Poznaniensi, Imbramo Cracoviensi et Iohanne Lanciciensi palatinis, Preczslao Poznaniensi, Dobeslao Wisliciensi, Zawissa Sandecensi et Iohanne Woyniciensi ac Chebda Syradiensi castellanis, Petro tribuno et Andrea subcamerario Cracoviensibus, ac Dobeslao iudice Kalissiensi; nec non Iohanne Cracoviensi, Ottone Polonie, Floriano Lancicie et Hermano Cuiavie cancellariis terrarum regni nostri, ac aliis pluribus fide dignis. Datum per manus eiusdem Iohannis cancellarii Cracoviensis, scriptum per manus Gregorii notarii curie nostre.
Rudensis, de Ruda. Kurzeloviensis, de Kurzelów. Uneoviensis, de Uniejów. Kandzerzyno, Kędzierzyn. Wierzbiczany, Szczytniki, dziś tak samo. Manczerzino, Miecierzyn. Slavno, Sławno. Ostrovsko, Ostrowo. Czatome, Cotuń. Lubcz, Kwieciszewo, Goryszewo, dziś tak samo. Sedlimovice, Siedlimowo. Znenensis, de Żnin. Sarbinowo, Biskupin, dziś tak samo. Czaple, osada znikła w okolicy m. Żnin. Junczewo, Gorzyce, Gólczewo, Dochanowo, Sulinowo, Rybitwy, Brzyskorzystew, Dobrylewo, Chomentowo, Zendowo, Wilczkowo, dziś tak samo. Vrzuty, dziś pewnie Wrzosy. Murczyn, Góra, Białożewin, Pniewy, Lutkowo, Pakość, Podgorzyn, Rydlewo, Skarbiniec, dziś tak samo. Territorium Naklense, de Nakło. Wavriscovo, wieś wkrótce potem osadzona jako miasto Kamień. Płoczyce, dziś z niemiecka Ploetzig. Cerekwica, dziś z niem. Zirkwitz. Konotoppa, osada znikła. Terra Kalissiensis: Opatow, Opatówek. Zduny, Trojanów, Godzisze wielkie i małe, Główczyn, Wojkowo, dziś tak samo. Solecz, Szulec. Transovo, Trzęśniewo. Warsovo, Warszówka. Lisconice, Lisków. Zytovice, Żydowo. Kokanino, Kokanin. Ilme, Ilno. Fluv. Przosna, rz. Prosna. Noscovo, Nosków. Byskupice, Biskupice szalone. Olobok, Ołobok. Byskupice Smolky, Biskupice Smolne. Bukovnicza, Bukownica. Svanthcoviczy, Świątkowice. Gyzice, Giżyce. Byskupice Kothlovo, Biskupice zaboryczne. Kotłowo, Sowina, dziś tak samo. Velunensis terra, de Wieluń. Sencza, Sieniec. Raduienice, Raduczyce. Lyssovicy, Liskornice. Bobrovniky, Bobrowniki. Kamona, Kamionka. Kadlub, Kardlub. Gana, Brzoza, dziś tak samo. Zalancz, Załącze. Vydrzyno, Wydrzyn. Castellania Landensis, de Ląd. Czarncovo, Czarków. Grzegorzewo, Kiełczewo, dziś tak samo. Scovelice, Skobielice. Bogussina Woda, Boguszyniec. Rzuchovo, Rzuchów. Czissove, Cichowo. Grambcovo, Grąbków. Uyma binum, Ujma wielka i mała. Biskupice, Radziejów, Smogorzów, Chotel, Komorowo, Kulino, dziś tak samo. Terra Dobrinensis, de Dobrzyn. Terra Lanciciensis, de Łęczyca. Chothnicza, osada znikła. Thomino, Tum. Podgorzyce, Mchowice, Morakowo, Piątek, Lubnica, dziś tak samo. Mancolici, Mąkolice. Zduny, Zduny. Bancovo, Bąków górny i dolny. Gyzice, Slonevo, osady znikłe. Viskithnicza, Wyskieniec. Lanzsniky, Łążniki. Symanovice, Szymanowice. Marzyce, Struginice, Wierzonowice, Gawrony, dziś tak samo. Sulcovo, dziś może Gawronki. Sanczcovo, nie odgadnione. Lanka, Łęki. Czecerzino, nie odgadnione. Peczevo, Pieczewo. Chelm, Chełmno. Sobótka, Krzykosy, dziś tak samo. Slupcza, Słupeczka. Koczave, Koczewie. Rudultovo, Rdutów. Solcza minor, Solcza mała. Gutovo, nie odgadnione. Topola militalis, Topola kontowa. Krzepocin, Parędzice, Zduny, Prusinowice, dziś tak samo. Svarava, Sworawa. Leźnica wielka, Woźniki, dziś tak samo. Gambice, Gębice. Mrozovice, Mrozowice. Solecz, Solcza wielka. Pracze, pewnie mylnie zamiast Tkaczew. Błonie, Dąbie, Wysokie, Miłonice, dziś tak samo. Lyczky, osada znikła. Jankowo, Mirosławice, dziś tak samo. Sdzechovo, Zdziechów. Czirzchow, Ciężków. Sosnka, nie odgadnione. Chranstow, Chrząstów. Dobrogostovice, Dobrogosty. Grambinice, Grabieniec. Grabissevo, Grabiszewo. Terra Syradie, de Sieradz. Uneyow, Uniejów. Koscelnaves, Kościelsko. Ostrovsko, Ostrowsko. Wola Czichmana, Cichmiana. Sbilucycze, Zbylczyce. Orzeszków, Wielenin, Kobylniki, Ubisław, Niemysłów, dziś tak samo. Lubiscovo, Lubiszewice. Popovo, Popowo. Karchovo, Charchów księży. Zarovo, Zdary. Borszewice, Marzenin, Sędziejewice, Luciejów, Parzno, dziś tak samo. Strezovo, Strzyżewice. Creslovo, Krzesłowo. Drozdzino, nie odgadnione. Potrukozy, Petrykozy. Kluky, Kluki. Ressotarzevo, Restarzew. Rząsnia, Makowiska, dziś tak samo. Okradzissevo, Okrajczów. Rzuievicy, Rogowice. Wola dicta Crzomech, Golcovice, nie odgadnione. Grocholice, Śpicimierz, dziś tak samo. Velscycze, Wieszczyce. Smolsk, Przykuna, Korytkowo, Rogów, Kowale księże, Turkowice, Turek, dziś tak samo. Sencze, Sendów. Muchnino, Muchlin. Dobrowo, Goszczanów, Tądów, Duszniki, Kokoszki, Oraczewo, Jarocice, Owieczki, dziś tak samo. Terra Cracovie: Biskupicy, Biskupice Pruskie. Mechovia, Miechów. Lgota, Lgota górskie. Prussy ante Cracoviam, osada znikła. Chróścina, Kościelec, dziś tak samo. Terra Sandomiriensis: Kurzelow, Kurzelów. Modrzew, osada znikła. Gosczancin, Gościącin. Wzlecza, Ślęcin. Danków, Konieczno, dziś tak samo. Cyrno, w Nrze. 7 Tyrno, Cierno. Królewice, Wiślica, dziś tak samo. Dziekanowice, Pyszczyno binum, t. j. Pyszczyn i Pyszczynek, dziś tak samo. Szczavino, nie odgadnione. Braciszewo, Mnichowo, Pawłowo, Kąpiel, Żydowo, Waliszewo, Parczewo, dziś tak samo. Popcovo, Popowo podleśne. Biskupice, Jezierce, Marzenin, Gozdowo, dziś tak samo. Ksanzno, Książno. Baranovo, Baranowo. Opatovo, Opatówko. Cyrnelino binum, Czerlejno. Sulovo, Sulęcin. Wlostovo, Włostowo. Smecyscza, Śnieciska. Mączniki, Lubrza, dziś tak samo. Gosczissino, Gościeszyn. Budzislave, Budzisław. Slavomirz, Słabomierz. Voyucino, Wojcin. Scepancovo, Szczepanowo. Parlino binum, Parlin i Parlinek. Beslino, Bieślin. Polanowo, Ostrowite, Złotkowo, dziś tak samo. Scarbimirzice, Skalmierzyce. Kayovo, Kajew. Marquarce, Marchwacz. Tropessino, Stropiszyn. Woycyce, nie odgadnione. Ostrow, Ostrów. Slup, Słupia. Skvolno, Stwolno. Pampovo, zam. Pempowo. Pampycy seu Kopydlovo, z Lib. beneficiorum J. de Lasko wykazuje się jako osada znikła p. m. Kiszkowo. Czosram, Czestram. Villa sanctuariorum, Świątniki. Komorowo, Jezierzany, dziś tak samo. Crzinka, Skrzynka. Kocycze, Chocicza. Mokrzsco, Mokre. Duszno, Gałęzewo, Malanów, Turek, dziś tak samo. Rozdzice, Rużyce. Domanovo, Domaniew. Nakel, Nakło. Potrcovia, Piotrków. Malogoscz, Małogoszcz. Chanczin, Chęciny. Skrzyn, Skrzynno. Chocessow, nie odgadnione. Opol, dziś z niem. Oppeln. Wisliciensis, de Wiślica. Sandecensis, de Sandecz, czyli Sącz. Woyniciensis, de Wojnicz.


Dokument Nr 1355
Virzbantha Polonie capitaneus general. 1357 Apr. 7, Poznanie; protestatur, Iacussium heredem de Rogalin hereditatem suam Wiry Iohanni episcopo Poznaniensi obligatorie assignavisse.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 159.

Nos Virzbantha Polonie capitaneus generalis, notum facimus universis tam presentibus quam futuris ad quorum audienciam presens scriptum fuerit devolutum, quod honestus vir Iacussius heres de Rogalino veniens ad nostram plurimorumque militum presenciam, bona voluntate ac deliberacione, non compulsus nec coactus, hereditatem Wyr Theutonicum nuncupatam cum omnibus utilitatibus et proventibus, que nunc sunt et in futuro oriri possunt, cum omni iure et dominio prout tenuit, reverendo in Christo patri domino Iohanni episcopo Poznaniensi in viginti marcis grossorum paratorum usualis monete obligatorie assignavit. In cuius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus est appensum. Actum et datum Poznanie magna sexta feria sub anno Domini m.ccc.lvıı, presentibus hys testibus: dominis Andrea archidiacono Poznaniensi, Iohanne advocato, Iohanne dicto Brigar, civibus Poznaniensibus, et aliis pluribus fidedignis.
Rogalino, Rogalin. Wyr Theutonicum, Wiry.


Dokument Nr 1356
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1357 Apr. 22, Gnezne; confirmat litteram, quam dederat sibi: Fr. Ludolfus Kunik Ordinis fratrum etc. domus Theutonice magister general. 1344 Nov. 13, in Margeburg.
Pergam. orygin., u którego na sznurze jedwabn., czerw. przywieszone dwie pieczęcie. Pierwsza podługowata Jarosława arcybiskupa; druga kapituły Gnieźnieńskiéj; (pieczęć XXIV).
Königsberg. Königl. Staats Arch. Schiebl. 75, Nr. 28. - Voigt. Cod. diplom. Prussicus.

In nomine Domini amen. Nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, notum facimus presencium inspectoribus universis, quod litteram venerandi quondam viri fratris Ludolfi Kenyk, bone memorie magistri generalis Ordinis Hospitalis beate Marie domus Thewthonice Ierosolimitani, super quadam ordinacione amicabili, facta inter nos et Capitulum nostrum eiusdem ecclesie Gneznensis, ex una, et magistrum ac Ordinem predictos, parte ex altera, nobis assignatam occasione infrascripte permutacionis, de consilio eiusdem Capituli nostri confirmamus, ratificamus et eciam innovamus; nolentes per confirmacionem, ratificacionem ac eciam innovacionem huiusmodi, eidem ordinacioni et unioni tam amicabiliter celebrate, nisi quatenus de permutacione infrascripta expressum est, aliqualiter derogare. Predicte littere tenor per omnia sequitur in hec verba: (Sequitur diploma Nr. 1235).
Nos igitur Iaroslaus archiepiscopus supradictus commodum et utilitatem nostram et ecclesie nostre antedicte sincero spiritu prosequi cupientes, de consilio eiusdem Capituli nostri bona deliberacione premissa facientes commutacionem infrascriptarum villarum, hincinde damus et assignamus eidem magistro et suo Ordini iusto permutacionis titulo villas nostras, videlicet Brudzevo in territorio Gdanensi, et villam que Byssowvald in Thewtonico, in Polonico Gambarsow dicitur in territorio Slochoviensi situatas; que quidem dicta villa Byssowvald infra suarum graniciarum continenciam tenet et habet centum mansos, olym nobis et ecclesie nostre loco hereditatis dicte parvum Choynicz causa permutacionis et ex aliis causis ut premittitur assignatos. Quas siquidem villas omni et pleno dominio, iure ac iuridicione, cum suis graniciis et finibus, decimis, proventibus ac utilitatibus universis supradictis, magister ac eius successores debent possidere perpetuo et habere, prout eas nos et nostra ecclesia sepedicta hactenus habuimus et possedimus pacifice et quiete; ita, quod de predictis duabus villis decime et ipsarum percepcio, ad ipsum magistrum et suum Ordinem perpetuo debeant pertinere taliter, quod nos et ecclesia nostra ac nostri successores, de ipsis aliquam decimam, nec eciam illam de qua prefertur, videlicet de manso duos scotos, percipiemus sive eciam requiremus. Et quia villam Brudzewo predictam positam in dyocesi Wladislaviensi nos et nostri predecessores a solucione decime liberam habuimus, possedimus pacifice nullo contradicente, unde predictum magistrum et suos successores ac incolas eandem villam ac aliam, videlicet Gambarsow inhabitantes, a solucione decime eximimus, liberamus et penitus absolvimus, relinquentes eidem magistro et suo Ordini de predictis decimis liberam disponendi facultatem. Pro quibus siquidem duabus villis, idem magister cum Ordine suo villam ipsorum iusto permutacionis titulo, Dambrova vulgariter dictam, in districtu Thucholensi positam, cum suis metis et gadibus, omni dominio, iure, iuridicione, decimis ac modis et condicionibus omnibus, liberam prout superius in tenore littere transsumpte de centum mansis ibi narratis est expressum, nobis et ecclesie nostre commutacionis causa dederunt, tradiderunt et assignarunt graciose. Et si quis pro predicta villa Dambrova vel eius graniciis et decima nos et ecclesiam nostram impecierit, ipse magister cum Ordine suo a quolibet homine nos et ecclesiam nostram indempnes reddendo, sicut nos ipsum magistrum et Ordinem suum, pro predictis villis tenebuntur disbrigare. Preterea, quod si in aliquo privilegio, per duces terre Pomeranie aut predictum magistrum vel ipsius predecessores nobis et ecclesie nostre dato, ville pretaxate, Byssowzvald videlicet et Brudzevo fuerint nominate vel nominata, volumus, quod per expressionem seu denominacionem ipsarum villarum, que nunc ad ipsum magistrum et eius Ordinem virtute permutacionis ut predictum est pertinere dinoscuntur, eidem magistro et suo Ordini nullum possit aut debeat discrimen seu preiudicium generari. In quorum omnium testimonium et evidenciam ad premissa pleniorem, nostrum ac Capituli nostri predicti sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Gnezne in vigilia beati Adalberti martyris gloriosi, anno Domini M.CCC. quinquagesimo septimo, presentibus honorabilibus viris, dominis Ottone preposito, Iohanne decano, Preczslao archidyacono, Kelczone scolastico, Petro custode, Nicolao cancellario, per cuius manus transivit presens privilegium, Gneznensi, nec non Martino archidyacono Czirnensi, Iohanne preposito Kalisiensi, Iastkone scolastico Lanciciensi et Martino rectore ecclesie de Gora, canonicis eiusdem Gneznensis ecclesie, ac multis aliis fide dignis.
Brudzevo, Brudzewo, z niem. Brusdau. Byssowvald, Bischoffswalde. Gambarsow, Gębarzew. Slochoviensis, de Człuchów. Parvum Choynicz, Chojniczka. Wladislaviensis, de Włocławek. Dambrova, Dąbrowa. Thucholensis, de Tuchola. Czirnensis, de Czersk. Gora, Góra.


Dokument Nr 1357
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1357 Apr. 24, Gnezne; ecclesiae parochiali in Chomiąża, a Nicolao herede eiusdem villae erectae et dotatae, decimas de quibusdam villis mensae suae largitur.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. proventuum fol. 481 v. (Foljant pisany ręką XVII wieku). - Archiv. Consistorii Metropol. Acta acticata anni 1464.

In nomine Domini amen. Quoniam omnium habere memoriam divinum magis noscitur quam humanum, proinde nos Iaroslaus, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, ad universorum presencium et posterorum noticiam volumus devenire, quod fundata ad honorem omnipotentis Dei et beate Marie virginis gloriose, et specialiter ad honorem beati Iohannis Baptiste et sancti Iohannis ewangeliste in Chomansa nobilis viri domini Nicolai, heredis ville eiusdem, parrochiali ecclesia, pro sustentacione rectoris ipsius et eciam ad alia onera supplenda, eidem ecclesie decimas mense nostre, videlicet Mosciszewo, in Osza gora et in Swepranice cum earum novalibus protendentibus se ab antiquis agris duntaxat, in districtu Gneznensi sitis, attribuimus et de consensu fratrum nostrorum Gneznensis Capituli ascribimus perpetuo per presentes; declarantes specialiter, quod predictus Nicolaus fundacioni supradicte addidit duos mansos liberos et exemptos ab omni onere solucionis: unum ibidem in Chomansa ubi ecclesia est fundata, et alium in Nowa wes: nec non de aratura sua et suorum successorum decimam in Chomansa, in Dambrova, in Mosciczewo, in Osza gora, in Obodno, et alias ubicunque ipse Nicolaus et sui successores araverint. Insuper addidit memoratus Nicolaus ecclesie prefate pro dote partem insule in qua ipsa ecclesia est fundata, a cimiterio versus meridiem usque ad finem se protendentem; dans rectori ipsius ecclesie qui pro tempore fuerit domum pro se et aliam pro clerico, et eciam quatuor hortulanos locandi ibidem liberam facultatem. Addidit eciam sepedictus Nicolaus dicte ecclesie et rectori ipsius lacum dictum Szowinecz, situm infra limites pretacte hereditatis Chomansa, absque contradiccione et impedimento, omnia superius expressa per ecclesiam sepius dictam et rectorem ipsius qui pro tempore fuerit libere perpetuo tenenda et pacifice possidenda; renuncians omni iuri et dominio, quod sibi et successoribus suis in duobus mansis, parte insule, lacu et aliis omnibus premissis competebat vel competere posset quomodolibet in futurum. Ne vero super parrochia inter vicinas ecclesias controversia excitetur sed dormiat, sepefate ecclesie villas infrascriptas, scilicet ipsam Chomansa, Grzmancza, Nowa wess et Obodno, nomine parrochie cum earum novalibus, si infra limites dictarum villarum surrexerint Domino concedente, in futuro duximus presentibus perpetuo adiungendas. In cuius rei testimonium, nostrum et dicti Capituli nostri sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Gnezne in crastino beati Adalberti martiris gloriosi, anno Domini millesimo CCC. quinquagesimo septimo, presentibus honorabilibus viris, dominis Ottone preposito, Iohanne decano, Predslao archidiacono, Kyelcone scolastico, Petro custode et Nicolao cancellario Gneznensibus, nec non Martino archidiacono Cirnensi, Iohanne preposito Kalisiensi, Iascone scolastico Lanciciensi et Martino de Gora, dicte Gneznensis ecclesie canonicis, et aliis multis fidedignis.
Chomansa, Chomiąża. Mosciszewo, Mościszewo. Osza gora, Osinin. Swepranice, w Nrze. 7 Zvepavici, osada znikła. Dambrova, Dąbrowo. Obodno, Obódno. Lacus Szowinecz, jezioro, nad którem leży Chomiąża. Grzmancza, Grzmiąca. Cirnensis, de Czersk. Gora, Góra.


Dokument Nr 1358
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1357 Apr. 26, Gnezne; ratam habet venditionem scultetiae utriusque villae Śladków, a Pieczkone sculteto in rem Petri heredis de Maszkowice factam.
Warszawa. Archiw. Główne. Libri terrestr. Lanciciens. 186, fol. 259.

In nomine Domini amen. Quoniam oblivio memoriam gestorum excludit, dignum est, ut facta mortalium presentia, futurorum notitie scripti testimonio commendentur. Hinc est quod nos Iaroslaus, divina providentia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, notum facimus universis presentibus et futuris, quod veniens ad presentiam nostram Pieczko familiaris noster, scultetus villarum ecclesie nostre, videlicet utriusque Zlakow, non compulsus nec coactus nec etiam per aliquem errorem seductus, sed sanus mente et corpore recognovit expresse, se vendidisse eandem scultetiam heredi de Maskovicze etiam nostro familiari, pro certa quantitate pecunie cum iuribus et pertinentiis infrascriptis, scilicet cum quinque mansis liberis, medietate tabernarum, tertio denario iuramentorum et cuiuslibet iudicati tam de parvis quam de magnis causis, nec non cum tertio denario maccellorum et bancorum pistorum, sutorum et fabrorum, cum tertio quoque horto et aliis omnibus utilitatibus, que infra mensuram quinque mansorum predictorum poterint quomodolibet derivari, ipsamque scultetiam sibi in presentia nostra, omni iure renuntians quod sibi in dicta scultetia competebat vel in futurum posset competere, rationabiliter resignavit, per ipsum Petrum et suos liberos ac successores legitimos perpetuis temporibus tenendam, et etiam possidendam, vendendam, commutandam, obligandam aut etiam exponendam, nostro tamen et successorum nostrorum consensu ad id specialiter accedente. Verum quia certo certius didicimus, principale privilegium super predicta scultetia fore deperditum, nos volentes iurium scultetie predicte dubia amputare, predictam venditionem et emptionem ratas et gratas habentes, ipsas cum iuribus prenarratis, que ad dictam scultetiam pertinere profitemur, tenore presentium de consensu fratrum nostrorum Gneznensis Capituli confirmamus benigniter perpetuo valituram. In quorum testimonium, nostrum et predicti Capituli nostri sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Gnezne in crastino beati Marci evangeliste, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo, presentibus honorabilibus viris et dominis: Otthone preposito, Iohanne decano, Przeczlao archidiacono, Kielczone scolastico, Petro custode et Nicolao cancellario Gneznensibus, nec non Martino archidiacono Czirnensi, Iohanne preposito Kalisiensi et Iascone scolastico Lanciciensi, dicte Gneznensis ecclesie canonicis, et aliis fidedignis.
Utrumque Zlakow, Śladków rozlazły i Śladków górny. Maskovicze, Maszkowice. Czirnensis, de Czersk.


Dokument Nr 1359
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1357 Apr. 26, Gnezne; hereditatem ecclesiae suae, dictam Chryszczyna, Ianussio decano Cracoviensi exponit.
Pergam. orygin., u którego na pergaminowych paskach dwie pieczęcie przywieszono. Pierwsza znikła; z drugiéj pozostał ułamek pieczęci Kapituły Gnieźnieńskiéj; (pieczęć XXIV).
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 139.

Nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, universis presencium noticiam habituris tenore presencium publice recognoscimus et fatemur, quod compellente nos magna et ardua necessitate ecclesie nostre predicte, hereditatem nostram et eiusdem nostre ecclesie Chrosczina dictam vulgariter, sitam in terra Cracoviensi, honorabili viro domino Ianussio decano Cracoviensis et canonico nostre Gneznensis ecclesiarum pro centum marcis grossorum Pragensium de consensu fratrum nostrorum Gneznensis Capituli exposuimus cum decima et omnibus utilitatibus et fructibus qui de eadem hereditate poterint quomodolibet derivari, per ipsum dominum Ianussium vite sue temporibus pacifice possidendam. Si autem ipsum ad aliquam dignitatem pontificalem provenire contigerit Domino suffragante, extunc dictam hereditatem tenebitur nobis et nostris successoribus absque ulla solucione pecunie, difficultate postposita resignare. In cuius rei testimonium, sigilla nostrum et predicti Capituli nostri presentibus duximus appendenda. Datum Gnezne in crastino beati Marci ewangeliste, anno Domini M.CCC. quinquagesimo septimo, presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis Otthone preposito, Iohanne decano, Preczslao archidyacono, Kelczone scolastico, Petro custode, Nicolao cancellario Gneznensibus, et aliis multis fide dignis.
Chrosczina, Chryszczyna.


Dokument Nr 1360
Iohannes Poznaniens. ecclesie episcopus (1357) Iun. 30, Poznanie; censum mensae suae de molendino dicto Vitreum, pro sustentatione rectoris scholarum apud ecclesiam maiorem assignat.
Poznań. Archiv. Consistorii. A. C. anni 1621-23.

In nomine Domini amen. Nos Iohannes divina et apostolice Sedis providencia Poznaniensis ecclesie episcopus, notum facimus universis et singulis, presentibus et futuris quibus nosse fuerit oportunum, quod cupientes ut ministri dicte nostre ecclesie eo fervencius Deo largitori bonorum omnium deserviant in divinis, quo amplius bonis temporalibus, redditibus et proventibus adiuti fuerint seu eciam supportati, ad peticionis instancias honorabilis viri domini Kelczonis scolastici Gneznensis et Poznaniensis canonici, ob nostre et ipsius remedium animarum, censum quinque marcarum mense mee in molendino quod Vitreum nuncupatur, sito super fluvium dictum Cibina apud Poznan, recepta ab eodem domino scolastico certa pecunie quantitate, tandem dante Domino in usus dicte nostre Poznaniensis ecclesie intendentes, pro sustentacione certorum ministrorum ipsius ecclesie infrascriptorum, de consensu fratrum nostrorum Poznaniensis Capituli perpetuis temporibus duximus deputandum. Habebit siquidem Iohannes, qui est rector scolarum apud memoratam ecclesiam per dictum dominum scolasticum presentatus, nomine altaris sancte Crucis de censu dicti molendini annis singulis tres marcas grossorum, videlicet in Quatuor temporibus que erunt infra octavas Pentecostes, marcam cum dimidia, et in Quatuor temporibus currentibus ante festum Michaelis, similiter marcam cum dimidia a Iancone molendinario moderno et a suis liberis et successoribus legittimis, qualibet difficultate cessante, de quibus ipsum altare dictus dominus scolasticus liberaliter et benigne dotavit. Itaque dictus magister Iohannes tenebitur promoveri ad sacros ordines infra biennium a tempore date presencium computando, et missas tres septimanatim, videlicet secundis feriis pro Defunctis, quartis vero et sextis feriis, quas iuxta devocionem suam elegerit celebrare. Quod si dictus magister Iohannes infra dictum tempus in presbiterum promotus non fuerit, extunc eo ipso altari huiusmodi sit privatus. Provisio vero sive collacio ipsius altaris, ad dictum dominum scolasticum eo vivente, et demum ad nos perpetuo pertinebit de ipsoque provisio presbitero. Magister vero scolarum predictus qui pro tempore fuerit, ut eo melius preesse valeat eorum regimini et pueros informare, unam marcam in convocacionibus que currunt post festum Michaelis, et vicarii ipsius ecclesie aliam marcam pro anniversario domini scolastici predicti, in crastino octave beatorum Petri et Pauli apostolorum annis singulis faciendo, dicendo, videlicet vigilias et missas pro Defunctis officiose peragendo, in revolucione anni cuiuslibet in eisdem Quatuor temporibus post festum Michaelis percipient, que per molendinarium qui pro tempore fuerit perpetuis temporibus persolventur. Dominium autem et gubernacio ac tuicio ipsius molendini, ad nos et successores nostros nichilominus pertinebit. Preterea sextam marcam de censu molendini predicti, vicarii sepedicte nostre ecclesie parata pecunia comparaverunt a nobis de consensu dicti nostri Capituli; ad cuius marce solucionem, molendinarius ut premittitur anno quolibet ipsis tenebitur in Quatuor temporibus currentibus post diem Cinerum, ocasione vel excusacione qualibet proculmota. Ipsi vero vicarii astricti sint et eciam obligati annis omnibus ad faciendum exequias et anniversarium in crastino beati Gregorii, annis singulis vigilias et misse pro Defunctis officium peragendo pro salute anime domini Stephani, bone memorie decani Boratensis (sic) et Poznaniensis canonici, qui huiusmodi pecuniam eis legavit, inter presentes cum in missa Agnus Dei dicitur solummodo dividendo. Ut eciam hec ordinacio et condigna disposicio perpetuum robur obtineat, presentes litteras nostri et dicti Capituli sigillorum munimine duximus consignandam. Actum et datum Poznanie in crastino beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini millesimo (vacuum) presentibus honorabilibus et discretis viris et fratribus nostris de Capitulo Poznaniensi, scilicet Troyano preposito, Czyborio decano, Andrea archidiacono, Nicolao scolastico, Iohanne custode, Damiano cancellario Poznaniensi, Iohanne decano, Preczslao archidiacono Gneznensi, Sbilutho preposito Vladislaviensi, Martino archidiacono Cirnensi, Iohanne preposito Kalisiensi, Stanislao thezaurario, Dythcone, magistro Ambrosio, Nicolao Cebulca et Pribigneo, canonicis eiusdem ecclesie Poznaniensis eo tempore ad Capitulum congregatis.
Fluvius Cibina, Cybina rz. Vladislaviensis, de Włocławek. Cirnensis, de Czersk.


Dokument Nr 1361
Iohannes episcopus Poznaniens. ecclesie 1357 Iun. 30, Poznanie; Bogdano filio Pauli de Ruchocin scultetiam in Trzciniec iure de Środa ad locandum vendit.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. D, Nr. 81.

In nomine Domini amen. Illud humani sensus fragilitas exigit et requirit, ut gestarum rerum eventus, memorie hominum inscripcione testium commendetur. Proinde nos Iohannes divina et apostolice Sedis providencia episcopus Poznaniensis ecclesie, cupientes bona nostre ecclesie in melius Deo propicio reformare, hereditatem nostram Trzczienycza vulgariter nuncupatam, de voluntate et consensu fratrum nostrorum de Capitulo Poznaniensi Bogdano filio Pauli de Ruchoczino sculteciam vendidimus pro quinque marcis grossorum iure Sredensi in dicta hereditate, racione cuius scultecie debet habere duos mansos liberos, tabernam liberam, macellum carnium, sutorum, pistorum, fabrorum, cum duobus ortis; et tercium denarium de re qualibet iudicata idem scultetus cum suis liberis et successoribus legittimis iure hereditario perpetuo possidebit ac libere obtinebit cum uno prato circa quercum crematam et viam que ducit de villa ad magnam silvam versus Obram ad manum sinistram, quod sibi eciam addicimus. Ceterum volumus, quod idem scultetus vel sui successores legittimi nulli alteri ipsorum sculteciam in villa predicta vendere debebunt, nisi quem nos duxerimus acceptandum, et quod eciam unus debet eorum presidere iudicio et villanis, et non plures. Incolis vero hereditatis predicte septem annorum ab omni censu et decima plenariam concedimus libertatem, qua evulsa, ydem incole annis singulis in festo beati Martini de manso quolibet duas mensuras tritici, quatuor siliginis et sex avene cum sex scotis, duos grossos pro scoto computando, census nomine solvere tenebuntur, et eciam omnia alia iura exhibere et soluciones sive servicia facere, prout cetere ville nostre Theutonicales huic similes nobis solvere et exibere tenentur. Et quoniam iura Sredensis civitatis nobis sunt prorsus incognita, omnia iura que commodum et utilitatem respiciunt dominorum, salva nobis et integra in omnibus reservamus. In cuius rei testimonium, nostrum et predicti nostri Capituli sigilla presentibus duximus appendenda. Datum et actum Poznanie in crastino beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo, presentibus honorabilibus viris: Troyano preposito, Stiborio decano, Andrea archidiacono, Nicolao scolastico, Iohanne custode, Damiano cancellario, Iohanne, Nicolao preposito sancti Spiritus, Nicolao Czebulca, Pribignevo, canonicis Poznaniensibus, ac aliis.
Trzczienycza, Trzciniec. Ruchoczino, Ruchocin. Sredensis, de Środa na Szlązku, z niem. Neumarkt. Obra, Obra.


Dokument Nr 1362
Andreas archidiaconus Poznaniens. 1357 Iun. 30, Poznanie; villam Capituli Poznaniensis dictam Skrzynki, Iacobo filio Ian dicti Zira iure Magdeburgensi ad locandum tradit.
Pergam. orygin. Na sznurkach jedwabnych, zielon. przywieszono dwie podługowate pieczęcie. U pierwszéj powierzchnia wraz z wyciskiem odpadły; druga okazuje w górnéj połowie popiersie osoby duchownéj, w dolnéj na tarczy trójkątnéj godło rodu Paluków; (pieczęć XLVII); napis: S'Troyani ...ositi. Poznaniensis.
Poznań. Archiv. Capituli. III, 25.

In nomine Domini amen. Humani generis actiones memoria perpetua indigentes plerumque ab hominum noticia dilabuntur, nisi litterarum serie cum annotacione testium fuerint perhennate. Proinde nos Andreas archidiaconus Poznaniensis, cupientes et pro viribus affectantes hereditatem Poznaniensis Capituli dictam vulgariter Krzinka in melius reformare, ipsam Iacobo filio Ian, Zira dicti, de consensu honorabilis viri domini Troyani prepositi tociusque Capituli Poznaniensis ecclesie iure Theutunico, Maydburgensi videlicet exposuimus et dedimus ad locandum, dantes et assignantes sibi nomine scultecie et racione locacionis tres mansos liberos, tres ortos, thabernam, et in ea maccellum carnium, sutorum, pistorum atque fabrum, tercium quoque denarium de re qualibet per eum iudicata. Habebit eciam nostra in navi piscari in lacubus cum parvo reti quod vata vulgariter nuncupatur, et cum hamo dicto vanda. Venaciones eciam in feris exiguis et aviculis libere exercebit. Que omnia idem scultetus ac sui liberi et successores legittimi nomine scultecie predicte, iure hereditario libere, pacifice ac perpetuo possidebunt; ita tamen, quod si tempore succedente heredes multiplicati fuerint, extunc unus ab aliis redimat et remaneat solus heres. Incole autem hereditatis eiusdem, infra quatuor annorum spacium a solucione decime gaudebunt omnimoda libertate; sex vero annis inmediate sequentibus, ipsi incole per quatuor grossos de manso quolibet annis singulis racione decime nobis dabunt. Quibus decem annis elapsis, incole iam dicti quinque mensuras siliginis et quinque avene ac decem grossos de manso quolibet, festo beati Martini racione census et decime annis singulis solvere et in Poznaniam deducere tenebuntur. Pro honoribus vero, in Pascha per quindecim ova de manso, tota autem villa latus carnium pro octo grossis; item in festo beati Petri arietem pro sex grossis et per unum pullum de manso, in Natali vero Domini porcum pro octo grossis omnes incole domino ville dabunt. Duo eciam prandia dicti incole, et tercium scultetus annuatim, aut pro quolibet eorum quinque scotos grossorum solvent omni contradiccione semota, que circa iudicia bannita fieri consueverunt. Incole eciam predicti, ter in anno domino ville arare tenebuntur. Et quoniam iura civitatis Maydburgensis prorsus sunt nobis incognita, omnia iura que commodum et utilitatem respiciunt dominorum et que consueverunt in villis episcopatus Poznaniensis circumiacentibus observari, salva nobis et integra ac nostris successoribus reservamus. Et in huius rey testimonium, memorati domini Troyani prepositi Poznaniensis ac Capituli eiusdem ecclesie sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Poznanie in crastino beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini M.CCC. quinquagesimo septimo, presentibus et consencientibus dominis: Scziborio decano, Nicolao scolastico, Iohanne cantore, Iohanne custode, Iacobo archidiacono et officiali, Damiano cancellario Poznaniensibus, Iohanne decano, Przeczslao archidiacono, Kelczone scolastico Gneznensibus, Sbiluto preposito Wladislaviensi, Martino archidiacono Cirnensi, Iohanne preposito Kalisiensi, Ditkone, Nicolao preposito sancti Spiritus ante Poznaniam, magistro Ambrosio, Nicolao Cibulka, Pribigneo, Alberto, Iohanne notario domini capitanei, Naram, Andrea Covalski, canonicis Poznaniensibus eo tempore ad Capitulum congregatis.
Krzinka, Skrzynki. Wladislaviensis, de Włocławek. Cirnensis, de Czersk. Covalski, de Kowalskie.


Dokument Nr 1363
Wyrzbenta general. Polonie capitaneus 1357 Aug. 14, Konin; protestatur, monasterium Ląd hereditatem Szczonowo, cum tertia parte villae Wrąbczyn, hereditatis Zemczae conthoralis Alberti commutavisse.
Pergam. orygin. Na skrawku pergam. przywieszona pieczęć okazuje na tarczy trójkątnéj godło rodu Niesobiów; napis zatarty.
Warszawa. Zbiory Rusieckich. Diplomata.

Nos Wyrzbenta generalis Polonie capitaneus notum facimus omnibus et singulis, tam modernis quam futuris presencium noticiam habituris, quod venientes ad nostram presenciam dominus Iohannes divina miseracione abbas monasterii de Land Ordinis Cysterciensis cum sui conventus plenitudine voluntatis, parte ex una, et reverenda domina nomine Zemka conthoralis Alberti, parte ex altera, non compulsi, non coacti nec aliqua specie fraudis seu dolositatis seducti, sed de eorum bona ac spontanea voluntate comutacionem bonorum seu hereditatum inter se mutuo fecerunt et ordinaverunt; taliter, quod prefatus dominus abbas cum suo conventu de Land hereditatem sui monasterii, Usczonowo vulgariter dictam, cum omnibus utilitatibus memorate domine Zemcze pro tercia parte de magno Wroenschino comutavit et resignavit, et e converso iam dicta domina Zemka terciam partem hereditatis Wronschino pro integra hereditate Usczonowo supradicto domino abbati et suo monasterio comutavit, contulit et resignavit, taliter: quod moriente matre prehabite domine Zemcze, ipsa domina Zemca pro aliqua porcione matris in tercia parte prelibate hereditatis Wroenschino, materiam aliquam movere non poterit nec tenetur. Et ne prefata comutacio seu comutacionis et resignacionis protestacio fragilitate alicuius calumnie in irritum possit deduci, presentes scribi fecimus, signaculo nostri sigilli roborantes presentibus hiis testibus: Predslao Poznaniensi, Andrea Calisiensi castellanis, Franczkone herede de Vilcowo, Barnaba de Beganowo, Martino burgrabio in Konin, Wyslao plebano ibidem. Actum et datum Konin in vigilia Assumcionis Virginis gloriose, anno Domini M.CCC.L septimo.
Land, Ląd. Usczonowo, Szczonowo. Magnum Wroenschino, Wrąbczyn. Vilcowo, Wilków. Beganowo, Bieganowo.


Dokument Nr 1364
Bodzatha episcopus Cracoviensis 1357 Aug. 25, Cracovie; filium fratris sui b. m. Thomae de re familiari informat.
Pergam. orygin. bez śladu przywieszenia pieczęci. Format wązki.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 140.

Bodzatha episcopus Cracoviensis.
Mittimus tibi informacionem talem: quod post mortem Henrici antiqui ducis Glogovie multa mala fuerunt exorta in regno Polonie, et tunc hereditates duas, dictas vulgariter Birzglyn et Balcow perdidimus tali modo: quod Birzglyn data fuit pro sexaginta marcis pro captivitate Andree patrui nostri Bervoldo castellano Sremensi, Balkow vero obligata fuit pro quadraginta marcis grossorum comiti Iohanni de Plomicow; et sic non remansimus, tantum circa villam matris nostre Iezora vulgariter dictam. Post hec succedente tempore, nobis existentibus archidyacono Crucviciensi, emimus pro pecunia nostra a patruis nostris et confratribus villam Nancow vulgariter dictam pro sexaginta marcis grossorum. Post hec emimus Nydome pro octuaginta marcis grossorum a Stephano fratre nostro; deinde Birzglino a predicto Bervoldo redemimus pro sexaginta marcis grossorum. Tandem, nobis existentibus in Awynione, pater tuus, frater noster Thoma bone memorie, carere noluit porcione apud patrem suum, patre nostro bone memorie sibi respondente, quod sibi notum esset: quod filius noster et frater tuus decanus Cracoviensis istas tres hereditates prius notatas, per ipsum emptas cum fuisset archidyaconus Crusviciensis, non possemus facere in absencia sua divisionem (sic). Eo vero fratre nostro inportune petente et carere nolente, dedit sibi eleccionem inter istas tres hereditates usque ad adventum nostrum de curia Romana; qui sibi Birzglino elegit, nobis vero Nydome et patri nostro Nancovo; quam hereditatem frater noster et pater tuus tenuit, possedit quiete usque ad mortem suam. Et postquam fuimus reversi de curia Romana, recepimus in obligacione medietatem ville Iacubovo dicte in duodecim marcis, sortem Sandevogy heredis de Czapple in duodecim marcis, partem eiusdem hereditatis dictam Czlochowo emimus a veris heredibus pro XXX marcis, partem Bodzathe emimus pro XX marcis nostris et decem matris tue, glotis nostre. Tandem in episcopatu existentes, redemeramus Balkovo pro quadraginta marcis in quibus fuit obligata grossorum; et quadraginta marcas dedimus venerabili fratri nostro domino Mathie episcopo Wladislaviensi pro absolucione Andree patrui nostri predicti et aliorum patruorum nostrorum. Videntes vero nuper imminere nobis malum, fratribus nostris consanguineys et aliis amicis nostris, quod Petrus Lythwanus gener cum uxore sua, sorore nostra, medietatem civitatis dicte Wrzesna et medietatem ville dicte Guthovo indubitanter regi in centum marcis voluerit obligare, novissime autem pro Labissino dedimus centum quinquaginta marcas. Verum super hiis omnibus habeas consilium venerabilis fratris nostri domini Iohannis episcopi Poznaniensis, et Pasce patrui sui castellani Gneznensis, sinceri amici nostri; nec cum matre aliquam divisionem facias, quod tibi prohibemus. Nam quidquid tenes, a nobis tenes totum. De iumentis te informamus: quod recedendo in Awinione curiam Romanam, dimisimus apud te iumenta nostra tam magna quam parva cum poledris quadraginta; et glotis nostre, matris tue tunc erant tria iumenta, et non plura. Aratra omnia in omnibus villis, boves et iumenta, per nos fuerunt statuta et informata pecunia nostra. Super hys omnibus, quod tibi fuerit consultum et factum circa hoc, et consilium domini episcopi et patrui sui predictorum, nos quam cito potes informare. Data Cracovie in crastino beati Bartholomey apostoli gloriosi, anno Domini M.CCC.LVII.
Birzglyn, Bierzglin. Balcow, Białków. Plomicow, Płonków. Iezora, Jeziora. Crucviciensis, de Kruszwica. Nancow, Janków. Nydome, Nidom. Iacubovo, Jakubowo. Czapple, w Nrze 7 Scaple, osada znikła w okolicy m. Żnin. Czlochowo, część pierwszéj równie znikła. Wladislaviensis, de Włocławek. Wrzesna, Września. Guthovo, Gutowo. Labissino, Łabiszyn.


Dokument Nr 1365
Hermannus abbas in Lukna 1357 Nov. 11, in Lukna; Clementi cuidam scoltetiam villae sui monasterii dictae Bracholin certis conditionibus vendit.
Wągrowiec. Archiv. monasterii. Protocollum quartum fol. 18 v.

In nomine Domini amen. Ut non possint in posterum attemptari calumpnia que geruntur nostris temporibus, eternari solent litterarum memoria. Nos igitur Hermannus abbas in Lukna Ordinis Cisterciensis, notificamus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod de communi consensu fratrum nostrorum Clementi et suis posteris ac successoribus pro novem marcis grossorum Pragensium vendidimus sculteciam in villa nostra iure Maideburgensi locata, que Bracholino vulgariter nuncupatur, in qua sibi suisque posteris contulimus liberos duos mansos in perpetuum libere possidendos. Idem scultetus Clemens dedit filio suo uterino dimidium mansum de propriis agris suis in perpetuum obtinendum, qui vocatur Petrus. Et post hoc damus dicto sculteto aream liberam et hortum liberum, exceptis suis mansis exemptis in dicta villa nostra locatis; pro sua utilitate etiam in lacubus nostris pertinentibus ad nominatam villam in Bracholino et Szidovo piscari cum parvis retibus, que vulgariter nominantur slampnicza, latnicza, gulgustris et cum aliis quibusdam hamis. Si vero scultetus ignoraverit piscari, tunc piscatorem per predicta instrumenta pro se obtinebit. Preterea damus dicto sculteto de omni iudicio iudicato in eadem villa tercium denarium; et totum iuramentum, si quod absit fuerit, pro se habebit, sicut est iuris Maydburgensis. Item, si dictus scultetus iam dictam sculteciam vendere vellet, ipsam militi non concedimus sed kmethoni, si ipsam emere noluerimus. Item scultetus tenetur nobiscum equitare et servire in negociis nostris in tota regione Polonie et Pomeranie, in equo proprio valente tres marcas Thorunenses, in nostris expensis. Et predictus scultetus tenetur nobis dare, loco decime de predictis suis liberis et exemptis duobus mansis et alio manso, tres scotos predicte monete. Kmethones vero solvent nobis de quolibet manso unum fertonem eiusdem monete, et decimam dabunt in campo frumenti et decimam lini, sicut in iure continetur Maydburgensi. Item kmethones dabunt nobis unusquisque viginti ova in festo Pasche, et duos pullos in Assumpcione beate virginis Marie. Et prefati kmethones tenentur nobis arare tribus vicibus in anno, perficere et seminare sicut sibi ipsis, et causa peticionis nostre debent tres dies laborare in anno. Preter hoc, cum magna iudicia fiunt ter in anno, kmethones debent nos metquartum recipere bis in anno in expensis suis et honorifice procurare; scultetus vero semel in anno, sed laute procurare tenetur. Dictorum vero kmethonum prandia non curabimus, qui debebunt nobis dare decem ova in festo Pasche et pro censu duos scotos unusquisque. Eciam damus dicto sculteto pratum in longitudine et latitudine octo plaustrorum consuetorum, more memorato obtinendum per totumque possidendum. In cuius rei testimonium, presentes nostro sigillo ac nostri conventus duximus roborari. Datum in Lukna in die sancti Martini confessoris presentibus hiis testibus: Thomislao iudice Kalisiensi. Bodzatha de Lagniszewo et Andrea plebano de Lukna, sub anno Domini M.CCC.LVII.
Lukna, Łekno. Bracholino, Bracholin. Szidovo, osada znikła. Lagniszewo, Lęgniszewo.


Dokument Nr 1366
Stanislaus de Insula iudex terre Cuyavie 1357 Nov. 29, in Crusvicia; ordinat limitationem inter villam monasterii de Mogilno nomine Ciechrz, et villas monasterii de Strzelno, dictas Sławsk, Rzadkwin et Strzelno.
Pergam. orygin. Na skrawkach pergaminowych przywieszono dwie pieczęcie. Pierwsza rodu Leszczyców, napis: S. Stanislai iud. Cuyav.; druga wyobraża Kotwicę morską, bez tarczy, napis: S. Dobegnei de Colud.
Strzelno. Privilegia monasterii. Diplomata.

Nos Stanislaus de Insula, iudex terre Cuyavie incliti principis ac domini, domini Kazimiri Dei gracia regis Polonie, tenore presencium recognoscimus universis, quod coram nobis iudicio domini regis in Crusvicia presidente, venerabiles et religiosi viri, dominus Borislaus abbas monasterii Mogilnensis Ordinis sancti Benedicti, nec non dominus Marcus prepositus monasterii sancte Trinitatis in Strelno Ordinis Premonstratensis contenderunt pro metis, gadibus seu limitacionibus inter hereditatem Cechirz dictam monasterii Mogilnensis, nec non Strelno, Slawsko, Rzotquino, hereditates monasterii Strelnensis: quibus strenuum militem dominum Dobegnevum de Coluda subcamerarium Wladislaviensem, cuius officii interfuit limitacionibus interesse, et Vitum ministerialem ad limitaciones deputatum, ad convocandum confinium dictarum hereditatum dedimus de iudicio, et mandavimus confinium ac kmethones ad hanc limitacionem spectantes convocare. Qui cum convenissent, ad sepedictorum dominorum abbatis ac prepositi peticionem, ad limitacionem inter eos faciendam venimus una cum videlicet domino subcamerario Wladislaviensi Dobegnewo, Antonio de Zyrniki, Nicolao et Wenczeslao de Sulkow, Zbroslao de Krassicz, Wrotslao de Luziczko nobilibus, ac aliis multis ad hanc rogatis et vocatis; factaque est vera limitacio inter predictas hereditates a fine usque ad finem, et cumuli atque mete vere et veraciter signate ibidem coram nobis. In cuius rei testimonium, ad peticionem domini Marci prepositi Strzelnensis hanc literam sibi dedimus, nostro ac domini subcamerarii Wladislaviensis sigillis signatam. Anno Domini millesimo CCC.LVII, in vigilia sancti Andree apostoli gloriosi.
Insula, Ostrów. Mogilnensis, de Mogilno. Strelno, Strzelno. Cechirz, Ciechrz. Sławsk, Rzadkwin, Kołuda, dziś tak samo. Wladislaviensis, de Inowrocław. Zyrniki, Żerniki. Sulkow, Sukowy. Krassicz, Kraszyce. Luziczko, Ludzisko.


Dokument Nr 1367
Nicolaus scolasticus et ceteri canonici ecclesie Lubuczens. 1357 Dec. 31, in summo Wratislavie; Iohannem Conoplach, concanonicum suum, procuratorem, etiam in causa appellationis a Iaroslao Gneznensi archiepiscopo ad curiam Romanam instituunt.
Pergam. orygin., na którym przy końcu, obok oświadczeń notariorum publicorum signa tychże narysowane.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 136.

In nomine Domini amen. Anno Nativitatis eiusdem M.CCC.L septimo, Indiccione X, Kalendas mensis Ianuarii, hora tercia, in summo Wratislavie, in stuba curie habitacionis honorabilis viri domini Petri de Bythom, cantoris sancte Crucis sancti Iohannis Wratislaviensis et Lubuczensis ecclesiarum canonici, in presencia mei notarii infrascripti et testium subscriptorum ad hoc specialiter vocatorum, viri honorabiles et discreti domini Nicolaus scolasticus, Conradus de Kewsungin, Petrus de Opal, Petrus de Opal prefatus et Iohannes dictus de Prus dicte ecclesie Lubuczensis propter submissa capitulariter congregati, unanimiter et concorditer fecerunt, constituerunt et prout melius potuerunt ordinaverunt ex se ipsis honorabilem virum dominum Iohannem Conoplach, ipsorum concanonicum et confratrem presentem et mandatum procuracionis subscriptum in se sponte suscipientem, suum et eorum cuiuslibet verum et legittimum procuratorem negociorum gestorem et nuncium specialem, dantes et concedentes sibi plenum mandatum et liberam potestatem ad representandum se et comparendum pro eis et ipsorum nomine coram reverendo in Christo patre et domino, domino Iaroslao divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, et ab ipso et eius mandatis ac constitucionibus synodalibus et provincialibus, ac aliis gravaminibus quibuscumque illatis vel inferendis per dictum dominum .. archiepiscopum dominis et Capitulo memoratis, ad Romanam curiam, si et quociens opus fuerit, ex causis racionabilibus appellandum seu appellacionem vel appellaciones interponendum apostolicas, petendum et recipiendum alium vel alios procuratorem vel procuratores, loco sui substituendum et revocandum quando et quociens sibi videbitur expedire; et alia omnia et singula faciendum, exercendum et procurandum, que circa premissa et premissorum quodlibet necessaria fuerint ac eciam opportuna, eciam si mandatum speciale exigant et requirant qualiter superius est expressum: promittentes se ratum, gratum et firmum perpetuo habituros, quidquid per dictum ipsorum procuratorem aut substitutum vel substitutos ab eo, factum, procuratum et gestum fuerit in premissis et quolibet premissorum. Acta sunt hec anno, Indiccione, mense, die, hora et loco, quibus supra, presentibus discretis viris, domino Petro dicto Plessil vicario ecclesie sancte Crucis predicte, Iohanne Modlici infrascripto et Iohanne de Cunczindorf, notariis publicis, Iohanne de Bythom, et Cunczone de Plato dicti domini Petri de Opol familiari, testibus ad premissa.
Bythom, z niem. Beuthen na górn. Szlązku. Lubuczensis, de Lubusz, z niem. Lebus.


Dokument Nr 1368
Kazimirus rex Polonie etc. s. a. d. et l.; privilegia Iudaeis a Boleslao duce Maioris Poloniae concessa, in eorundem favorem extendit. (Cnfr. diploma Nr. 605, (412a.).
Poznań. Königl. Staats Arch. Liber actorum castri Poznaniens. a. 1554, f. 420. (Oblatowany przez Żydów Poznańskich przywilej, który dał tymże Żydom: Sigismundus Augustus rex Poloniae etc. 1548 Dec. 11, Piotrkoviae in conventione generali, zawierający przywilej, który dał tymże Żydom: Casimirus rex Polonie etc. 1453 Aug. 13, (sic; zam. 1447 Aug. 14,) Cracovie, a który transsumuje poniższe statuta.) - Lib. act. castri Poznan. a. 1604, f. 25; et a. 1620, f. 747. (Oblatowany przywilej nadany Żydom Poznańskim przez: Sigismundus III rex Poloniae etc. 1592 Oct. 12, Warszawiae, zawierający przywilej tymże Żydom nadany przez: Stephanus rex Poloniae etc. 1580 Ian. 2, Warszawiae, a który wszystkie poprzednie transsumuje). - Bandtkie. Ius Polonicum, p. 1. (Codex B. III).

In nomine Domini amen. Nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, nec non terrarum Cracovie, Syradie, Sandomirie, Lancicie Cuyavieque dominus et heres Poznaniensis (sic), volumus devenire ad noticiam universorum tam presencium quam futurorum, quod ad nostre maiestatis nostrorumque nobilium terrigenarum presenciam venientes quidam nostri Iudei de regno nostro mansionem in Maiori Polonia habentes, offerentes privilegium a serenissimo duce Boleslao bone memorie datum, qui prius fuit dux et dominus terrarum Polonie, ipsis Iudeis ipsorumque iura et statuta in se continens: quod quidem privilegium cum statutis nostra regalis maiestas nostrorumque dominorum ac nobilium terrigenarum providencia matura deliberacione ponderantes, dicti privilegii seriem de verbo ad verbum legimus, in eoque nichil reperientes quod nostre displiceret maiestati aut iuris modo in aliquo articulo derogare videretur: hoc attendentes, dictum privilegium, maiestatis nostre ac nostrorum dominorum nobiliumque terrigenarum maturo cum consensu iussimus et adhesimus renovare et confirmare, acceptum, gratum atque firmum statuentes.
Primo quidem statuimus, ut pro pecunia, re mobili aut pro qualibet re immobili, seu pro causa criminali que tangeret personam aut res Iudeorum, nullus Christianus contra Iudeos pro qualibet re mobili et immobili que tangeret, ut prefertur, ipsorum Iudeorum vitam vel bona, talis Christianus contra prefatos Iudeos, si aliquem inculpaverit pro quacunque re, eciam criminali, non admittatur ad testimonium, nisi cum duobus bonis Christianis et eciam cum duobus bonis Iudeis, qui omnes supradicti in sua humanitate non essent infames; sed cum sint accepti, taliter si prefatus Christianus convicerit aliquem ex Iudeis, tunc primo ille Iudeus puniri debet pro quo a prefato Christiano infamatus seu inculpatus fuerit. Qui duo Christiani iurare debent super sacram Crucem, videlicet sic: Ita nos Deus adiuvet et sancta Crux etc. secundum morem ipsorum Christianorum; Iudei vero iurabunt super rodale Decem preceptorum secundum consuetudinem ipsorum Iudeorum, super summam que se extendetur quinquaginta marcarum (sic) fusi argenti puri; et quitquid inferius esset quam se predicta summa fusi argenti quinquaginta marcarum extendere videretur, tunc ipsi Iudei super feruncam, alias kolcze, circa scolam in ostio pendentem debebunt iurare secundum morem ipsorum, hoc est tali modo seu rota: Ita nos Deus adiuvet qui illuminat et obscurat et libri Moisi; ita debet fieri iuramentum Iudeorum, et aliter non, pro quacunque re, sit magna sive parva, tenendo se feruncam, et hoc debet mandare ministerialis, alias wozni vel skolni, cui demandaretur.
Item si aliquis Christianorum Iudeum impedierit, asserens, quod sibi pignora sua invadiavit, et Iudeus hoc negaverit: tunc ipse Christianus si simplici verbo Iudei fidem noluerit adhibere, Iudeus iurando sine Christiano debet esse ab eo liber.
Ceterum si Christianus pignus seu vadium impignoraverit in minori summa peccunie, et Iudeus dicens asserit fore maiorem summam, extunc Iudeus (sic), prestito sibi iuramento secundum morem ipsorum, talis Christianus sibi Iudeo solvere debebit et tenebitur principalem summam peccunie, pariter cum usura absque omni dilacione dare.
Insuper Iudeus poterit recipere omnia pignora que ei oblata fuerint, quocumque nomine vocitentur, exceptis sanguine madefactis seu madidis, et sacris vestibus que pro cultu divino sunt dedicate, que nullatenus acceptabit; dempto, quod eadem alicui presbitero ad servandum daret, quia solus servare non potest.
Item si aliquis Christianus impediret Iudeum propter pignus quod Iudeus habet, quod eidem per violenciam furtive sit ablatum, Iudeus iureiurando super pignus eo tempore dicet: quando michi tale vadium seu pignus est invadiatum, nescivi quod furtive sit ablatum vel per violenciam raptum fuisset, sed credidi fore vadium esse (sic) iustum et liberum. Iudeus iurabit iuramento suo, in quantis sit ei huiusmodi pignus invadiatum; et sic Iudeo, expurgacione facta, Christianus ipse principalem peccuniam, in qua tale vadium sit obligatum, et usuram a tempore obligacionis excrescentem eidem realiter et cum effectu persolvere debebit.
Item, quod absit, si casu in fortuito incendium ignis evenerit, aut furtive res et bona Iudei una cum aliquibus pignoribus deperderentur, tunc prefatus Iudeus testimonio aliquorum Iudeorum sibi vicinorum protestare debet, quod res seu bona una cum pignoribus sibi invadiatis sibi furtive sunt ablata et recepta; et nichilominus Christianus volens habere talia pignora invadiata, Iudeus vero, prestito iuramento secundum morem ipsorum Iudeorum, erit liber et solutus ab ipso Christiano. Et si Iudeus talis iurare non presumpserit, extunc ipso Christiano tantum, quantum prius super vadium perditum dedit, addere tenebitur, et erit liber ab ipso Christiano.
Item si Iudei inter se de facto discordiam contencionis commiserint aut aliquam guerram, vel Iudeus cum Christiano, et se mutuo sic contendentes percusserint aut vulneraverint, tunc neque iudex civitatis neque consules neque eciam aliquis hominum, tantummodo palatinus ipsorum Iudeorum aut ille qui loco eius presidet eosdem iudicet, et illi iudicabunt taliter in iudicio locando scabellum cum Iudeis.
Si vero prefatus Iudeus, sic contendens cum quocumque hominum prefatorum, postulaverit reponi talem causam ad nostram maiestatem, tunc palatinus vel eciam iudex ab eo substitutus, quicumque pro tempore fuerit, huiusmodi causam ipsius Iudei ad nos debebit deferre. Et eciam quecumque causa verteretur coram palatino inter Iudeos et palatinum aut substitutum eius, dummodo postulaverint, debet deferri ad nostre maiestatis adventum.
Item nullus palatinus aut capitaneus debent aliquos proventus, alias poplathky, et contribuciones, dany, apud Iudeos excipere, nisi quo eas ipsi Iudei de sua voluntate donaverint; et hoc ideo, quia nos eos reservamus pro nostro thesauro.
Et eciam statuimus, quod quecumque causa propter discordiam aut contenciones inter Iudeos oreretur, hoc nullus nisi ipsorum antiquiores iudicare debent, dempto, quod si ipsi veritatem inter eos comperire nequiverint, extunc ad dominum palatinum id deferre debent.
Item si aliquis Iudeorum suis superioribus non esset obediens, extunc talis domino palatino luet penam trium marcarum, et superioribus suis similiter penam trium marcarum.
Insuper si Christianus cum Iudeo contenderit insimul quovis modo, et si idem Christianus Iudeum vulneraverit vulnere cruento vel livido, aut ipsum in faciem maxillaverit vel ipsius crines de capite erruerit, tunc nos damus ipsi Iudeo talem nostram iurisdicionem: quod prefatus Iudeus taliter vulneratus, prestito iuramento secundum consuetudinem super cathenam, alias kolcze, schole ipsorum Iudeorum in ostio, tunc talis Christianus, si per Iudeum superiuratus fuerit, debebit et tenebitur dare eidem Iudeo pro maxilla a quolibet digitto quinque marcas, a vulnere livido decem marcas, a vulnere vero cruento medietatem suorum bonorum tam mobilium quam immobilium predicto Iudeo; residuam vero medietatem bonorum huiusmodi, pro nobis et nostris successoribus et pro palatino huius districtus reservamus, et alias iuxta nostram voluntatem prescripta iudicabimus. Sed pro crinibus extractis de capite Iudei, prefatus Christianus sibi solvere tenebitur secundum decretum dominorum in iudicio presidencium, iuxta posicionem iuris.
Ceterum, quod absit, si aliquis Christianus aliquem ex Iudeis occiderit, extunc proximior Iudeus occisi Iudei si periuraverit ipsum Christianum super rodale Decem preceptorum secundum morem Iudeorum, tunc volumus et statuimus, quod talis Christianus sic per Iudeum superiuratus debet mortificari morte, taxando caput pro capite; et aliter in ea re non sit faciendum.
Si vero talis Christianus, si occiderit Iudeum, aliquo modo evaserit, sic quod non possit capi nec haberi in manibus, extunc ipsius Christiani bona mobilia et immobilia quecumque habuerit, prima medietas dictorum bonorum et hereditatum debet devolvi super propinquiores consanguineos Iudei interrempti, reliqua vero medietas pro camera nostra regia pertinere debet.
Item si talis profugus Iudei interrempti salvum conductum habere voluerit, dari sibi non debet, nisi cum consensu dictorum consanguineorum ipsius Iudei interrempti.
Item volumus et statuimus: si aliquis ex Iudeis intraverit in domum alicuius Christiani, nullus hominum Christianorum sibi aliquod impedimentum, gravamen vel molestiam debet inferre.
Item quilibet Iudeus potest libere et secure ire, transire aut equitare sine omni impedimento vel arresto a civitate ad civitatem, ab una provincia ad aliam in regno nostro secundum morem secure libertatis, sine impedimento et arresto in omnibus civitatibus nostris et ipsorum subditorum vel provinciis. Et quilibet Iudeus in regno nostro potest libere et secure sine omni impedimento secum ducere bona sua et res seu mercantias quascunque voluerit seu habere poterit, ipsasque vendere et alias emere, commutare et ad usus beneplacitos convertere ipsius, in locoque civitatis vel oppidi morari, stare libere et secure sine omni impedimento et arresto quamdiu sibi opportunum fuerit. In omnibus civitatibus, oppidis, villis et aliis locis regni nostri, nostra regia quilibet eorum pociatur securitate et salvo conductu, thelonea solita prout alii Christiani solvunt, et non aliter, persolventes.
Si vero contingat ipsis Iudeis secundum consuetudinem ipsorum ducere mortuum Iudeum vel Iudeam de una civitate ad aliam civitatem vel provinciam, tunc theloneator loci huiusmodi nulla thelonea a tali mortuo Iudeo exigere audeat. Et si aliquis ex theloneatoribus in contrarium nostrorum presencium statutorum et mandatorum theloneum a tali mortuo Iudeo receperit, extunc statuimus et volumus, quod talis theloneator iudicari debet sicut fur, predo et raptor, eiusque bona, quecumque sint, ad nos devolvi debent.
Item volumus et statuimus, quod quilibet Iudeorum potest libere et secure ad balneum civitatis generale cum Christianis intrare, et nichil superflue solvere debet, nisi prout alii incole civitatis.
Eciam ubicumque Iudei mansionem habuerint in aliqua civitate vel oppido regni nostri, possunt eis mactare peccora et peccudes pro carnibus ad suam utilitatem; et si alique carnes eis secundum morem ad voluntatem et placitum non fuerint, tunc eas vendere possunt quomodo melius poterint vel eis videbitur.
Item si aliquis ex Christianis ipsorum Iudeorum cimeterium, ubi sit sepultura ipsorum, lapides ibidem violenter eiecerit seu amoverit, aut alia loca in dicto ipsorum cimeterio quovismodo destruxerit, ille, quicumque talia fecerit, res et bona ipsius super cameram nostram regiam devolvi debebunt; quod volumus fieri et teneri firmiter secundum iurisdicionem ipsis Iudeis per nos datam.
Item si quis Christianorum temerarie et presumptuose super scholas ipsorum iactaverit, palatino nostro, ipsorum tutori, talis Christianus duo talenta piperis pro tali pena solvere tenebitur et debebit.
Item si aliquis Iudeus cittatus fuerit per iudicem ipsorum primo et secundo, et si non paruerit, pro quacumque cittatus fuerit causa, pro qualibet vice solvere debebit et tenebitur suo iudici per unum talentum piperis. Si vero cittatus tercio non paruerit, pro quacumque re cittaretur, illam eo facto perdet et amittet.
Item iudex ipsorum Iudeorum non debet aliquam sentenciam promulgare nec proferre aut sentenciare, nisi prius habito super hoc speciali ipsorum Iudeorum consensu.
Item iudex Iudeorum non habet aliquem Iudeum iudicare in iure suo, nisi talis Iudeus cittatus fuerit cum cittacione per skolny, ministerialem; tunc primo iudex dictum Iudeum debet iudicare secundum hoc, pro quo cittatur.
Et si aliquem Christianum contigerint vulnera, quecunque sint, super Iudeum, tunc debet ea monstrare skolnemu ipsorum Iudeorum et eciam ministeriali: et ipse iudex non debet iudicare nec iudicium locare in causa tali alibi, nisi circa scholam ipsorum Iudeorum aut eciam ubi dicti Iudei, cum iudice ipsorum ex utraque parte consencientes, ipsis locum aptum ad hoc elegerint seu deputaverint; et ibidem si adducet Christianus duobus Iudeis et duobus Christianis: quod sibi idem Iudeus vulnera dedit et intulit: tunc sibi ea Iudeus solvere debebit iuxta composicionem terrestrem.
Ceterum si alicui Christiano quodcumque vadium fuerit furtive ablatum et invadiatum inter ipsos Iudeos, debet interrogare seniorem schole ipsorum, et ille senior schole ipsorum sub anathemate ipsorum requiret inter Iudeos de tali vadio, et idem servitor schole debet hoc facere cum scitu senioris Iudei; et si aliquis ex Iudeis tale vadium furtive ablatum negaverit ante servitorem schole et Iudeorum seniorem, et posthea si arrestatum fuerit apud quempiam ex ipsis, talis Iudeus perdet suas totas pecunias super vadium datas, et domino palatino debetur tres marcas pro pena.
Item statuimus et volumus hoc habere, quod nullus ex ipsis Christianis debet querere aliqua vadia violenter, quecumque sint, in habitaculis seu in domibus ipsorum Iudeorum, nisi prius posita una marca auri puri in limite hostii ipsius Iudei, quam levare debet ipse Iudeus; tunc primo inquirat de dicto vadio ipse Christianus. Et si aliquis ex Christianis non attendens et non curans statuta nostra, violenter in domum Iudei intraverit querendo res suas quascumque non ponens aurum pretactum, talis Christianus iudicari debet ut predo et raptor.
Eciam nullus Christianus cittare debet aliquem Iudeum in iudicium spirituale quocumque modo fuerit et pro quacumque re; et quacumque cittatione cittatus, nec Iudeus debet respondere coram iudice in iudicio spirituali, sed cittetur talis Iudeus coram ipsius palatino qui tunc pro tempore fuerit, et ulterius prefatus palatinus cum capitaneo nostro pro tempore existenti tenebitur defendere, tueri et intercedere ipsum Iudeum a tali cittacione iuris spiritualis.
Insuper statuimus, quod quilibet Iudeus qui haberet aliquod vadium, quodcumque sit et cuiuscumque valoris esset, et steterit ultra debitum terminum invadiacionis, alias by ssia thaka zasthawa wysthala, ita quod eam Iudeus servare nollet quia non staret, prefatus Iudeus debet tale vadium ostendere et ponere coram ipsorum palatino aut ipsius vice gerente, et posthea dictus Iudeus debet avisare Christianum per ministerialem pretacti vadii pro exempcione; et si ipse Christianus neglexerit exemere post eam avisacionem ministerialis, ipse Iudeus potest convertere prefatum vadium ad suos usus beneplacitos ubicumque voluerit. Eciam si prefatus Iudeus pretactum vadium non monstraverit taliter et vendiderit sicut premissum est, tunc tenebitur ipse Iudeus domino palatino pro pena tres marcas.
Item de speciali consensu maiestatis nostre statuimus et volumus habere, quod quilibet Iudeorum nostrorum potest accomodare et inscribere peccunias seu bona sua nobilibus nostris terrigenis, cuiuscumque status aut condicionis fuerint, et illas ipsorum peccunias firmare libris terrestribus, castrensibus, civilibus, pretorialibus et scabinorum. Et super vadia possunt accomodare suas peccunias, cuiuscumque valoris fuerint talia; et ipse Iudeus non plus debebit recipere de usura a talibus vadiis, nisi per unum grossum septimanatim a qualibet marca, quamdiu talia vadia apud ipsos Iudeos steterint.
Et si contigerit, quod aliquis ex Iudeis nostris monuerit aliquem ex suis quibuscumque debitoribus quomodocumque, cui ipsi debitores essent obligati sive obligacionibus litterarum cum sigillis suis sive inscripcionibus librorum pretactorum: indulsimus etenim ipsis Iudeis, quod possunt accomodare peccunias suas terrigenis super bona obligatoria, sigillis ipsorum terrigenarum nostrorum ad litteras appensis: et ubi prefati debitores ita prout se inscripserunt temerarie non curaverint Iudeis eciam et pro vadiis sicut sunt obligati plenariam facere solucionem, extunc vobis palatinis, capitaneis, burgraviis, vestrisque vicesgerentibus et quibusvis aliis officialibus pro tempore existentibus precipimus habere volentes, quatenus ipsis nostris Iudeis finale complementum iusticie cum prefatis terrigenis nostris, debitoribus eorum, ministretis et vestris subditis ministrare faciatis, ita pro peccunia recepta sicut et pro usura, et aliter non facturi.
Et ad introligacionem bonorum hereditariorum in terris nostris si procederint, et ministeriales affectaverint super pignora, alias na cziz, nostro regio mandato, vos supradicti et vestrum quilibet debetis et tenemini ipsis nostris Iudeis prebere auxilia et subsidia secundum iuris formam, eosdem Iudeos ab omnibus iniuriis ipsorum tuentes et deffendentes, eosque Iudeos ad talia bona nostrorum terrigenarum introligantes.
Si vero aliqui ex Iudeis fuerint introligati per vos et subditos vestros in aliqua bona hereditaria nostrorum terrigenarum, nos statuimus et decernimus, quod in cuius terrigene bona aliqui ex Iudeis introligarentur, talis terrigena noster sibi Iudeo debet ponere fideiussores bone possessionis, quos eciam ipse Iudeus acceptaverit, illius districtus in quo bona ipsius sint sitta: quod talis noster Iudeus eadem bona hereditaria possit pacifice et quiete tenere et possidere absque impedimento cuiuslibet hominis, tali sub condicione, prout eciam bona hereditaria iurisdicionem habebant, nichil iuris aut dominii ibidem diminuentes.
Et si contigerit, quod aliquis ex nostris terrigenis, cuius bona hereditaria aliquis ex Iudeis tenuerit per introligacionem realiter factam, et idem terrigena non curaverit eadem bona exemere ad decursum annorum secundum consuetudinem terrestrem antiquitatis, nos statuimus, quod post decursum trium annorum, ipse Iudeus potest libere vendere prefata bona hereditaria, et ad suos proprios usus convertere prout sibi melius et utilius videbitur expedire.
Et eciam statuimus, quod quicumque Iudeus bona hereditaria per introligacionem tenuerit, ad expedicionem non tenebitur equitare nec aliquid pro expedicione dare; et hoc ideo, quia ipsi Iudei nostri sunt thezauri.
Insuper statuimus, quod si aliquis ex nostratibus, sit nobilis noster terrigena vel civis, qui prefatis Iudeis aliquam summam peccunie super obligacionem aut librorum inscripcionem sive quovismodo teneretur, et si contigerit ipsum mori, et pueri ipsius supervixerint qui nondum annos haberent, ipsi pueri predictos Iudeos annis puerilibus evadere non debebunt, sed debent eisdem Iudeis subvenire secundum ipsorum obligaciones; et hoc ideo, quia ipsi Iudei debent fieri cum suis peccuniis parati pro necessitatibus nostris sicut subditi nostri.
Item si contigerit aliquem ex Christianis adducere ad quempiam ex Iudeis infantulum vel iuvenem quasi more furti sine ipsorum Iudeorum scitu, talis Christianus, quicumque sit, non alio modo sit plectendus nisi sicut alius fur.
Item statuimus, ne de cetero aliquis Iudeus inculpandus sit ab aliquo Christiano pro tali re, sic dicente: quod ipsi Iudei de necessitate uterentur sanguine Christianorum annuatim, vel Sacramentis ecclesie Christianorum: ex quo statuta Pape Innocentii et constituciones nos edocent, quod in talibus rebus non sunt culpabiles, quia hoc est contra legem ipsorum. Et si ultra aliquis Christianus sua temeritate, alias upornosczia, aliquem Iudeum pro talibus rebus inculpaverit, alias obvynyelby, tunc eis ius tale damus et concedimus: quod talis Christianus si voluerit adducere et probare et hanc suam rem finire, tunc debet probare tribus Iudeis bonis et possessionatis in regno nostro, qui in sua humanitate non essent infames et in fide essent immobiles, et quatuor Christianis, qui eciam essent bene possessionati in regno nostro in suaque humanitate non infames et in fide immobiles, alias nyeporusscheny; et si huiusmodi testimonio Christianus probaverit contra Iudeum, tunc Iudeus ipse reus erit mortis et ea plectendus. Et dum huiusmodi testimonium Christianus non adduxerit nec contra Iudeum probare potuerit, tunc solus morte eadem erit condemnandus, qua Iudeus damnari debuit. Et si pro talibus rebus nobiles nostri terrigene vel cives regni nostri ipsis Iudeis nostris violenciam fecerint iure eos non victo, tunc bona ipsorum pro camera nostra regia devolvi debent, et cola pro gracia nostra speciali.
Et si quis ex terrigenis nostris regni nostri quempiam Iudeum cittaverit, hoc eciam statuimus, quod prefatus Iudeus non tenetur coram aliquo iudice respondere, nisi coram palatino qui pro tempore fuerit, et non alibi.
Eciam si contigerit, quod aliqui ex Christianis nostris vellent exemere vadia ipsorum alicui ex Iudeis invadiata, in ipsorum Iudeorum die festo sabbathi aut in aliquo ipsorum festo, in quibus festis ipsi Iudei non essent ausi tangere peccunias pro vadiis exemendis et peccuniam eandem tollere, et Christianus, non curans tale festum eorum quodcumque sit, volens rehabere suum vadium temerarie et per violenciam ruptis ipsorum Iudeorum habitaculis et abstulerit predictum vadium: talis Christianus non alio modo iudicari debet, nisi ut predo et fur, prout iurisdicio exigit super furem et predonem.
Item possunt accomodare suas peccunias super equos vel alia peccora, sed tantum in die circa evidens testimonium; sed noctis tempore non accomodent.
Insuper statuimus et decernimus: si aliquis ex Iudeis per aliquem ex Christianis vel quempiam pro qualibet falsa moneta vel furto, vel pro quocumque maleficio parvo vel magno inculpatus fuerit quod tangeret guttura et bona eorum, talis Iudeus non debet captivari per aliquem dignitarium nostrum in regno neque iudicari, nisi per palatinum ipsorum Iudeorum vel ab eo vicesgerentem, per eundemque palatinum debet captivari et super caucionem fideiussoriam dari. Et pro omnibus articulis pro quibus inculpatus fuerit, propinquior erit Iudeus ad expurgandum se de tali infamia, assumptis secum aliquibus aliis Iudeis pro testimonio, contra illum, qui prefatum Iudeum inculpaverit. Et pro omnibus itaque penis quas ipsi Christiani luerent, Iudeus et palatino solvere debebit sicut terrigene secundum consuetudinem terrestrem, quia remansimus dictos Iudeos nostros circa iura nobilia nostrorum terrigenarum.
Insuper si contigerit, quod aliquis ex Iudeis clamaret publice super violenciam sibi a quocumque hominum illatam noctis tempore, et clamaret super vicinos suos Christianos secum in una civitate commorantes, et tales Christiani vicini, audientes ipsum Iudeum clamare, a tali violencia deffendere eum et adiuvare noluerint, nos statuimus et decernimus, quod omnia bona illorum Christianorum vicinorum, quecumque sint, devolvi debent super cameram nostram regiam, cola vero ipsorum reservantes gracie nostre.
Insuper statuimus, quod omnes Iudei morantes in regno nostro possunt libere, secure et sine quovis impedimento et arresto omnes mercancias et alias res venales, quocumque nomine vocitentur, emere, comparare et mercari cum eisdem more Christianorum in regno nostro existencium. Et si aliquis Christianorum talia premissa ipsis Iudeis facere denegaverit aut ipsos in talibus negociis quomodo perturbaverit, hoc faceret contra omnia statuta nostra regalia, et magnam nostram exinde indignacionem incurreret.
Item statuimus, quod omnis mercator, sive quicumque sit, res suas in annali foro sive septimanario foro vendens, sicut Christiano sic et Iudeo vendere debet. Quod si aliter fecerit et ipsi Iudei conquesti fuerint, extunc ipsorum bona venalia pro nobis et palatino recipi debent.
Et ut omnia premissa robur perpetue firmitatis obtineant, ad presens privilegium sigillum nostrum est appensum.


Dokument Nr 1369
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Ian. 18, in Raczanz; tanquam electus amicabilis arbiter, controversias inter Semovitum ducem Mazoviae et Iohannem episcopum Poznaniensem exortas componit, confirmatque privilegia, quae dederant ecclesiae Poznaniensi: Boleslaus dux Masovie et Cyrnens. 1297 Iun. 17, in Zochazof, duo; Kazimirus dux Mazovie etc. 1350 Iun. 4, Varssovie, et Semovitus dux Mazovie etc. 1350 Iun. 11, in Lovicz.
Dwa pergamina równobrzmiące. U każdego przywieszona na sznurze jedwabnym wypłowiałym pieczęć wielka Kazimierza króla.
Poznań. Archiv. Capituli. IV 3, IV 4. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 98
.

In nomine Domini amen. Nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, nec non Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie, Mazovie, Dobrinie, Pomoranie ducatuum et terrarum dominus verus et heres, arbitrator ac amicabilis compositor per preclarum Semovithum ducem Mazovie et Warssovie principem nostrum dilectum, ab una, et venerabilem in Christo patrem dominum Iohannem episcopum et suum Capitulum Poznaniense, parte ab altera, super controversiis, iniuriis omnibus et displicentiis inter ipsos habitis hactenus et exortis electus libere petitus et assumptus, perpetue memorie commendantes notum facimus tam presentibus quam futuris quibus expedit presencium tenore universis, quod volentes concordiam amicabilemque inter partes easdem facere compositionem, laudamus, pronunciamus, arbitramur, diffinimus ac amicabiliter summamus ac mandamus, quod eedem partes scilicet .. dux, .. episcopus et .. Capitulum sint amici boni exnunc et karitativi. Item laudamus, arbitramur et mandamus ut supra, quod idem .. dux debet permittere decimas ecclesie Poznaniensi in villis terre sue locare aput bonos kmethones sive rusticos, ubi decime stabunt illese. Item laudamus, arbitramur et mandamus, quod dictus .. dux ostendat, prebeat et doceat per litteras .. episcopi et Capituli Poznaniensis, quod de novalibus et villis de novo locatis et agris extirpatis, non manipulatim decima dari debeat, sed solvi cum certa pecunie quantitate; sin autem probare non posset idipsum, extunc amicabilem querat modum circa dictos .. episcopum et Capitulum Poznaniense pro huiusmodi decimarum solucione: alias eedem decime manipulatim solventur secundum consuetudinem terre antiquam. Item laudamus, pronunciamus et mandamus ut supra, quod kmethones vel rustici liberi, non servi, tam ducales quam episcopales et ecclesie Poznaniensis, de villis ducalibus ad villas episcopi et ecclesie Poznaniensis, et econverso, in festo quolibet Nativitatis Domini nostri, pro mansione et residencia facienda secundum consuetudinem regni Polonie libere transibunt ullo sine inpedimento. Item laudamus et mandamus ut supra, quod dictus dux debet solvere, ut tenetur, octoaginta octo marcas usualis monete episcopo Poznaniensi predicto, in festo Penthecostes post datam presencium proxime affuturo; et centum marcas eiusdem usualis monete eidem episcopo et Capitulo Poznaniensi pro decimarum rapinis ac dampnis aliis, in festo Purificationis sancte Marie virginis sequenti dictum festum Penthecostes, continue ac inmediate, sine diminucione aliqua et contradiccione. Insuper laudamus, declaramus, pronunciamus, diffinimus, summamus et mandamus, quod prefatus dux servet ac teneat suorum predecessorum, sua propria et fratris sui Kazimiri clare memorie privilegia ecclesie Poznaniensi data, cum omnibus suis clausulis et articulis inviolabiliter et inconcusse. Quorum quidem privilegiorum, et primo primi tenor habetur et est talis: (Sequitur diploma Nr. 766).
Item secundi est tenor talis: (Sequitur diploma Nr. 765).
Item tercii est tenor talis: (Sequitur diploma Nr. 1300).
Item quarti et ultimi privilegii est tenor talis: (Sequitur diploma Nr. 1301).
Que quidem omnia privilegia cum suis clausulis omnibus, graciis, libertatibus, indulgenciis et articulis universis in ipsis contentis, utpote dominus dictorum ducis et episcopi feodali racione ad nostram magestatem spectantium, de speciali devocione quam habemus ad predictam ecclesiam beati Petri et Pauli Poznaniensem, cuius sumus patroni, grata et accepta habentes, de nostra certa scientia confirmamus, ratificamus et approbamus. Insuper laudamus, pronunciamus et mandamus ut supra, quod sepius dicti dux et episcopus cum Capitulo laudum et pronunciacionem nostram huiusmodi firmiter debent et inviolabiliter observare, et in nullo per se vel per qualemcunque personam, publice vel oculte, nec ipse dux excipiendo vel appellando, neque episcopus cum Capitulo per excommunicacionum aliquas sentencias audeat contravenire. Et si pars aliqua in aliquo nollet servare, per partem servantem hoc nobis significetur, et nos amodo servantem et parentem, tamquam iustam in suo iure confovere, manutenere promittimus debemusque defensare; nichilominus tamen pars non servans, trecentas marcas grossorum Pragensis numeri in nostro regno currentis nobis, et totidem parti servanti solvere tenebitur et sit astricta: quam penam tociens tenebitur solvere, quociens violare presumpserit et contravenire: harum, quibus nostrum sigillum est appensum regni, testimonio litterarum. Actum et latum in Raczanz castro et habitacione domini episcopi Wladislaviensis, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo, XV Kalendas Februarii, hora tercia, in presencia parcium ambarum et consenciencium, presentibus hys fidelibus nostris et dilectis: venerabili in Christo patre domino Mathia episcopo Wladislaviensi, preclaro duce Wladislao Cuyavie et Gnewcovie principe nostro, Iascone Iura Cracoviensi, Przeczslao Poznaniensi castellanis, Daczbogone Mazovie, Iohanne Lancicie, Alberto Cuyavie palatinis, Sbiluto preposito, Borzislao cantore, Sandzivogio custode Wladislaviensi, Floriano cancellario Lanciciensi, Msczugio venatore Cracoviensi, Pelca Kosczelecz curie nostre marsszalcone, et aliis quam plurimis nobilibus fide dignis. Scriptum et datum per manus Iohannis de Busszka, notarii aule nostre.
Dobrinia, Dobrzyn. Raczanz, Raciążek. Wladislaviensis, de Włocławek. Gnewcovia, Gniewkowo. Kosczelecz, Kościelec. Busszka, Busk.


Dokument Nr 1370
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Ian. 20, in Cruszvicia; Iohanni episcopo Poznaniensi concedit, ut villam suae ecclesiae, dictam Ślesin, iure Theutonico in oppidum locare, ibique forum septimanale instituere valeat.
Pergam. orygin. Na sznurze z nici jedwabnych, czerwon. i zielon. przywieszona pieczęć wielka Kazimierza króla.
Poznań. Archiv. Capituli. IV, 2. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 95.

In nomine Domini amen. Dignum est pium et honestum, ut bene meriti in se et in suis, principum beneficiis consolentur. Eapropter nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque heres et dominus, universis tam presentibus quam futuris ad quorum noticiam devenerit scriptum presens declaramus, quod comodum et profectum ecclesie kathedralis in Poznania beatorum Petri et Pauli apostolorum diligencius amplectantes, acclinati itaque ad multimodas peticiones venerabilis in Christo patris domini Iohannis episcopi ecclesie antedicte, nostri dilecti capellani, ut saltem a nobis pro benivolencia exhibicionis huiusmodi, beneficio retribucionis gaudeat aliqualiter consolatus, exnunc dedimus et damus de hereditate ipsius et sue ecclesie Slessyno dicta, sita in terra Polonie in districtu Konynensi, opidum seu civitatem de novo locandam iure Theuthunico Novi fori, quod Srzedske vulgariter nominatur, nomen civitati Slessyno simili modo inponendo; removentes ibidem omnia et singula iura Polonicalia, que ipsum ius Theuthunicum consueverunt impedire seu quovis modo molestare. Preterea absolvimus et in perpetuum liberamus cives omnes et singulos inhabitatores predicte civitatis Slessyno, ab omnibus iudiciis et iuridicionibus omnium palatinorum, castellanorum, iudicum, subiudicum, ministerialium et quorumvis officialium nostri regni: ita quod coram ipsis vel eorum aliquo, pro omnibus causis magnis et parvis, puta furti, sive homicidii, incendii, sanguinis, membrorum mutilationibus et aliis universis, nulli penitus respondebunt, nisi cives et inhabitatores sepedicte civitatis Slessyno coram suo advocato per ipsum dominum .. episcopum vel suos successores deputato, advocatus vero non alias, nisi coram suo domino .. episcopo aut coram nobis; dum tamen per litteram nostro sigillo signatam evocatus fuerit, tunc de se querulantibus suo iure Theuthunico tenebitur respondere: volentes et presentibus decernentes, ut eadem civitas inhabitatoresque ipsius, iure pleno Theuthunico Novi fori ut prefertur perpetuis temporibus gaudeat et fruatur, prout idem Theuthunicum ius in suis distinctum est clausulis et articulis opportunis. De gracia itaque nostre regie maiestatis speciali, forum singulis septimanis feria tercia admisimus in opido seu civitate Slessyno sepedicta continue et communiter libereque exercendum, contradiccione cuiuslibet quiescente. In cuius rei testimonium et ad evidenciam pleniorem, sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Actum in Cruszvicia Sebastiani et Fabiani martyrum beatorum, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo, presentibus hys testibus, nobilibus viris Pazskone Gneznensi, Laurencio Landensi, Sandyvogio Nakeliensi, Ianussio Bechoviensi castellanis, Stanislao Kyvala iudice Cuyaviensi, Preczslao subagazone Kalisiensi, et aliis multis fide dignis. Datum per manus Floriani cancellarii Lanciciensis.
Slessyno, Ślesin. Konynensis, de Konin. Novum forum, Środa na Szlązku, czyli Neumarkt. Landensis, de Ląd. Nakeliensis, de Nakło. Bechoviensis, de Biechowo.


Dokument Nr 1371
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Ian. 27, in Zneno; ratam habet commutationem villae Alberti palatini Cuiaviensis dictae Dobrzelewice, cum villa Iaroslai archiepiscopi Gneznensis nomine Lutkowo.
Pergam. orygin. w dwóch miejscach przeżarty, u którego na grubym sznurze nici jedwabnych, czerwon. wisi ułamek wielkiéj pieczęci bez wycisku.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 141.

In nomine Domini amen. Cum alienaciones, commutaciones ac quivis alii contractus coram regum magnifi ... (5 lit. des.) celebrati robur perpetuitatis quoquomodo nequeant optinere, nisi literarum presidio et testium aminiculo confirmentur, eapropter nos Kazimirus (6 lit. des.) rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomerie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomeranieque dominus et heres, ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam presenti serie volumus devenire, quod ad nostram nostrorumque baronum presenciam accedens nobilis vir fidelis noster dominus Albertus palatinus Cuyaviensis, non coactus nec compulsus aut per aliquem errorem seductus, sed matura ipsius deliberacione prehabita, sanus mente et corpore villam suam dictam Dobryiowicze, sitam prope Kowale in terra Cuyaviensi, cum omni iure et dominio ac omnibus et singulis obvencionibus, redditibus et proventibus ac aliis pertinenciis ad eandem villam spectantibus, prout in suis gadibus et limitibus ab antiquo circumferencialiter est distincta, nichil iuris et dominii pro se et suis successoribus in posterum reservando, cum venerabili in Christo patre domino Iaroslao divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, pro ipsius villa dicta Luthcowo, sita prope Pacoscz, et pro triginta et septem marcis cum dimidia grossorum Pragensium paratorum et iam persolutorum, quadraginta et octo grossos in marcam quamlibet computando, commutavit, dedit et iuste permutacionis titulo permutavit; et nichilominus, obtento pro se et suis legitimis heredibus iure patronatus ecclesie in Pacoscz fundate ad honorem beati Iacobi apostoli, que eidem ville Luthcowo est coniuncta, a dicto domino archiepiscopo racione eiusdem commutacionis consummande, dans et resignans idem dominus Albertus prefato domino .. archiepiscopo et suis successoribus predicte ville Dobrzeiowycze corporalem possessionem perpetue habendam, tenendam et irrevocabiliter possidendam, commutandam, vendendam et ad usus suos convertendam, prout sibi et suis successoribus utilius videbitur expedire. Super quo nobis pro parte utraque extitit humiliter supplicatum, ut eandem permutacionem et resignacionem, cum apposicione pecunie (4 lit. des.) et adieccione iuris patronatus ecclesie, de nostre regie potestatis plenitudine confirmare dignaremur. Nos vero ipsorum peticionibus favorabiliter inclinati, eandem commutacionem et resignacionem, cum apposicione pecunie et adieccione iuris patronatus ecclesie in Pacoscz, in omnibus suis clausulis superius expressis de certa nostra sciencia ratificamus et presentis scripti patrocinio confirmamus: volentes et decernentes, ut memorata villa Dobrzeiowycze taliter commutata, e ... (8 lit. des.) ... ertate, quibus cetere ville ecclesie memorate gaudent alias in nostro privilegio nominaliter expressate, frui perpetue debeat et gaudere. In cuius rei evidenciam pleniorem, presentem litteram nostri sigilli munimine duximus roborandam. Actum in Zneno proximo sabbato post Conversionem (5 lit. des.) anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo, presentibus nobilibus viris, dominis Mathia Poznaniensi, Iohanne Lanciciensi palatinis, (6 lit. des.) ... ico Cracoviensi et cancellario Lanciciensi, Preczlao castellano Poznaniensi, Dobeslao iudice, Andrea pincerna Calizensibus, et Ian ... (8 lit. des.) ... odsky. Datum per manus Henrici de Ruskowo, notarii curie nostre regie maiestatis.
Dobryiowicze, Dobrzelewice. Kowale, Kowal. Luthcowo, Lutkowo. Pacoscz, Pakość. Zneno, Żnin. Ruskowo, nie odgadnione.


Dokument Nr 1372
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Ian. 28, in Sneyno; confirmat commutationem hereditatum Hectoris de Łącko, dictarum Łącko et Wilcze, cum hereditatibus monasterii de Byszewo, videlicet Szpital górny, Zaduszniki, Glewo et Złotopole.
Trzy pergamina orygin. równobrzmiące; przy każdym na sznurze z nici jedwabn., wypłowiałych, przywieszona pieczęć majestatyczna Kazimierza króla.
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo Nr. 84, 85, 86.

In nomine Domini amen. Cum omnes permutaciones et resignaciones eo firmiores existant et validiores, quo inite ac consumate, ad presenciam principum deducte, ipsorum principum testimonio litterarum insignite fuerint et perhennate, proinde nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie et Russye, nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Mazovie, Dobrynie, Cuiavie Pomoranieque dominus verus et heres, tam presentibus quam futuris harum seriem litterarum quibus expedit inspecturis notum fore volumus universis, quod ad nostre magestatis nostrorumque baronum presenciam accedentes, reverendus et religiosus vir, frater Iohannes Ordinis Cysterciensis abbas de Byssovia, una cum suo conventu, ab una, et dominus Hector de Lanczsco heres, parte ab alia, fideles nostri et dilecti, propter commodum et utilitatem vicinitatem contiguamque hereditatum suarum cuilibet ipsorum preoptime proporcionabilem et congruentem, huiusmodi suarum hereditatum se fecisse recognoverunt permutacionem et in hunc modum et formam: scilicet quod idem abbas cum suo conventu, racione permutacionis pure, a dicto domino Hectore hereditates et villas Lanczsko Magnum cum iure patronatus et Lanczsko Novum, vulgariter Wilcze nuncupatum, cum sortibus pertinentibus ad dictas hereditates, Ossec et Rusca et Czeligoscz, in terra Naklensi sitas, pro se suoque monasterio ac conventu cum omnibus utilitatibus, fructibus ac obvencionibus singulis, secundum quod heedem ville superius nominate in suis gadibus et graniciis sunt distincte et terminate recipientes et acceptantes, villas suas et sui monasterii Hospitale sancti Gothardi cum Novo Hospitali et cum iure patronatus, Zadusniki cum toto lacu Cuczino et riwulis influentibus vel effluentibus, Glevo, Slotopole in terra Dobrinensi sitas, cum omnibus utilitatibus, fructibus, obvencionibus, censibus et pertinenciis universis in terra, aquis et arboribus, nunc habitis et habendis in futuro, prout heedem ville suis in gadibus secundum distinccionem graniciarum sunt limitate, dicto domino Hectori suisque posteris legittimisque successoribus hereditario iure perpetuis temporibus tenendas, possidendas, habendas, vendendas, comutandas, donandas et prout dicto domino Hectori et sue posteritati placuerit convertendas resingnaverunt, nichil iuris et dominii pro se in dictis villis permutatis heedem partes, scilicet dominus abbas et conventus, ac dominus Hector predicti quoquomodo reservando: magestati nostre humiliter supplicaverunt, ut eandem permutacionem admittentes, dignaremur confirmare. Nos vero ipsorum supplicacioni annuentes utilitatemque et comodum eorum ex ipsa permutacione sane advertentes, eandem permutacionem utpote racionabiliter factam, gratam et acceptam habentes approbamus, ratificamus et confirmamus harum quibus nostrum sigillum est appensum testimonio litterarum. Actum in Sneyno die dominica Circumdederunt qua cantatur, sub anno Domini millesimo CCC.LVIII, presentibus hys testibus: venerabili in Christo patre domino Iaroslao archiepiscopo Gnezdnensi, Maczcone Poznaniensi, Iohanne Lanciciensi, Alberto Brestensi palatinis, Ianussio doctore decretorum Cracoviensi, Floriano Lanciciensi cancellariis, Predborio capitaneo Cuiavie, Ade subcamerario Kalisiensi, et aliis multis fidedignis. Datum per Iohannem de Busco, nostre magestatis notarium.
Dobrynia, Dobrzyn n. Wisłą. Byssovia, Byszewo. Lanczsko Magnum, Wielkie Łącko. Lanczsko Novum, Małe Łącko. Wilcze, Wilcze. Ossec, Osiek. Rusca, Czeligoscz, osady znikłe. Naklensis, de Nakło. Hospitale sancti Gothardi, Szpital górny. Novum Hospitale, Szpital dolny. Zadusniki, Zaduszniki. Lacus Cuczino, pewnie jezioro p. wsią Unichowo. Glewo, Złotopole, dziś t. s. Sneyno, Żnin. Busco, Busk.


Dokument Nr 1373
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Ian. 29, in Gnezda; advocatiam civitatis Poznań Iohanni monetario vendit iuraque eius statuit.
Pergam. orygin. Na sznurze nici jedwabnych, zielon. i czerwon. przywieszona dwustronna pieczęć majestatyczna Kazimierza króla; na stronie odwrotnéj w równych rozmiarach Orzeł w koronie, napis: S. Kazimiri. Di. Gra. Reg. Polonie Ccovie. Sadom. Sirad. Lanc. Cuyav. Pomoraie.
Poznań. Archiw. Miejskie. Diploma Nr. 15.

In nomine Domini amen. Licet enim civitas ab unitate civium sumpsit nomen, tamen propter varietatem hominum, temporum et factorum, inter ipsos cives discordie, dissensiones, rixe, maleficia et displicencie plereque oriuntur: propter quod sagax principum adinvenit ratio, ipsis in civitatibus advocatos vice sua et nomine statuere in tribunali, ut secundum iusticie tramitem, rixas, vicia et malicias de civitatibus exulari et extaminari (sic), virtutesque, concordiam et pacem fieri et haberi ordinent et procurent. Eapropter nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie et Russye, nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomeranieque dominus et heres, perpetue memorie commendantes tam presentibus quam futuris harum serie literarum notum facimus quibus expedit universis, quod volentes nostram civitatem Poznaniam iuribus iusticie regi et subesse, advocaciam nostram ibidem in Poznania et tercium denarium de iudiciis obvenientem, nostre duobus magestati reservatis, de mera nostre magestatis legalitate, accedente ad hoc baronum nostrorum fidelium consilio, pro centum viginti marcis grossorum Pragensium, XLVIII grossos marca pro qualibet computando, quas recognoscimus nos habuisse ex toto et pagatos fuisse, provido viro et honesto Iohanni monetario, civi Poznaniensi fideli nostro, suisque posteris heredibus legitimis vendidimus, resingnavimus, ymmo tytulo et racione gratuite, pure ac mere vendicionis resingnamus, condescendimus, incorporamus et assingnamus, iure hereditario temporibus perpetuis tenendum, possidendum, habendum, vendendum, commutandum, donandum, et prout sibi Iohanni advocato Poznaniensi et sue posteritatis placuerit arbitrio, nostri nichilominus ad hoc ratihabicione petita et obtenta, convertendum. Ita videlicet addicientes hoc et declarantes, quod dictus Iohannes advocatus et sua posteritas, in dicta nostra civitate Poznania iudicio preesse nomine, vice habebunt et auctoritate nostre magestatis debebunt, iudicantes, sentenciantes, determinantes omnes causas civiles et criminales, secundum continenciam et formam iurium Maydburgensium et statutorum: harum quibus nostre magestatis sigilla sunt appensa testimonio literarum. Actum in Gnezda feria secunda post dominicam Circumdederunt me qua cantatur, sub anno Domini millesimo CCC.LVIII, presentibus hys testibus: Maczcone Borcovicz Poznaniensi, Iohanne Lanciciensi, Alberto Brestensi palatinis, Preczslao castellano, Nicolao iudice Poznaniensibus, Wirbentha capitaneo Polonie, et aliis multis fidedignis. Datum per manus domini Ottonis cancellarii Polonie.


Dokument Nr 1374
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1358 Ian. 30, Gnezne; Iohanni et filio eius Martino duo molendina in civitate Żnin certis conditionibus vendit.
Pergam. orygin., u którego w dolnym szeroko założonym brzegu dwa sznurki z nici jedwabnych, zielon., każdy przez dwa wcięcia przewleczony; pieczęci nie masz.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 142.

In nomine Domini amen. Nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, ad universorum qui presentes inspexerint noticiam volumus devenire, quod bona ecclesie nostre cupientes in melius reformare, molendina nostra, unum aquaticum in foribus civitatis Znenensis, et aliud in nostra curia informatum quod per equos trahitur, Iohanni et filio suo Martino nec non eorum legittimis successoribus natis ac nascendis perpetue vendidimus de consensu fratrum nostrorum Gneznensis Capituli sub annuo censu a data nobis presencium persolvendo, videlicet pro quadringentis mensuris brasei, tali modo, quod tota civitas debeat in eisdem molendinis molere braseum. Quam solucionem huiusmodi brasei taliter duximus distinguendum, videlicet quod ipse molendinarius et sui liberi successores quolibet anno quadringentas predictas mensuras brasei persolvant, et tali condicione interiecta: quod absit, si occurrerit aliquo anno, quod mensura tritici solvat plus octo grossorum, tunc nos prefato molendinario in qualibet ebdomada per unam mensuram, quousque primo dicta solucio, scilicet plus octo grossorum viget, debemus alleviare. Sed cum solvat octo grossos mensura tritici, tunc dictus molendinarius solvat ex toto censum, et hoc debet nostre curie Znenensi seu procuratori qui pro tempore fuerit assignare nobis et nostris successoribus in perpetuum; sed octo denarios vel coretum avene, prout aliis molendinis equiductoriis exsolventur qui pro molimento brasei cum metretis solvi consueverunt, eidem molendinario et suis successoribus deputamus; hoc adicientes specialiter et expresse, quod dictus molendinarius et sui successores centum mensuras frumenti infra annum pro nostra Znenensi curia, absque metretis et dacione pecuniali molere tenebuntur. Preterea, si dictus molendinarius succedente tempore per ipsum molendinum poterit ampleari tali modo, quod in prefatis molendinis poterit construere aliquam rotam seu lapidem molarem, idem molendinator, expedito nostro censu ut premittitur, et alias utilitates que de predictis molendinis derivari poterint pro se et suis successoribus retinebit. Et si aliqua molendina, ventilia vel cuiuscunque modi fuerint, circa Znenam pro nostra utilitate edificare voluerimus, non per alios artifices, nisi per prefatum molendinarium construere tenebimur. Hoc autem specialiter declaramus: quod dictus molendinarius et sui posteri omnia et singula instrumenta ad molendinum pertinencia, equos, ferreamenta, et cetera lignea instrumenta debebit propriis sumptibus informare; sed lapides molares procurator tunc temporis quisquam fuerit, debet eos adducere Znenam, ubicunque predictus molendinarius potest pro suis propriis pecuniis comparare. Et ut idem molendinarius supradicta molendina commodius instruere valeat, vendidimus pratum iacens circa civitatem, in parte sinistra eundo de civitate Znena versus Goram circa fluvium dictum vulgariter Gansawa, usque ad massam sive araturam; in quo prato sibi fena preparare ad XX currus possit sufficienter, dumtaxat prout sibi melius videbitur expedire. Quod si in tantum non poterit in predicto prato de feno habere, procurator noster Znenensis qui temporis tunc fuerit, tenebitur sibi providere. Eciam ortum ibidem circa molendinum, in dextra parte semite qua itur ad lacum penes fossatum usque ad littora lacus, cum paludibus ibidem sibi in propriis pascuis reservandis. Eciam in dextra parte fosse gramina et ubicunque circa prata nostra inveniet, falcare seu metere pro equorum nutrimento potest temporibus opportunis. Et piscacionem sibi in fossis contulimus; et absque ipsius volumptate in fossato molendinario nullus piscari presumat. Ceterum, procurator tunc temporis quisquam fuerit, debet quolibet anno XXti robora ad molendinum aquaticum sive ad aggerem procurare et adducere Znenam: cum istis omnibus supradictis vendidimus et contulimus. Ceterum, si molendina prenominata per eventum malorum hominum vel paganorum, per quamlibet expedicionem nostre civitatis destructa vel combusta fuerint, tunc nos ipsi molendinario silvam ubi excidet ligna pro molendinorum reformacione tenebimur deliberare; et eadem ligna, ubi ipse voluerit, procurator noster Znenensis sibi tenebitur locare. Et eciam pro invencione ipsorum lignorum nec non pro omni reformacione dictorum molendinorum, nos debemus sibi in adiutorium dare quatuor marcas et duas maldratas siliginis aut farine ad quodlibet molendinum combustum vel destructum vel putrefactum; et illa omnia per ignem seu per putrefaccionem ligna pro se retinebit. Et eciam lapides molares aut ferreamenta ad molendina pertinencia, post combustionem vel putrefaccionem eidem molendinario tenebimur procurare. Et quamdiu eciam fuerint destructa molendina sepedicta, tunc due metrete pro nobis, tercia pro molendinario debet recipi, et census non tolli supradictus debetur de frumentis et braseo, que molentur in molendinis sepefatis. Ceterum molendinarius debet tollere de braseo unam integram metretam a duabus mensuris brasei, continebuntque due metrete integrum coretum. Insuper molendinarius si qua peccora habuerit, in nostris pascuis libere pascentur, eademque molendinator sine mora ad usus beneplacitos convertenda, donanda sive commutanda, iuxta quod sibi suisque successoribus melius et utilius videbitur expedire. In cuius rei testimonium, nostrum et dicti nostri Capituli sigilla presentibus sunt appensa. Datum et actum Gnezne feria tercia post dominicam Circumdederunt me, anno Domini M.CCC.LmoVIlI, presentibus honorabilibus viris et dominis: Ottone preposito, Iohanne decano, Preslao archidiacono, Kelczone scolastico, Petro custode, Iacobo cancellario, Iohanne decano Cracoviensi, Iohanne preposito Calysiensi, Iascone scolastico Lanciciensi, nostris canonicis Gneznensibus.
Znenensis, de Żnin. Gora, Góra. Gansawa fluv., rz. Gąsawka.


Dokument Nr 1375
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1358 Febr. 1, Gnezne; hereditatem ecclesiae suae dictam Lutkowo et ius patronatus ecclesiae in Pakość, cum hereditate Dobrzelewice Alberti palatini Kuiaviensis propria commutat.
Pergam. orygin., w którego dolnym, szeroko założonym brzegu sznur nici jedwabn., czerwon. .przez dwa wcięcia trójkątne przewleczony.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 143.

In nomine Domini amen. Ut facta mortalium digna memoria robur obtineant firmitatis perpetue, debent litterarum apicibus cum annotacione testium commendari noticie posterorum. Proinde nos Iaroslaus, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus notum facimus universis presencium noticiam habituris, quod bonorum ecclesie nostre utilitatem et commodum attendentes, commutacionem cum nobili viro domino Alberto herede de Pacocz et palatino Cuyavie fecimus infrascriptam bona fide et libera voluntate: dantes sibi de consensu fratrum nostrorum, Gneznensis videlicet Capituli, per modum commutacionis hereditatem nostram et ecclesie nostre Luthkovo vulgariter nuncupatam, iacentem prope Pacocz, cum omnibus iuribus et utilitatibus presentibus et futuris prout in suis limitibus est distincta, decima tamen ibidem pro mensa nostra reservata, cum iure patronatus ecclesie in Pacocz que eidem ville Luthkovo est coniuncta, per eum et suos posteros perpetuo possidendam, ac recipientes ab eodem domino Alberto palatino hereditatem suam que Dobrzeovicze sic proprio nomine appellatur, in terra Cuyavie prope Cowale iacentem, similiter cum omnibus utilitatibus et fructibus presentibus et futuris sicut in suis gadibus est distincta, per nos et successores nostros ac ecclesiam nostram Gneznensem in perpetuum obtinendam. Verum, quia predicta hereditas Luthkovo quam eidem domino Alberto palatino tradidimus, predicte hereditati quam recepimus ab eodem in valore equari non poterat, iuxta opinionem communem ita duximus providendum, quod eidem domino palatino triginta septem cum dimidia marcis grossorum Pragensium, quatuor solidis pro marca qualibet computatis, addidimus et persolvimus integraliter et complete. In cuius rei testimonium, nostrum et predicti nostri Capituli sigilla presentibus sunt appensa. Datum Gnezne in vigilia beate Marie virginis Purificacionis, anno Domini M.CCC.LmoVIII, presentibus honorabilibus viris, dominis Ottone preposito, Iohanne decano, Preczslao archidiacono, Kelczone scolastico, Petro custode et Nicolao cancellario nostris Gneznensibus.
Pacocz, Pakość. Luthkovo, Lutkowo. Dobrzeovicze, Dobrzelewice. Cowale, Kowal.


Dokument Nr 1376
Hector verus heres de Lanczko 1358 Febr. 5, in Bidgoscia; hereditates suas Łącko et Wilcze, cum hereditatibus monasterii de Byszewo, dictis Szpital górny, Zaduszniki, Glewo et Złotopole commutat.
Pergam. orygin. Na skrawku pergam. przywieszona okrągła pieczątka okazuje na trójkątnéj tarczy godło jakby rodu Porajów. Róża ma jednak tylko 4 listki. Cnfr. Dodatki.
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo Nr. 87.

Cum genus humanum cum tempore defluit cottidie et variatur, nichil firmum aut stabile tenetur, nisi scripture testimonio roboretur. Hinc est quod nos Hector verus heres de Lanczko presencium declaracione constare cupimus universis Christi fidelibus presentibus et futuris in verbo veritatis publice protestantes, quod Deo nobis inspirante, non compulsi, non coacti nec aliqua fraude aut spe dolositatis seducti, sed de bona et spontanea voluntate nostra, sufficienti deliberacione prehabita nec non de benigno favore et consensu incliti domini nostri domini Kazimiri regis Polonie, cum venerabilibus et religiosis viris, domino Iohanne abbate et suo conventu, fratribus monasterii de Byssovia Ordinis Cysterciensis Wladislaviensis dyocesis, amicabilem facientes ordinacionem perpetuamque hereditatum commutacionem, cedimus eis de hereditatibus nostris in territorio Naklensi situatis, videlicet Lanczko Magno cum iure patronatus ibidem, et Lanczko Novo, Vylczhe vulgariter nuncupato, Ossek, Ruska et Zchelegoscz: damus, donamus, asscribimus et resignamus eas ipsis ac monasterio ipsorum predicto cum omni iure et iurisdicione et dominio, quemadmodum nos eas tenuimus tamdiu habuimus et possedimus, cum omnibus fructibus, reditibus, utilitatibus et quibuslibet proventibus, videlicet lacubus, rivulis, agris, pratis, pascuis, silvis, nemoribus et obvencionibus universis ad iam dictas hereditates pertinentibus, nullum ius in eisdem pro nobis et nostris successoribus penitus reservantes, prout plenius in confirmacione dicti domini regis super commutacione prefata est expressum. Pro quibus supradictis hereditatibus, acceptavimus et recepimus viceversa ab eodem dicto domino abbate et ipsius conventu hereditates ac possessiones eorum in terra Dobrinensi sitas, videlicet Hospitale sancti Gothardi et ius patronatus ibidem, Novum Hospitale, Zaduczhnik cum iure patronatus et cum toto lacu Cucyno et rivulis influentibus et effluentibus, Glevo cum medietate Wissle, in suis metis et gadibus continentem Slothopole cum rivulo Slothopolnicza in metis dicte hereditatis, et cum omnibus utilitatibus et pertinenciis earum in perpetuum possidendas. Recognoscimus insuper in hys scriptis, quod ad peticionem nostram, de bona et spontanea voluntate predictorum dominorum Iohannis abbatis et sui conventus, pro utilitate et comodo partis utriusque recepimus ab ipsis privilegia et munimenta antiquorum ducum, tam super hereditates in commutacione nobis traditas, quam eciam super hereditates a monasterio ipsorum ab antiquo iniuste ablatas et alienatas; tali tamen interposita condicione, quod si Dei adiutorio et amicorum seu fautorum nostrorum consilio, auxilio et promocione mediante, de iam dictis hereditatibus ab antiquo alienatis et ablatis aliquid possumus repetere, acquirere vel optinere, promittimus bona fide medietatem cum omnibus fructibus et utilitatibus sepedictis domino abbati et suo conventui ac monasterio ipsorum assignare. In cuius rei testimonium et perpetuam memoriam, sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum in Bidgoscia anno Domini m.ccc.lvııı in die beate Agathe virginis et martiris, presentibus hys testibus, nobilibus viris Krszyvosanth herede de Neczeschow viceburgravio, Nimiro herede de Gogolino, Sczhepano herede de Pesczyn, Martino et Paskone heredibus de Nakle, nec non Nicolao plebano de Lanczko et aliis quam plurimis fide dignis.
Lanczko, Łącko. Byssovia, Byszewo. Wladislaviensis, de Włocławek. Lanczko Magnum, Wielkie Łącko. Vylczhe, Wilcza. Ossek, Osiek. Ruska, Zchelegoscz, osady znikłe. Dobrinensis, de Dobrzyn n. W. Hospitale s. Gothardi, Szpital górny. Novum Hospitale, Szpital dolny. Zaduczhnik, Zaduszniki. Lacus Cucyno, jezioro p. wsią Unichowo. Glevo, Glewo. Slothopole, osada znikła. Rivul. Slothopolnicza, strum. Muchownica. Neczeschow, Nieciszewo. Gogolino, Gogolina. Pesczyn, Pyszczyn. Nakle, Nekla.


Dokument Nr 1377
Maczco Borcovicz palatinus Poznaniens. 1358 Febr. 16, Syradie; promittit, se, sicut alias iuravisset, et nunc Kazimiro regi Poloniae servitia quaelibet exhibiturum.
Pergam. orygin. Na skrawku pergaminowym przywieszony ułamek pieczęci bez wycisku.
Warszawa. Archiwum Główne. Diploma Nr. 263. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. Nr. 97.

Nos Maczco Borcovicz palatinus Poznaniensis universis et singulis harum serie notum fore volumus: quod licet lege ac natura humana exigentibus et persuadentibus, quilibet homo domino suo, presertim principi fidelis, obediens et obsequiosus esse debeat et teneatur, tunc tamen ad ea multo magis est astrictus et obligatus, quando ipsa facere promittens, iuramento et literis patentibus roborat et confirmat. Idcirco inherentes vestigiis nostrorum parentum et predecessorum, quorum fidelitas clarissimis principibus Polonie pie recordacionis utpote propriis dominis grata fuit et accepta, magnifico principi domino nostro Kazimiro, Dei gracia regi Polonie, sicut alias iuravimus et promissimus omnem fidelitatem et totalem, ita et per presentes absque specie omnis fraudis et doli volumus et promittimus, et prout de iure teneamur, debemus prestito corporali sacramento servitia fidelia quelibet et obsequia pro suo regio honore, commodo et utilitate sui regni et reipublice facere, exhibere totoque desiderio pure ac sincere adimplere harum testimonio litterarum, quibus nostrum sigillum est appensum. Actum et datum Syradie feria sexta post diem Cinerum, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo.


Dokument Nr 1378
Borislaus abbas monasterii Mogilnens. 1358 Febr. 18, in monasterio Mogilnensi; limitationem inter bona sui conventus et bona monasterii de Strzelno iudicialiter factam approbat.
Pergam. orygin. Na skrawkach pergaminowych przywieszono dwie podłużne pieczęcie; pierwsza klasztoru Mogilno (pieczęć XL); druga wyobraża osobę duchowną w infule, któréj prawica błogosławi, a lewa trzyma pastorał; napis: ... Abbatis de Mogilno.
Strzelno. Archiv. monasterii s. Mariae. Diplomata.

In nomine Domini amen. Noverint universi et singuli presencium noticiam habituri, quod nos Borislaus divina miseracione abbas monasterii Mogilnensis Ordinis sancti Benedicti, una cum conventu nostro cum honorabili viro et domino, domino Marco preposito monasterii Strelnensis Ordinis Premonstratensis, et ipsius conventu in iudicio incliti principis et domini, domini Kazimiri Dei gracia regis Polonie contendimus pro metis inter Woycino hereditatem monasterii nostri Mogilnensis, et Strelno, Mlin, Belsko, hereditates monasterii Strelnensis. Tandem de consensu strenuorum militum, domini Predborii capitanei nec non domini Stanislai iudicis Cuyaviensis ac aliorum nobilium iudicio domini regis Polonie presidencium, ex utraque parte in strenuum militem dominum Nicolaum heredem de Wilczino, lictorem domini regis, consensimus, predictas metas, gades seu limitaciones equitandas et discuciendas. Qui quidem dominus Nicolaus, a vado Przebrod vulgariter nuncupato usque ad finem lacus Blozino equitavit, totum lacum Belsko et Blozino, ad quamcunque sive remote sive prope se extenderint seu inundaverint partem, monasterio Strzelnensi atribuendo; ita quod tota aqua dictorum lacuum, sive parva fuerit sive magna, cum omni utilitate ad monasterium Strzelnense, sicut ab antiquo pertinuit, debeat pertinere et dicti monasterii Strelnensis perpetuis temporibus permanere; nec nos abbas qui supra nec aliquis kmethonum nostrorum de Woycino, piscabimur aut nocebimus monasterio Strelnensi lacubus in predictis. Et totum gayum, silvam seu mericam, a Przebrod usque ad finem Blozino et ad metas ibidem signatas a dextris, cum pratis, lignis et omnibus utilitatibus ubicunque aridum fuerit, monasterio Mogilnensi ascribendo contulit; ita quod nec dictus prepositus nec ipsius kmethones de Belsko, monasterium Mogilnense impediant in predictis. Item a metis in fine Blozino super viam que vadit a Przebrod versus Strelnam, eandem viam equitando usque ex opposito lacus Czyste, a dextris vie borram monasterio Mogilnensi, a sinistris vero vie borram monasterio Strzelnensi assignando. Item a lacu Czyste, per mericam usque ad locum ubi olim tremulus stabat, de tremulo, ad laculum Glasino per medium laculum dividendo, de Glasino ad Prossiska equitavit, monasterio Mogilnensi a dextris, monasterio vero Strelnensi a sinistris mericam et borram tribuendo. Nos quoque dictam limitacionem gratam et ratam habentes, ipsam sigillorum nostrorum appensione approbamus. Datum in monasterio nostro Mogilnensi dominica qua Invocavit me decantatur, anno Domini M.CCC.LVIII, presentibus: strenuo milite domino Nicolao de Wilczino lictore domini regis Polonie qui predicta habuit in commisso, Antonio de Zirsniki, Nicolao et Venceslao de Sulcow nobilibus; Iacobo clavigero, Preczlao procuratore, fratribus nostris, Raczlao ministeriali Brestensi, ac aliis pluribus fidedignis.
Mogilnensis, de Mogilno. Strelnensis, de Strzelno. Woycino, Wojcin. Mlin, Młyny. Belsko, Bielsko. Wilczino, Wilczyn. Blozino lacus, jezioro Dłużyn. Belsko lacus, jezioro Bielskie. Lacus Czyste, Glasino, nazwy znikłe. Prossiska, Proczyska. Zirsniki, Żerniki. Sulcow, Sukowy. Brestensis, de Brześć Kujawski.


Dokument Nr 1379
Wyrzbenta general. Polonie capitaneus 1358 Mai. 8, Pysdri; roborat obligationem mediae hereditatis Zieleniec, a Dobka et filiis eius in rem Iohannis heredis de Bierzglin certa conditione factam.
Pergam. orygin., u którego na skrawku pergamin. wisi ułamek pieczęci bez wycisku.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 144.

Nos Wyrzbenta generalis Polonie capitaneus notum esse volumus omnibus et singulis tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris, quod veniens ad nostram presenciam nobilis domina nomine Dobka heres de Zeloni d@o@b, una cum filiis suis Iaroslao, Ianussio, Iohanne et Dobrogostio, sani corpore, maturo itaque consilio super eo habito, mediam hereditatem Zeloni d@o@b vulgariter dictam, cum omnibus utilitatibus nobili viro Iohanni heredi de Birzglino in triginta marcis grossorum minus una obligaverunt, tali condicione interiecta: quod circa festum beati Martini confessoris atque pontificis, eandem mediam hereditatem Zeloni d@o@b, si voluerint, redimere possunt, videlicet anni presentis; et si circa festum beati Martini ut predicitur redimere neglexerint, tunc in festo Nativitatis Christi redimere possunt mediam hereditatem antedictam. Attamen, si in festo Nativitatis Domini videlicet anni presentis non rediment, tunc non aliter, nisi ad annum futurum Nativitatis Christi: et sic de singulis, non aliis temporibus nisi in festo Nativitatis Domini, sepedicta media hereditas Zeloni d@o@b per eosdem redimatur. Et ne prefata obligacio aliqualiter possit aboliri, presentes confici iussimus nostri sigilli munimine roborantes presentibus hiis testibus honorabilibus atque dignis: Dyrzkone herede de Czeverzewo, Andrea herede de Dreczkovo, Franczkone herede de Parussow et Thoma nostre curie prothonotario. Actum et datum Pysdri feria tercia Rogacionum, anno Domini M.CCC.L octavo.
Zeloni d@o@b, Zieleniec. Birzglino, Bierzglin. Czeverzewo, Dziewierzewo. Dreczkovo, Drzeczkowo. Parussow, Parusewo. Pysdri, Pyzdry.


Dokument Nr 1380
Kazimirus rex Polonie etc. 1358 Iun. 7, in Lublin; ecclesiae Gneznensi villas Bąków, Złaków, Wyskieniec et Łaźniki restituit.
Pergam. orygin., u którego na sznurze nici jedwabn., czerwon. przywieszona pieczęć wielka Kazimierza króla. Dolny brzeg w miejscu złożenia przedarty.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 145.

In nomine Domini amen. Quia regum est proprium unicuique quod suum est reddere, presertim Ecclesie matri benedicte, proinde nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, nec non terrarum et ducatuum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque dominus verus et heres, tam presentibus quam futuris harum serie litterarum notum facimus universis: quia ex mala et sinistra suggestione informati, quod ville infrascripte, scilicet Bancovo, Prziczina, prius nominata Gyzicze, pars ville Slonovo ecclesie Gneznensis, Wizkidnicza, et medium Laznyki secundum quod dividit semita que vulgariter dicitur Karlova droga, ad nos pertinerent, intromiseramus nos de ipsis; rescientes tamen certo cercius quod sunt et fuerunt ab antiquo, cuius contrarii memoria non habetur, archiepiscopales et ecclesie Gneznensis, easdem villas et earum quamlibet cum omnibus suis fructibus, reditibus, censibus, usibus, pertinenciis, universis piscinis, lacubus, molendinis, nemoribus, mericis, borris, mellificiis, pratis, venacionibus quibuscunque et quarumlibet avium ac ferarum, et aliis quibuscunque utilitatibus de terris, aquis et arboribus provenientibus et proveniendis, sicuti heedem ville Bancovo, Gizicze, pars ville Slonovo, Wizkidnicza et medium Laznyki, in terra nostra Lanciciensi situate, suis gadibus et graniciis circumquaque lymitate sunt et distincte, reverendo in Christo patri domino Iaroslao sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, suis successoribus et sue dicte Gneznensi ecclesie ob reverenciam Dei omnipotentis et beati Adalberti martiris et pontificis, eiusdem Gneznensis ecclesie patroni, graciose, voluntarie, deliberate ac devote, accedente ad hoc nostrorum baronum salubri et maturo consilio reddimus, restituimus, approbamus et incorporamus, perpetuis temporibus tenendas, habendas, possidendas, et ad suum placitum et utilitatem ecclesie Gneznensis convertendas, eisdem graciis et libertatibus, quibus alia bona dicte Gneznensis ecclesie sunt per nostros predecessores et nos privilegiata, omnimode gaudere volentes et decernentes, harum quibus nostrum regium sigillum est appensum testimonio litterarum. Actum in Lublin octavo die Corporis Christi, anno Nativitatis eiusdem millezimo trecentesimo quinquagesimo octavo, presentibus hiis testibus: dominis Daczbogone Ploczensi, Iohanne Lanciciensi, Alberto Brestensi palatinis, Wilczcone Sandomiriensi, Eustachio Lublinensi, Zavissa Sandeczensi, Vito Polaneczensi, Grothone Zavichostensi castellanis, Ottone Polonie, Hermanno Cuyavie cancellariis, Petro Neorza tribuno Cracoviensi, Raphaele subcamerario Sandomiriensi, et aliis multis testibus fidedignis. Datum per manus domini Floriani cancellarii Lanciciensis, scriptum per Iohannem de Busco capellanum et notarium nostre magestatis.
Bancovo, Bąków. Prziczina, prius nominata Gyzicze, pewnie Bąków dolny. Slonovo, Złaków. Wizkidnicza, Wyskieniec. Laznyki, Łaźniki. Sandeczensis, de Sącz. Polaneczensis, de Połaniec. Zavichostensis, de Zawichost. Busco, Busk.


Dokument Nr 1381
Fr. Iohannes abbas monasterii Lubinens. 1358 Iun. 8, in Lubin; Slawoborio de Strobiszewice scultetiam in Wyrzeka hereditate sua vendit.
Poznań. Königl. Staats Arch. Inscription. Costens. a. 1605, fol. 225.

In nomine Domini amen. Modernorum facta haberi solent in dubio, nisi sollemni testimonio et literarum apicibus firmiter roborentur. Sciant igitur universi presentes et posteri tenorem presencium audituri, quod nos frater Iohannes divina miseracione abbas monasterii Lubinensis cum toto capitulo cenobii nostri Lubinensis, voluntarie et ex certa sciencia maturaque deliberacione cum fratribus nostris prehabita et amicis, hereditatem nostram dictam Wissrzeka reformari peramplius cupientes, Slawoborio de Strobiszewice ibidem in Wyssrzeka vendidimus sculteciam pro duodecem marcis Polonici pagamenti; cum tribus mansis, tribus ortis, dantes prefato Slawoborio suisque liberis natis ac nascendis legitimisque successoribus pratum quod dicitur Magnum, prout est situm, pistrinam, maccellum, sutoriam, tabernam. Piscinam ante curiam suam faciat vicinis aquam non denegando; nisum, leporarium odorisequum, perdices, quisculas, lepores ad prendendum; tercium denarium a qualibet re iudicata, oppilionem proprium ovibus cum trecentis, solucione vicina (sic) exclusa. Hec omnia prefato Slawoborio suisque successoribus vendidimus liberaliter, dedimus perpetualiter et donamus irrevocabiliter tenendum, habendum, si opus fuerit vendendum, commutandum et ad usus placitos convertendum. Adiungentes, quod si prefatam hereditatem nostram iure Novi fori locabit, incolis dicte hereditatis in terra culta et non culta omnimodam a solucionibus et exaccionibus, qualitercunque vocitentur, ad quatuor annos libertatem dabimus. Devoluta libertate, de quolibet manso dicti incole annis singulis nobis et nostris successoribus solvent unam marcam grossorum cum novem scotis census, in Nativitate Domini pernam unam pro fertone grossorum, in festo Pasche medium capete ovorum de quolibet manso, in Nativitate beate Virginis de quolibet manso duos pullos. Duo prandia iudicialia nobis dent cmetones, tercium vero scultetus; vel pro quolibet prandio fertonem grossorum persolvent. Predicti vero incole arabunt nobis ter in anno et ad finem aptabunt. Eciam ipse scultetus in equo duas marcas valente serviet, sed solum in graniciebus nostris in legacionibus servire debet. Ipse nominatus scultetus in serviciis nostris ubicunque damnum perciperet, ab omni servicio sit solutus donec sibi dampnum persolvemus. In huius rei testimonium et evidenciam pleniorem, nostrum sigillum cum sigillo seniorum et fratrum cenobii nostri presentibus est appensum. Datum et actum in Lubin sexto Idus Iunii, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo, per informacionem Sventomiri publici notarii, presentibus hiis testibus: Czewlegio de Belewo, Iacussio de Bloczeszewo, Bartholomeo de Zablocze, Petro de Malpino, et aliis plurimis fidedignis.
Lubinensis, de Lubin. Wissrzeka, Wyrzeka. Strobiszewice, nie odgadnione, może zam. Trachenberg. Novum forum, z niem. Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Bielewo, Błociszewo, dziś tak samo. Zablocze, osada znikła w okolicy miasta Dolsk. Malpino, Małpin.


Dokument Nr 1382
Kazimirus rex Polonie 1358 Iun. 25, in Cracovia; Iaroslaum archiepiscopum Gneznens. ab impetitione absolvit, quam Semovitus dux Mazoviae super quibusdam immunitatibus hominum ecclesiae Gneznens., in districtu de Łowicz commorantium movebat.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 13 v.

Nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, universorum noticie harum serie litterarum volumus devenire: quod cum per serenissimum principem dominum Semovitum ducem Mazovie illustrem, actorem, super quibusdam iuribus infrascriptis venerabili in Christo patri domino Iaroslao, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, tanquam reo, mota fuisset materia questionis coram nobis, quia dicebatur pro parte ducis dicti, quod kmethones, incole et homines districtus Lovicensis, eiusdem singula servicia et labores rusticanos facere et impendere ipsi duci tenentur: demum expetebat, visitacionem sibi dandam et procuratori in expensis, et quod omnes ville districtus Lovicensis tenentur ad exactiones sibi dandas, ita quod ad conductum ferinarum et aliarum rerum asserebat ipsos teneri. Et licet dominus Iaroslaus archiepiscopus predictus extiterat arduis negociis, suis et ecclesie sue impeditus, ita quod in terminis sic brevi difficulter potuit comparere, pro cuius dilacione petens ut dominus Semovitus dux iam dictus dictum terminum ad diem beati Martini prorogaret: nostros nuncios certos, scilicet Boguslaum de Lucawa, deinde Stanislaum castellanum Malogostensem duximus destinandos, cui dilacioni noluit consentire dux prenominatus: quodque hoc non obstante, pro experiencia iurium predictorum datus et assignatus fuit terminus peremptorius, uno edicto pro tribus, per nostrum fidelem, dominum Iohannem Iuram castellanum Cracoviensem, in crastino sancti Iohannis Babtiste partibus prelibatis. Quo termino adveniente, reverendo in Christo patre domino Iaroslao archiepiscopo predicto, nomine suo et sue ecclesie Gneznensis legittime comparente et contumaciam ducis antedicti accusante, idem dux nec per se nec per responsalem legittimum parere curavit in termino sibi prefixo. Nobis vero tunc iudicio presidentibus cum nostris fidelibus, per nostros barones, videlicet Andream Cracoviensem subcamerarium et alios quam plures, prefatus dominus archiepiscopus et sua ecclesia, quantum ad iura predicta pro quibus impetebatur, extitit iustificatus et ab impeticione ipsius ducis absolutus perpetuo iusticia exigente. Quam sententiam nostrorum fidelium tunc rite prolatam ratificantes et approbantes, presentibus confirmamus; in cuius rei testimonium, presentes scribi fecimus nostri sigilli munimine roboratas. Actum in Cracovia feria secunda in crastino sancti Iohannis Baptiste, sub anno Domini m.ccc.l. octavo, presentibus hys testibus: Immramo palatino, Andrea predicto subcamerario Cracoviensi, Iohanne decretorum doctore decano, Cracoviensi, Floriano Lanciciensi cancellariis, Andrea subiudice Cracoviensi, Marco custode de Sandomiria, et aliis multis.
Lucawa, Łukawa. Mologostensis, de Małogoszcz.


Dokument Nr 1383
Rudolphus abbas de Wedel 1358 Iun. 30, Poznanie; una cum suo conventu recognoscit, decimas in villis Poledowo, Starkowo, Górskie, Konradswalde, Czarna, Merzdorf, Mochy, Osłonino, Obrzysko, Lupice et Gselchiche (?) ad ecclesiam Poznaniensem ab antiquo tempore spectare.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 191.

Nos Rudolphus abbas de Wedel una cum conventu nostro Ordinis Cysterciensis recognoscimus per presentes publice protestantes, quod decime in villis infrascriptis, videlicet in Poledovo, Starcowo, Gorsco, Conradswalde, et in Novo Cyrske, in Mertinsdorph, in Mochi, in Slonimo, in Obrziczsko, in Lupicz et in Gselchiche ad ecclesiam Poznaniensem (spectant), quemadmodum pertinebant ab antiquo ad eandem. Et in huius rei testimonium et evidenciam clariorem, sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum Poznanie in crastino beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini m.ccc.lvııı.
Abbas de Wedel, sc. monasterii in Wieleń. Poledowo, Starkowo, Gorskie, Konradswaldau, dziś tak samo. Novum Cyrske, Czarna. Mertinsdorph, Märzdorf. Mochi, Mochy. Slonimo, Osłonino. Obrziczsko, osada znikła, przyległa wsi Ciosaniec, r. 1510 deserta. Lupicz, Lupice. Gselchiche, nie odgadnione.


Dokument Nr 1384
Cztiborius decanus Poznaniens. 1358 Iun. 30, Poznanie; scultetiam in villa ecclesiae Poznaniensis dicta Trojanowo, Cechosio Goslai vendit.
Pergam. orygin. Na sznurkach jedwabnych, zielon. przywieszono trzy podługowate pieczęcie. Pierwsza Kapituły Poznańskiej; (pieczęć LV). Druga okazuje w górnéj połowie popiersie Osoby duchownéj, w aureoli, prawicą błogosławiącéj, lewą trzymającéj Księgę; w dolnéj, na tarczy trójkątnéj godło rodu Pałuków odmienione. (Topor bez krzyża; stojący, ostrzem zwrócony i pochylony w prawo); napis: S' Troyani Preposit. ... sis. Trzecia przedstawia na tarczy trójkątnéj godło rodu Ostojów; napis: S' Cztiborii Decani Pozn.
Poznań. Archiv. Capituli. IV, 1.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que aguntur sub tempore, evanescunt simul cum tempore nisi litterarum serie cum annotacione testium fuerint perhennata, proinde nos Cztiborius decanus Poznaniensis cupientes pro viribus villam Troyanowo Poznaniensis Capituli, quam tenemus, in melius reformare, redempta scoltecia in eadem villa pro certa pecunie quantitate a filiis bone memorie Petri qui gerebat se pro scoltheto ibidem, videlicet a Stasszone, Petro, Martino et Ian fratribus, cui quidem vendicioni et redempcioni adheserunt voluntarie non compulsi omnes liberi quibuscunque nominibus nuncupentur quondam Swanthkonis, quinti fratris senioris fratrum quatuor iam dictorum: ad quam scoltheciam quatuor mansi dicebantur et narrabantur spectare, super ipsa attamen scolthecia antiquitus nullum privilegium penitus habebatur: quarto manso eorumdem mansorum pro nostro dominio reservato, Cechosio Goslai qui morabantur (sic) in Glowna villa domini episcopi Poznaniensis prope Poznaniam, ibidem in dicta villa Troyanowo, que iure Theutonicali scilicet Maydeburgensi quod servatur in civitate Poznaniensi locata existit, pro viginti marcis grossorum, quadraginta octo grossos computando pro marca, dictam vendidimus scoltheciam. Dantes et assignantes sibi de voluntate et consensu venerabilium fratrum nostrorum, dominorum de Capitulo Poznaniensi, nomine scolthecie eiusdem et racione amplioris locacionis tres mansos liberos cum tribus areis ad eosdem mansos spectantibus, ortum in fine ville in quo tantummodo unum quartale siliginis poterit seminari, pratum quod Kanthi vulgariter nuncupatur. Insuper thabernam habebit in area mansorum sue scolthecie, et in eadem thaberna habebit unum macellum carnium et panis macellum secundum. In eisdem eciam areis mansorum suorum, si voluerit, sutorem et fabrum pro sua utilitate locabit. Habebit ad hec idem scolthetus in hereditate eadem, dumtaxat sine dampno nostro et kmetonum, videlicet non depascendo segetes sive prata, gregem ovium pascere specialem; venaciones quoque cum niso, subcincto et retibus, in feris exiguis et aviculis exercebit. Tercium quoque denarium iuramentorum recipiet et rei per eum cuiuslibet iudicate. Que omnia et singula superius expressata dictus scolthetus et sui liberi ac successores legittimi nomine scolthecie eiusdem iure hereditario libere et perpetuo pacifice possidebunt, cum plenaria et omnimoda potestate commutandi, donandi, vendendi, dumtaxat illi persone, in quam dominus ville ac domini de Capitulo eodem Poznaniensi decreverint consentire. Et cum succedente tempore heredes eiusdem scolthecie multiplicati fuerint, unus ab aliis redimat et remaneat solus heres. Incole vero, expirata libertate, racione census solvent de manso quolibet festo beati Martini annis singulis quinque scotos, dominoque ville mediante, scoltheto in Poznania presentabunt. Item pro honoribus annuatim consuetis suis dominis exhiberi: primo, festo eodem beati Martini, porcum pro duodecim grossis; festo Pasche, unam pernam tota villa pro octo grossis et per viginti ova de manso; festo beatorum Petri et Pauli apostolorum, arietem optimum tota villa et per duos pingues pullos de manso. Nec non de duobus bannitis iudiciis, pro quolibet eorum kmetones solvent anno quolibet octo grossos, pro tercio insuper prandio scolthetus solvet similiter octo grossos. Ipsi eciam kmetones arabunt nobis semel ad hestivalia et ter ad hyemalia, ac uno die falcabunt annis singulis, omni contradiccione cessante. Et quoniam ius Maydeburgense prorsus est nobis incognitum, omnia iura que utilitatem et commodum respiciunt dominorum, salva nobis et integra reservamus. Actum et datum Poznanie in crastino beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo, presentibus reverendis viris, dominis de Capitulo Poznaniensi: Troyano preposito, Nicolao scolastico, Andrea, Henrico, Iacobo archidiaconis, Iohanne custode, Martino archidiacono Czirnensi, Predslao archidiacono Gneznensi, Iohanne preposito Kalisiensi, magistro Ambrosio, Nicolao preposito sancti Spiritus ante Poznaniam, Pribignewo, Wyrbantha, canonicis Poznaniensibus eo tempore ad Capitulum congregatis, de quorum dominorum voluntate unanimi et decreto, ut omnia et singula suprascripta inviolabiliter perseverent et sint perpetuis temporibus roborata, eiusdem Poznaniensis Capituli, memorati domini Troyani prepositi, et nostrum sigilla presentibus sunt appensa.
Trojanowo, Główna, dziś tak samo. Czirnensis, de Czersk.


Dokument Nr 1385
Nicolaus com. heres de Mossina 1358 Iul. 13, Poznanie; Andreae Wasilowicz scultetiam in hereditatibus suis Pożegowo et Nowawieś iure Theutonico possidendam certis conditionibus vendit.
Pergam. orygin., w trzech miejscach przecięty. Na grubym sznurze nici jedwabnych, zielon. i czerwon. przywieszona pieczęć przedstawia na trójkątnéj tarczy godło rodu Łodziów, napis zatarty.
Warszawa. Archiwum Główne. Diploma Nr. 1055.

In nomine Domini amen. Ad habendam inconvenienciam rerum gestarum, in futuro propter oblivionem faciliter que ducit in errorem, necessarium est ut ipse res scriptis et testibus perhynnentur. Noverint igitur universi tam presentes quam posteri quibus nosse fuerit oportunum, quod nos Nicolaus comes heres de Mossina una cum filio nostro karissimo Iascone, de nostra bona deliberacione maturoque consilio super hoc prehabito sulteciam (sic) in hereditatibus nostris, videlicet Pozegowo et Nowavess vulgariter nuncupatis, quas cupientes ad meliorem utilitatem provenire in unam coniunximus, in quibus ius patronatus habere dinoscimur, vendidimus discreto viro Andree dicto Wassilowicz pro tribus marcis grossorum Pragensium Polonici pagamenti, duos grossos pro scoto computando, et pro novem scotis, iure Theutunico nomine Maytborgensi hereditarie in perpetuum possidendam, dandam, vendendam, commutandam et pro libitu sue voluntatis convertendam; dantes eidem sculteto predicto et suis legitimis succesoribus in iam dicta hereditate nostra Pozegovo tres mansos liberos: duos post mensurationem hereditatis prephate eligere, residuum vero, ubi per sortem divisionis sortietur effectum. Habebit eciam sultetus noster pretactus et sui legitimi pratum dictum Lubiny, et tercium denarium de qualibet re iudicata. Damus insuper sculteto nostro prenominato et suis sequacibus lacus (sic) qui dicitur Crzinka. Venationem leporum, caprearum, sive avium, perdicum, piscularum (sic) et fazonum de nostra nostrorumque voluntate progenitorum exercere poterit; quartam vero partem earundem nobis vero (sic) nostre curie pro honore tenebitur presentare. Incole vero qui inibi locati fuerint, a censu et scoltetus a servicio et ab omni solucione nostra VII annis gaudebunt plena et omnimoda libertate. Habebunt eciam kmethones nostri pretacti pratum dictum Sossne, et in paludibus qui in silva magna continentur, gramina in quantum magis uti poterint. Damus eciam incolis nostris superius expresatis, in silvis nostris, borris et mericis ad Mossinam adiacentibus, ligna seu robora pro structura domorum et pro quibuscumque necessitatibus eorum secare de nostra nostrorumque sequacium voluntate. Evulsa vero libertate, kmethones omnes et singuli, de quolibet manso, singulis annis in festo beati Martini quatuor mensuras siliginis, IIII avene, duas tritici et quinque scotos grossorum nobis et nostris legittimis successoribus pro censo (sic) dare tenebuntur. Volumus insuper, ut kmethones nostri in festo Nativitatis Christi, porcum pro VIII scotis et duos pullos de quolibet manso, et in festo Pasche, pernam pro VIII grossis et quindecem ova et de quolibet manso nobis perpetuo dabunt (sic) pro honore. Insuper incole sepe notati, in agris nostris unam mensuram ad estivalia et aliam ad yemalia exarare et seminare, videlicet de nostris frumentis non obmitant. Scoltetus vero noster et sui posteri, in equo valente unam sexagenam ad regalem expedicionem nobis et nostris posteris servire perpetuo tenebitur, tali condicione, quod si in servicio tali dictum equum aliquomodo amiserit, a servitio liber erit tamdiu, donec per nos sibi equus persolvetur. In huius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus est appensum. Sub anno Incarnationis Domini MCCCLVIII actum et datum Poznanie in die beate Margarethe gloriose virginis, presentibus hiis testibus: nobili viro ac discreto Ywone de Prosnowo, Potrcone herede de Gora, Petro scolteto de Trzebawe, W@o@chnone et Peczcone dicto Godis civibus de Poznan, et aliis fide dignis.
Mossina, Mosina. Pozegowo, Pożegowo. Nowavess, nie odgadnione. Maytborgensis, de Magdeburg. Lacus Crzinka, jezioro p. m. Mosina. Prosnowo, Rosnowo. Gora, Góra. Trzebawe, Trzebawie.


Dokument Nr 1386
Predborius capitaneus Cuyavie 1358 Iul. 19, Brest; profitetur, se nomine regis ab Iaroslao archiepiscopo Gneznensi ratione mutui 500 marcas recepisse, pro eaque summa et alia maiori castrum Nakło eidem archiepiscopo cum districtu ipsius obligatum esse.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. II, fol. 97. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 96.

Nos Predborius capitaneus Cuyavie recognoscimus et publice profitemur, nos recepisse a venerabili in Christo patre domino Iaroslao, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, racione veri mutui, nomine domini regis quingentas marcas grossorum Pragensium, pro qua quidem pecunia et alia maiori castrum Nakel cum suo districtu domino archiepiscopo memorato extitit obligatum; promittentes eidem domino archiepiscopo bona fide, quod quam primum ad dominum regem veniemus, litteras quitacionis a dicto domino rege, racione mutui antedicti, procurare et eciam presentare. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Brest feria quinta post diem beati Alexii, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo.
Nakel, Nakło. Brest, Brześć Kujawski.


Dokument Nr 1387
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1358 Iul. 30, Gnezne; in capella, quam Iohannes decanus Gneznensis in ecclesia cathedrali construxerat, altare novum erigit et pro sustentatione eiusdem, census de molendinis oppidi Kwieciszewo Iohanni praedicto vendit.
Transsumpt potwierdzony przez: Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1384 Apr. 24, Znene.
Poznań. Königl. Staats Arch. Relation. Gneznens. a. 1608, f. 411.

In nomine Domini amen. Noverint universi presencium noticiam habituri, quia nos Iaroslaus, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, cupientes cultum divini nominis nostris augere temporibus et eciam ampliare, nec non pie devocionis affectum honorabilis domini Iohannis decani Gneznensis in scrinio pectoris nostri revolventes, de consensu fratrum nostrorum, Gneznensis videlicet Capituli, super iis consilio et tractatu prehabito diligenti cum eisdem, in capella dicti domini Iohannis Gneznensis decani, per ipsum in choro ecclesie nostre Gneznensis specialiter ad honorem beate Marie virginis gloriose sanctique Iohannis evangeliste constructa, novum altare duximus erigendum: vendentes nichilominus eidem domino Iohanni pro dotacione altaris pretacti et sustentacione ministri eidem altari preficiendi, quatuor marcas grossorum Pragensium redditus, annui census perpetuo duraturi in molendinis nostris, que in Queciszewo oppido nostre ecclesie Gneznensis obtinemus, quamlibet marcam pro duodecem numerandum grossorum; quam quidem pecuniam pro fabrica convertimus ecclesie nostre memorate de predictorum fratrum nostrorum consilio pariter et assensu. Et, quod absit, si molendina predicta ex aliquo casu annulari vel viciari contingat, extunc de censu nobis in oppido prefato proveniente pretacte quatuor marce exolvantur perpetuo singulis ut predicitur annis; quas quidem quatuor marcas, procurator noster et successorum nostrorum, qui pro tempore in Quieciszow oppido prescripto procuracionis officium exercebit, quinto decimo die post diem beati Martini in Gnezna altariste pretacto singulis annis tenebitur presentare. Altarista vero altaris prenominati, dummodo sit ecclesie Gneznensis vicarius, per dictum dominum Iohannem decanum vite sue temporibus, et per nos ac successores nostros pro tempore institutus, singulis feriis secundis Defunctorum, feriis quartis de sancto Iohanne evangelista, diebus vero sabbatorum de Domina missas teneatur perhenniter per se vel per alium celebrare, et pro obmissione cuiuslibet misse, subcustodibus ecclesie nostre Gneznensis predicte medium grossum solvere sit adstrictus; et in qualibet missa, pro peccatis prelibati domini Iohannis, ipso vivente, eo autem viam universe carnis ingresso, pro anima eius Defunctorum Collectas imponere teneatur; super quo ipsius conscienciam irrefragabiliter oneramus. In cuius rei testimonium, nostrum et nostri Capituli predicti sigilla presentibus sunt appensa. Datum Gnezne in die beatorum Abdon et Sennen martyrum, anno Domini M.CCC. quinquagesimo octavo, presentibus: venerabili in Christo patre domino Iohanne Poznaniensis ecclesie episcopo, ac honorandis et discretis viris, dominis Petro custode Gneznensi, Dyonisio Lanciciensi, Iohanne Calisiensi prepositis, Sventomiro custode Lanciciensi et Martino de Gora plebano, canonicis Gneznensibus, ac aliis pluribus fidedignis. Transivit autem per manus Hanconis notarii curie nostre.
Queciszewo, Kwieciszewo. Gora, Góra p. m. Żnin.


Dokument Nr 1388
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1358 Iul. 30, Gnezne; in capella Kelczonis scolastici Gneznensis in ecclesia cathedrali existenti, altare in honorem s. Martini erigit, et censu de molendinis oppidi Kwieciszewo dotat.
Transsumpt potwierdzony przez: Bodzantha s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1384 Apr. 24, Znene.
Poznań. Königl. Staats Arch. Relation. Gnesnens. a. 1608, fol. 410 v.

In nomine Domini amen. Noverint universi presentem literam inspecturi, quia nos Iaroslaus, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, cupientes ecclesiam nostram predictam prout tenemur divino officio providere et ut in ea cultus divini nominis augmentetur, ad peticionis humilis instanciam honorabilis viri domini Kelczonis scolastici nostre Gneznensis ecclesie prefate, consideratis meritis ipsius probitatis, altare in ecclesia nostra iam dicta Gneznensi, videlicet in capella sua ad honorem sancti Martini pontificis et confessoris ac beate Catharine virginis martyris pro remedio anime ipsius duximus erigendum, iungentes eidem altari et perpetuo adscribentes de consensu fratrum nostrorum, Gneznensis videlicet Capituli, quatuor marcarum grossorum Pragensium redditus in molendinis, quas in Quecissevo oppido ecclesie nostre obtinemus, pro sustentacione presbiteri ipsum altare tenentis. Et, quod absit, si molendina predicta ex aliquo casu viciari contingat, extunc dicte quatuor marce de censu nobis in Queciszow oppido nostro prefato provenientes, per procuratorem nostrum ac successorum nostrorum, qui pro tempore officium procuracionis ibidem in Queciszow exercebit, altariste qui pro tempore fuerit, quintodecimo die post diem sancti Martini annis singulis persolventur. In quo quidem altari, vicarius dicte nostre ecclesie Gneznensis, quoad vixerit presentatus per dictum dominum Kelczonem ad idem altare, et demum successores eiusdem infrapositas missas dicent et dicere perpetuis temporibus ac legere tenebuntur: unam feria secunda pro salute cunctorum fidelium animarum, aliam quarta feria sancti Martini confessoris ad honorem, terciam et ultimam sabbato de Domina vel de sancta Catharina; et in qualibet missa, pro peccatis prelibati domini Kelczonis scolastici, ipso vivente; ipso vero viam universe carnis ingresso, pro anima eius Defunctorum imponere teneatur Collectas altarista qui pro tempore fuerit locare tenebitur et implere. Cuius eciam altaris collacio et presentacio, ad prenominatum dominum Kelczonem scolasticum, ad sue vite tempora, decedente vero ipso domino scolastico, ad nos ac successores nostros dicti altaris collacio pertinebit. Si vero altarista qui pro tempore fuerit, in explendis dictis missis ex contemptu inventus fuerit negligens, pro qualibet missa neglecta, subcustodibus ecclesie dicte Gneznensis medium grossum solvere sit adstrictus. In cuius rei testimonium, nostrum et Capituli nostri predicti sigilla presentibus sunt appensa. Datum Gnezne in die beatorum Abdon et Sennen martyrum, anno Domini M.CCC. quinquagesimo octavo, presentibus: venerabili in Christo patre domino Iohanne Poznaniensis ecclesie episcopo, et venerabilibus viris, dominis Petro custode Gneznensi, et Dionisio Lanciciensi, Iohanne Calisiensi prepositis, Sventomiro custode Lanciciensi et Martino plebano de Gora, canonicis Gneznensibus, ac aliis pluribus fidedignis. Transivit autem per manus Hanconis notarii curie nostre.
Quecissevo, Kwieciszewo. Gora, Góra p. m. Żnin.


Dokument Nr 1389
Innocentius Pp. VI 1358 Sept. 5, Avinioni; Arnaldo de Caucina, apostolicae Sedis nuntio mandat, ut ratione exequendi redditus ecclesiae Romanae debitos, universas literas iura ecclesiae praedictae in provincia Gneznensi concernentes ipsi exhiberi et transsumi curet.
Warszawa. Biblioteka Uniwersytecka. Foljant Nr. 632, fol. 28. (Transsumpt potwierdzony przez: Arnaldus de Caucina scolasticus Cracoviens. etc. 1360 Mart. 10, Cracovie).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Arnaldo de la Caucina canonico Cracoviensi, apostolice Sedis nuntio, salutem et apostolicam benedictionem. Nuper ad nostri audientiam est deductum, quod in partibus seu locis in quibus es nuntius apostolicus deputatus, sunt nonnulli ecclesiarum et monasteriorum et aliorum locorum ecclesiasticorum prelati, Capitula, conventus, collegia, et alie ecclesiastice persone seculares et regulares, exempte et non exempte, nec non duces, comites, principes, barones et quidam alii seculares, universitates quoque ac communitates castrorum, civitatum, terrarum, villarum et aliorum locorum, nobis et ecclesie Romane tam nomine procurationum, censuum, redituum et proventuum, quam alias in diversis pecuniarum et rerum aliarum summis et quantitatibus obligati, qui nobis et eidem ecclesie solvere non curarunt per aliquandiu neque curant, privilegia, indulgentias et litteras apostolicas et alia munimenta, in quibus iura et deveria nobis et eidem ecclesie debita ut in presentibus continentur, minus debite supprimentes, licet de huiusmodi munimentis aut aliquibus clausulis eorundem, nec non de regestris ac scripturis, decimarum, beneficiorum taxatorum pretium (continentibus) predictarum, gentes nostre camere indigere noscantur. Quocirca discretioni tue sub excommunicationis pena, quam in te ferimus si in his negligens fueris vel remissus, per apostolica scripta precipimus et mandamus, quatenus per te vel alium seu alios, earundem ecclesiarum, monasteriorum et aliorum locorum ecclesiasticorum prelatos et Capitula, conventus, collegia, et alias ecclesiasticas personas seculares et regulares, exemptas et non exemptas, nec non duces, marchiones, comites, barones et quoscunque alios seculares et regulares, universitates quoque ac communitates civitatum, castrorum, terrarum, villarum et aliorum locorum, qui nobis et eidem ecclesie Romane nomine procurationum, censuum, redituum et proventuum vel alias quoquomodo, in diversis pecuniarum et rerum quarumlibet aliarum summis et quantitatibus et alias quomodolibet tenentur, de quibus tam per exhibitiones privilegiorum, indulgentiarum et literarum apostolicarum et aliorum munimentorum, in quibus iura vel deveria aliqua ut in presentibus continentur, que tibi vel commissariis tuis per quoscunque tenentes, custodientes vel alias ipsa exhibendi facultatem habentes precepimus exhiberi, quod per literas gentium curie memorate que tibi super hoc destinantur, vel alias prout utilius videretur expedire, summarie et de plano ac sine strepitu et figura iudicii, vocatis si quos vocandos noveris, te informans, ad solvendum et exhibendum tibi, nostro et dicte ecclesie nomine recipienti, huiusmodi quantitates, res, bona, deveria, privilegia, indulgentias, regestra et alia munimenta per censuram ecclesiasticam auctoritate nostra districte compellas, faciens redigi et transscribi in formam authenticam vel publicam omnes et singulas clausulas privilegiorum, indulgentiarum, literarum apostolicarum, munimentorum, census, procurationes, iura et deveria continentes predicta, nec non libros, codices et membranas, decimarum omnium beneficiorum infra partes predictas, taxatorum quoque beneficiorum antiquorum et novorum valorem annuum integraliter continentes; contradictores, cuiuscunque status, gradus, Ordinis vel conditionis existant, etiamsi pontificali vel qualibet alia prefulgeant dignitate, appellatione postposita, per censuram et auctoritatem predictas compescendo, invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis. Non obstante, si aliquibus communiter vel divisim a dicta Sede sit indultum, quod interdici, suspendi et excommunicari non possint per literas apostolicas, non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi et eorum Ordinibus propriis mentionem. Nos enim tibi cum talibus amicabiliter componendi pro tempore si opportuerit iam elapso, et illos qui iura et deveria huiusmodi tibi solvent plenarie quitandi, de his solum que ab eis recipere te contingeret, plenam hac vice concedimus tenore presentium facultatem. De his autem que in premissis et quolibet premissorum facere te contingeret, et dictarum decimarum et valorum regestris, que nondum misisti, per tuas patentes literas in forma publica redactas, designationem presentium continentes, tuo sigillo sigillatas, cameram memoratam particulariter et distincte, quam primum ad id obtulerit se facultas, studeas reddere certiorem. Per solutiones vero et receptiones premissorum, hac vice extra Romanam curiam faciendas, nobis et ecclesie Romane predicte nolumus preiudicium generari, quin solutiones et receptiones sequentes fiant ulterius in eadem curia, prout alias fuerant faciende. Datum Avinioni Nonis Septembris, pontificatus nostri anno VI.


Dokument Nr 1390
Fr. Borislaus abbas et conventus Mogilnens. 1358 Sept. 5, in Tremesna; decimas in villa Lubin, cum decimis monasterii de Trzemeszno in villis Palędzie, Padniewo et Osikowo commutat.
Pergam. orygin. Wcięcia poprzeczne od przywieszenia dwóch pieczęci.
Trzemeszno. Privilegia Conv. Canon. Regul. Lateran.

In nomine Domini amen. Ab humana facilius memoria elabuntur, que nec litterarum serie nec proborum virorum testimonio fuerint perhennata. Nos igitur frater Borislaus, divina miseracione abbas Mogilnensis, una cum conventu fratrum nostrorum, videlicet fratre Stanislao custode, fratre Iacobo procuratore, fratre Gregorio, fratre Andrea, fratre Vithcone, fratre Boguslao de Sechechow Ordinis sancti Benedicti eiusdem domus prefate, tam presentibus quam futuris cupimus esse notum, quod de nostro nostrorumque fratrum predictorum maturo consilio unanimi et consensu, commutacionem fecimus nostre decime subscripte, videlicet in Lubene vulgariter sic nuncupate, quam decimam domus nostra ab antiquo possidebat, a tempore cuius memoria hominum non existit, cum venerabili in Christo patre domino Nicolao, divina et apostolice Sedis providencia Premisliensis ecclesie episcopo ac gubernatore tam in spiritualibus quam in temporalibus domus Tremesnensis, una cum conventu fratrum suorum, canonicis regularibus eiusdem domus predicte, ordinatim fecimus commutacionem perpetuis temporibus duraturam. Recipientes pro predicta decima Lubene ab eodem venerabili in Christo patre et suo conventu has decimas, videlicet in Palandze per totum, in Padnewo comitis Borislay de Belava per totum, in Osseykowo similiter per totum, ita tamen prout in suis certis limitibus sunt distincte, amodo nullo se eis opponente sive contradicente; que videlicet decime ad domum predictam Tremesna ex antiquo semper pertinebant. Ut autem hec comutacio sepe dictarum decimarum ex utraque parte predicta robur firmitatis perpetue optineat, nostre dignitatis sigillo, quo utimur, et sigillo nostri conventus domus Mogilnensis presentem litteram mandavimus communiri in testimonium omnium premissorum. Datum et actum in Tremesna quinta die mensis Septembris, anno Domini m.ccc.lvııı, presentibus hys testibus: comite Nicolao de Wilcina gladiatore Kalisiensi, comite Tolomeo herede de Strzezewo, comite Grzimislao herede de Risewa, domino Iohanne rectore ecclesie de Queczisewo, domino Nicolao rectore ecclesie de Gansawa, et domino Nicolao rectore ecclesie de Welatowo, et aliis quam pluribus fidedignis.
Mogilnensis, de Mogilno. Sechechow, Sieciechów. Lubene, Lubin. Premisliensis, de Przemyśl Palandze, Palędzie. Padnewo, Padniewo. Belava, Bielawy. Osseykowo, Osikowo. Wilcina, Wilczyn. Strzezewo, Strzyżewo Paskowe. Risewa, Ryszewo. Queczisewo, Kwieciszewo. Gansawa, Gąsawa. Welatowo, Wilatowo.


Dokument Nr 1391
Wirzbantha tocius Polonie capitaneus general. 1358 Sept. 17, in Opathow; confirmat commutationem villarum ecclesiae Gneznens. nomine Giżyce et Tądów, cum hereditate Wlostonis Starczinovicz, dicta Krtusów.
Transsumpt orygin. potwierdzony przez: Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Febr. 13, in Lovicz.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 146.

Nos Wirzbantha tocius Polonie capitaneus generalis, universis et singulis ad quorum audienciam presentes devenerint volumus esse notum, quod ad nostram multorumque nobilium nobilis vir Wlosto Starczinovicz heres de Trcussovo, sanus mente et corpore, non compulsus nec coactus, sed de bona sua voluntate de consilioque suorum amicorum veniens presenciam, rite et racionabiliter per commutacionem hereditatum celebratam et factam, a venerabili in Christo patre domino Iaroslao, sancte Gnezdnensis ecclesie archiepiscopo, Gizicze et Tandovo villas mense sue archiepiscopalis Gnezdnensis pro se et suis heredibus recipiens, contulit hereditatem suam quam possedit ab antiquo iam dictam Trcussovo, sitam in districtu Kalisiensi, cum omnibus utilitatibus et proventibus ad dictam hereditatem spectantibus que ibidem sunt vel possunt oriri, nichil penitus iuris et dominii sibi et suis ibidem reservando, eidem domino archiepiscopo eiusque successoribus ecclesieque iam dicte resignans in perpetuum, libere et pacifice possidendam integraliter, veluti in suis graniciis circumferencialiter est distincta vel lymitata; promittens prefatum dominum archiepiscopum et eius ecclesiam, si per quempiam in huiusmodi villa quocunque modo impediretur infra triennium, exbrigare de quolibet impedimento, secundum consuetudinem terre primitus observatam; dans iam dicto domino archiepiscopo eiusque successoribus in huiusmodi hereditate, plenam et omnimodam potestatem tenendi, habendi, donandi, vendendi, commutandi, pro suaque et suorum successorum voluntate convertendi. In quorum omnium evidenciam et ampliorem tutelam, presentes litteras scribi et dare iussimus cum appensione nostri sigilli. Actum et datum in Opathow die dominice proximo post octavas Nativitatis sancte Marie, anno Domini millesimo trecentesimo l.vııı, presentibus hys testibus, dominis Pascone Gnezdnensi, Ianussio Bechoviensi castellanis, Adam subcamerario Kalisiensi, Swanthoslao venatore Kalisiensi, Predvogio Dambski venatore Landensi, Nicolao Bandzesski, et aliis pluribus fide dignis.
Trcussovo, Krtusów. Giżyce, Tądow, dziś tak samo. Opathow, Opatówek. Bechoviensis, de Biechowo. Dambski, de Dębe szlacheckie. Landensis, de Ląd. Bandzesski, de Będziechów.


Dokument Nr 1392
Thomislaus filius Woyslay heredis de Beganovo 1358 Nov. 2, in Curzelow; hereditatem suam Komparzów, Petro filio Nicolai quondam palatini Cracoviens. vendit.
Transsumpt potwierdzony przez: Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Ian. 3, Cracovie.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 102.

Nos Thomislaus filius Woyslay heredis de Beganovo et heres, universis et singulis tam presentibus quam futuris recognoscimus per presentes et publice profitemur, nos vendidisse hereditatem nostram Camparzewo sitam prope Curzelow, nobili viro domino Petro filio domini Nicolai quondam palatini Cracoviensis de Boguria, cum omnibus utilitatibus, fructibus, proventibus, que in ea habentur seu haberi poterunt in futurum, et prout in suis limitibus et pertinenciis universis circumferencialiter est distincta et prout nos soli tenuimus, pro octuaginta marcis grossorum Bochemicalium, quadraginta octo pro qualibet marca computando. Et ad horum evidenciam pleniorem, discreto viro domino Pircony plebano de Curzelow, nomine dicti Petri de Bogoria, dicte hereditatis Camparzewo in die Omnium Sanctorum assignavimus, dedimus et tradidimus totale dominium ac plenariam possessionem; promittentes bona fide ac sub nostri honoris conservacione et sub obligacione omnium nostrarum possessionum, qualibet eciam specie fraudis procul mota, ipsum dominum Petrum, vel illum qui sibi in eadem hereditate eo consenciente successerit, vel cui possessionem tradiderit ville memorate, a qualibet persona seu personis, que in dicta hereditate Camparzewo iudicialiter vel extra iudicium, et specialiter ab omnibus nostris amiciariis qui dicuntur Pilczy, et eorum filiis et filiabus, nec non a quocunque alio, magno vel parvo, qui ipsum impeteret seu impeterent vel quoquomodo invaderent, libenter et totaliter disbrigare: hoc eciam specialiter declarantes, quod si quid in nobis humanitus eveniret, quod nostri pueri et successores legittimi ad premissa omnia teneantur, quos presentibus obligamus, volentes et promittentes, quod omnia dampna, que dictus dominus Petrus vel sibi succedentes perciperet seu percipere possent in sepefata hereditate Camparzewo occasione pretacte vendicionis, sibi per pueros nostros ac legittimos successores resarciantur ad unguem et complete persolvantur. In cuius rei testimonium, sigilla, nostrum videlicet et strenui militis domini Imrami palatini Cracoviensis tunc presentis, presentibus sunt appensa. Datum et actum in Curzelow in crastino die Omnium Sanctorum prenarrato, anno Domini m.ccc.lvııı, presentibus nobilibus viris, dominis Llaurencio thezaurario Syradiensi, Sbigneo de Crassow, Iohanne filio Andree succamerario Cracoviensi, ac honorabilibus viris: Nicolao archidiacono Cracoviensi, Kelczone scolastico Gneznensi, Divissio Lanciciensi, Iohanne Kalisiensi prepositis, et aliis pluribus fide dignis.
Beganovo, Bieganowo. Camparzewo, Komparzów. Curzelow, Kurzelów. Boguria, Bogorja. Crassow, Krasów.


Dokument Nr 1393
Hector (de Lanczko) 1358 Dec. 23, in Lanczko; villam Wyskidno sculteto Boguthae ad mansos Flamingicos locandam exponit.
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo, Lib. privil. fol. 205.

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, si scripture testimonio vel testium adminiculo non fuerint memorie commendata. Inde est quod nos Hector, cupientes ut rei geste inter nos, ex una parte, et discretum virum Bogutham scultetum nostrum de Wiskitno villa nostra, ex altera, apud posteros memoria plenior habeatur, notum facimus presentes literas inspecturis: quod intendentes melioracionem bonorum nostrorum, ut ex eis auctore Domino fructus uberior valeat provenire, de voluntate et consilio amicorum nostrorum prefatam villam nostram Wiskitno ad mansos Flammingicos exposuimus ad locandum iure Culmensi, sub ea forma que sequitur et ordinacione. Primo, sculteto ipsi cum suis posteris racione locacionis damus decimum mansum a censu liberum, iure hereditario pacifice possidendum. Incole vero ville ipsius, elapsis duodecim annis libertatis a data presencium computando, nobis et nostris successoribus singulis annis in festo Purificacionis sancte Marie virginis gloriose racione census octo scotos monete usualis, et decimam manipulatim, sicut ordinabimus cimi dominis quibus predicte pertinent decime; (si) alio modo vero componemus, tunc predicti incole de quolibet manso mediam marcam racione census, et medium fertonem racione decime solvere tenebuntur. Iudicabit autem scultetus noster predictus et posteri ipsius omnes causas parvas et magnas, civiles et criminales iure predicto Culmensi, inter terminos predicte hereditatis nostre contingentes. De penis vero seu iudicatis et de taberna, nos et nostri successores duos denarios, et scultetus ipse cum suis posteris tercium recipiemus. Statuimus eciam, quod predictus scultetus noster et sui posteri, in serviciis et aliis quibuscunque necessariis nobis et nostris successoribus exhibendis, sicut scultetus de Lanczko serviat sub eadem forma et ordinacione. Concedimus insuper predicto sculteto et suis posteris liberam voluntatem in lacubus nostris piscandi cum parvis et magnis retibus, preter solam sagenam, quam non admittimus statuendam. Volumus eciam, quod predictus scultetus et sui posteri predictam sculteciam in toto vel in parte cui vult vendat, obliget, resignet, commutet prout sibi placuerit, quia eandem sculteciam a nobis propria pecunia comparavit et emit. In cuius rei testimonium, presentes literas sibi dari fecimus nostri sigilli munimine roboratas. Actum et datum in Lanczko decimo Kalendas Ianuarii, anno Domini m.ccc.lvııı, presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis Nicolao plebano de Antiqua Bissovia, Nemera de Gogolina herede, Lasczone herede de Wamwelno, Peczone de Waldow, Nicolao plebano de Lanczko, Swantoslao plebano de Nakiel, Laurencio plebano de Waldow, Bartosio de Trascow, Boguchwalo Gerwardorum, Thoma de Piscino, Clemente sculteto de Lanczko, Luca de Wilcze, et aliis quam plurimis.
Wiskitno, Wyskidno. Culmensis, de Chełmno. Lanczko, Łącko. Antiqua Bissovia, Byszewo. Gogolina, Wąwelno, Wałdowo, dziś t. s. Nakiel, Nekla. Trascow, zapewne mylnie zamiast Tuszków. Gerwardorum, zapewne mylnie, nie odgadnione. Piscino, Piszczyn. Wilcze, Wilcze.


Dokument Nr 1394
Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Ian. 20, in Glovna; confirmat privilegia, quae dederant monasterio de Łekno: Wladislaus dux Polonie 1211 Apr. 16, in Gnezna; et Boleslaus dux Polonie 1259 Apr. 16, in Rogosna.
Pergam. orygin. Na sznurze z nici jedwabn., pomarańczow. przywieszona pieczęć wielka Kazimierza króla.
Kurnik. Biblioteka. Diplomata.

In nomine Domini amen. Nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, nec non Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuiavie Pomoranieque terrarum dominus et heres, notum facimus quibus expedit universis, quod religiosus vir frater Hermannus abbas monasterii de Lukna cum suo conventu Ordinis Cysterciensis ad nostram presenciam venientes, supplicaverunt nobis humiliter et devote, ut privilegia super quibusdam bonis ipsius monasterii, per illustres principes, videlicet Wladislaum et Boleslaum duces Polonie data, concessa et donata, de nostra regia magestate dignaremur confirmare; quorum quidem privilegiorum de verbo ad verbum tenor dinoscitur esse talis: (Sequitur diploma Nr. 69).
Item tenor secundi privilegii dinoscitur esse talis: (Sequitur diploma Nr. 373).
Nos vero iustis supplicacionibus ipsius abbatis favorabiliter annuentes, supradicta privilegia cum ipsorum clausulis et articulis in ipsis contentis tenore presencium graciose confirmamus, dantes sepedicto abbati et suo conventui hanc nostram litteram, nostro sigillo munitam in robur et testimonium perpetue firmitatis. Actum in Glovna in die beatorum Sebastiani et Fabiani martyrum, anno Domini M.CCC.LIX, presentibus: Preczslao Poznaniensi, Andrea Kalissiensi, Vincencio Sremensi castellanis, Adam subcamerario Kalissiensi, Virzbanta capitaneo nostro Polonie et domino Floriano cancellario nostro Lanciciensi, et aliis pluribus fidedignis.
Lukna, Łekno.


Dokument Nr 1395
Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Ian. 28, in Czanszim; Iohanni episcopo Poznaniensi concedit, ut civitatem in fundo villae Dolsk iure Novi fori locare, et forum septimanale in eadem instituere valeat.
Pergam. orygin. Sznurek jedwabny, czerwony i zielony, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. IV, 5.

In nomine Domini amen. Cum petitur quod iustum esse non dubitatur, ad id exaudiendum animus principum non inmerito debet inclinari. Igitur noverit tam presens etas quam futura, quod nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque dominus et heres, consideratis iustis peticionibus venerabilis in Christo patris domini Iohannis, divina et apostolice Sedis providencia episcopi Poznaniensis ecclesie, capellani nostri dilecti, saneque advertentes, quod ius Theutonicum et civile nobis ac nostris regnicolis multas affert utilitates et commoda multiplicat subditorum, eidem domino Iohanni episcopo damus locare civitatem iure Theutonico Novi fori, quod Szredske vulgariter nominatur, in fundo sue ville Dolsco, ipsam civitatem eodem nomine Dolsco exnunc nuncupando, omnibus iuribus, articulis, punctis et clausulis universis eiusdem iuris Theuthonici, in eadem civitate perpetuo obtentis et inviolabiliter observatis. Removemus eciam et penitus excludimus ibidem omnia iura Polonicalia, selvicia, modos et consuetudines, angarias et preangarias universas, que ipsum ius Theuthonicum impedire consueverunt. Statuimus insuper forum quarumlibet rerum venalium in eadem civitate, feria quarta singulis septimanis perpetuis temporibus celebrandum. Preterea statuimus et penitus liberamus advocatum ac cives memorate civitatis Dolsco ab omnibus iudiciis et iuridicionibus omnium palatinorum, castellanorum et quorumlibet iudicum et officialium nostri regni; ita, quod coram ipsis vel eorum aliquo, pro causis magnis et parvis, capitalibus et criminalibus, puta furti, sanguinis, homicidii, incendii et aliis universis, nulli penitus de se querulanti debeant respondere, nisi cives coram suo advocato iure Theuthonico supradicto. Advocatus vero non alias, nisi tantum coram suo domino episcopo supradicto vel eius successoribus, citatus tamen per litteram ipsius domini episcopi, de se querulantibus non aliter nisi suo iure Theutonico respondebit. In quorum omnium testimonium, presentes litteras dedimus nostri sigilli munimine roboratas. Actum in Czanszim in octava sancte Agnetis virginis, anno Domini m.ccc.l nono, presentibus hiis testibus: Ottone cancellario Polonie et preposito Gneznensi, Paszcone Gneznensi, Vincentio Sremensi castellanis, Nicolao venatore Gneznensi, Gamleto subagazone, Andrea Dobeslavicz, et aliis multis fidedignis. Datum per manus cancellarii prenotati.
Novum forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Dolsco, Dolsk. Sremensis, de Śrem.


Dokument Nr 1396
Kazimirus rex Polonie 1359 Febr. 6, Crusvicie; Borzislao abbati de Mogilno concedit, ut silvam monasterii ipsius dictam Neboz in villam locare possit, eiusque kmetonibus libertatem ab omnibus solutionibus et collectis regalibus infra 20 annos continuos largitur.
Pergam. orygin. Dolny brzeg szeroko założony, w nim 2 wcięcia poprzeczne od przywieszenia jednéj pieczęci.
Mogilno. Privilegia monasterii. E, 30.

Noverint universi presencium noticiam habituri, quod nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, ex officio nobis divinitus concesso utilitates nostri regni de nemoribus et silvis, de quibus nulla utilitas nobis bactenus proveniebat, peramplius ampliare et indesinenter augeri cupientes, et ut id quod densitas silvarum gwerrarum ope detexit, gracia et virtute libertatis reformetur, consideratisque iustis peticionibus religiosi viri fratris Borzislai abbatis de Mogylno, ut possit silvam dictam Neboz wlgariter et mericam seu gagium circa villam ipsorum Woyuczino, sitam in territorio Czbariensi, locare et ad usus convertere meliores, omnibus et singulis kmethonibus in silva et merica predictis locandis et locatis, a data presenti infra viginti annos continuos ab omnibus solucionibus et collectis nostris regalibus, videlicet a porco, a vacca, a bove, a poradlne, a sep, ab expedicione, ac generaliter ab omnibus angariis, quocunque nomine dicantur, plenam et omnimodam damus et elargimur libertatem harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio literarum. Data Crusvicie die beate Dorothee virginis, anno Domini M.CCC.L nono.
Mogylno, Mogilno. Silva Neboz, pewnie las pomiędzy m. Strzelno a w. Wojcin. Woyuczino, Wojcin. Territorium Czbariense, północno-wschodnia część Wielkopolski. Ściślejszy opis obacz w Dodatku do Nru. 812.


Dokument Nr 1397
Kazimyrus rex Polonie etc. 1359 Febr. 9, in Brest; Alberto palatino et Hectori subpincernae Brestensibus, fratribus, concedit, ut villam ipsorum Pakość in civitatem iure Theutonico locare valeant.
Warszawa. Archiw. Główne. Ks. M. 57, p. 170. (Transsumpt potwierdzony przez: Sigismundus rex Poloniae etc. 1540). - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae; II, Nr. 512.

In nomine Domini amen. Dignum est, ut bene meriti premiis pocioribus extollantur. Igitur noverit tam presens etas quam futura, quod nos Kazimyrus Dei gracia rex Polonie, nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque dominus et heres, consideratis fidelibus et fidedignis serviciis ac iustis peticionibus fidelium nostrorum Alberti palatini et Hectoris subpincerne Brestensium, fratrum, saneque advertentes quod ius Theutonicum et civile nobis et nostris regnicolis multum affert utilitatis, eisdem fratribus Alberto et Hectori damus locare civitatem iure Theutonico, eo quo gaudet civitas nostra Wladislavia Iuvenis, in fundo sue ville Pakoscz in terra Cuyaviensi sittuate, ipsam civitatem eodem nomine Pakoscz exnunc nominando, omnibus iuribus, articulis et clausulis universis eiusdem iuris Theutonici in eadem civitate perpetuo obtentis et observatis. Removemus eciam et penitus excludimus ibidem omnia iura Polonicalia, servicia, modos et consuetudines, angarias et perangarias universas, que ipsum (ius) Theutonicum impedire seu perturbare consueverunt. Statuimus insuper forum quarumlibet rerum venalium, in eadem civitate feria secunda singulis septimanis perpetuis temporibus celebrandum. Preterea absolvimus et penitus liberamus Albertum et Hectorem fratres supradictos, advocatum et cives sive incolas memorate civitatis ab omnibus iudiciis, iuridicionibus et potestatibus omnium palatinorum, castellanorum et quorumlibet iudicum ac officialium nostri regni; ita, quod coram ipsis vel eorum aliquo, pro causis magnis et parvis, capitalibus et criminalibus, puta furti, sanguinis, homicidii, incendii et aliis universis, nulli penitus debeant respondere, nisi cives coram advocato suo iure Theutonico, advocatus vero coram dominis suis supradictis et eorum successoribus, ipsi vero domini et eorum successores coram nobis aut nostro iudice generali, dum tamen per literam nostro sigillo munitam ac ipse advocatus necessitate occurrente citati fuerint, tunc iure ipsis competente de se querulantibus respondere sint astricti. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum in Brest in octava Purificacionis sancte Marie virginis gloriose, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, presentibus hiis testibus: Chebda palatino Syradiensi, Dobeslao Crusficiensi, Pascone Brestensi, Woyslao Bidgostiensi castellanis, Stanislao iudice Cuyaviensi ac Floriano cancellario Lanciciensi, ac aliis pluribus fidedignis. Scriptum per Nicolaum Boemum notarium curie nostre, canonicum ecclesie Visliciensis, de mandato domini Floriani cancellarii Lanciciensis supradicti.
Brestensis, de Brześć Kujawski. Wladislavia Iuvenis, Inowrocław. Pakoscz, Pakość, należała od najdawniejszych czasów do Wielkopolski, gdyż granicę tworzyła tu pomiędzy nią a Kujawami rz. Noteć. Cnfr. Nra. 11, 239, 315, 503.


Dokument Nr 1398
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1359 Febr. 11, Brzesth; villam ecclesiae suae dictam Wawrzyszkowo, ad locandum in civitatem iure Culmensi Thomasio heredi de Radźmin exponit.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 57.

In nomine Domini amen. Quoniam omnium habere memoriam divinum magis esse noscitur quam humanum, hinc est quod nos Iaroslaus, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, notum esse volumus universis presencium noticiam habituris, quod cupientes bona ecclesie quantum cum Deo possumus ampliare, hereditatem nostram et ecclesie predicte Wavriszkovo vulgariter nuncupatam, sitam in territorio Naklensi, prout in suis limitibus circumferencialiter est distincta, ad locandum eandem in civitatem iure Culmensi duximus exponendam; vendentes sub ratihabicione fratrum nostrorum Capituli Gneznensis nobili viro Thomasio heredi de Radzim et progenitoribus ipsius advocaciam cum infrascriptis iuribus pro certa quantitate pecunie in eadem civitate: videlicet decimum mansum liberum quotquot ibidem poterint mensurari, totum iuramentum, medietatem tocius annui census maioris in ipsa civitate et minoris cum civibus per medium dividendum, terciam partem iudicii et cuiuslibet iudicati, ovile trecentarum ovium habendi et pascendi, feria quarta sextaque et sabbato per unum piscatorem piscandi in nostra piscina damus facultatem. Concedimus insuper eisdem civibus locum ecclesiam fundandi, attribuentes dicte ecclesie quatuor mansos liberos pro sustentacione rectoris eiusdem perpetuo duraturos, cui eciam advocatus et incole, de mansis ipsorum solubilibus et liberis, pro laboribus, iuxta ius Culmense annunciatum respondebunt. Preterea pro melioracione ipsius civitatis damus civibus decem mansos liberos, salvo iure et manso advocati decimo, infra quorum spacium civitas locabitur; aream in civitate pro curia et fortalicio construendo, et pro orto ante civitatem decem iugera nobis et successoribus nostris reservantes. Ut autem ipsa civitas eo celerius valeat collocari, omnibus et singulis incolis in civitate predicta et ante civitatem locandis, a Purificacione beate Marie virginis proxime affutura, decem annis continue subsequentibus a solucione census et decime plenam et omnimodam concedimus libertatem. Qua libertate elapsa, incole eiusdem de quolibet manso solubili decem et octo scotos Thorunenses seu estimacionem illorum, duos pullos et sex denarios usuales de qualibet area in civitate in festo Purificacionis beate Marie predicto singulis annis nobis et successoribus nostris solvere tenebuntur. Negligentes autem solvere censum predictum, quatuor solidorum pena, tociens quociens post decursum duarum septimanarum moniti fuerint, punientur cum effectu. Recognoscimus insuper, quod infra quatuor annos, quolibet anno pro fossione et plancacione civitatis predicte nos quadraginta, advocatus vero viginti marcas Thorunenses tenebimur assignare. Advocatus autem qui pro tempore fuerit, tenebitur nobis et successoribus nostris more iuris Culmensis servicia exhibere. Quoniam autem iura Culmensia nobis sunt prorsus incognita, omnia iura que commodum et utilitatem dominorum respiciunt, salva nobis et nostris successoribus per omnia reservamus. In quorum omnium testimonium et evidenciam rei pleniorem, nostrum et Capituli nostri predicti sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Brzesth in crastino sancte Scolastice virginis, anno Domini m.ccc quinquagesimo nono, presentibus honorabilibus viris, domino Iohanne decano Gneznensi, magistro Alberto Wrathislaviensi decano, Nicolao archidiacono Cracoviensi, Przeczslao preposito sancti Georgii aput Gneznam, ecclesie canonicis predicte Gneznensis, Bartholomeo thezaurario et Mathia vicethezaurario, canonicis Unyeoviensibus, et aliis multis fidedignis, scriptum autem per manus Nicolai plebani de Sduny, notarii curie nostre.
Wawrzyszkowo, wieś wzniesiona na miasto i kasztelanią Kamień. Naklensis, de Nakło. Radzim, pewnie mylnie zam. Radźmin. Culmensis, de Chełmno. Unyeoviensis, de Uniejów. Sduny, Zduny.


Dokument Nr 1399
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1359 Febr. 11, Brest; monasterio de Strzelno duas marcas grossorum, a kmetonibus villae Wojcin singulis annis recipiendas assignat.
Strzelno. Archiv. monasterii s. Mariae. Lib. privil. fol. 17.

In nomine Domini amen. Nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus notum facimus universis presentibus et futuris ad quorum noticiam presentes contingerit devenire, quod cum religiosus vir Marcus prepositus et sanctimoniales monasterii Strelnensis Ordinis Premonstratensis, terre Cuyavie, coram serenissimo principe domino nostro Kazimiro, Dei gracia Polonie rege illustri, super quodam molendino sito ante Queciszowo terre Cuyavie predicte movissent contra nos questionem, nos licet tunc ostendissemus iusticiam nostram, ducti tamen devocione et ipsius domini regis precibus inclinati, eidem monasterio prescripto et sanctimonialibus predictis duas marcas grossorum Polonici numeri, recipiendas a kmethonibus in festo beati Martini confessoris singulis annis in Woyuczino monasterii Mogilnensis terre Polonie de mensa nostra, sub ratihabicione fratrum nostrorum, videlicet Capituli Gneznensis damus, assignamus et tenore presencium conferimus graciose, per predictos monasterium, prepositum et sanctimoniales libere perpetuo tenendas, possidendas et pro sua voluntate convertendas. In quorum omnium testimonium, nostrum et nostri Capituli predicti sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Brest in crastino sancte Scolastice virginis, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis Iohanne decano Gneznensi, Nicolao archidiacono Cracoviensi, Przeczslao preposito sancti Georgii apud Gneznam, Bartholomeo thesaurario, Mathia vicethesaurario, nostris canonicis Uneyoviensibus, et aliis pluribus fidedignis. Transivit autem per manus Hanconis notarii curie nostre.
Strelnensis, de Strzelno. Queciszowo, Kwieciszewo. Woyuczino, Wojcin. Mogilnensis, de Mogilno. Brest, Brześć Kujawski. Uneyoviensis, de Uniejów.


Dokument Nr 1400
Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Febr. 12, in Brest; hereditates Cień et Michałowice, cum hereditatibus ecclesiae Gneznensis, dictis Chrościce, Królowice et Czarków commutat, archiepiscopo quoque concedit, ut in regno Poloniae possessiones pro 400 marcis emere valeat.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 34.

In nomine Domini amen. Ne gesta vel facta mortalium, que fiunt et ordinantur in tempore, per decursum temporis transeant et vaccilent, necessarium est, ut litterarum presidiis et testium annotacione ad memoriam perpetuam reducantur. Proinde noverit tam presens etas quam futura, quod nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque dominus et heres, de matura deliberacione et consilio communi baronum nostrorum ad hoc accedente, permutacionem bonorum nostrorum regalium cum reverendo in Christo patre domino Iaroslao, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo fecimus in hunc modum: quod hereditatibus predictis Gneznensibus infrascriptis, videlicet Chroslina et Crolevicze in terris Cracovie et Sandomirie prope Wisliciam sitis, cum decimis earundem, nec non Czarnkow ante Conyn in terra Polonie, sine decima, cum redditibus et proventibus ad easdem hereditates spectantibus prout in suis terminis circumferencialiter sunt distincte, pro nobis et regno nostro modo et nomine commutacionis receptis, appropriatis et perpetuo incorporatis, domino Iaroslao archiepiscopo et ecclesie sue Gneznensi hereditates nostras Czena et Michalow in terra Polonie prope Kalis sitas, cum omnibus utilitatibus, redditibus, borris et universis proventibus ad easdem hereditates spectantibus secundum quod in graniciis suis sunt limitate, et cum toto iure et dominio prout soli tenuimus, nichil pro nobis penitus in eisdem reservantes dedimus, attribuimus, ascribimus, incorporamus et donamus per presentes iure hereditario in perpetuum tenendas, habendas, donandas, vendendas, possidendas atque pro ipsius domini Iaroslai archiepiscopi et eius successorum ecclesie Gneznensis voluntate convertendas. Preterea memorato domino archiepiscopo ac omnibus suis posteris ecclesie Gneznensis, molendinum in Queczyssow olim monialium de Strzelno, quod ab eisdem monialibus per modum vendicionis rite recessit, perpetuo et hereditarie possidendum confirmamus, predictis monialibus pro eodem molendino silencium perpetuum imponentes. Insuper de gracia nostra speciali predicto domino Iaroslao archiepiscopo admisimus et admittimus per presentes, emere et comparare bona et possessiones pro quadringentis marcis grossorum in regno nostro, ubicunque placuerit sue voluntati. Que quidem bona et possessiones predicte Czena et Michalow, et alie omnes pro predicta pecunia quadringentarum marcarum per ipsum dominum archiepiscopum comparande, debent esse libere et penitus absolute ab omnibus nostris solucionibus regalibus, videlicet a porco, a vacca, bove, poralne, a stan, a stroza, a przewod, a laboribus et quibusvis aliis collectis, angariis et preangariis tam generalibus quam particularibus, quocumque vocabulo Polonicali nominentur. In quorum omnium testimonium et evidenciam pleniorem, presentes litteras dari fecimus nostri maioris sigilli munimine insignitas. Datum et actum in Brest feria tercia proxima post octavam Purificacionis sancte Marie virginis gloriose, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, presentibus hiis testibus: Daczbogone Plocensi, Alberto Cuyaviensi, Iohanne Lanciciensi palatinis, Pascone Gneznensi, Chebda Syradiensi castellanis, Wyrzbantha capitaneo Polonie, et aliis multis fidedignis. Datum per manus domini Floriani cancellarii Lanciciensis, scriptum per manus Pribislai canonici Gneznensis et prepositi Sandomiriensis ecclesiarum.
Chroslina, Chrościce. Crolevicze, Królowice. Czarnkow, Czarków. Conyn, Konin. Czena, Cień. Michalow, Michałów. Kalis, Kalisz. Queczyssow, Kwieciszewo. Strzelno, Strzelno. Brest, Brześć Kujawski.


Dokument Nr 1401
Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Febr. 13, in Lovicz; confirmat literas, quas dederat Iaroslao archiepiscopo Gneznensi: Wirzbantha tocius Polonie capitaneus 1358 Sept. 16, in Opathow.
Pergam. orygin. Na sznurze z nici jedwabn., czerwon. i zielon. przywieszona pieczęć wielka Kazimierza króla.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 146.

In nomine Domini amen. Quia ea que coram capitaneis et officialibus regum fiunt et contrahuntur, a regibus et principibus approbantur merito et auctorisantur, ideoque nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, nec non ducatuum et terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque dominus verus et heres, perpetue memorie commendantes harum tenore litterarum notum facimus quibus expedit universis, quod ad nostram nostrorumque baronum accedens presenciam reverendus in Christo pater dominus Iaroslaus sancte Gnezdnensis ecclesie archiepiscopus, princeps noster dilectus, quoddam instrumentum cum sigillo pendenti domini Wirzbanthe nostri capitanei Polonie, non abolitum, non rasum nec in aliqua sui parte suspectum coram nobis ostendit et exhibuit ad legendum; cuius de verbo ad verbum tenor est talis: (Sequitur diploma Nr. 1391).
Quo quidem instrumento lecto, dictus dominus archiepiscopus nobis supplicavit humiliter, quod idem instrumentum approbaremus. Nos vero eius iustis precibus generosius annuentes, prefatum instrumentum cum suis omnibus articulis et clausulis confirmantes, auctorisantes et ratificantes, pretactam villam Trcussovo de nostra certa sciencia memorato domino archiepiscopo, suis successoribus sancteque ecclesie Gnezdnensi prefate, tytulo predicte permutacionis apropriamus, ascribimus et incorporamus; decernentes ipsam eisdem iuribus, graciis, exempcionibus et libertatibus, quibus relique ville Gnezdnensis ecclesie per nos vel nostros predecessores sunt privilegiate, frui totaliter et gaudere: harum quibus nostre magestatis sigillum est appensum testimonio litterarum. Actum in Lovicz feria quarta post diem beate Scolastice proxima, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, presentibus: Chebda palatino Syradiensi, Floriano cancellario Lanciciensi, Nynota Radomiensi, Zemaco Wissegrodensi castellanis, Pelca marschalco, Thomcone canonico Cracoviensi familiari curie nostre, cum aliis multis testibus fide dignis. Datum et scriptum per Iohannem de Busco, capellanum et notarium nostre magestatis.
Trcussovo, Krtusów. Radomiensis, de Radom. Wissegrodensis, de Wyszogród. Busco, Busk.


Dokument Nr 1402
Semovitus Troydeni dux Mazovie etc. 1359 Mai. 17, in Squyrnewicz; cum Iaroslao archiepiscopo Gneznensi de quibusdam articulis controversis, inter se, terrigenas suos et memoratum archiepiscopum emersis convenit.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 1 v.

In nomine Domini amen. Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod nos Semovitus Troydeni, Dei gracia dux Mazovie ac Cyrnensis, Warschoviensis, Ravensis, Sochaczoviensis, Czechonoviensis et Gostinensis terrarum dominus et heres, una cum baronibus et milicia nostra in Squyrnowicz, villa reverendi in Christo patris et domini, domini Iaroslai sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, cum eodem reverendo patre nostro et compatre nostro predicto sub anno Domini millesimo tricentesimo quinquagesimo nono, decima septima mensis Maii in unum convenientes, super quibusdam articulis, pro quibus inter nos et terrigenas nostros, ex una, et eundem venerabilem patrem et dominum, parte ex altera sepius altricacio et discrepacio vertebatur, unanimiter et concorditer duximus in hunc modum concordandum et statuendum et perpetuo observandum. Primo et principaliter, pro capite. Si homo dicti archiepiscopi domini fuerit occisus per hominem nostrum, nos caput recipiemus; et e contra, si homo noster occidatur per hominem ipsius domini archiepiscopi, ipse dominus archiepiscopus caput habebit in suo homine. Item, si in bonis ducalibus nostris, in via vel in foro, noster homo per hominem domini archiepiscopi occidetur, nos penam habemus, et ipse dominus archiepiscopus, in occisore, suo homine, caput habebit; et e contra, si in bonis archiepiscopalibus, in via vel in foro, ipsius domini archiepiscopi homo per hominem nostrum fuerit occisus, ipse dominus archiepiscopus penam habebit, nos vero in occisore, nostro homine, caput habebimus. Volumus tamen ex utraque parte, quod ipse huiusmodi occisor pueris occisi, si sunt, alioquin proximioribus agnatis iuxta consuetudinem nostre terre satisfacere teneatur, et ibidem ius inter nostros milites et dominum archiepiscopum observetur. Item, si aliquis noster miles vel alius quicunque, prefati domini archiepiscopi bona intraverit vel violenciam fecerit in eisdem, ipse dominus archiepiscopus eundem propter talem violenciam excommunicare poterit, vel coram nobis aut in nostro iudicio petere iusticie complementum. Si vero in via vel civitate aut in foro aliquis homo domini archiepiscopi quomodolibet turbatus fuerit vel offensus, memoratus dominus archiepiscopus propterea aliquem excommunicare non debebit, sed coram nobis aut in nostro iudicio suam iusticiam prosequi tenebitur et debebit. Item, si fuerit in aliqua villa pluralitas patronorum seu heredum, ob culpam unius, quantumcunque magnam, dominus archiepiscopus ecclesiasticum interdictum ponere non debebit; sed ubi fuerit unus heres vel patronus, tunc propter culpam illius ecclesiasticum ferre poterit interdictum, vel si duxerit, eundem potest excommunicare; unus autem de pluribus patronis, in casu precedenti, qui fuerit culpabilis, excommunicari debet per ipsum. Item nos promittimus, quod si noster liber homo ad aliquam villam ipsius domini archiepiscopi transire voluerit, eidem, et eisdem si plures fuerint, transeundi liberam concedimus facultatem; et e contra, de villis suis libero homini ad nostram villam transeunti, dominus archiepiscopus eandem concedere iuxta suum promissum tenebitur libertatem. Preterea, si noster obnoxius a nobis ad villam domini archiepiscopi recesserit, licebit nobis coram ipso prelibato domino archiepiscopo vel in eius iudicio (probare) quovismodo, ipsum profugum esse et fuisse obnoxium nostrum, et ipsum in statum pristine servitutis revocare; et e contra, illud idem contra obnoxios, domino archiepiscopo omnino licere revocare a nobis, sicut de nostris prescripsimus, suos obnoxios, publice recognoscimus presencium per tenorem. Item, si cives terre Mazovie et domini Semoviti ducis permiserint nostros homines omnia venalia apud eos emere et vendere, nos illud idem eisdem omnibus concedimus graciose. Preterea statuimus, quod si homo domini archiepiscopi in civitate vel villa nostra aliquem vulneraverit vel aliter molestaverit, ipsum fideiussoria caucione astrictum, ad iudicium domini archiepiscopi remittere teneamur. Item, si in civitate vel villa nostra homo domini archiepiscopi homicidium, incendium, furtum evidens commiserit, falsam monetam cuderit vel cum ea inventus fuerit, vel virginem oppresserit, vel sacrilegium fecerit: ubicunque illud scelus perpetraverit, ibidem iudicetur; et e converso intelligi volumus de nostris hominibus, si in aliquo dictorum criminalium in archiepiscopali civitate aut villa reperiantur. In quorum omnium testimonium et perpetuam memoriam, nostrum maius sigillum presentibus est appensum. Actum et datum in Squyrnewicz, anno, mense, die et loco quibus supra, presentibus strenuis et nobilibus viris, dominis, fidelibus militibus et baronibus: Daczbogone Plocensi, Iohanne Lanciciensi palatinis, Nicolao Cyrnensi, Mroczkone de Ranczasz, Nemerza Sochaczoviensi, Semata Wisegradiensi castellanis, Nicolao subcamerario Gostinensi, et aliis pluribus fide dignis. Scriptum per manus Anthonii notarii curie nostre.
Cyrnensis, de Czersk. Ravensis, de Rawa. Sochaczoviensis, de Sochaczew. Czechonoviensis, de Ciechanów. Gostinensis, de Gostyń. Squyrnowicz, Skierniewice. Ranczasz, Raciąż. Wisegradiensis, de Wyszogród.


Dokument Nr 1403
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1359 Mai. 17, in Squirznyewicze; cum Zemowito Trojdeni, duce Mazowiae, de quibusdam controversiis inter bona ecclesiae suae et terras ducis praedicti vertentibus convenit.
Kurnik. Biblioteka. Foljant II, 68. (Manuskrypt pisany w połowie XV w.)

Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, cum serenissimo principe domino Semovitho Troydeni, duce Mazovie et Czirnensis, Rawensis, Sochaczoviensis et Gostinensis terrarum herede et domino, una cum baronibus et milicia ipsius in Squirznyewicze villa nostra sub anno Domini millesimo CCC quinquagesimo nono, decima septima die mensis May, in unum convenientes super quibusdam articulis, pro quibus inter nos, ex una, et eundem dominum ducem et terras ipsius, parte ex altera sepius altricacio et disceptacio vertebatur, unanimiter et concorditer duximus in hunc modum concordandum, statuendum et perpetuo observandum. Primo et principaliter pro capitibus. Si homo ducis per hominem nostrum fuerit occisus, nos caput accipiemus, et pueri, si sunt, alias proximiores occisi cognati, satisfactionem in terra usitatam habere debebunt. Et e converso, si homo noster occidatur per hominem ducis vel militalem, dux vel milites caput in suo homine habebunt. Item, si in bonis ducalibus, in via vel foro, fieri contingat homicidium, ipse dux penam habebit, et nos caput. Et e converso, si in bonis nostris archiepiscopalibus homo percussus fuerit, molestatus vel occisus, nos penam habebimus, et dux in suo homine caput habebit. Et idem ius in militalibus est observandum. Item, si miles vel quilibet alius bona nostra intraverit et aliquam violenciam fecerit in eisdem, nos pro huiusmodi violencia poterimus vel excommunicare vel coram duce petere iusticie complementum. Si autem in via vel in civitate aut in foro aliquis homo nostre ecclesie quomodolibet fuerit turbatus et offensus, tunc non debebimus excommunicare, sed iure coram duce vel eius iudicio tenebimur prosequi iusticiam nostram. Item si fuerit in aliqua villa pluralitas patronorum seu heredum, ob culpam unius quantumcunque magnam ecclesiasticum interdictum ponere non debemus; sed ubi fuerit unus heres et patronus, tunc pro culpa illius poterit poni ecclesiasticum interdictum, unus autem de pluribus patronis in casu precedenti qui fuerit culpabilis, erit excommunicandus. Item nos promittimus, quod si noster liber homo ad villas ducales vel militales transire voluerit, concedimus eidem transeundi liberam facultatem; et e converso, de villis ducalibus vel militalibus ad nostras villas transire volentibus, dux et milites idem nobis observare promiserunt. Ceterum, si noster vel nostre ecclesie obnoxius ad villam domini ducis vel alicuius militis a nobis recesserit, licebit nobis, probato in iudicio coram duce ipsum esse vel fuisse nostrum obnoxium, eundem ad statum servitutis pristine revocare. Item, si cives terrarum Mazovie domini ducis Semovithi permiserint nostros homines omnia venalia apud eos emere et vendere, nos illud idem eisdem omnibus concedimus graciose. Preterea statuimus, quod si homo domini ducis in civitate vel villa nostra aliquem vulneraverit vel aliter molestaverit, ipsum caucione fideiussoria astrictum ad iudicium domini ducis remittere teneamur. Item, si in civitate vel villa nostra homo domini ducis homicidium, incendium, furtum evidens commiserit, falsam monetam cuderit vel cum ea inventus fuerit, aut virginem oppresserit, vel sacrilegium fecerit, ubicunque illud scelus perpetraverit, ibidem iudicetur. Et e converso volumus intelligi de nostris hominibus, si in aliquo dictorum criminum in ducali civitate aut villa reperientur. In quorum omnium testimonium et evidenciam pleniorem, nostrum maius sigillum presentibus est appensum. Actum et datum anno, mense, die et loco quibus supra, presentibus strenuis militibus, dominis Daczbogone Plocensi, Iohanne Lanciciensi palatinis, Nicolao Czirnensi, Mroczkone Rawensi, Nyemyerza Sochaczoviensi, Zemako Wischegradiensi castellanis, et Nicolao succamerario Gostinensi, et aliis pluribus fide dignis. Transivit autem per manus Martini vicecancellarii curie nostre.
Czirnensis, de Czersk. Rawensis, de Rawa. Sochaczoviensis, de Sochaczew. Gostinensis, de Gostyń. Squirznyewicze, Skierniewice. Wischegradiensis, de Wyszogród.


Dokument Nr 1404
Semovitus Troydeni dux Mazovie etc. 1359 Mai. 17, in Squyrnyevicze; possessionem omnium bonorum in districtu de Łowicz et terra Mazoviae locatorum et locandorum ecclesiae Gneznensi confirmat, incolasque eorum amplis privilegiis munit.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 13 v.

In nomine Domini amen. Dignum fore dinoscitur, ut ea que per principes terrarum pro salutis augmento ordinantur, firma et inviolabilia perpetuis temporibus debeant permanere. Hinc est quod nos Semovitus Troydeni, Dei gracia dux Mazovie et dominus Czyrnensis, Warschoviensis, Ravensis, Sochaczoviensis, Czechonoviensis ac Gostinensis terrarum dux et heres, ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam volumus devenire, quod quamvis inter nos, ex una, et venerabilem in Christo patrem nostrum dominum Iaroslaum de Boguria, sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopum, parte ex altera, quedam altricacio super iuribus, ut nobis videbatur et dicebatur ad nos pertinentibus, in districtu Lovicensi et extra in terra Mazovie fuisset suscitata, nos tamen ad honorem Dei omnipotentis et beate virginis Marie ac sancti Adalberti martiris et pontificis gloriosi, nec non ad instantem peticionem eiusdem venerabilis patris archiepiscopi Gneznensis compatris nostri predilecti, omnia et singula locata: primo videlicet castrum et civitatem Lovicz cum theloneo, de quo datur grossus de equo et dimidius a peccore, et moneta; item Maliszicze, Duplice, duplex Kaslow et Slakow binum, Czyrnewo, Rosdzicze, Koczerzewo, Lypnycza, Ieserko, Blandowo, Sirzniky, Lagussowo, Boczkowicze, Popowo, Szabostowo binum, Campina, Patoky, Kanszicze, Sirchowo, Sampky, Cossowo, Scymicze, Pamantchna, Damba, Squyrnyevicze, Mocra, Siracovicze, Stachlevo, Bobrownyky, Lupa, Mislawkowo, Ianovicze, Bednari, Zelkovicze, Rethszicze, Iaczachowo, Sloncowo, Lagowo, Czatolino, Lyskovicze, Kalinicze, Pczonow, Stronovicze, Domanyevicze, Skarschathkovicze, Lyschonicze, Chroslino, Mistkovicze, Bochnya, Ostrow Gregorii, Otholicze, Pelascowo, Domkovicze, Brathkovicze, Macow, Criscze, Dambrovicze, Blone, Goczonow, Pliczwa, Kaveczino, Drzewcze, Chlebowo, Bobrowa, Lypcze, Luben, Slupp, Modla, Przibiscze, Gsow, Ianislavicze, Rethsul, Borislaw, Iarosowa, Lnysno, Mnychovicze, Iasona, Stoczyglodi, Wyschokynicze, Langonicze, Slotha, Gluchowo, Milochnyevicze, Balinino, Polky super Wislam, et in Redzine duo mansi, et Ostrow super Pylczam, Pothczorzicze, Wola, Przeloth: et in posterum locanda in toto districtu Lovicensi et extra, prout in suis limitibus circumferencialiter sunt distincta et limitata, cum omnibus et singulis iuribus, utilitatibus ac proventibus, queque inibi pronunc sunt et in posterum potuerint locari et haberi: videlicet silvis, venacionibus, pratis, fluviis, molendinis, piscinis, lacubus, mellificiis et borris, ac donacionibus, graciis, privilegiis, exempcionibus et quibuslibet concessionibus, prout ab olim et a tempore, cuius contrarii memoria non existit, per archiepiscopos et ecclesiam Gneznensem fuerunt et sunt tenta et possessa, nostrorum progenitorum vestigiis inherentes, ex certa nostra sciencia, de consilio et assensu nostrorum baronum eidem sancte ecclesie Gneznensi tenore presencium, tanquam tenta et possessa per archiepiscopos, approbamus et innovamus, damus, concedimus et donamus perpetuis temporibus valitura; facientes et volentes quoslibet inhabitatores seu incolas eiusdem Lovicensis districtus et extra in terra Mazovie, liberos et ipsius ecclesie obnoxios, perpetuo fore absolutos et exemptos a nostra et castri citacione, ac a nostro et palatini, si fuerit, iudicio, et aliorum omnium castellanorum, iudicum, subiudicum et quorumcunque officialium, quocunque nomine appellentur; ab omnibus quoque solucionibus, exaccionibus, collectis universis, generalibus et specialibus, ac tributis, videlicet a podvorove, poradlne, sepp, a bove, vacca, porco, ove, perna, a stan, a nastana, a poyazd, a narzas, a prevod, a podvod, a godne, a przewor, obrazne, a venacionibus, a caniductoribus, a custodia, a falcone, a conductu falconariorum et procuracione equorum quorumlibet et canum venaticorum; et generaliter ab omnibus angariis et perangariis et vexacionibus quibuscunque, ac ab universis laboribus, et specialiter ab edificacione et reedificacione et custodia castrorum, et ab expedicionibus quibuscunque intra et extra terram, a fossione fossatorum, penitus eximimus, absolvimus et liberamus. Venaciones eciam prefatus dominus archiepiscopus et sui successores, videlicet cervorum, capriollorum, scropharum, porcorum et porcarum silvestrium, hinnularum, nisorum, castorum, leporum, vulpium et omnium aliarum ferarum et animalium quarumlibet, accipitrorum, nisorum et falconum, et omnium avium aliarum; piscaturas in quibuslibet fluviis quorumlibet piscium habebunt et exercebunt absque aliqua contradiccione, prout ab olim habuerunt et exercuerunt: in quibus omnibus et singulis premissis, profitemur et recognoscimus nos penitus nichil iuris habere, excepta dumptaxat bubali, vulgariter tur venacione; recipientes ipsum dominum archiepiscopum et omnia predicta bona et iura ipsius ecclesie predicte in nostram et nostrorum legittimorum posterorum tutelam et proteccionem, promittentes ipsius homines quoslibet et omnia predicta iura, a qualibet violencia et iniuria pro posse nostro tueri et defensare. Et quia prefatus districtus Lovicensis noscitur esse situs in nostro dominio et ducatu Mazoviensi, in signum et recognicionem nostri dominii, pro nobis et nostris posteris seu successoribus, filiis ac nepotibus nobis in ducatu Sochaczoviensi legittime succedentibus, in districtu prelibato Lovicensi ipse dominus archiepiscopus cum suo Capitulo villam Medvnenicze vulgariter dictam, prout in suis limitibus circumferencialiter est distincta, cum omnibus utilitatibus, fructibus ac proventibus qui nunc ibidem sunt et in posterum poterunt haberi, cessit et donavit perpetuo, per nos et nostros posteros ut premittitur legittimos habendam et possidendam; ac insuper unam marcam auri vel tredecem marcas grossorum, pro marca qualibet xlvııı grossos computando, in festo Circumcisionis Domini singulis annis nobis et nostris posteris, filiis vel nepotibus, similiter perpetuis temporibus in signum dominii dare tenebuntur et presentare. In cuius rei testimonium, presens privilegium scribi et sibi memorato domino archiepiscopo dari iussimus, nostrique sigilli maioris appensione et impressione ad faciem, minoris seu secreti vero ad tergum eiusdem impressione muniri. Actum et datum in Squyrnyevicze xvı Kalendas Iunii seu xvıı die mensis Maii, anno Domini m.ccc.lıx, presentibus strenuis et nobilibus viris, dominis, nostris militibus fidelibus et baronibus: Daczbogone Plocensi, Iohanne Lanciciensi palatinis, Nicolao Cirnensi, Mroczcone de Ranczas, Nemersa Schochaczoviensi castellano, Nicolao iudice Ravensi et Sochaczoviensi, Nicolao vexillifero Lanciciensi, Nicolao subcamerario Gostinensi, Iohanne subvenatore Ravensi, et aliis quam pluribus fide dignis. Scriptum per manus Anthonii notarii curie nostre.
Czyrnensis, de Czersk. Ravensis, de Rawa. Czechonoviensis, de Ciechanów. Gostinensis, de Gostyń. Boguria, Bogorja. Maliszicze, Małszyn. Duplice, Duplice. Duplex Kaslow, Kozłów biskupi i K. szlachecki. Slakow binum, Złaków borowy i Z. kościelny. Czyrnewo, Czerniew. Rosdzicze, Rużyce. Koczerzewo, Kocierzew. Lypnycza, Lipnice. Ieserko, Jeziórko. Blandowo, Błędów. Sierzniki, Łaguszew, Boczkowice, Popow, dziś tak samo. Szabostowo binum, Zabostów wielki i Z. mały. Kapina, Patoki, Kęszyce, Sierzchów, Ząbki, dziś tak samo. Cossowo, nie odgadnione. Scymicze, Samice. Pamantchna, Pamiętna. Damba, Dąbia. Squyrnyevicze, Skierniewice. Mokra, Sierakowice, Stachlew, Bobrowniki, dziś tak samo. Lupa, dziś pewnie Lipszczyna. Mislawkowo, Myślaków. Janowice, Bednary, Zielkowice, Rzeczyce, Jacochowo, Słonków, Lagowo, Czatolin, Łyszkowice, Kalenice, Pszczonów, Stroniewice, Domaniewice, dziś tak samo. Skarschathkovicze, Skaratki. Lyschonicze, Lisienice. Chruślin, Mystkowice, Bochnia, dziś tak samo. Ostrow Gregorii, Ostrów. Otolice, Pilaszków, Dąbkowice, Bratkowice, Maków, dziś tak samo. Criscze, Kręsce. Dambrovicze, Dąbrowice. Blone, Błonie. Goczonow, Godzianów. Plycwia, Kawęczyn, Drzewce, Chlebów, Bobrowa, Lipce, dziś tak samo. Luben, pewnie Łubno. Slupp, Słupia. Modla, dziś tak samo. Przibiscze, Przybyszyce. Gzów, Janisławice, Rzeczul, Borysław, dziś tak samo. Iarosowa, nie odgadnione; może też Borysław zwał się dawniéj Bor. Jaroszów. Lniśno, Mnichowice, Jasienie, Stoczykłody, Wysokienice, Langonice, Złota, Głuchów, Miłochniewice, Białynin, dziś tak samo. Polky super Wislam, Pólko. Redzine, Redzin. Ostrow super Pylczam, Ostrówek. Pylcza, rz. Pilica. Pothczorzicze, Podgorzyce. Wola, Wola Magierowa. Przeloth, Przylot. Medvnenicze, Miedniewica. Ranczas, Raciąż.


Dokument Nr 1405
Kazimirus rex Polonie 1359 Iun. 11, Cracovie; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi pro 100 marcis grossorum, nomine decimae quadriennalis ab eodem cleroque eius dioecesis receptis apocham largitur.
Pergam. orygin., w którego dolnym, założonym brzegu pasek pergamin. przez dwa wcięcia poprzeczne przewleczony.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 147.

Nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie recognoscimus harum serie litterarum quibus expedit universis, a venerabili in Christo patre domino Iaroslao divina providencia sancte Gnesdnensis ecclesie archiepiscopo et Capitulo suo eiusdem ecclesie, nec non a clero sue dyocesis centum marcas grossorum recepisse pro ultimo termino anni quarti decime quadriennalis, de qua summa pecunie ipsum dominum archiepiscopum, Capitulum suum predictum et clerum sue dyocesis absolvimus presentibus et quitamus. Preterea, de gracia nostra speciali de predictis centum marcis grossorum, quinquaginta marcas grossorum Rutheno War nomine dedimus, et residuas quinquaginta marcas grossorum pro capella nostra regia in ecclesia Gnesdnensi dedimus et asignare non obmisimus. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Actum et datum Cracovie feria tercia post festum Penthecosten, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono.


Dokument Nr 1406
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1359 Aug. 28, Gnezne; monasterio de Byszewo in recompensam 60 marcarum grossorum pro fabrica ecclesiae Gneznensis ab eo receptarum, decimas campestrales de 200 mansis in castellania Naklensi sitis largitur.
Pergam. orygin. Na sznurach z nici jedwabnych, wyblakł. przywieszono dwie pieczęcie. Pierwsza podługowata wyobraża Biskupa na tronie, pod którego stopami na trójkątnéj tarczy godło rodu Bogorjów; napis: S. Iaroslay. Dei ... Gneznen. Achiepi. Druga pieczęć Kapituły Gnieźnieńsk.; (pieczęć XXIV).
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo Nr. 89.

In nomine Domini tociusque celestis curie amen. Nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus universis ad quos presentes pervenerint volumus fore notum, quod cum ecclesia nostra Gneznensis vetustate consumpta ruginam minaretur, religiosus vir frater Iohannes abbas Bysszoviensis Cysterciensis Ordinis una cum suo conventu, pietatis recensentes opera, sexaginta marcas grossorum paratorum manu adiutrici pro fabrica ecclesie eiusdem porrexerunt; preterea decimam in villa Sadky vulgariter dicta, que ab olym ad abbatem et conventum monasterii predicti pertinebat, ipse abbas una cum conventu suo predicto, non compulsi, non coacti nec aliquo dolo vel fraude circumventi, sed mera liberalitate nobis et mense nostre archiepiscopali in perpetuum dederunt et assignarunt. In quorum recompensam, abbati et conventui predictis decimas campestrales, que in bonis ipsorum infra notatis ad mensam nostram pertinerent de ducentis mansis iure Culmensi mensurandis in mericis seu nemoribus sitis in castellania Naklensi, perpetuis temporibus damus, atribuimus, resignamus et assignamus in bonis que secuntur, videlicet in Luczime, Mancovarsco et in Ossek, in quibus siquidem bonis decimam campestralem ut est premissum percipient pacifice et quiete. Quodsi in prefatis mericis seu bonis ipsorum ducenti mansi non poterint exmensurari, tunc in aliis eorundem nemoribus incultis, ubi nostre mense debebuntur decime, pretaxatum numerum promittimus inplere. Ceterum, alias decimas per felicis recordacionis dominum Iacobum predecessorem nostrum archiepiscopum Gneznensem ex causa permutacionis eisdem fratribus donatas, scilicet in utroque Wirzchuczino, Lanczsco, Wiskydno, Wanwelno, Tuscovo, Sanseczno, Senno, Dambowo, Dzedno, in territorio Naklensi, et in Bradleviricza in districtu de Raczecz, ut in privilegiis super hoc confectis plenius continetur, auctoritate qua fungimur ex certa sciencia in nomine Domini confirmamus. Actum et datum Gnezne quinto Kalendas Septembris, anno Domini m.ccc quinquagesimo nono; in cuius rei testimonium, nostrum et nostri Capituli Gneznensis sygilla sunt appensa presentibus. Testes vero premissorum hii sunt viri honorabiles, domini Iohannes decanus, Przeczslaus archidiaconus, Kelczo scolasticus, Petrus custos Gneznensis, Albertus decanus Wrathislaviensis, Iohannes prepositus Kalyssiensis, Swanthomirus custos Lanchiciensis, atque alii plures fidedigni.
Bysszoviensis, de Byszewo. Sadky, Sadki. Culmensis, de Chełmno. Luczime, Luczmin. Mankowarsk, Osiek, dziś tak samo. Utrumque Wirzchuczino, Wierzchucin szlachecki i W. królewski. Lanczsco, Łącko. Wyskidno, Wąwelno, Tuszkowo, Samsieczno, dziś tak samo. Senno, Sienno. Dambowo, Dębowo. Dzedno, Dzidno. Bradleviricza, może Zbrachlin; cnfr. Nr. 830. Raczecz, Raciążek.


Dokument Nr 1407
Iohannes abbas totusq. conventus monasterii Byssoviens. 1359 Aug. 28, Gnezne; ecclesiae Gneznensi, pro decimis de ducentis mansis nemorum in castellania de Nakło sitorum, ab archiepiscopo Iaroslao obtentis, decimam in villa Sadki donant.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 56 v.

In nomine Domini amen. Nos Iohannes Dei paciencia abbas totusque conventus monasterii Byssoviensis Wladislaviensis diocesis, Cisterciensis Ordinis, universis presencium noticiam habituris volumus esse notum: quod cum reverendus in Christo pater et dominus, dominus Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, liberali clemencia nobis nostroque dicto monasterio decimas mense sue nostris in nemoribus in castellania Naklensi extirpandis de ducentis mansis donaverit, huiusmodi donacionis in recompensam, sibi memorato domino Iaroslao et mense ipsius, suisque quibuslibet successoribus archiepiscopis Gneznensibus qui fuerint pro tempore et mense ipsorum decimam nostram seu monasterii nostri predicti Byssoviensis in tota villa domini regis Polonie que vocatur Sadky, sita in prefata castellania Naklensi, dedimus et assignamus, damus, attribuimus, resignamus in perpetuum et donamus, per ipsum dictum dominum et suos successores archiepiscopos Gneznenses tenendam, habendam perpetuo ac possidendam; renunciantes expresse, nominibus propriis et successorum nostrorum, omni excepcioni, per quam hec nostra donacio quomodolibet posset impediri, transferentes in ipsum et suos successores totum ius, quod nobis et dicto nostro monasterio in prefata decima competebat. Actum et datum Gnezne quinto Kalendas Septembris, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, presentibus religiosis viris Iohanne priore, Tilone subpriore, Iohanne custode, Gothfredo claviero, Iohanne cantore, Folkmaro camerario, Iacobo magistro hospitum, et aliis fratribus quam pluribus monasterii predicti Byssoviensis. In cuius rei testimonium, nostrum et predicti nostri conventus sigilla presentibus sunt appensa.
Byssoviensis, de Byszewo. Wladislaviensis, de Włocławek. Naklensis, de Nakło. Sadky, Sadki.


Dokument Nr 1408
Fr. Iohannes abbas etc. totusque conventus monasterii Bissowiens. 1359 Sept. 2, in monasterio Bissowiensi; archiepiscopis Gneznensibus decimam de villa Sadki, et pro fabrica ecclesiae kathedralis 60 marcas grossorum largiuntur.
Pergam. orygin., u którego na sznurku jedwabnym, czerwon. przywieszona podługowata pieczęć, bardzo wypełzła, daje rozpoznać pod cymborium stojącą osobę duchowną, wspartą prawicą na pastorale.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 148.

Nos frater Iohannes abbas et Iohannes prior totusque conventus monasterii Bissowiensis, Cisterciensis Ordinis, universorum noticie declaramus, quod in recompensam multorum beneficiorum, quibus nostram devocionem multipliciter consolatus est reverendus pater, reverendus dominus Iaroslaus Dei gracia Gneznensis archiepiscopus: et inter alia dedit nobis decimas de ducentis mansis in mericis nostris exmensurandis, prout hoc in privilegio suo plenius continetur: eidem suisque successoribus archiepiscopis Gneznensibus, qui per tempora fuerint in perpetuum, decimam nostram in Sadki villa domini regis Polonie in districtu Naklensi damus, attribuimus et assignamus, quocirca sexaginta marcas grossorum paratorum, ad honorem Dei et sancti Adalberti atque ob graciam memorati domini Iaroslai archiepiscopi, ad fabricam sue Gneznensis ecclesie dare et exsolvere promittimus bona fide. Actum et datum in monasterio Bissowiensi IIII Nonas Septembris, presentibus religiosis viris, fratribus eiusdem nostri monasterii: Tilone subpriore, Iohanne custode, Gotfredo clavigero, Wolkmaro camerario, Iohanne cantore, et aliis pluribus fratribus, monachis cenobii nostri Bissowiensis predicti. In cuius rei testimonium, nostrum nostrique conventus seu capituli claustri prenotati sigilla presentibus sunt appensa, anno Domini M.CCC.L. nono.
Bissowiensis, de Byszewo. Sadki, Sadki.


Dokument Nr 1409
Kazimirus rex Polonie etc. 1359 Oct. 3, Cracovie; confirmat venditionem hereditatis Jerzowice, ab heredibus de Bieganów in rem ecclesiae Gneznensis factam.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 102 v.

In nomine Domini amen. Cum omnes vendiciones, resignaciones et renunciaciones sub principum rathihabicione procedentes, eo pociori gaudeant firmitate quo fuerint scriptis eorundem autenticis roborate, ideo nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque terrarum dominus verus ac heres, notum facimus tam presentibus quam futuris harum serie litterarum quibus expedit universis, quod ad nostram nostrorumque baronum accedentes presenciam fideles nostri Thomislaus filius Woyslay, Nicolaus filius Gethcze, ac domina Sventoslava relicta Imislai, heredes de Beganow, sani et racionabiles existentes, non coacti, non compulsi, non dolo aut fraude circumventi, sed cum bona et matura suorum antiquorum (sic) voluntate publice recognoverunt et sunt fassi et confessi, partem et partes hereditatis Iezovicze nominate, situate prope Curzelow, ipsos et ipsorum quemlibet contingentem et contingentes, prout eedem partes ipsorum totam eandem hereditatem Iezovicze continent, sicuti est in suis gadibus et graniciis ab antiquo circumferencialiter distincta et terminata, cum omnibus utilitatibus, fructibus, censibus, redditibus, appendiis et obvencionibus singulis ac universis, qui nunc sunt et poterunt esse in futuro, pro decem et centum marcis grossorum Pragensium numeri in nostro regno currentis, videlicet quadraginta octo grossos pro marca qualibet computando, reverendo in Christo patri domino Iaroslao sancte ecclesie Gneznensis archiepiscopo ac eidem ecclesie Gneznensi se vendidisse; resignantes quilibet eorum suam partem hereditatis prefate libere domino archiepiscopo et sue ecclesie Gneznensi predictis, perpetuis temporibus tenendas, habendas, possidendas et iuxta suum placitum convertendas et disponendas, nichil iuris aut dominii sibi vel suis pueris aut quibuscunque successoribus inibi reservando; promittentes expresse pro omni eviccione, intercessione ac exbrigacione, in iudicio vel extra iudicium, si per aliquem vel aliquos predictis domino archiepiscopo et ecclesie Gneznensi questio sive aliquod oriretur et fieret impedimentum. Nos igitur predictas vendiciones et resignaciones, utpote rite et racionabiliter et propter pios usus initas et celebratas, ob reverenciam beati Adalberti martiris et pontificis gloriosi, dicte Gneznensis ecclesie et nostri patroni, graciose, ymmo devotissime admittentes gratasque, firmas et perpetuas habere volentes, ipso domino archiepiscopo, suis successoribus et ecclesie Gneznensi appropriamus, atribuimus, ascribimus et incorporamus, declarantes et decernentes: exnunc eandem hereditatem Iezovicze cum suis omnibus incolis, per omnia et ex toto, eisdem graciis, beneficiis et libertatibus frui et gaudere, quibus omnes alie hereditates ecclesie Gneznensis prelibate, ex concessione nostra nostrorumque progenitorum et predecessorum privilegiate sunt et munite: harum quibus nostre maiestatis est appensum sigillum testimonio litterarum. Actum Cracovie feria quinta proxima post festum beati Michaelis archangeli, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, presentibus Imramo palatino Cracoviensi, Dobeslao castellano Visliciensi, Nicolao dicto Puscz subdapifero, Wylczkone subiudice Sandomiriensibus, Iacobo herede de Cluczsko, et Dominico camerario dicti palatini. Datum per manus domini Ianussii cancellarii nostri Cracoviensis.
Beganow, Bieganów. Iezovicze, Jerzowice. Curzelow, Kurzelów. Visliciensis, de Wiślica. Cluczsko, Kluczewsko.


Dokument Nr 1410
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1359 Nov. 19, Grzegorzow; monasterio de Mogilno sex mansos et molendinum in villa Olsze restituit, quos a Michaele herede de Koszanowo modo permutationis bonorum receperat, et insuper decimas in villa Wojcin largitur.
Pergam. orygin., w kilku miejscach przeżarty. Dwa sznury z nici jedwabnych; pierwszy wyblakły, drugi czerwony, żółty i biały; z obu znikły pieczęcie.
Mogilno. Privilegia monasterii. Y, 1.

In nomine Domini amen. Nos Iaroslaus, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, notum facimus universis tam presentibus quam futuris quorum interest, quod licet dominus Ianislaus, bone memorie predecessor noster inmediatus, cum nobili viro domino Michaele olim herede de Koszonow commutacionis contractum de villis fecisset infrascriptis, dando sibi nomine Gneznensis ecclesie villam Wlokna dictam vulgariter ecclesie memorate, prope Oborniki sitam in terra Polonie, pro villa Falencino dicta, Queczisewo archiepiscopali nostro oppido contigua, nec non pro sex mansis Francicis, molendino et rubetis, quos et que idem Michael in villa Olse dicta abbatis et conventus de Mogilno Ordinis sancti Benedicti per multos annos pacifice possidebat, quemadmodum in litera abbatis et conventus predictorum, eidem Michaeli super huiuscemodi possessionibus et bonis data plenius continetur: quia tamen religiosus vir frater Borislaus abbas monasterii predicti cum suo conventu, per pretactorum bonorum et possessionum alienacionem monasterium ipsorum aliqualiter fore lesum asserentes, nobis pro relevamine huiusmodi lesionis humiliter supplicavit: nos vero ipsorum devotis precibus aurem benivolam affeccione aponentes paterna (10 lit. del.) oracionibus eo participare uberius, quo ipsis beneficia karitatis peramplius largiremur, damus, conferimus et perpetuo donamus per presentes, sub ratihabicione fratrum nostrorum Gneznensis videlicet Capituli, supradicto conventui monasterioque ipsorum de Mogilno censum, qui nomine decime nobis debetur in Woyuczino villa ipsorum et sortibus omnibus ad ipsam Woyuczino pertinentibus ab antiquo, sicut pronunc suis limitibus est distincta, exceptis duabus marcis grossorum, quadraginta octo grossos pro marca computando, quas prius in censu qui loco decime solvitur hereditatis predicte, sanctimonialibus et preposito Strelnensi Ordinis Premonstratensis contulimus, domini nostri principis illustris Kazimiri regis Polonie precibus inclinati. Item damus eidem monasterio modo ut prefertur sex mansos, molendinum et cuncta rubeta in Olse villa monasterii prenotati, cum omni iure et dominio, quod in ipsis virtute commutacionis predicte habebamus, pure et bona fide renunciantes sex mansis, rubetis et molendino prelibatis, nichil iuris nobis et successoribus nostris reservantes in eisdem: eo duntaxat excepto, quod si dictus abbas vel quispiam alius, ipsius abbatis et conventus predicti consilio et inductu, nos et ecclesiam nostram ullo umquam tempore super villa Falenczino, olim eciam Queczisewo ecclesie nostre opido coniuncta, citaverit vel quoquomodo impediverit cum effectu, quod extunc ipso facto dictus census in Woyuczino, sex mansi, molendinum et rubeta in Olse pretacta, ad mensam nostram et ecclesie nostre Gneznensi redeant ipso facto, et nichilominus ultra restitucionem predictorum, nobis et ecclesie nostre ad dampna et interesse tenebuntur. In cuius rei testimonium, nostrum et predicti nostri Capituli sigilla duximus appendenda. Datum Grzegorzow in die beate Elizabeth vidue, anno Domini M.CCC.LIX, presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis Iohanne decano, Swanthomiro custode Lanciciensi, canonicis Gneznensibus, Alberto, Mathia et Nicolao Lanciciensibus canonicis, et aliis pluribus fidedignis.
Koszanowo, Włokna, Oborniki, dziś tak samo. Falencino, osada znikła. Queczisewo, Kwieciszewo. Olse, Olsze. Mogilno, Mogilno. Woyuczino, Wojcin. Strelnensis, de Strzelno. Grzegorzow, Grzegorzew.


Dokument Nr 1411
Thomislaus proconsul et consules in Mesericz 1359 Dec. 11 (?), in Mesericz; protestantur, Wenczkonem scultetum de Karnin et monasterium Paradyż certis sub conditionibus concordiam inivisse.
Pergam. orygin. Wcięcia poprzeczne od przywieszenia jednéj pieczęci.
Poznań. Biblioteka Raczyńsk. Diploma D 20.

Noverint universi tam presentes quam posteri quorum interest presens audire scriptum lucide et aperte sub certa propalacione, quod sub anno dominice Incarnacionis millesimo ccc quinquagesimo nono, feria quarta infra octavas eiusdem, in nostra videlicet Thomislai proconsulis, Gisonis, Hermanni carpentariorum, Barthuskonis Caschube, Iohannis Lasche et Clavkonis Nuendorp, consulum in Mesericz universitatisque eiusdem presencia in consilio nostro pleno et fesso (sic) Wenczko scultetus de Kernin una cum fratre suo ceterisque sibi amicis existencia corporali constitutus, iuxta reatum et meritum prout deliquid (sic) quam pluribus extat enodatum, cum reverendo domino, domino Iohanne abbate in Paradiso et suo totali cum conventu, consilio et arbitracione quorundam nobilium et suorum tunc presencium fretus et sane perusus, cuiusvis doli scrupulo prorsus evitato, amicabilem inivit concordiam et largam unionem hoc modo: quod omnis controversia, error et dissensio inter dictum dominum abbatem et suum conventum, parte ex una, et Wenczkonem nec non suos speciales amicos et singulares sibi adherentes, parte ex altera, pro tempore ventilans evulso et perdurans penitus sit exstincta realiterque sopita; tali condicione interiecta, quod narratus dominus abbas et suus conventus iniurias et angarias per dictum Wenczkonem minus iuste emulose illatas, de consueta benignitate et gracia indulsit sincereque pepercit intuens peticiones proborum et labores. Preterea prefatus Wenczko se ipsum offerens in dicti domini presencia, petens obnyxe et rogitans suis cum amicis, ab eo recipi decem marcas grossorum Polonicalium pro condigna recompensa, in quibus dictus dominus et suus conventus, quamvis alcius deliquisset, victus prece et misericordia acceptando stat contentus: pro quibus supradictus Thomislaus proconsul, Heinczko et Haneko fratres dicti de Ankno ibidem advocati, Iacobus scultetus de Czekow, Heyne Bule de Luppov scultetus, Michahel scultetus de Ulim, Stephanus de Mornow necnon scultetus de Genim coniunctim et manu solida sub fideiussoria caucione stipulando ingesserunt promittentes taliter, quod predictus Wenczko quinque marcas grossorum in festo sancti Michahelis proxime venturo, et alias quinque marcas grossorum in Carnisprivio nunc instanti dicto domino et suo conventui dare debet in Paradyso procrastinatione procul data. Si secus fecerit quod absit, dictas decem marcas fideiussores annotati solvere tenentur terminis prestitutis, prout manu solida non compulsi nec coacti se involverunt; alioquin dampnum inde perceptum, in ipsos fideiussores uberius redundabit, respondeant quippe satisfaciendo. Ne autem deterius contingat, dictus Wenczko cum fratre suo et fideiussoribus quibus supra, pro originali sedicione, controversia, dissensione, guerra et errore, si nonnulla suborta extiterant, firmiter promiserunt inviolabiliter servaturum. Suspecti vero, si qui sint, tam incole de Kernyn quam et familia eiusdem domini, ea racione in perpetuum non debent molestari, sed pocius promoveri; insuper dominum abbatem et suum conventum, secundum quod dignitas exigit, reverenter honorare, bona ipsorum ubilibet quociens indiguerit alacriter gubernare. Pro quibus omnibus et singulis quibus supra, iam dicti fideiussores rate, grate et firme evis temporibus habituros, dolo semoto astrinxerunt. Quas quidem promissiones sollempniter coram nobis celebratas racionabiliterque confectas, ad manus strenui viri et domini eximii Dyrskonis de Wissenze subcamerarii Poznaniensis et elegantis fratris sui Vincencii virique venustati, utputa reverendo domino abbati et suo conventui, manu solida, dolo deposito polliciti sunt, liquide promiserunt, nunquam callide aut sinistre infringere spoponderunt. Actum et datum anno, die et loco quibus supra. Ne autem dicta contractus unio pariter et amicabilis composicio, per aliquos suasione maligna seductos, in posterum queat irretiri aut mente nebulosa perfide violari, presentes communire fecimus sigillo eiusdem civitatis appendente, in evidens testimonium premissorum.
Mesericz, Międzyrzecz. Kernin, zam. Karnin, dziś z niemiecka Kernein. Paradisus, klasztor Paradyż. Ankno, zam. Altenhof czyli Stary dwór. Czekow, Zechow. Luppov, Loppow. Ulim, Eulain. Mornow, Morrn, z niem. zam. Murzynów. Genim, Gennin. Wissenze, z niem. zam. Weissensee, t. j. Chyciny.


Dokument Nr 1412
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Ian. 3, Cracovie; ratam habet resignationem villae Komparzew a Petro de Bogorja Gneznensi ecclesiae eisdem conditionibus factam, quibus ipsam: Thomislaus filius Woyslay heredis de Beganovo 1358 Nov. 2, in Curzelow vendiderat, instrumentum quoque huius venditionis confirmat.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 102.

In nomine Domini amen. Cum omnes resignaciones et renunciaciones sub principum ratihabicione procedentes, eo pociori gaudeant firmitate quo fuerint scriptis eorundem autenticis roborate, igitur nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque ducatuum et terrarum dominus verus ac heres, perpetue memorie commendantes harum quibus expedit tam presentibus quam futuris testimonio litterarum notum facimus universis, quod ad nostram nostrorumque baronum accedens presenciam ffidelis noster Petrus de Bogoria, sanus per omnia et racionabilis existens, non coactus nec aliquo dolo circumventus vel seductus, sed cum bona et matura deliberacione renuncians ville Camperzevo dicte prope Curzelov situate, ipsam in Christo patri domino Iaroslao, sancte ecclesie Gneznensis archiepiscopo et eidem ecclesie Gneznensi, nichil iuris, proprietatis aut dominii sibi vel suis heredibus seu successoribus quibuscunque quovismodo relinquendo, resignavit cum eisdem condicionibus et modis, quibus eandem emerat villam, in quodam instrumento infrascripto quod in nostri medium produxit contentis, expressis et clarius specificatis; cuius quidem instrumenti tenor de verbo ad verbum est talis: (Sequitur diploma Nr. 1392).
Nos vero rex predictus sane considerantes, quod sicut Dei omnipotentis sunt omnia et ab ipso processerunt, sic licite in persona sancte matris militantis Ecclesie ingredi merito debent ad ipsum, predicte hereditatis Camparzevo vendicionem et resignacionem predicto Petro de Bogoria factam, cum omnibus modis, clausulis, articulis et condicionibus in dicto instrumento habitis et declaratis in predictum dominum archiepiscopum Gneznensem et eandem ecclesiam Gneznensem transeuntes, ratam et gratam penitus habentes approbamus, ratificamus et confirmamus, ipsamque hereditatem Camparzevo cum omnibus suis obvencionibus, appendiis et utilitatibus universis, habitis et habendis, iam dicto domino archiepiscopo et sue Gneznensi ecclesie suisque successoribus atribuimus, ascribimus, appropriamus et incorporamus perpetuis temporibus habendam, possidendam et ad suum placitum disponendam et convertendam; declarantes eandem hereditatem Camparzevo cum suis omnibus incolis, eisdem graciis et libertatibus frui et gaudere, quibus alie omnes hereditates ecclesie Gneznensis prefate, de concessione nostra nostrorumque predecessorum privilegiate sunt et munite: harum quibus nostre maiestatis est appensum sigillum testimonio litterarum. Actum Cracovie in octava sancti Iohannis apostoli et ewangeliste, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo; presentibus Iaskone Iura Cracoviensi, Iaskone Woyniciensi, Ninota Radomiensi, Savissa Sandeczensi castellanis, Petro dicto Neorza tribuno, Niczcone dicto Puscz subdapifero Cracoviensibus, Ottone cancellario Polonie. Datum per manus venerabilis viri domini Ianussii decretorum doctoris, cancellarii nostri Cracoviensis et decani.
Bogoria, Bogorja. Camperzevo, Komparzew. Curzelov, Kurzelów. Woyniciensis, de Wojnicz. Radomiensis, de Radom. Sandeczensis, de Sandecz, czyli Sącz.


Dokument Nr 1413
Borislaus abbas Mogilnens, etc. 1360 Ian. 27, in Mogilno; ab Iaroslao archiepiscopo Gneznensi sex mansos Francicos, rubeta et molendinum in villa Olsze, nec non census quosdam in villa Wojcin accipit, pro quibus iuri suo, si quod in villa Falęcin habuerit, renuntiat.
Pergam. orygin. z dwoma pieczęciami podługowatemi. Pierwsza przywieszona na sznurze z nici jedwabn., czerwon. i biał. przedstawia Opata w infule, prawica błogosławiąca, lewa wsparta na pastorale; napis: S. Fratris Borislai abatis de Mogilna. Druga na niciach jedwabn., wyblakłych, klasztoru Mogilnickiego; (pieczęć XL).
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 149.

In nomine Domini amen. Ab humana facilius memoria elabuntur, que nec litterarum serie nec proborum virorum testimonio fuerint perhennata. Quam ob rem noverint universi presencium noticiam habituri, quod nos Borislaus divina paciencia abbas Mogilnensis, frater Stanislaus custos et frater Mathyas procurator, totusque conventus monasterii Mogilnensis Ordinis sancti Benedicti dyocesis Gneznensis tenore presencium recognoscimus et publice profitemur, quod frater Nicolaus pie memorie quondam abbas monasterii supradicti, communicato conventus sui consilio pariter et assensu, hereditates suas, videlicet Falenczino circa Queczissow, et sex mansos Francicos, molendinum et quedam rubeta in villa nostra Olse, nobili viro Michaeli heredi de Kozzonow, legittimis ex causis, ducti monasterii necessitate vendiderunt et tenutam tradiderunt perpetuis temporibus valituram, sibi et monasterio suo in eisdem nichil iuris penitus reservantes, prout ex litteris eorumdem abbatis et conventus plenius sumus informati. Demum Michael supradictus infra plures annos bona prenominata pacifice possidendo, ipsum Falenczino cum prefatis sex mansis, molendino et rubetis, cum venerabili in Christo patre felicis memorie Ianislao archiepiscopo Gneznensi et eius ecclesia Gneznensi commutavit, et in ipsum archiepiscopum et eius ecclesiam, posessionem titulo permutacionis ut prefertur transtulit spontanea et libera voluntate, recipiens ab eodem domino archiepiscopo et eius ecclesia villam prope Oborniki, Wlokna vulgariter nuncupatam, pro se et suis successoribus, perpetuo similiter possidendam. Deinde nos, credentes ad hoc aliquod ius habere ad bona suprascripta, ad eundem (sic) dominum archiepiscopum accedentes, pro bonis supradictis ipsum habuimus commonitum persuasione minus iusta concitati, humiliter eidem supplicantes, ut in aliquo, non ex debito, sed pure propter Deum nos et nostrum monasterium respicere de aliquo dignaretur. Qui motus misericordia, sub ratihabicione fratrum suorum Gneznensis videlicet Capituli nobis et nostro monasterio sex mansos, molendinum, rubeta predicta, ac census suos in Woyuczino et sorcium eidem adiacencium qui nomine decime sibi debentur in predictis, duabus marcis grossorum que monasterio de Strzelno dyocesis Wladislaviensis perpetuo debentur dumtaxat exceptis, donavit, tradidit et in perpetuum ascripsit, nichil iuris seu dominii pro se vel ecclesia Gneznensi in eisdem reservando. Nos vero in recompensam pietatis supradicte, si aliquod ius in villa Falenczino sepedicta nobis vel nostro monasterio competit vel conpetere posset in futuro, ex mera voluntate et ex certa sciencia, communicato nobiscum maturo consilio, bona fide nostro monasteriique nostri Mogilnensis nomine renunciamus omni iuri et accioni, repeticioni et impeticioni, promittentes, nos et monasterium nostrum obligantes, quod, si nos vel successores nostri abbates et conventus monasterii prelibati, seu quispiam alius nostro et monasterii nostri consilio et inductu, reverendum patrem predictum et ecclesiam Gneznensem super hereditate Falenczino predicta, opido Queczizew diu coniuncta, inpediverit vel eam repetere voluerit, quod exnunc et extunc decima in Woyuczino et trium sorcium sibi adiacencium, sex mansi, molendinum et rubeta que ex donacione sepedicti archiepiscopi obtinuimus ut prefertur, ad ipsum archiepiscopum ut eius ecclesiam ipso facto revertantur; et nichilominus monasterium nostrum et nos, domino archiepiscopo et ecclesie Gneznensi ultra predicta de eviccione promittentes, ad dampna et interesse obligamus per presentes. In cuius rei testimonium, presentem litteram pretacto domino archiepiscopo et ecclesie sue Gneznensi sigillorum nostrorum, abbatis videlicet et conventus, munimine dedimus roboratam. Actum et datum in Mogilno monasterio predicto per manus Gregorii fratris domus prelibate feria secunda infra octavas sancte Agnetis, sub anno Domini m.ccc.lx, presentibus religiosis viris: Vito claviero, Paulo, Bartolomeo, Iohanne, fratribus monasterii prelibati, Paulo rectore ecclesie de Strzezevo et Nicolao cive Wladislaviensi, ceterisque fratribus monasterii prenotati.
Mogilnensis, de Mogilno. Falenczino, osada znikła. Olse, Olsze. Kozzonow, Koszanowo. Oborniki, Włokna, dziś tak samo. Woyuczino, Wojcin. Strzelno, Strzelno. Wladislaviensis, de Inowrocław. Strzezevo, Strzyżewo kościelne.


Dokument Nr 1414
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Febr. 2, in Konyn; advocatis de Kalisz advocatiam ipsorum civitati praedictae vendere permittit, per eiusque facti occasionem antiqua iura civitatis reformat. Cnfr. Nra. 511, 528, 640, 665, 674.
Pergam orygin. Gruby sznur nici jedwabnych, wyblakłych, z którego pieczęć znikła.
Warszawa. Biblioteka prywatna. Diplomata.

In nomine Domini amen. Quoniam dignum fore dinoscitur, ut quociens bona quecunque in personas alias legittime transferuntur, tociens litteris autenticis innovari debent merito et confirmari, eapropter nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque terrarum et ducatuum dominus verus ac heres, ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam volumus devenire, quod accedentes ad nostram nostrorumque baronum presenciam fideles nostri Nicolaus dictus Baran et Iohannes dictus iuvenis advocatus, advocati Calisienses, advocaciam suam eandem in Kalis, ipsos ex successione legittima contingentem, fidelibus nostris et dilectis consulibus, scabinis totique communitati civium ibidem in Kalis pro trecentis sexaginta marcis grossorum Pragensium numeri in nostro regno communiter currentis, videlicet quadraginta octo grossos pro marca qualibet computando, cum omnibus iuribus et pertinenciis ad ipsam advocaciam spectantibus perpetuo vendentes coram nobis libere ac voluntarie resignarunt, nichil iuris et dominii in eadem advocacia sibi vel suis quibuscumque successoribus quoquomodo reservantes, tradendo eis privilegium super ipsa advocacia, alias per magnificum principem dominum Premislium secundum, olim duce (sic) Polonie datum. Et quia iura ipsius advocacie in dicto privilegio conscripta, modum, formam et consuetudinem terre Polonie aliqualiter excedere, mutare et diversificare videbantur, nos, consilio ad hoc nostrorum baronum accedente, retractatis, demptis ac amputatis quibusdam articulis et iuribus superfluis in dicto privilegio contentis, ob melioracionem predicte nostre civitatis, que (sic) aliis reditibus pro sua utilitate non careat, omnino eandem vendicionem cum infrascriptis articulis et iuribus graciosius duximus admittendam; declarantes, quod hec iura ad eandem advocaciam pertinent et debent perpetuis temporibus pertinere: scilicet duo balnea in ipsa civitate, omnes mense pistorum et sutorum, mactatorium quod kutlow dicitur in wlgari, duo piscatores ante ipsam civitatem. In antiqua vero civitate unum pratum quod nominatur advocati, et unus ortus liber ibidem; tercia pars penarum de quacumque re iudicatura (sic) obveniens modo qualicunque. Insuper habebit ius dicta nostra Kalisiensis civitas, quod nullus erigere, construere vel habere poterit tabernam ad medium miliare ab eadem civitate. Percipient eciam cives ipsius civitatis a curru quolibet ducente sal, medium quartale salis, intrante vel exeunte predictam civitatem. Preterea concedimus plenam et omnimodam potestatem eisdem nostris civibus et ab eis loco advocati statuendo, omnes homines in civitate nova et antiqua morantes, ac ortulanos extra civitatem versus Wratislaviam transeundo a dextris circa viam que ducit in Kosczol habitantes, nec non et omnes mercatores de quibuscumque partibus civitatem intrantes, pro causis tam magnis quam parvis iudicandi et sentenciandi, et quoslibet maleficos secundum sua demerita, iuxta exigenciam iuris Theuthonici Sredensis, id est Novi fori condempnandi et puniendi. Admittimus insuper de nostra gracia speciali, ut dicti cives liberam habeant facultatem advocaciam memoratam cum iuribus superius expressatis tenendi, habendi, possidendi, commutandi, vendendi pro suaque voluntate convertendi et disponendi. Quam quidem vendicionem et resignacionem, utpote rite ac racionabiliter celebratam firmam, ratam et gratam habentes, ipsam de benignitate nostra regia ratificamus, approbamus, ipsis quoque civibus perpetuo et iure hereditario incorporantes, appropriantes et intitulantes, graciosissime confirmamus: harum quibus nostre magestatis est appensum sigillum testimonio literarum. Actum in Konyn die Purificacionis sancte Marie virginis gloriose, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus: Przeczslao palatino Kalisiensi, Ianussio cancellario Cracoviensi et decano, Laurencio dicto Zaremba Landensi, Ianussio Starogrodensi castellanis, Wirzbanta capitaneo Polonie generali, Nicolao Poznaniensi, Dobeslao Kalisiensi iudicibus, cum aliis multis nobilibus nostris fide dignis. Datum per manus domini Ottonis cancellarii nostri Polonie, scripsit autem Iassco de Busco canonicus Gneznensis, scriptor aule nostre.
Kosczol, Kościelna wieś. Novum forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Landensis, de Ląd. Starogrodensis, de Starogród. Busco, Busk.


Dokument Nr 1415
Fr. Gnewomirus prepositus totusque conventus Tremesnens. 1360 Febr. 22, in Tremesna; hereditatem Wtórek iure Sredensi ad locandum Gregorio conferunt et scoltetiam ibidem ei vendunt.
Pergam. orygin. Brzegi obcięte; śladu przywieszenia pieczęci nie masz.
Trzemeszno. Privilegia Conv. Can. Reg. Lateran.

In nomine Domini amen. Fragilitas humane condicionis, que labilis est et incerta, ad noticiam posterorum non veniret, nisi esset litterarum serie ac proborum virorum testimonio lucidius declarata. Proinde est, quod nos frater Gnewomirus divina paciencia prepositus domus Tremesnensis totusque conventus domus eiusdem, omnibus hoc presens scriptum intuentibus cupimus fore esse (sic) declaratum, quod de nostro et nostrorum fratrum maturo consilio et comuni assensu bona nostre domus in melius proficere cupientes, hereditatem nostram vulgariter dictam Ftorec, in ius Theutonicum, quod Sredense dicitur, contulimus locandam; in qua videlicet hereditate discreto viro Gregorio scolteciam vendidimus pro viginti quatuor marchis grossorum, sibi et suis legittimis successoribus perpetuis temporibus possidendam. Pro locacione vero eiusdem hereditatis Ftorec, iam dicto Gregorio scolteto nostro et suis successoribus dedimus et vendidimus tres mansos liberos iure supra notato, tres vero mansos pro dominio nostro reservantes. Item vero damus eidem scolteto et suis posteris de omnibus iudiciis, quocunque modo in eadem hereditate per eundem scoltetum vel nostros iudices iudicabuntur, tercium denarium, et pro nobis duos reservamus: hoc excepto, quod si idem scoltetus vel aliquis de sua familia legitima aliquid vicium scrupuli, homicidii, insendii (sic), furti, vel cetera mala perpetraverit, de hoc ipse nullam penam recipiet, sed totum pro dominio nostro reservamus. Item damus supradicto scolteto et sue posteritati duos ortos liberos. Item de tabernis tercium denarium, et pro nobis duos reservamus. Item damus sibi, quod iure suo opilionem sibi habebit, tamen cum cmetonibus gregem pascere tenebitur. Item volumus omnibus esse notum, quod iam sepe dictus et sui legitimi successores nobis servicium exhibeant, prout alii scolteti in nostris hereditatibus exhibere tenentur. Item declaramus, quod idem scoltetus et sui progeniti pro prandio magni iudicii sex scotos grossorum semel in anno nobis solvere tenebitur; pro decima vero, de quolibet manso suo libero per tres scotos grossorum in festo beati Martini quolibet anno nobis dabit. Item damus omnibus cmetonibus predicte hereditatis libertatem nostre domus a censu et prandiis magni iudicii infra spacium trium annorum; expirata vero libertate trium annorum, unusquisque pro censu annuali per sex scotos grossorum in festo beati Martini nobis annuatim solvere tenebitur. Decimam vero manipulatim nobis dabunt et ducent in curribus suis propriis ad oreum nostrum ibidem. Item pro prandio magni iudicii, bis in anno, cmetones predicti sex scotos grossorum nobis solvere tenebuntur. Item in Pascha per medium capete ovorum, et in Assumsione beate Marie virginis per duos pullos bonos unusquisque de proprio suo nobis in perpetuum quolibet anno dare tenebitur, et ad nostram curiam ibidem presentare. Insuper est, ut sepe dicti incole quater in anno in nostris agris predicte hereditatis arare tenebuntur. Ut autem hec donacio et ordinacionis vendicio firmiorem vigorem habeat et inconvulsa permaneat, nostro et nostri conventus sigillis mandavimus presens hoc privilegium appensione roborari. Datum et actum in Tremesna sabbato in die beati Petri apostoli qui dicitur Cathedra, sub anno Domini m.ccc.lx, presentibus hiis testibus: comite Nicolao gladifero Kalisiensi et herede de Wilczina, comite Lasczone subvenatore Kalisiensi herede vero de Goslavicza, comite Iohanne herede de Beganow, domino Antoni rectore ecclesie de Szelimowo, domino Nicolao rectore ecclesie de Wilczina, domino Paulo rectore ecclesie de Wouczino, et aliis quam pluribus fide dignis.
Ftorec, Wtórek. Wilczina, Wilczyn. Goslavicza, Gosławice. Beganow, Bieganowo. Szelimowo, Siedlimowo. Wouczino, Wojcin.


Dokument Nr 1416
Kazimirus rex Polonie 1360 Mart. 4, Poznanie; cum Iaroslao archiepiscopo Gneznensi de solutione decimarum in Maiore Polonia convenit.
Pergam. orygin. Pieczęć majestatyczna Kazimierza króla przywieszona na grubym sznurze nici jedwabnych, zielon.
Biblioteka XX. Czartoryskich. Diplomata.

Nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie ad perpetuam memoriam et ad universorum quorum interest noticiam presentibus volumus devenire, quod cupientes nemora, mericas, silvas et virgulta, quibus est dudum propter gwerras preteritas terra nostra Polonie desertata, redigere in agriculturam, ut ex eo nobis et nostreque (sic) milicie ac subditis nostris, presertim sancte matri Ecclesie et eius prelatis ac rectoribus ecclesiarum quibuscunque, in redditibus, proventibus et utilitatibus fructus crescant et obveniant uberiores, cum reverendo in Christo patre domino Iaroslao sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, principe nostro karissimo, mediante baronum terre Polonie consilio, super solucione decimarum in eadem terra Polonie talem fecimus concordiam perpetuo duraturam: quod de antiquis villis et agris locatis et possessis, vel decima manipulatim, ubi decima solvi consuevit, vel ubi maldrate duodecim mensurarum triplicis frumenti, scilicet tritici, siliginis et avene, cum fertonibus solvi consueverunt, secundum antiquam consuetudinem ad quos pertinent persolvantur. Et ubi antiqua villa de iure Polonico in ius Theutonicum transferretur, in quo territorio sita fuerit, illius loci iure fruetur: scilicet quod pro decima campestri solvent incole ipsius ville census medietatem, videlicet sex mensuras triplicis grani ut prefertur, cum sex grossis Pragensibus de quolibet manso Sredensi; et dicti mansi duo in unum non coniungentur neque aliqualiter dilatabuntur. Et in territorio Naklensi inter Pomeraniam et Nothesz, pro decimis que manipulatim solvuntur, per tres scotos grossorum, eorundem postquam fuerit facta mensura solvetur, Culmensis sive Sredensis, eodem anno, et postea singulis annis quolibet festo beati Martini confessoris. Villani vero in nemoribus, mericis, silvis, borris et virgultis a data presencium in terris Polonie, Siradie et Lancicie locandi, interim quod domini earundem locandarum villarum libertatem servabunt, gaudebunt a solucione decimalis pecunie libertate. Post cuius lapsum, de manso quolibet Sredensi inibi mensurato, pro decima solvent eciam tres scotos grossorum predictorum; choc (sic) adiecto, quod lacus, paludes, et ubi agri esse non poterunt, non transibunt in agrorum mensuram. Sculteti insuper, tam villarum antiquarum in quibus per kmetones maldrate et fertones solvuntur, quam de novo locandarum in quibus sex grossi de manso solvi debebunt, tantum per quatuor mansos liberos, et non plus habebunt, de quibus plebano, a quo audient officia divina et percipient ecclesiastica Sacramenta, more antiquo solvent missales annonas, mensuram siliginis et mensuram avene; ita, quod quilibet ipsorum scultetorum, in sua scultecia pecuniam decimalem et maldratas cum fertonibus sit astrictus recolligere fideliter et reponere in loco tuto ac servare, et demum illi ad quem pertinent dicte decimales pecunie vel maldrate cum fertonibus presentare. Non solventes vero aut solvere retardantes, ipsi sculteti ad estimacionem debiti debent inpignorare, et sub penis certis, infra unius mensis spacium a die inpignoracionis, prout arcius poterunt conpellere ad solvendum: alias ipsi sculteti et kmetones in toto vel in parte non solventes, tamdiu post dictum mensem excommunicentur, quousque integraliter dictus fuerit census persolutus. De quibus siquidem quatuor mansis predicti sculteti vel alter eorum si aliquem vendiderint obligaverint seu aliis ad arandum concesserint vel quoquomodo alienaverint, de illis, qui eos araverint, una cum villanis decimam, maldratas cum fertonibus solvent ubi villani solvere consueverunt. Insuper, quociens aliquem mansum in villa locata quovis modo desertari contingat, arans illum, preter dominum ville, decimam in campo persolvet manipulatim, quousque locetur et census cum maldratis persolvetur. Item, rectores ecclesiarum et alii quicunque presbiteri Gneznensis dyocesis, pro Collumbacione, pro Baptismo, pro Copula, pro extrema Unccione nihil petent; sed quod ipsis dabitur caritative, recipiant et gratuite. Ubi autem sacerdotem vel clericum in sacris constitutum vulnerari, capi vel occidi contingerit (sic), locus ille tamdiu sit interdictus, quousque maleficium huiusmodi committens satisfaciat vel ecclesie tradatur, aut homines loci eiusdem sacramentum prestiterint, quod, eis operam non dantibus neque detinere valentibus, idem aufugit malefactor; et tunc in dicto loco divina relaxabuntur. Eciam non cessetur a divinis propter adventum ad aliquem locum alicuius excommunicati, ne iusti divino officio indebite priventur. Preterea, fabrica ab ecclesiis ubi nos habemus ius patronatus non recipiatur. Item statuimus cum eodem domino archiepiscopo quod ubicunque miles militi obligat hereditatem, de agris quos obligans colebat, recipiens obligacionem teneatur decimare, ubi ille qui obligavit decimabat. Si vero occuparet et exararet plures agros repellens de illis kmetones, in gonithvam decimabit. Item ordinamus, quod maldrate de villis nostris et baronum, eidem domino archiepiscopo et clero ipsius non ducatur (sic); sed si qui ducere voluerint, non prohibemus. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum Poznanie feria quarta post dominicam Reminiscere, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus Pascone Poznaniensi, Preczslao Calisiensi, Chebda Siradiensi, Alberto Cuiaviensi palatinis, Wirzbantha Poznaniensi, Andrea Calisiensi castellanis, Nicolao Poznaniensi, Dobeslao Calisiensi iudicibus, ac aliis multis fidedignis. Datum per manus domini Ottonis cancellarii Polonie, scriptum autem per Nicolaum de Woyborz, notarium curie nostre regalis magestatis.
Sredensis, t. j. de Środa na Szlązku, z niemiecka Neumarkt. Territorium Naklense, de Nakło. Nothesz, rz. Noteć. Culmensis, de Chełmno. Woyborz, Wolborz.


Dokument Nr 1417
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Mart. 5, in Poznania; Petro Szygmar advocatiam oppidi Zbąszyń variis privilegiis dotatam confert.
Warszawa. Archiwum Główne. Ks. M. 133, fol. 50 v.

In nomine Domini amen. Quamvis singuli viri merita debeant graciis regalibus consolari, potissimum tamen est, ut in eos et in progenies eorum quos virtus extollit, gracia abundancius effundatur. Eapropter nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuiavie Pomeranieque dominus et heres, ad noticiam omnium tam presencium quam futurorum harum serie literarum volumus devenire, quod intuentes fidelia et grata servicia que nobis fidelis noster Petrus dictus Szygmar multipliciter exhibuit et constanter impendit, ut merita graciarum vicissitudinibus repensentur, eidem Petro Szigmar et per eum suis veris heredibus ac successoribus legitimis advocaciam in civitate nostra Dzbanszyn dicta damus, conferimus, ascribimus et donamus, iure hereditario in perpetuum tenendam, habendam atque possidendam cum utilitatibus, proventibus et iuribus infrascriptis: videlicet quatuor mansis liberis cum medietate omnium camerarum cuiuslibet operis, alia medietate pro nobis reservata. Item predictus Petrus et successores tercium denarium de quacunque re iudicata et medietatem omnium iuramentorum percipiet ex integro, duobus denariis de eadem re iudicata et medietate alia eorundem iuramentorum pro nobis reservatis. Preterea idem Petrus advocatus balneum ibidem habebit ac perpetuo possidebit; ita tamen, quod in eodem balneo licitum sit nostris curiensibus sive castrensibus ibidem omni septimana quolibet die sabati absque aliaque solucione peccuniaria balneari. Insuper alia omnia iura que ad eandem advocaciam ab antiquo spectabant, idem Petrus advocatus cum omnibus suis posteris habebit integraliter et complete. In quorum omnium testimonium et evidenciam pleniorem, presentes literas dedimus nostri sigilli munimine roboratas. Actum in Poznania feria quinta post dominicam Reminiscere, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus hiis testibus: Chebda palatino Siradiensi, Vincencio castellano Sremensi, Preclao subagazone Calissiensi, Woislao castellano Drozinensi, Abraham subpincerna Sandomiriensi, Ottone cancellario Polonie, per cuius manus est datum.
Dzbanszyn, Zbąszyń. Sremensis, de Śrem. Drozinensis, de Drożyn.


Dokument Nr 1418
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Mart. 6, Poznania; fratribus domus Hospitalis s. Iohannis prope Poznań, modo commutationis pro villis eorum Siedlec, Brzezie et medio Popowo, villas regales Maniewo, Radzim cum ecclesia parochiali et Brzeziny tradit.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. E, pars 2, fol. 2 v.

In nomine Domini amen. Dignum fore et utile videtur, ut ea que temporaliter ordinantur, propter labilem memoriam hominum scripturis autenticis et testimonio fide digna debeant roborari. Eapropter noverint universi presentes et posteri ad quorum noticiam devenerit scriptum presens, quod nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyavie Pomeranieque dominus et heres, recipientes pro nobis et religiosis viris fratribus domus Hospitalis seu monasterii sancti Iohannis Ordinis Hierosolimitani, prope Poznaniam, propter condicionem et utilitatem nostri regni et eorundem fratrum meliorem, bona seu hereditates eiusdem infra scriptas, videlicet Sziedlecz, Brzezie et medium Popowo cum utilitatibus earum universis prout in suis terminis sive graniciis ab antiquo sunt distincte, que quidem bona seu hereditates ydem fratres vero et iusto titulo, a tempore cuius contrarii memoria non existit, pacifice possidebant, loco eorundem bonorum hereditates nostras regales, videlicet Manyewo, Radzym et Brzezyny, sitas in terra Polonie, cum omni iure et dominio prout soli easdem hereditates tenuimus, et omnimoda ac totali libertate qua omnes alie ville monasterii supradicti gaudent et utuntur, nec non cum silvis, nemoribus, mericis, rubetis, borris, mellificiis, fluviis, aquis, piscaturis, molendinis quotquot fieri ibi poterint in aquis et fluviis eisdem, pratis, venationibus liberis quarumlibet ferarum, solummodo cervo excepto, et cum aliis universis utilitatibus, prout eedem hereditates in suis circumferentiis ab antiquo sunt graniciate, eidem monasterio sancti Iohannis et fratribus eiusdem titulo commutacionis damus, conferimus, tradimus, donamus, ascribimus et appropriamus iure hereditario, in perpetuum tenendas, possidendas, donandas, vendendas, commutandas ac possidendas, pro sua ac suorum successorum libera voluntate convertendas; promittentes et obligantes nos et successores nostros eisdem fratribus pro eviccione seu intercessione predictarum hereditatum sufficienti. Preterea de nostra gracia speciali, ut memorati fratres summum Creatorem pro nostra ac parentum atque successorum nostrorum salute iugiter ac devote valeant exorare, damus et conferimus ipsis pure propter Deum ecclesiam parochialem in predicta villa Radzym perpetuo cum omni iure patronatus; in qua quidem ecclesia predicti fratres aliquem fratrem sui conventus ponere pro rectore, sive quovis modo alio de ipsa disponere liberam habeant potestatem. In quorum omnium testimonium et evidenciam firmiorem, presentes scribi ac nostri sigilli munimine iussimus insigniri. Datum Poznania feria sexta ante dominicam qua cantatur Oculi mei, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus, reverendo in Christo patre domino Iaroslao divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, Pascone palatino, Wyrzbantha Poznaniensi castellano, Andrea castellano, Dobeslao iudice Calisiensi, Nicolao iudice Poznaniensi, Ottone cancellario Polonie, per cuius manus transit.
Sziedlecz, Siedlec. Brzezie, Popowo, Maniewo, Radzim, Brzeziny, dziś tak samo.


Dokument Nr 1419
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Mart. 7, in Landa; Iohanni episcopo Poznaniensi domum et aream, quas a filiis Andreae olim castellani Poznaniensis emerat, prope monasterium Fr. Praedicatorum Poznaniae sitas confert.
Pergam. orygin. Sznur jedwabny, żółty, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. IV, 9.

In nomine Domini amen. Dignum est, ut donaciones de liberalitate regum factas, sollempnis roboret tytulus litterarum. Noverint igitur quibus expedit universi, quod nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyavie Pomeranieque dominus et heres, considerata et inspecta multa fidelitate legalitatis nobis per reverendum in Christo patrem dominum Iohannem, divina providencia episcopum ecclesie Poznaniensis, a multis retroactis temporibus constanter exhibita et in posterum dante Domino exhibenda, in recompensam itaque premissorum, de gracia nostra speciali eidem domino episcopo Poznaniensis ecclesie et successoribus ipsius domum et aream nostram, quam alias a filiis Andree olim castellani Poznaniensis pro certa pecunia emimus, damus perpetuo, conferimus, prout circumferencialiter est distincta, que quidem domus prope monasterium fratrum Predicatorum est situata, per ipsum dominum episcopum, ecclesiam et successores ipsius, cum omni iure, dominio et pertinenciis ad ipsam domum et aream antiquitus spectantibus, et generaliter cum omnibus libertatibus et immunitatibus, sicuti nos illam tenuimus, libere tenendam et absque omni iuridicione regali officialium quorumlibet et civitatis pacifice possidendam, donandam, commutandam, vendendam et pro sua voluntate convertendam. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum in Landa sabbato post dominicam Reminiscere, anno Domini millesimo CCC sexagesimo, presentibus: Preczslao palatino, Andrea castellano Calisiensi, Wirzbantha Poznaniensi, Ianussio Bechoviensi castellanis, Nicolao iudice Poznaniensi, et domino Ottone cancellario Polonie, per cuius manus presens privilegium transivit.
Landa, Ląd. Bechoviensis, de Biechowo.


Dokument Nr 1420
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Mart. 8, in Sampolno; ratam habet resignationem hereditatis Szadów księży, a Betka uxore Iarognei heredis de Sarnów ecclesiae Gneznensi factam.
Pergam. orygin., miejscami przetarty. Na niciach jedwabn., zielon. przywieszona pieczęć wielka Kazimierza króla, w ułamkach. Dopełniono z Lib. privil. XV sec. fol. 82.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 150.

In nomine Domini amen. Dignum est, ut vendiciones et resignaciones coram regum magnificencia factas, solempnis roboret titulus litterarum. Quapropter nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque dominus et heres, notum facimus quibus expedit universis, quod accedens ad nostram baronumque nostrorum presenciam domina Bethka uxor Iarognei heredis de Sarnow, sana mente et corpore, non compulsa nec coacta, sed de bona sua voluntate omnem partem hereditatis dicte vulgariter Szadovo site in terra Syradiensi, ad se legittime pertinentem, reverendo in Christo patri et principi nostro carissimo, domino Iaroslao de Boguria, Gneznensis ecclesie archiepiscopo, et dicte sue ecclesie pro sexaginta marcis grossorum Pragensium, quadraginta octo grossos pro marca qualibet computando, vendidit et coram nobis a se et a posteris suis iure hereditario libere perpetue resignavit integraliter, prout ipsa pars hereditatis in suis limitibus circumferencialiter est distincta, cum omnibus iuribus, dominio et pertinenciis ad eandem spectantibus, puta agris, pratis, pascuis, borris, mellificiis, silvis, mericis et rubetis, aquis et earum decursibus, piscinis, molendinis, censibus, redditibus et proventibus universis; ac generaliter cum omnibus et singulis utilitatibus, que nunc habentur vel haberi poterunt quomodolibet in futurum, per iam dictum dominum archiepiscopum et ecclesiam ipsius predictam perpetuo tenendam, habendam, possidendam, donandam, commutandam, vendendam, pro suaque et successorum suorum voluntate libere convertendam. Nos itaque ipsam vendicionem, empcionem et resignacionem per omnia ratam habentes et gratam, approbamus, ratificamus et duraturam perpetuo confirmamus. Preterea, peticionibus ipsius domini archiepiscopi graciosius inclinati, iam dictam partem hereditatis in Szadovo exnunc predicte Gneznensi ecclesie iungimus, apropriamus et incorporamus perpetuis temporibus; volentes et decernentes, ut omnibus iuribus, libertatibus et immunitatibus gaudeat, quibus alia bona sepedicte Gneznensis ecclesie antiquitus gaudere dinoscuntur. In quorum omnium testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum in Sampolno dominico die in quo Oculi decantatur, anno Domini m.ccc sexagesimo, presentibus Preczslao palatino, Andrea castellano, Adam subcamerario Calisiensi, Wirzbantha castellano Poznaniensi, Dobrogostio herede de Szamothul, et domino Ottone cancellario Polonie per cuius manus transivit, ac aliis multis fide dignis. Scriptum per Nicolaum de Woyborz, notarium curie nostre magestatis.
Sarnow, Sarnów. Szadovo, Szadów księży. Boguria, Bogorja. Sampolno, Sępolno. Szamothul, Szamotuły. Woyborz, Wolbórz.


Dokument Nr 1421
Arnaldus de Caucina scolasticus Cracoviens. etc. 1360 Mart. 10, Cracovie; literas, quas dederat sibi: Innocentius Pp. VI 1358 Sept. 5, Avinioni, transsumptas Iaroslao archiepiscopo Gneznensi transmittit et argumentum eorundem explicat.
Pergam. orygin., u którego przy końcu obok oświadczenia notarii publici, narysowane signum tegoż. Na pasku pergamin. wisi pieczęć zatarta.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 151.

Reverendo in Christo patri domino Iaroslao sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, Arnaldus de Caucina scolasticus Cracoviensis ecclesie, in Polonie et Ungarie regnis apostolice Sedis nuncius ad infrascripta per eandem deputatus, reverentiam debitam in Domino cum sempiterna salute, et mandatis nostris, ymmo verius apostolicis firmiter obedire. Litteras sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Innocentii digna Dei providencia Pape VI, sub ipsius bulla plumbea in filo canapi more Romane curie bullatas, sanas et integras, non viciatas nec abolitas, sed prorsus omni corrupcione et suspicione carentes cum ea qua decuit reverentia nos recepisse noveritis in hec verba: (Sequitur diploma Nr. 1389).
Nos igitur Arnaldus executor et nuntius supradictus, mandatum huiusmodi apostolicum nobis in hac parte directum, iuxta formam dictarum litterarum apostolicarum nobis traditam exequi reverenter cupientes ut tenemur, verum tamen pluribus arduisque aliis negociis Romane curie prepediti, de hiis quoad presens intendere personaliter non valentes, de reverencia et paternitate vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes, vices nostras in premissis, duntaxat in diocesi vestra committimus per presentes, donec eas ad nos duxerimus revocandas: auctoritate nostra, ymmo verius apostolica in virtute sancte obediencie vobis districte mandantes, quatenus post insinuacionem, notificacionem, requisicionem et presentacionem nostri presentis processus vobis, statim immediate infra tres menses sequentes, quorum unum pro prima, secundum pro secunda et tercium pro tercia canonica monicione et peremptorio termino vobis assignamus, diligenter omnium ecclesiarum et monasteriorum et quorumlibet premissorum vestre diocesis privilegia, indulgencias et litteras apostolicas, ac alia munimenta in quibus iura et deveria ecclesie Romane tam nomine procuracionum, censuum et proventuum ac reddituum, quam alias in quibusvis pecuniarum et rerum aliarum summis et quantitatibus debita continentur, per quoscunque tenentes, custodientes aut alias exhibendi facultatem habentes, ea vobis auctoritate nostra, ymmo verius apostolica exhiberi faciatis: eciam, si expedire videritis, summarie et de plano ac sine strepitu et figura iudicii, vocatis si quos super hiis vocandos noveritis, vos informantes, ad exhibendum vobis nostro nomine et dicte ecclesie Romane huiusmodi privilegia, indulgencias, litteras apostolicas et alia munimenta ac informacionem faciendam dicta auctoritate districte compellatis: facientes fideliter redigi et transscribi in formam authenticam vel publicam omnes et singulas clausulas privilegiorum, indulgenciarum et litterarum apostolicarum ac aliorum munimentorum, census, procuraciones, iura et deveria ac alia debita pro dicta ecclesia Romana continentes, nec non libros, codices seu regestra et membranas, decimarum, omnium beneficiorum infra partes vestre diocesis taxatorum, non taxatorum quoque beneficiorum antiquorum et novorum valorem annuum integraliter continentes, pro dicta Sede apostolica et nomine ipsius nobis postmodum sic ut premittitur conscripta et in formam authenticam vel publicam redacta tradere et assignare curetis: contradictores, cuiuscunque status, gradus, Ordinis vel condicionis existant vel qualibet prefulgeant dignitate, appellacione postposita per censuram ecclesiasticam compescendo, invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis. Quodsi in premissis aut aliquo premissorum negligentes fueritis vel remissi, aut exequi et adimplere ea cum effectu non curaveritis, quod non credimus, vobis sex dierum spacio pro canonica monicione premisso, in hiis scriptis ingressu ecclesie interdicimus. Quodsi per alios VI dies immediate sequentes predictos sex sustinueritis, vos per presentes suspendimus a divinis. Si vero dictas interdicti et suspensionis sentencias per alios VI dies prefatos XII dies immediate sequentes animo sustinueritis quod absit indurato, quia crescente contumacia crescere debet et pena iuxta canonicas sanctiones, vos extunc prout exnunc et exnunc prout extunc in eisdem presentibus excommunicacionis sentencia innodamus. In cuius testimonium, presentes litteras seu hunc nostrum processum per Amboldum notarium publicum infrascriptum scribi et publicari mandavimus et nostri sigilli appensione muniri. Datum et actum Cracovie anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, Indictione XIII, die X mensis Martii, in domo habitationis nostre Cracovie, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Innocentii Pape VI anno VIII, presentibus discretis viris, dominis Iacobo canonico Kilciensis plebano de Osswencim ecclesiarum, Henrico Cropelin Swerzynensis, Iohanne Michaelis de Lovicz, Gneznensis diocesis clericis, publicis notariis, et Paulo Pauli de Nova civitate clerico Cracoviensis diocesis, testibus ad premissa vocatis.
Et ego Amboldus Iohannis de Campino clericus Gneznensis diocesis, publicus auctoritate apostolica et imperiali notarius, dictas litteras apostolicas vidi, legi et presenti processui inserui nil addens vel minuens preter literam vel silabam quod sensus mutet vel variet intellectum, et cum prenominatis auscultavi, ac omnibus et singulis premissis una cum prescriptis testibus presens interfui, ipsaque per me scripta de mandato dicti domini Arnaldi scolastici requisitus in hanc formam publicam redigens, meo signo et nomine consuetis in testimonium premissorum consignavi.
Kilciensis, de Kielce. Osswencim, Oświecim. Swerzynensis, de Schwerin w Meklemburgii. Nova civitas, Korczyn.


Dokument Nr 1422
Consules civitatis de Landisberg 1360 Mart. 11, in Landzberg; ratione fundandae ecclesiae et coemeterii in civitate sua, cum Iohanne episcopo Poznaniensi componunt.
Pergam. orygin. Skrawek pergamin., z którego pieczęć znikła. Na końcu obok oświadczenia notarii publici, signum tegoż narysowane.
Poznań. Archiv. Capituli. IV, 6.

In nomine Domini amen. Noverint quibus expedit universi presentis publici instrumenti noticiam habituri, quod sub anno Domini millesimo ccc.lx, Indiccione xııı, die mensis Marcii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini, domini Innocencii Pape anno vııl, in consistorio civitatis Landzbergensis, hora quasi tercia, in mei notarii subscripti et testium infrascriptorum ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum presencia providi viri et discreti Nycolaus Lindinberg, Petrus molendinator, Godczwinus, Petrus Berenvelt, Iohannes Clodow, Hermanus Faber, Heningus Konhel, Heningus Tornow, consules predicte civitatis de Landisberg, omnes in solidum et quilibet eorum, non vi vel metu, non fraude vel dolo, sed sponte et ex certa sciencia tociusque communitatis civium de civitate Landisberg predicta consensu publice recognoverunt se et confessi sunt, litteras per discretum virum magistrum Iohannem rectorem scole et notarium dicte civitatis de Landzberg, nuncium ipsorum specialiter ad hoc deputatum, reverendo in Christo patri et domino, domino Iohanni divina et apostolice Sedis gracia episcopo Poznaniensis ecclesie direxisse, et sibi pro fundando hospitali seu cymiterio cum ecclesia, quod curam animarum et ecclesiasticam habeant sepulturam, in loco circa finem pontis, trans fluvium quod Wartha nuncupatur transeuntis, antedicte civitatis, dyocesis dicti domini episcopi Poznaniensis, humiliter supplicasse cum effectu: rector vero ecclesie fundande seu hospitalis iam dicti, qui ad regendum ipsam ecclesiam constitutus pro tempore fuerit, et altariste, si qui in dicta fuerint ecclesia, atque scolares, pro sacris ordinibus et confirmacione recipiendis ac omnibus et singulis aliis iuribus ecclesiasticis, ea qua decet reverencia honorem et obedienciam inpendendo pro consilio et auxilio brachii spiritualis, ad dictum dominum episcopum Poznaniensem, quem ydem cives verum et legitimum ipsorum scolarium profitentur dyocesanum ipsiusque subesse iuridicioni, et non alias, haberent recurrere et deberent. Ita tamen, quod ius patronatus conferendi dictum hospitale, ecclesiam vel altaria, ipsis consulibus et suis legitimis successoribus oporteat perpetuis permanere temporibus, et quod rector hospitalis vel ecclesie nominate habeat omnimodam ministrandi libere ecclesiastica Sacramenta facultatem, sicque, quod dominus episcopus Poznaniensis ante dictos consules memorate civitatis ac omnes predicti hospitalis fundatores, pro fundacione eadem in dyocesi sua facta cum eorundem civium adiutorio conpetenti, ab infestacione et gravamine quolibet alterius iurisdicionis protegat et defenset. Ad cuius evidenciam pleniorem, presenti instrumento publico ipsorum consulum et civitatis prefate Landzberg sigillum est appensum. Actum anno, Indiccione, mense, die, loco et hora, quibus supra, presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis Henrico cantore ecclesie Poznaniensis, religioso viro Iacobo priore conventus Zambricz Ordinis Cysterciensis, Bartholomeo plebano de Wylcowa, Wenczeslao de Sandow, et aliis quam plurimis fide dignis.
Et ego Nycolaus Henrici de Brest clericus Wladislaviensis dyocesis, publicus auctoritate imperiali notarius, recognicioni ac omnibus aliis et singulis supradictis una cum testibus prenotatis dum sic agerentur presens interfui, eaque omnia et singula in hanc publicam formam redegi meque cum nomine meo et signo consueto subscripsi rogatus in testimonium premissorum.
Landzbergensis civitas, Landsberg n. W. Zambricz, Zemsko. Wylcowa, z niemiecka Wilkau. Sandow, Sandow.


Dokument Nr 1423
Thomas Herich und Ebel Vettren Hokemanne 1360 Mart. 13, Vrankenword; bekennen, dass sie das Dorf Osiecko dem Kloster zu Zemsko verkauft haben.
Pergam. orygin. Dwie okrągłe pieczątki mieszczan Frankfurtskich przywieszone na skrawkach pergamin.
Poznań. Königl. Staats Arch. Blesen Nr. 13.

In Gotes Namen amen. Wizzen zolen al dy dessen Brief zeen odir horen le, zen, daz wir Thomas, und Thomas, Herich und Ebel, Vettren, Hokemanne genant, bekennen, daz wir mit vorbedachtem Mute und mit vrien Willen und mit Rathe unzer Vrunde vorkoft haben dem bescheyden Manne Hern Andreas Abt czu Zomeritz und dem gemeynen Convent dazelbens daz Drof Grozen Ozzeczhaw mit allem Rechte, mit allen Ghnaden, mit aller Vriheit, alzo, alzo wir iz vor von Alder bezessen haben. Och bekenne wir, wer iz ob enyge Ansprache geschege her namals von unzern Erbnamen adir Vrunde, weyn daz di vorgesprochen Herren haben unz dy Handvesten gelazen czu gutir Hant, wer iz ob dez yn Not were, dy zolem yn bereyt sin czu iren Noten, welch Czit sy iz bedorfen. Vormer zol man wizzen, daz dy vorsprochen Herren haben unz beczalt lxvı brete Schok ume daz vorgenante Gut, dez wir sye quit und loz lazen. Uf daz dize Dink stete unde gancz gehalten werden, zo haben wir unser Ingesegel an dezzen Brief gehangen. Dez syn Geczug desser Zache: Fricze Hokeman, Peczo Wale, Herman Hokeman, Burger czu Vrankenword, und vil me biderver Lute. Gegeben noch Gotes Gebort tuzent Yar, drihundert Yar, in deme zeghczigesten Yare, dez Vritages vor Mitvasten.
Zomeritz, Zemsko. Grozen Ozzeczhaw, Osiecko. Vrankenword, Frankfurt n. O.


Dokument Nr 1424
Fr. Gnewomirus prepositus domus Tremesnens. 1360 Mart. 29, in Tremesna; una cum suo conventu protestantur, Benedictum scoltetum de Niewolna, scoltetiam suam Laurentio vendidisse, eique iura scoltetiae confirmant.
Pergam. orygin. Brzegi obcięte; śladu przywieszenia pieczęci nie masz.
Trzemeszno. Privil. Conv. Can. Reg. Lateran.

In nomine Domini amen. Ab humana facilius elabuntur memoria, que nec litterarum serie nec proborum virorum testimonio fuerint perhennata. Nos igitur frater Gnewomirus, divina paciencia prepositus domus Tremesnensis, una cum toto conventu domus eiusdem omnibus hoc presens scriptum intuentibus cupimus esse notum et publice protestamur et recognoscimus, quod veniens ad nostram presenciam discretus vir Benedictus scoltetus tunc noster de Nyevolna, una cum filiis suis discreto viro Laurencio eiusque legittimis successoribus vendidit, donavit et a se penitus alienavit, et ab omnibus suis progenitis tam presentibus quam futuris eam liberam sibi et suis facere promisit scolteciam in hereditate nostra vulgariter dicta Nyewolna cum omni iure infranotato, et hoc pro duodecim marchis grossorum; sibi et suis legittimis successoribus temporibus perpetuis possidendam, prout ipse Benedictus a nobis et a nostro conventu emerat. In qua videlicet scoltecia sibi dedimus, et nunc in presenti iam dicto Laurencio nunc scolteto nostro damus tres mansos liberos, sibi et suis legittimis successoribus temporibus perpetuis possidendos, et quatuor pro nostro monasterio reservamus. Item damus sibi lacum qui dicitur Kyelczewo. Damus eciam sibi et suis progenitis de omnibus iudiciis, cuiuscunque condicionis existant, tercium denarium, et duos pro nostro monasterio reservamus; hoc excepto, quod si idem scoltetus vel aliquis de sua familia legittima aliquid vicium scrupuli in dicta hereditate perpetraverit, de hoc ipse nullam penam pro se recipiet, sed totum pro nostro monasterio reservamus. Damus eciam sibi et suis liberis unam tabernam liberam, item damus sibi duos ortos liberos, et piscaturam in lacu qui dicitur Camenyecz cum hys retibus, videlicet cum wencerz, gurgustrio et slampmicza, et hoc quandocunque. Item damus sibi liberisque suis in rivulo, qui transit a predicto lacu Camenecz per primam clausuram. Damus amplius sibi et suis progenitis omnimodam libertatem in dicta hereditate cum subcincto cane venandi, lepores capiendi et eciam nisum portandi. Damus eciam sibi et suis liberis habere gregem et opilionem in dicta hereditate et cabellas (sic), et hoc sine dampno nostro et cmetonum nostrorum ibidem. Volumus eciam omnibus esse notum, quod iam supra notatus scoltetus noster Laurencius et sui successores legittimi servicium nobis exhibeant, prout alii scolteti in nostris hereditatibus exibere tenentur. Item, pro prandio magni iudicii, semel in anno in festo beati Martiny idem scoltetus et sui liberi sex scotos grossorum nobis dabunt; pro decima vero, per tres scotos grossorum de quolibet manso suo libero ipse et sui liberi nobis annuatim solvere tenebuntur. Damus eciam sibi pratum quod est in fine paludinum, que in Polonico dicuntur Rude, et hoc in fine dicte hereditatis; nos vero pro nobis reservamus pratum quod ex utraque parte est circa magnum rivulum. Item damus sibi et cmetonibus ibidem a censu annuali libertatem infra spacium duodecim annorum; a decima vero, de agris cultis quatuor annorum, de incultis autem decem annos. Elapsa vero libertate predicta, hiidem cmetones, unusquisque de manso suo per sex scotos grossorum quolibet anno in festo beati Martini in perpetuum nobis solvere tenebuntur; decimam vero in agris suis manipulatim nobis dabunt, et ducere in curribus suis ad orreum nostrum. Item pro prandio magni iudicii bis in anno, omnes cmetones nobis dabunt sex scotos grossorum; quater vero in anno in nostris agris arare tenebuntur. Item in festo Pasche per medium capete ovorum, et in Assumpcione beate Marie virginis per duos pullos unusquisque de proprio suo nobis dabit. Ut autem hec vendicio et nostre recognicionis protestacio inconvulsa permaneat, nostro et nostri capituli sigillis fecimus appensione roborari. Datum et actum in Tremesna quarto Kalendas Aprilis, sub anno Domini m.ccc.lx, presentibus hiis testibus: comite Ptholomeo herede de Strezewo, comite Grimislao herede de Riczewo, comite Dobeslao herede de Socolnic, domicello Ianusio herede de Thocarzewo, Gregorio scolteto de Luben et Paulo scolteto de Beslino, et aliis quam pluribus fide dignis.
(Ad finem documenti). Constat michi de interlinea sex scotos grossorum, que feci propter memoriam meam.
Nyewolna, Niewolna. Lacus Kyelczewo, Camenyecz, jeziora pom. wsiami Kocin, Kierzkowo i Niewolna. Magnus rivulus, odpływ tychże jeziór do jeziora Trzemeszyńskiego. Strezewo, Strzyżewo Paskowe. Riczewo, Ryszewo. Socolnic, Sokolniki. Thocarzewo, Tokarzewo. Luben, Lubin. Beslino, Bieślin.


Dokument Nr 1425
Wirbantha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus terre Polonie general. 1360 Apr. 14, Poznanie; protestatur, monasterium de Obra cum Peregrino herede de Karpicko de molendino Nowe Karpicko composuisse.
Transsumpt potwierdzony przez: Kazimirus rex Polonie etc. 1365 Ian. 14, in Poznan.
Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. terrestr. Costens. a. 1555, fol. 1022.

Nos Wirbantha castellanus Poznaniensis nec non capitaneus terre Polonie generalis, notum esse cupimus universis et singulis tam modernis quam futuris coram quibus fuerit presens scriptum recitatum, quod accedens ad nostram aliorumque terre Polonie militum presenciam religiosus vir dominus Henricus, divina miseracione abbas de Obra, nomine suo et sui monasterii predicti, parte ex una, et Peregrinus heres de Carpisczko, parte ex altera, concordiam perennem pro molendino Novo Carpisczko mutuo fecerunt in hec verba, ordinandam taliter: quod strenuus miles dominus Dobeslaus iudex Calisziensis, vigore mandati serenissimi principis domini Kazimiri Dei gracia regis Polonie signanter fecit videlicet clavum ferreum infingere, ita, quod nulla utrarumque parcium supra clavum predictum debet aquam sursum extollere. Eciam prefatus dominus abbas et sui successores de Obra non debent nocere iam dicto Peregrino et suis successoribus nec aliquam questionem iudicialem movere in molendino novo ibidem in Carpisczko, et Peregrinus memoratus cum suis sequacibus prelibato domino abbati et suis successoribus non debet nocere per superexcedenciam aque in molendino Ruchocina gacz vulgariter nuncupato. Insuper sepedictus Peregrinus et sui successores non debent molere in molendino Nalka sine metreta. In quorum omnium testimonium, signaculum nostri sigilli presentibus est appensum. Actum et datum Poznanie feria tercia post Conductum Pasche, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus hiis testibus et dominis: Pascone palatino, Thomislao subpincerna Poznaniensibus, Vincencio Gneznensi, Andrea Kalisiensi castellanis, et Dobeslao iudice Calissiensi.
Obra, Obra. Carpisczko, Karpicko. Ruchocina gacz, dziś Ruchocin młyn. Nalka, Niałek.


Dokument Nr 1426
Wirzbantha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus terre Polonie general. 1360 Apr. 14, Poznanie; protestatur, Peregrinum de Karpicko cum Thoma de Chorzemin herede, ratione molendinorum super rivulum Dojca concordare.
Poznań. Königl. Staats Archiv. Lib. terrestr. Costens. a. 1555, fol. 1022. (Transsumpt potwierdzony przez: Kazimirus rex Polonie 1365 Ian. 14, in Poznania).

Nos Wirzbantha castellanus Poznaniensis nec non capitaneus terre Polonie generalis, omnibus et singulis tam modernis quam futuris coram quibus presens scriptum fuerit recitatum palam recognoscimus et aperte, quod accedens ad nostram aliorumque terre Polonie nobilium presenciam Peregrinus heres de Karpiczsco, parte ex una, et Thoma heres de Chorzemino, parte ex altera, concordiam perennem et ligam unionis intra se fecerunt mutuo verborum sub hac forma, ordinantes taliter: quod prefatus Peregrinus et sui successores possunt aquam sursum extollere pro molendinis in Carpiczsko situatis, quando et quociens eis opportunum fuerit, Thoma et suorum successorum (sic) vel progenitorum de Chorzemino racione sui littoris seu rippe non prohibente. Et in recompensam huius, memoratus Thoma et sui sequaces in antiquo molendino Carpisczko singulis hebdomadis eternaliter modium sine metreda molendi habebunt facultatem, et in nova piscina viginti gulgustria, si voluerint quandocunque, ponant perpetue pro suis usibus exponentes, et cum rethe dicto vulgariter slamp singulis hebdomadis simul piscacionem exercebunt. Eciam memoratus Peregrinus cum suis successoribus de Carpisczko, pro structura duorum molendinorum in Carpisczko ligna utensilia cum arena in hereditate Chorzemino recipient, impedimento Thome et suorum successorum quovis non obstante. In quorum omnium testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum et datum Poznanie feria tercia proxima post Conductum Pasche, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus testibus: Gamlietho subagazone Poznaniensi, Passzkone et Ianussio de Ptaszkowo, et Dzirsikragio de Cargowo heredibus.
Karpiczsco, Karpicko. Chorzemino, Chorzemin. Ptaszkowo, Ptaszków; cnfr. Nr. 1324. Cargowo, Kargowa.


Dokument Nr 1427
Hector de Pacost 1360 Apr. 24, Gnezne; cum Domo s. Iohannis prope Gniezno concordiam ratione lacus de Sępolno facit, et hereditatem praedictae Domus, dictam Dziechowa, sub suam protectionem suscipit.
Nakielski. Miechovia pag. 282.

Noverint quibus expedit universi, quod cum inter nos, videlicet Hectorem de Pacost et Vasilum prepositum Domus sancti Iohannis prope Gneznam, pro gadibus civitatis nostre Sempelborg et laci (sic) hereditatis Zdiechova legitimo litigio iudicialiter verteretur, omnipotentis autem Dei voluntate cum predicto domino concordia facta est gratuita sub hac forma: quod in lacu predicto qui nostre adiacet civitati, videlicet gades seu granicies ad partem nostram idem prepositus vel sui successores tenebit, et primam tracturam piscium in glacie habebit, demum nos; ipse quandocunque et quociescunque piscari aut trahere voluerit, piscacionem exercebit. Nos vero huic placide concordie bona animi nostri deliberacione annuentes et sanam anime nostre providenciam facientes, eandem hereditatem nostre civitati adiacentem Domus sancti Iohannis iam tacte, prout potuerimus, ab omnibus vexacionibus et iniuriis tanquam nostram defendemus. Et ecclesiam ad honorem Dei in nostra civitate erectam, cui octo mansos cum quatuor hortis perpetuo addidimus, fratrique quem prenominatus prepositus statuerit regimen et possessionem committimus. Gratam igitur et ratam hanc concordiam habentes, presentem paginam sub nostri sigilli robore fecimus scribi, ac ad maiorem testimonii evidenciam, sigillorum dominorum, scilicet fratris nostri Alberti palatini, Stanislai iudicis Cuiaviensis testimonio roborari. Actum Gnezne in crastino sancti Adalberti martyris, his eciam presentibus testibus nobilibus, videlicet Preczlao palatino Kalisiensi, Nicolao iudice Poznaniensi, Voyslao dicto Kluny vicecapitaneo, et ceteris fide dignis, anno Domini millesimo CCC.LX.
Pacost, Pakość. Sempelborg, Sępolno. Zdiechova, Dziechowa.


Dokument Nr 1428
Kelczo scolasticus Gneznens. ecclesie 1360 Apr. 26, Gnezne; in hereditate Capituli Gneznensis dicta Czerlejno scultetiam iure de Środa expositam Michaeli vendit.
Transsumpt orygin., potwierdzony przez: Capitulum s. ecclesie Gneznensis 1417 Ian. 4, Gnezne; w pergaminie orygin. sznurek z nici jedwabn., zielon. i czarnych przez dwie dziurki w dolnym, założonym brzegu przewleczony.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 340.

In nomine Domini amen. Ut facta mortalium labilia robur imposterum perpetue firmitatis obtineant, sapientum sanxit auctoritas, ea litterarum serie cum annotacione testium memorie transferre posterorum. Noverint igitur tam moderni quam futuri universi, quod nos Kelczo scolasticus Gneznensis ecclesie, de consensu venerabilis in Christo patris domini Iaroslai divina providencia archiepiscopi et Capituli eiusdem Gneznensis ecclesie, cupientes hereditatem nostram maius Czirznelino vocatam, quam ab eadem ecclesia obtinemus, in quibus utilius et melius possemus reformare, discreto viro Michaeli et suis liberis legittimis in ius Theutonicum Sredense expositam sculteciam pro quindecim marcis grossorum vendidimus in eadem, assignantes predicto sculteto nomine scultecie duos mansos liberos, tercium denarium iuramenti et cuiuslibet iudicati in perpetuum pacifice possidere. Quia vero predicta hereditas extitit totaliter fere locata, ab inde libertate postposita eius incole fertonem usualis monete quilibet, et maldratam triplicis frumenti pro censu, videlicet quatuor tritici, quatuor siliginis et quatuor avene, singulis annis ad festum beati Martini episcopi et confessoris nobis et successoribus nostris perpetuo solvere, ac versus Gneznam aut ad similem distanciam si necesse fuerit deducere tenebuntur. Et quoniam iura Sredensia nobis sunt penitus incognita, quidquid utilitatis nostrum tangit dominium, pro nobis reservamus. Ut autem hec nostra deliberati animi empcio immobilis perseveret, hoc privilegium dedimus scribi ac predicti Capituli et nostri sigillorum karactere communiri. Actum Gnezne in crastino beati Marci ewangeliste, anno eiusdem Domini millesimo trecentesimo LX, presentibus hiis honorabilibus testibus: scilicet Iohanne decano, Martino archidiacono, Petro custode, Martino, Ianussio, canonicis Gneznensibus, et ceteris fidedignis.
Maius Czirznelino, Czerlejno. Sredensis, de Środa na Szlązku.


Dokument Nr 1429
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1360 Apr. 28, Gnezne; ratam habet collationem trium mansorum et thabernae in villa Capituli dicta Czerlejno, quae bona Kelczo scolasticus Gneznens. redemerat, et capellae s. Laurentii in ecclesia kathedrali ab ipso constructae dederat.
Transsumpt orygin., potwierdzony przez: Petrus de Pnyewy Sedis apostolice subdiaconus etc. 1475 Apr. 9, Gnezne. U pergaminu na pasku pergaminowym przywieszona podługowata pieczęć przedstawia Biskupa błogosławiącego, z pastorałem w lewéj; napis: ... Gneznen. perpetuor.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 497.

In nomine Domini amen. Bone rei dare consultum, et presentis vite habetur meritum et eterne beatitudinis cernitur premium expectari. Eapropter nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, universis quibus expedit volumus esse notum, quod constitutus in nostra presencia honorabilis vir dominus Kyelcz scolasticus nostre Gneznensis ecclesie, cupiens augeri cultum numinis divini, tres mansos agrorum et unam tabernam in Czyrlyenyno maiori, ubi est ecclesia villa Capituli nostri Gneznensis consistens (sic), quos et quam reemit seu exemit pro triginta marcis grossorum Pragensium a duobus fratribus Michaele et Iohanne cognominatis Glowa, condam scoltetis ibidem, (qui) pridem ad scolteciam pertinebant, capelle sancti Laurencii quam construxit in dicta ecclesia Gneznensi maiori et ministro eiusdem qui pro tempore fuerit, de consensu et ratihabicione speciali fratrum nostrorum Capituli antedicti Gneznensis perpetuo dedit, donavit et assignavit, per ipsum ministrum seu rectorem dicte capelle habendos et habendam perpetuis temporibus in futurum. Ita tamen, quod idem rector ipsius capelle seu altaris, quemadmodum in alio privilegio super quatuor marcas eidem capelle donatas continetur, ter in ebdomada, scilicet secunda et tercia feriis et sabbatho, quolibet istorum trium dierum unam missam: feria secunda pro Defunctis, tercia vero feria de sancto Martino, sed sabbatho de Domina vel de sancta Catherina dicere teneatur: et quia: cui maioratur (sic) emolumentum, (sic) et onus: die dominico quolibet ultra predicta, missam de sancta Trinitate per se vel per alium idem altarista dicere sit astrictus; et quod vivente dicto Kyelczone, pro peccatis suis; mortuo vero eo, pro anima sua Collectas in missis illis imponere sit obligatus. Preterea, collacio dicti altaris seu capelle, quamdiu Kyelczo vixerit, ad ipsum pertinebit; post mortem vero eius, ad nos et nostros successores spectabit. Prefatam ergo donacionem ratham et gratam habemus et ipsam presentibus confirmamus de consensu fratrum nostrorum Gneznensis Capituli, pro sustentacione huiusmodi altaris perpetuo incorporamus (sic). In cuius rei testimonium, nostrum et dicti Capituli nostri sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Gnezne in die beati Vitalis martiris, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus honorabilibus et discretis viris: Iohanne decano, Martino archidiacono, Petro custode, Nicolao cancellario, prelatis Gneznensibus, Iohanne preposito Kalisiensi, Preczslao preposito sancti Georgii, (sic) de Gora, canonicis nostris Gneznensibus, et aliis multis fidedignis testibus ad premissa.
Czyrlyenyno maius, Czerlejno. S. Georgius, kościół obok zamku Gnieźnieńskiego. Gora, Góra p. m. Żnin; opuszczono w tym niedbale sporządzonym transsumpcie nazwisko rectoris ecclesiae, może Martinus; cnfr. Nra. 1387, 1388, 1398.


Dokument Nr 1430
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1360 Apr. 28, in Kobylec; protestatur, monasterium de Łekno modo commutationis Chwaloni de Werkowo, castellano de Rogoźno, villas Chawłodno et Oleśno cum attinentiis dedisse, et pro eisdem villam Kobylec et triginta sexagenas grossorum latorum recepisse.
Wągrowiec. Archiv. monasterii. Protocollum tertium, pag. 51. (Kopja z starego transsumptu).

Nos Wyrzbentha castellanus Poznaniensis nec non capitaneus Polonie generalis, universis et singulis tam modernis quam futuris coram quibus presens scriptum fuerit recitatum publice recognoscimus et aperte, quod inter religiosum virum dominum Hermannum divina paciencia abbatem et eius collegium de Lekno Ordinis Cisterciensis, parte ex una, et nobilem virum dominum Chwal heredem de Wyrkowo castellanum Rogoznensem, parte ex altera, quedam dissensiones, rixe, strepitus ac controversie vigebant pro gadibus, graniciis et limitacionibus hereditatis Kobylec vulgariter nuncupate. Nolentes vero predictus dominus Hermannus cum suo monasterio de Lekno et Chwal heres de Wyrkowo castellanus Rogoznensis prefatas rixas, dissensiones ac controversias amplius invicem tollerare, concordiam perennem et ligam unionis eterne, mediantibus probis viris infrascriptis, inierunt et ordinaverunt perpetuis temporibus duraturam; taliter, quod idem dominus Hermannus abbas cum suo monasterio et collegio fratrum de Lekno, prefato domino Chwal heredi de Wyrkowo castellanoque Rogoznensi et universis suis veris et legittimis successoribus natis ac nascendis, per modum commutacionis dedit hereditates, villam Gawlodno cum lacu et attinenciis, przisodlek Krakovityce nuncupato, et aliis omnibus et singulis utilitatibus, secundum quod dicta hereditas in suis metis et gadibus circumferencialiter est distincta et eciam limitata; et aliam hereditatem Olesno vulgariter nuncupatam cum eius universis et singulis utilitatibus, iuxta istas metas, gades et granicies, secundum quod strenuus miles dominus Thomislaus subpincerna Poznaniensis cum domino abbate sepedicto in Olesno et Pangrodz limitavit, quiete et pacifice perpetuis temporibus possidendas, et hoc pro hereditate Kobylec et pro triginta sexagenis grossorum latorum. In quorum omnium testimonium, signaculum nostri sigilli presentibus est appensum. Actum et datum in Kobylec feria tercia proxima post diem Marci ewangeliste, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus hiis testibus ac mediatoribus, quibus mediantibus hec concordia et commutacio fuit facta: Predslao subagazone, Svantoslao subdapifero Poznaniensi, Adamo subcamerario Kalisiensi, Iohanne subvenatore Gneznensi, Bodzatha de Wisnewo, et Slawenico de Cessewo heredibus.
Lekno, Łekno. Wyrkowo, Werkowo. Gawlodno, Chawłodno. Przisodlek Krakovityce, osada znikła, w Nrze 505 zwana Cracoszrz. Olesno, Oleśno. Pangrodz, Panigrodz. Kobylec, Kobylec. Wisnewo, Wiśniewo. Cessewo, Czeszewo.


Dokument Nr 1431
Nicolaus iudex Poznaniens. 1360 Iun. 2, in Poznania; hereditatem Wierzbencice monasterio de Lubin contra petitionem filiarum Wirzbentae de Trzebinia adiudicat.
Pergam. orygin. Skrawek pergam., przez 2 wcięcia przewleczony, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Königl. Staats Arch. Lubin Nr. 18.

Nos Nicolaus iudex Poznaniensis notum facimus universis quibus nosse fuerit opportunum, quod cum in Poznania tercia feria post diem sancte Trinitatis in summis terminis celebratis sedissemus pro tribunali ad facienda iudicia, sub anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presidentibus iudicio multis nobilibus: reverendo in Cristo patre domino Iohanne episcopo Poznaniensi, domino Wyrzbenthe capitaneo Polonie, Pascone Poznaniensi, Preczslao Kalisiensi palatinis, Wincencio Gneznensi, et aliis multis fide dignis, ibidem veniens honorabilis vir frater Nicolaus causidicus, prolocutor ex parte domini Andree abbatis et conventus de Lubyn, coram nobis, iusto et vero iudicio exigente, contra duas filias Wirzbenthe de Trzebino hereditatem dictam Wirzbenczicze cum omnibus utilitatibus optinuit ac totaliter acquisivit. Nos vero informati per milites iudicio presidencium (sic), pretactam hereditatem prefato domino abbati et conventui adiudicavimus et per presentes adiudicamus perpetuis temporibus possidendam. In cuius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum loco et die quibus supra.
Lubyn, Lubin. Trzebino, Trzebinia. Wirzbenczicze, osada znikła.


Dokument Nr 1432
Preczlaus episcopus Wratislaviens. 1360 Iun. 24, Wratislavie: villas desertas ecclesiae suae, inter oppida Bolesławiec, Kępno et Ostrzeszów sitas, certa conditione Stephano Gromassy canonico Poznaniensi ad tempus vitae tradit, ut eas in meliorem statum reducat.
Wrocław. Archiv. Capituli. Liber niger, pag. 205.

In nomine Domini amen. Nos Preczlaus Dei gracia episcopus Wratislaviensis notum facimus ad quos presentes pervenerint universis, quod licet dudum propter diuturna et fidelia obsequia, que dominus Stephanus Gromassy canonicus Poznaniensis et altarista Wratislaviensis ecclesiarum, quondam noster notarius, nobis et ecclesie Wratislaviensi exhibuit temporibus retroactis, infrascriptas villas, que site sunt in regno Polonie prope castrum Boleslaviam et prope Langinfurt sive Campo et pertinent ad nos et nostram ecclesiam Wratislaviensem supradictam, eidem domino Stephano, ut eo cicius reducerentur ad utilitatem ecclesie, ex gracia donaverimus ad tempus: considerantes tamen, quod hucusque modicum utilitatis, pro eo quod deserte sunt et alique alienate, proveniebat ecclesie ex villis eisdem, ac volentes prefatum Stephanum ad quevis obsequia reddere prompciorem, ipsas villas cum fructibus suis, decimis, censibus, utilitatibus et pertinenciis universis, prout ad nos et nostram spectant ecclesiam Wratislaviensem, de consensu nostri Wratislaviensis Capituli in graciam personalem duximus concedendas Stephano supradicto; ita videlicet, quod ad vite sue tempora, universos fructus et utilitates qui et que ex villis huiusmodi proveniunt, libere percipere debeat, et ante omnia deducere pro sua persona quatuor marcas grossorum Pragensium et Polonici pagamenti singulis annis; quibus sic deductis, quidquit residuum fuerit, nobiscum aut cum successore nostro qui pro tempore fuerit dividere equaliter tenebitur et partiri. Eodem autem Stephano defuncto, predicte ville cum suis pertinenciis ut prius ad ecclesiam nostram Wratislaviensem redire volumus integraliter et reduci. Villarum predictarum vero nomina hec sunt: primo Chlevo, Bobrowniky, Scarzeczowo, Wysschonow, Lubczyna, Myrcow, Olschowa, Iancow, Semyanovicz, Racowo, Trzenicza, Grambanino, binum Myiomicz, Domanino, Micorszymo, Rogasschicze, Cothlowo, Laszyscze, Parsnowo, antiquum Schiltperg sive Ostrzeschow, Doruchow, Swyba, Prszetocznicza et Oszezycze. Has igitur omnes villas, que sunt site in regno Polonie et deserte fuerunt temporibus retroactis, redigendas in maiorem utilitatem ecclesie, nomine gracie personalis prefato domino Stephano, qui plus earum situm novit, concessimus sub condicionibus antedictis. In cuius rei testimonium, nostrum et dicti Capituli sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Wratislavie feria quarta, in Capitulo nostro generali celebrato in festo sancti Iohannis Baptiste, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus etc. (sic).
Boleslavia, Bolesławiec. Langinfurt sive Campo, Kępno. Chlevo, Chlewo. Bobrowniky, Bobrowniki. Scarzeczowo, Skarydzów. Wysschonow, Wyszanów. Lubczyna, Lubczyn. Myrcow, Mirków. Olschowa, Olszowa. Iancow, Janków. Semyanovicz, Siemianice. Racowo, Raków. Trzenicza, Trzcinica. Grambanino, Grębanin. Binum Myiomicz, Myjomice. Domanino, Domanin. Micorszymo, Mikorzyn. Rogasschicze, Rogaszyce. Cothlowo, Kotłów. Laszyscze, nie odgadnione, może Laski. Parsnowo, Parzynów. Antiquum Schiltperg, Ostrzeszów. Doruchów, Świba, Przetocznica, dziś tak samo. Oszezycze, nie odgadnione.


Dokument Nr 1433
Kazimirus rex Polonie etc. 1360 Iun. 25, Lovicz; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi concedit, ut villam ecclesiae ipsius dictam Wawrzyszkowice de iure Polonico in ius de Chełmno transferre, et in civitatem nomine Kamień locare valeat.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 57 v.

In nomine Domini amen. Quod magnifica regum fieri decrevit auctoritas, ratum atque stabile merito debet perpetuo permanere. Noverint igitur quibus expedit universi, quod nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque dominus et heres, iustis et dignis peticionibus reverendi in Christo patris domini Iaroslai divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, principis et consiliarii nostri carissimi benigne graciosiusque inclinati, villam ipsius et ecclesie Gneznensis predicte, dictam vulgariter Wawrzyszcovicze terre Polonie, in territorio Naklensi, in fluvio Camona situatam, de iure Polonico in ius Theutunicum quod Culmense dicitur, perpetuis temporibus duraturum duximus transferendam; dantes et concedentes eidem domino archiepiscopo plenam et omnimodam potestatem, ex eadem villa Wawrziszcovicze civitatem ipso iure Theutunico exponere, locare eciam et firmare sive plancare, nomen eidem civitati Camona imponendo. Que quidem civitas iure fori, feria (vacuum) aut alio die quocunque voluerit, et aliis omnibus iuribus civilibus, sicut alie civitates eodem iure locate utuntur, licite in omnibus suis articulis frui poterit et debebit. Removentes ibidem omnia iura Polonicalia, angarias, perangarias, soluciones, exacciones, staciones et labores universos, quibuscunque nominibus nuncupantur, ac eciam quoslibet mores et consuetudines, que ipsum ius Theutunicum perturbare consueverunt. Volumus eciam, quod advocatus, cives et omnes incole iam dicte civitatis Camona, ab omnibus iurisdicionibus et iudiciis omnium palatinorum, castellanorum, iudicum, subiudicum, ipsorumque vices gerencium ac omnium officialium et ministerialium ipsorum penitus sint absoluti et exempti; ita, quod coram nullo, nisi cives coram suo advocato, advocatus vero nusquam, nisi coram domino archiepiscopo qui pro tempore fuerit aut procuratore ipsius, de se querulantibus pro causis quibuscunque, magnis sive parvis, civilibus vel criminalibus, utpote furti, homicidii, sanguinis, vel mutilacionibus, suo tamen iure Theutunico respondere tenebuntur. Quas siquidem causas, magnas sive parvas, advocatus eiusdem civitatis cum scabinis ad hoc deputatis, secundum exigenciam criminis vel delicti iudicabit, sentenciabit, condempnabit seu execucionem faciet, forma iuris Theutunici in omnibus observata. Decernimus insuper et admittimus de nostra gracia speciali, ut ipsa civitas in omnibus articulis eo iure gaudeat et fruatur, sicut alia bona ipsius Gneznensis ecclesie antiquitus gaudere dinoscuntur. Ceterum, omnia privilegia, immunitates et quaslibet libertates eidem civitati per dominum archiepiscopum predictum et eius Capitulum data et concessa, approbamus per omnia, ratificamus et confirmamus. In quorum omnium testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum Lovicz in crastino beati Iohannis Baptiste, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus fidelibus nostris: Przeczslao Kalisiensi, Dadzbogone Plocensi palatinis, Wyrzbantha Poznaniensi, Pascone Brestensi, Dobeslao Cruszviciensi, Mscivyo Rudensi castellanis, et aliis multis fide dignis. Datum per manus domini Ottonis cancellarii nostri Polonie, scriptum autem per Nicolaum de Woyborz, notarium curie nostre regalis.
Wawrzyszcovicze, niegdyś wieś, późniéj gród kasztelański i miasteczko Kamień. Camona fluv., rz. Kamionka. Rudensis, de Ruda. Woyborz, Wolbórz.


Dokument Nr 1434
Fr. Andreas abbas de Zambrzsco 1360 Iun. 30, Poznanie; una cum suo conventu protestatur, Iohannem episcopum Poznaniensem incolas, qui se locaverint in hereditate sui monasterii dicta Osiecko, a solutione decimae infra spatium trium annorum liberavisse.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 179.

Nos frater Andreas abbas de Zambrzsco tenore presencium publice recognoscimus una cum nostris fratribus de conventu, reverendum in Christo patrem dominum Iohannem, Dei gracia episcopum Poznaniensem, omnibus et singulis incolis qui se locaverint in hereditate monasterii nostri dicta vulgariter magnum Ossek, a solucione decime ad mensam ipsius spectantis, infra trium annorum spacium a data presencium graciose contulisse et dedisse omnimodam libertatem; qua expirata, incole ville predicte mense episcopali decimam sine omni contradiccione solvere tenebuntur. In cuius rei testimonium, sigilla nostrum et conventus nostri presentibus sunt appensa. Actum et datum Poznanie in crastino beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini m.ccc.lx.
Zambrzsco, Zemsko. Magnum Ossek, Osiecko.


Dokument Nr 1435
Iohannes episcopus Poznaniens. ecclesie 1360 Iun. 30, Poznanie; Petro Gedriskonis et Martino Schelconis scultetiam in villa suae ecclesiae dicta Winnagóra vendit.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. D, Nr. 180.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Eapropter nos Iohannes, Dei gracia et apostolice Sedis providencia episcopus Poznaniensis ecclesie, ampliacionem et melioracionem bonorum ecclesie nostre predicte studio pervigili intendentes, de voluntate fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis sculteciam in villa nostra Vinna gora vulgariter dicta ad mensam nostram episcopalem spectante, iure Theutonico quod vulgariter Srzeczke nuncupatur locatam, prout in suis distincta est limitibus, vendidimus Petro Gedriskonis et Martino Schelconis; ita tamen, quod idem Petrus et Martinus et eorum liberi et successores legittimi, nomine scultecie ibidem quatuor mansos liberos, unam tabernam, macellum carnificum, sutorum, pistorum et fabrile, et tercium denarium de re per ipsos iudicata libere et perpetue debent possidere. Incole ville predicte de manso quolibet unum fertonem aut sex scotos, duos grossos pro scoto computando, unam maldratam frumenti quadruplicis grani, videlicet duas mensuras tritici, duas hordei, quatuor siliginis et quatuor avene, annis singulis pro festo beati Martini nobis solvere et in Solecz deducere, ac agros qui pro nobis fuerint reservati, quater in anno sicut moris est exarare tenebuntur. Ad maiora eciam iudicia, que ter in anno fieri consueverunt, nobis, aut nuncio nomine nostro, sculteti unum et cmethones duo prandia, seu scotum pro quolibet prandio ministrabunt; et nichilominus omnia alia iura et servicia, que nunc sunt in villis Theutonicalibus et que postmodum fuerint, nobis et nostris successoribus exhibebunt, quemadmodum alie ville iuris Theutonici suis dominis exhibent et exhibere tenentur. Et quia iura Szredensia nobis sunt incognita, omnia iura que commodum et utilitatem respiciunt dominorum, salva nobis et integra in omnibus reservamus. Adiicimusque insuper iuxta synodales constituciones: quod sculteti nostri predicti, nunc ab altero partem sue scultecie infra annum presentem redimant, seu ambo insimul alteri vendant. Et si successu temporis heredes multiplicati fuerint, uni similiter vendant, et remaneat solus heres. In cuius rei testimonium et evidenciam in maiorem, nostrum et Capituli nostri sigilla presentibus subinpressimus. Actum et datum Poznanie feria tercia in crastino beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Nativitatis Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus ibidem venerabilibus et honorabilibus viris, fratribus nostris et dominis: Troyano preposito, Stiborio decano, Andrea archidiacono, Nicolao scolastico, Henrico cantore, Iohanne custode Poznaniensibus, Detkone archidiacono Cyrznensi, Martino archidiacono Gneznensi, Iacobo officiali et archidiacono Pczevensi, Nicolao Czebulka, Nicolao, Iankone, Nicolao procuratore, et Michaele, canonicis nostris Poznaniensibus, et aliis quam plurimis fide dignis.
Vinna gora, Winnagóra. Srzeczke, de Środa na Szlązku, z niem. Neumarkt. Solecz, Solec. Cyrznensis, de Czersk. Pczevensis, de Psczew.


Dokument Nr 1436
Iohannes episcopus Poznaniens. ecclesie 1360 Iun. 30, Poznanie; Ditconi archidiacono de Czersk censum pecunialem trium marcarum in villa Winnagóra vendit, quem censum pro erigendo et fundando altari s. s. Marci evangel., Floriani martyr. ac Dorotheae virg. in ecclesia maiori applicat.
Pergam. orygin., miejscami przeżarty. Sznurki jedwabne, czerwone, od dwóch pieczęci przywieszonych; z pierwszéj pozostał ułamek bez wycisku, druga znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. IV, 7.

In nomine Domini amen. Nos Iohannes, divina et apostolice Sedis providentia episcopus Poznaniensis ecclesie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentium (sic) habituris, quod pro erigendo de novo altari in dicta Poznaniensi ecclesia nostra in honore sanctorum Marci ewangeliste, Floriani martyris ac Dorothee virginis benedicte, censum pecunialem trium marcarum dumtaxat mense nostre in villa nostra Theutunicali Vinnagora vulgariter nuncupata, sita in strata publica que ducit de Srzoda versus Pysdri, honorabili viro domino Dithconi archidiacono Cyrznensi et canonico Poznaniensi, de consensu dilectorum fratrum nostrorum Poznaniensis videlicet Capituli vendidimus, dedimus et tradidimus pro certa pecunie quantitate, scilicet pro triginta marcis grossorum, quadraginta octo grossos pro marca conputando, quam quidem summam quadraginta (sic) marcarum, nos recognoscimus tenore presentium recepisse ab eodem in pecunia memorata (sic). Ipse vero archidiaconus dictos redditus et proventus trium marcarum, de quibus premittitur, emit et comparavit a nobis in remissionem suorum peccaminum et ut sui memoriam facerent in ecclesia memorata, cavens illud Psalmiste: Perit memoria eorum cum sonitu, et cetera: petens et supplicans prefatus Dithco archidiaconus humiliter et devote, ut ipsos redditus et proventus trium marcarum, eidem altari sanctorum Marci ewangeliste, Floriani martyris ac Dorothee beate pro sustentacione domini Nicolai capellani domini episcopi, ad ipsum altare nobis presentati per illum, et successores eiusdem Nicolai qui pro tempore fuerint dignaremur misericorditer applicare. Nos vero eius piis et iustis peticionibus inclinati, prefatos redditus et proventus in quantitate et numero supradictis ad predictum altare iungimus, annectimus et ascribimus perpetuo per presentes; ita, quod eosdem redditus et proventus, scultetus noster qui nunc est et demum heredes et successores ipsius, ab incolis dicte ville Vinnagora exigere, exbrigare et extorquere circa diem beati Martini nunc instantis et deinceps anno quolibet ut moris est tenebuntur, et predicto altariste ac eius successoribus, vel eorum nunciis ad id specialiter deputatis, integraliter et absque diminucione qualibet presentare et eciam assignare. Verum, quia beneficium datur propter officium et est eius sequela, volumus et statuimus, ut in eodem altari ipse Nicolaus et successores eius qui pro tempore fuerint ut prefertur, racione reddituum et proventuum predictorum percipiendorum per ipsos, missas infrascriptas per se vel per alios dicere annuatim septimanis singulis et legere perpetuis futuris temporibus, quanto devocius cum Dei adiutorio poterint, sub optestacione divini iudicii debeant et sint astricti. Primam missam videlicet die dominica, de sancta et individua Trinitate, secundam vero tercia feria de beata Maria matre Dei virgine gloriosa, terciam autem sexta feria de sanctis martyribus qui pro Domino sanguinem suum fuderunt et passi sunt innumera tormenta. In quarum prima, preter misse Colle .... (10 litt. des.) de Apostolis et de Virginibus; in secunda eciam due post Collectam misse (sic), de sanctis Martino et Nicolao confessoribus; in tercia vero et ultima peracta misse Collecta, similiter due, de beatis Hedwige et Elyza ... (7 litt. des.) Collecte, per dictum Nicolaum et alios qui postmodum prefatum altare sanctorum Marci ewangeliste, Floriani martyris et Dorothee virginis gloriose fuerint assecuti, dici devote per se vel alium semper et perhenniter deb ... (4 litt. des.) ... gi; alias hec non faciens vel negligens, sentenciam excommunicacionis incurrat. Quem quidem Nicolaum altaristam et successores eius hac prerogativa gaudere volumus et preferri, ut post altaristas nostros per antecessores nostros antiquitus institutos, in dicta nostra Poznaniensi ecclesia in forma et stallo superiorem locum optineat, ceteros inferiores vicarios antecedat. Ut autem Christi fideles circa audicionem divinorum eo ferventius sint intenti quo donis spiritalibus fuerint referti uberius, omnibus vere penitentibus et confessis, qui apud dictum altare sanctorum Marci ewangeliste, Floriani martyris ac Dorothee virginis benedicte missas superius expressas, seu quamlibet earundem cum sincera devotione audierint pro sua et aliorum orthodoxorum salute Christi clementiam humiliter exorando, decem dies indulgentie, de omnipotentis Dei clementia et beatorum Petri et Pauli apostolorum auctoritate confisi, gratuite et benigniter in Domino elargimur. Sane memorati altaris collacionem, provisionem et presentationem, ad sepedictum archidiaconum quoad vixerit volumus pertinere. In cuius rei testimonium et evidentiam pleniorem, presentes litteras scribi fecimus et nostri ac dicti nostri Capituli sigillorum appensione muniri. Actum et datum Poznanie in crastino predictorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis tunc in Capitulo congregatis: Czsciborio decano, Nicolao scolastico, Andrea archidiacono, Henrico cantore et Iacobo archidiacono et officiali Poznaniensi, Iohanne Kyvola decano Wladislaviensi, Ianusio cantore et Martino archidiacono Gneznensibus, Stanislao thezaurario nostro, Nicolao Czibulca, Iohanne de Ostroveczno, Iancone de Czarnkow, Andrea dicto Cordas, Nicolao palatini de Nova civitate, et Michaele de Grabosow, canonicis Poznaniensibus.
Winnagóra, Środa, Pyzdry, dziś tak samo. Cyrznensis, de Czersk. Wladislaviensis, de Włocławek. Ostroveczno, Ostrowieczno. Czarnkow, Czarnków. Nova civitas, Nowe miasto. Grabosow, Graboszewo.


Dokument Nr 1437
Albertus palatinus Brestens. 1360 Iul. 13, in Kosczol; protestatur, Misczislavam cum filiis et filiastro heredes de Ludziska, medietatem hereditatis Wyskidno monasterio de Byszewo vendidisse.
Pergam. orygin. Na skrawkach pergamin. przywieszono dwie pieczątki. Pierwsza wyobraża na tarczy trójkątnéj godło rodu Leszczyców; napis: S. Alberti ... Druga znikła.
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo Nr. 90.

Nos Albertus palatinus Brestensis ad noticiam universorum tam presencium quam futurorum volumus devenire, quorum nosse presencium litterarum (sic) fuerit opportunum, presentibusque recognoscimus lucidius profitentes, quod domina Misczislava de Ludziczko cum filiis suis Vincencio, Simone et Iohanne, una cum Iohanne filiastro ipsorum, parte ab una, et dominus Iohannes abbas Byszszoviensis, parte ab altera, in nostra existentes presencia talem inierunt mutuo forisacionem et empcionem: quod domina memorata cum filiis suis, cum consensu omnium ius ad hoc habencium medietatem hereditatis Wyskydno vulgariter nuncupatam, in terra Naklensi sitam, pro ducentis marcis grossorum domino Iohanni abbati predicto ac monasterio Byszszoviensi in perpetuum vendiderunt rite ac racionabiliter; quam quidem pecuniam domina prius nominata, cum filiis suis et aliis iure ad hoc spectantibus, coram nobis persolutam receperunt integraliter et complete. Et ne huiusmodi tam realis vendicio et empcio nec non pecunie integralis satisfactio ab aliquibus valeat in posterum dubitari, litteram nostram recognicionis evidentis domino abbati sepedicto contulimus, sigilli nostri et Iohannis dicti Czemmark advocati Iuvenis Wladislavie efficaci appensione communitam. Actum et datum in Kosczol in die beate Margarethe virginis, sub anno Incarnacionis Cristi millesimo ccc.lx.
Brestensis, de Brześć Kujawski. Ludziczko, Ludziska. Byszszoviensis, de Byszewo. Wyskydno, Wyskidno. Iuvenis Wladislavia, Inowrocław. Kosczol, Kościelec.


Dokument Nr 1438
Chebda palatinus et capitaneus Syradiens. 1360 Iul. 16, Uneyow; notum facit, Paulum de Skarzyn hereditati Milino in favorem ecclesiae Gneznensis renuntiavisse.
Pergam. orygin., w jednem miejscu przegryziony, w którego dolnym, założonym brzegu skrawek pergaminowy przez dwa wcięcia poprzeczne przewleczony.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 152.

Noverint universi presencium noticiam habituri, quod veniens nostram ad presenciam Paulus heres de Scarzini, coram nobis Chebda palatino et capitaneo Syradiensi, non coactus nec compulsus, sed libera et bona voluntate publice est confessus, quod liti et accioni, quam venerabili in Christo patri domino Iar. divina providencia archiepiscopo Gneznensi movebat super hereditate dicta Milino, cessit ac renunciavit, promittens cum infrascripto fideiussore, videlicet Tomkone canonico Rudensi, a festo Nativitatis Domini infra tres annos et tres menses (9 lit. des.) ... olaum et consangwineos suos seu per quaslibet alias personas, qui ad predictam hereditatem (12 lit. des.) habere, contra ipsius accionis cessionem venire vel ipsum dominum archiepiscopum (16 lit. des.) aliqualiter impetere vel eciam inpedire. Pro qua siquidem accionis cessione (13 lit. des.) Milino, idem Paulus a prefato domino archiepiscopo recepit triginta marcas grossorum, promittens antedictum dominum archiepiscopum et suos successores contra quemlibet personam exbrigare; pro qua siquidem exbrigacione, supradictus fideiussor una cum sepefato Paulo se coram nobis firmiter obligarunt et in solidum. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Uneyow in crastino Divisionis apostolorum sanctorum, anno Domini M.CCC. sexagesimo, presentibus nobilibus et strenuis viris, militibus Petro castellano Spiczimiriensi, Sandywogio subcamerario Syradiensi, Luca subpincerna, Nicolao herede de Grocholicze, ac Swanthoslao de Gezersco et aliis multis fide dignis.
Scarzini, Skarzyn. Milino, nie odgadnione. Rudensis, de Ruda. Uneyow, Uniejów. Spiczimiriensis, de Śpicimierz. Grocholicze, Grocholice. Gezersco, Jeziersko.


Dokument Nr 1439
Carolus IV etc. 1360 Iul. 26, Nuremberg; Kazimiro regi Poloniae promittit, nec se, nec successores suos pro scissione episcopatus de Wrocław a Gneznensi metropoli apud Sedem apostolicam laboraturos.
Dogiel. Codex diplomatic. 1, fol. 538.

Carolus IV etc. notum facimus etc., quod illius amoris et favorosi affectus intuitu, quo magnificum et excellentem principem dominum Casimirum regem Polonie illustrem, fratrem nostrum carissimum pia benignitate prosequimur, pro nobis, heredibus et successoribus nostris Bohemie regibus, eidem fratri nostro de certa scientia tenore presentium promittimus absque dolo, quod pro scissione Vratislaviensis episcopatus a Gnesnensi metropoli facienda, pro parte nostra vel eorundem successorum nostrorum apud Sedem apostolicam nunquam laborabitur, quibuscunque temporibus affuturis. Presentium sub tenore. Datum Nuremberg anno M.CCC.LX, Indictione XIII, VII Calendas Augusti, regnorum nostrorum anno Romani XV, Bohemie XIV, imperii vero VI.


Dokument Nr 1440
Iohannes episcopus Poznaniens. 1360 Aug. 2, in Kazom; declarat, se 800 florenos auri, a se in sua dioecesi pro camera apostolica recollectos, eidem camerae infra unius anni spatium transmissurum.
Theiner. Monumenta histor. Poloniae I, 803.

In nomine Domini amen. Sub anno Nativitatis eiusdem MCCCLX, Indictione XIII, secunda die mensis Augusti, hora quasi VI, in Kazom Wladislaviensis diocesis villa Poznaniensis episcopi, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri Innocentii Pape VI anno VIII, in mei publici notarii et testium subscriptorum presentia reverendus in Christo pater dominus Iohannes episcopus Poznaniensis, non vi vel metu, non dolo vel fraude, sed sponte, provide et ex certa scientia, suo et ecclesie sue nomine recognovit et confessus fuit, se in deposito habuisse et habere ac nomine veri et puri depositi recepisse, eique datos, numeratos et ponderatos esse et realiter cum effectu fuisse a venerabili viro Arnaldo de Caucina scolastico ecclesie Cracoviensis, in Polonie et Ungarie regnis apostolice Sedis nuntio, assignante et deponente nomine camere domini nostri Pape atque suo, octingentos florenos auri boni, puri et legitimi ponderis de Florencia seu de Ungaria, de pecunia dicte camere domini nostri Pape, per ipsum dominum episcopum in sua diocesi nomine dicti domini nuntii ratione quorumdam iurium recollecta: idem dominus episcopus exceptioni non habitorum, non receptorum dictorum florenorum auri renuntians simpliciter et expresse. Quos quidem florenos auri aut ipsorum valorem, prefatus dominus episcopus promisit nomine predicte camere et dicti domini nuntii solvere et realiter assignare in Avinione reverendissimis dominis camerario et thesaurario domini nostri, a predicta secunda die mensis Augusti ad duodecim menses, renuntians omni exceptioni etc. In cuius rei testimonium, sigillum predicti domini episcopi est presentibus appensum; ipso tamen appenso vel non appenso, corrupto vel non corrupto, presens instrumentum publicum voluit in suo robore permanere. Actum anno, Indictione, mense, die, loco, hora, pontificatu, quibus supra; presentibus honoratis et discretis viris, domino Iohanne cantore Gneznensis, Sbylutone preposito Wladislaviensis ecclesiarum, et Nicolao de Brest Wladislaviensis diocesis clerico, notario publico, testibus ad premissa vocatis.
Kazom, Kazanie. Wladislaviensis, de Włocławek.


Dokument Nr 1441
Iohannes episcopus Poznaniens. ecclesie 1360 Sept. 21, Poznanie; venditionem scultetiae in villa suae ecclesiae dicta Clymanczycze confirmat, quam Wygandus, quondam scultetus ibidem, Petro kmetoni de Grąbkowo resignaverat.
Pergam. orygin. Na sznurach jedwabnych, zielon. przywieszono dwie podługowate pieczęcie. Pierwsza wyobraża osobę Biskupa na tronie pod bogatem cymborium siedzącą i błogosławiącą, pod któréj stopami klęczy zwrócony w prawo biskup, mający po obu bokach trójkątną tarcz z godłem rodu Doliwów. Napis: S. Iohis. Dei Gracia Epi. Poznanien. Druga Kapituły Poznańskiéj; (pieczęć LV).
Poznań. Archiv. Capituli. IV, 8.

In nomine Domini amen. Multis incomodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negotia litterarum memorie commendamus. Igitur nos Iohannes divina et apostolice Sedis providentia episcopus Poznaniensis ecclesie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis, quod veniens ad nostram nostrorumque fratrum, Capituli videlicet Poznaniensis presenciam Wygandus quondam scultetus de Clymanczicze villa ad nostram mensam episcopalem spectante, quam pronunc dilectus nobis in Christo frater, dominus Iohannes prepositus Kalisiensis et noster canonicus Poznaniensis, de mensa nostra nomine gracie specialiter sibi facte tenet et possidet, iure Sredensi locata, sculteciam ibidem Petro kmetoni de Crampkovo vendidit, tradidit et resignavit pro certa pecunie quantitate tali condicione interiecta: scilicet quod idem Petrus cum suis legittimis successoribus, racione dicte scultecie, in villa prefata Clymanczicze duos mansos, unam tabernam tantum, pistrinum, sutoriam fabricam, maccellum carnium, et tercium denarium de re qualibet tam de iure Polonico quam Theutonico iudicata, libere et pacifice possidebit ac perpetue obtinebit. Incole vero ville predicte, nobis et nostris successoribus in festo sancti Martini annis singulis de manso quolibet per novem scotos grossorum, racione census, pecunie usualis solvere tenebuntur. Insuper incole ville prenotate, de nostris frumentis, in agris ibidem ad nos pertinentibus et per ipsos excultis, unam mensuram pro tempore yemali et aliam pro tempore estivali, quilibet (sic) de manso, nobis et nostris successoribus absque omni dilacione et contradiccione seminabunt. Ad maiora eciam iudicia, que ter in anno fieri consueverunt, scultetus unum et kmetones duo prandia, vel fertonem grossorum pro quolibet prandio procurabunt. Et quia iura Sredensia nobis prorsus sunt ignota, omnia iura que comodum et utilitatem respiciunt dominorum, salva nobis et integra reservamus. Eandemque vendicionem et resignacionem, taliter ut premittitur coram nobis factam, de fratrum nostrorum Poznaniensis videlicet Capituli consensu ratam et gratam habentes, presentes nostro et Capituli nostri predicti sigillorum appensione communiri fecimus in robur perpetue firmitatis. Datum et actum Poznanie die sancti Mathey apostoli et ewangeliste, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus fratribus nostris, dominis Sczyborio decano, Andrea archidiacono, Henrico cantore dicto Zyla, Martino Gneznensi, Dytkone Czirnensi, Iacobo Pczevensi archidiaconis, Ianusio cantore eciam Gneznensis ecclesie, Nicolao Czebulka, Przibigneo, Iancone, canonicis Poznaniensibus, et aliis fide dignis.
Clymanczicze, nie odgadnione. Sredensis, de Środa na Szlązku, z niemiecka Neumarkt. Crampkovo, Grąbkowo. Czirnensis, de Czersk. Pczevensis, de Psczew.


Dokument Nr 1442
Franciscus heres de Cirkwicza 1360 Sept. 21, Gnezne; protestatur, se villam Cotuń cum decima, solummodo ad tempus vitae suae de gratia Iaroslai archiepiscopi Gneznens. tenere.
Pergam. orygin. Na pasku pergamin. przywieszona pieczątka przedstawia na tarczy trójkątnéj godło rodu Szaszorów; napis zatarty.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 153.

Ego Franciscus heres de Cirkwicza universis presencium noticiam habituris cupio esse notum, quod attendens, quia ingratitudinis vicium permaxime detestabile comprobatur, ne illud inciderem, recognosco publice tenore presencium, me villam Czathoma sitam in districtu Zneynensi tenere et possidere, tenturum et possessurum solummodo ad vite mee tempora, pure, gratuite et ex gracia reverendi in Christo patris et domini Iaroslai, divina providencia sancte Gneznensis archiepiscopi, .. fratrumque suorum, dominorum Capituli eiusdem Gneznensis ecclesie; ita, quod post mortem meam statim tam villa predicta quam eciam decima in eadem, cuius usum simili ex gracia dominorum eorundem obtineo, absque omni contradiccione cuiuslibet, absque vocacione regii ministerialis, et prorsus absque omni briga et lite, libere ad ipsam memoratam ecclesiam Gneznensem, hoc est ad mensam domini .. archiepiscopi qui pro tempore fuerit revertetur, tanquam ad verum dominum et proprietarium reverti et redire debebit. Preterea promitto, spondeo et polliceor bona mea fide sibi, memorato domino .. archiepiscopo una cum Capitulo suo antedicto, quod prefatam villam suam Czathoma, absque omni violencia, iniuria, gravamine pauperum in illa degencium, absque omni oppressione et indebita fatigacione laboribus inusitatis et inconsuetis eorundem: ita quod kmetones et incolas prefate ville non gravabo aliquibus magnis et novis exaccionibus et solucionibus, eciam pro expedicione non petam ab eis, nisi quantum fuerit de ipsorum voluntate, collectas aliquas non imponam super eos, nisi tunc, quum dominus archiepiscopus in omnibus villis mense sue collectas imponet, et ego moderate sum recepturus: regam, possidebo et tenebo villam prefatam in omni iusticia, modestia, mansuetudine et benignitate taliter, ut spero, quod contra me aliquis ex dictis kmetonibus, coram domino archiepiscopo et Capitulo suo quitquam non habebit querulari. Actum et datum Gnezne in die sancti Mathei apostoli et ewangeliste, anno Domini m.ccc.lx, presentibus nobilibus et potentibus viris, dominis Predslao palatino Kalisiensi, Ianussio Antiqui castri, herede de Starcinow, Thomasio Zunensi castellanis, et aliis pluribus fide dignis. In cuius rei testimonium, meum sigillum presentibus est appensum.
Cirkwicza, Cerekwica. Czathoma, Cotuń. Zneynensis, de Żnin. Antiquum castrum, Starogród; cnfr. Nra. 1313, 1444, 1447, 1450. Starcinow, Starczanowo. Zunensis, de Żoń.


Dokument Nr 1443
Franciscus heres Czyrquiciensis 1360 Sept. 21, Gnezne; ecclesiae Gneznensi villam Włokna restituit.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 31 v.

Ego Franciscus heres Czyrquiciensis seu de Czyrquicza, universis presentibus et futuris harum serie litterarum cupio fore notum, quod attendentes, quia largicio elemosyne est precipuum inter opera caritatis, presertim ea que sacrosanctis ecclesiis elargitur: eapropter, licet Wloczna villa sita in terra seu districtu Rogosznensi, ab inicio et ab antiquissimo tempore pertinuisset ad ecclesiam Gneznensem, hoc est ad mensam archiepiscopalem, ipsa tamen, forsan titulo vendicionis vel alia ex causa alienata ab eadem ecclesia, ad meos progenitores et ad me consequenter hereditarie fuerat devoluta. Quam quidem villam predictam Wloczna vulgariter nuncupatam, meorum progenitorum meeque salutis ob remedium publice recognosco atque profiteor, maturo de consilio, meorum agnatorum amicorumque libera voluntate, zelo devocionis et pure propter Deum dedisse, redonasse, assignasse et restituisse, ipsamque villam Wloczna per presentem paginam totam et ex integro, cum omnibus utilitatibus suis et fructibus, videlicet agris, pratis, pascuis, paludibus, lacubus, silvis, mericis et aliis omnibus, quibuscunque vocentur nominibus, prout circumferencialiter est distincta dono, do, reddo pariter et assigno perpetuo memorate sancte Gneznensi ecclesie, hoc est domino archiepiscopo et mense ipsius qui pro tempore fuerit, michi et successoribus meis quibuscunque, natis vel nascendis, in eadem villa nichil penitus iuris reservando; promittens bona fide absque dolo et fraude, nomine meo proprio, quod nunquam in perpetuum ecclesiam predictam et dominum archiepiscopum Gneznensem, de eiusdem ville possessione vel proprietate, per me vel per alium aliquando perturbabo. Et nichilominus fideiubeo et caveo pro Ianussio fratre patrueli meo, herede de Kossonow, perpetuo de non repetendo in toto vel in parte Wlocznam villam antedictam, ac eciam de non turbando et impediendo racione eiusdem ville dominum archiepiscopum et suam ecclesiam memoratam. Insuper promitto, spondeo et polliceor pro omnibus aliis fratribus, agnatis et amicis meis omnibus indistincte, quod infra tres annos a data presencium computandos, nullus ipsorum publice vel occulte, directe vel indirecte quomodolibet ipsam ecclesiam et archiepiscopum Gneznensem racione et occasione prefate ville Wloczna impediet et impugnabit; et si forsan, quod absit, aliquis eorum ipsum quoquomodo impecierit, ego plenarie et constanter eundem dominum archiepiscopum et ecclesiam ipsius Gneznensem omnibus modis me obligo exbrigare. In cuius rei testimonium, meum et Ianussii fratris mei heredis de Kosszonow predicti ad maiorem evidenciam sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Gnezne in die sancti Mathei apostoli et ewangeliste, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo, presentibus nobilibus et potentibus viris, dominis Przeczslao palatino Kalisiensi, Ianussio castellano Antiqui castri herede de Starczinow, Thomassio castellano Zunensi, et Nicolao herede de Woyslavicze.
Czyrquicza, Cerekwica. Wloczna, Włokna. Rogosznensis, de Rogoźno. Kosszonow, Koszanowo. Antiquum castrum, Starogród; cnfr. Nra. 1313, 1444, 1447, 1450. Starczinow, Starczanowo. Zunensis, de Żoń. Woyslavicze, Wisławice.


Dokument Nr 1444
Wyrzbentha castellanus Poznaniens. et capitaneus Polonie 1360 Sept. 27, Gnezne; resignationem hereditatis Włokna, a Francisco herede de Cerekwica in rem ecclesiae Gneznensis factam admittit.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 31.

Nos Wyrzbentha castellanus Poznaniensis et capitaneus Polonie universis qui presentes inspexerint publice profitemur, quod nobilis vir dominus Franciscus heres de Czyrequicza, non compulsus, non coactus, sed mera et libera voluntate hereditatem Wloczna nostra in presencia, quam ipse asserebat et asseruit ad sanctam ecclesiam Gneznensem pertinere, manifeste et expresse in totum resignavit, nichil iuris ac dominii sibi in eadem hereditate reservando. Nos vero ipsam resignacionem, sic rite et racionabiliter factam per dictum Franciscum ad honorem iam dicte sancte Gneznensis ecclesie, admittimus per presentes. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum et datum Gnezne in die Translacionis sancti Stanislai martiris gloriosi, anno Domini m.ccc. sexagesimo, presentibus strenuis militibus, dominis Przeslao palatino Kalisiensi, Ianussio castellano Starogrodensi, Andrea castellano de Zbanszym, et aliis fide dignis.
Czyrequicza, Cerekwica. Wloczna, Włokna. Starogrodensis, de Starogród. Zbanszym, Zbąszyń.


Dokument Nr 1445
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1360 Sept. 27, in Quecisszow; protestatur, monasterium de Byszewo 60 marcas grossorum pro fabrica ecclesiae Gneznensis persolvisse.
Pergam. orygin. Skrawek pergamin. od przywieszenia pieczęci.
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo Nr. 91.

Nos Iaroslaus, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, universis quibus expedit volumus esse notum, quod sub anno Domini millesimo ccclx in Quecisszow in vigilia sancti Wenceslai martiris, religiosus vir frater Io. abbas monasterii Bissoviensis suo proprio et conventus sui nominibus pagavit et plenarie persolvit nobis sexaginta marcas grossorum, quas promiserat nobis dare ad fabricam nostre maioris Gneznensis ecclesie in reconpesam quarundam decimarum, in eorum nemoribus per nos ipsis attributarum; de quibus quidem sexaginta marcis predictis, ipsos abbatem et conventum eiusdem memoratos quitamus et penitus absolvimus per presentes. In cuius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus est appensum.
Quecisszow, Kwieciszewo. Bissoviensis, de Byszewo.


Dokument Nr 1446
Wyrzbantha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1360 Sept. 29, in Pyzdri; Laurentio Craczmar scultetiam in villa regali dicta Nowe Dobro vendit.
Transsumpt orygin., potwierdzony przez: Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Apr. 8, Poznanie.
Warszawa. Archiwum Główne. Diploma Nr. 595.

Nos Wyrzbantha castellanus Poznaniensis nec non capitaneus Polonie generalis, notum esse cupimus universis et singulis tam modernis quam futuris ad quos pervenerint presencium continencia litterarum, quod cupientes benigno cum affectu in bonis, hereditatibus ac villis serenissimi principis domini nostri, domini Kazimiri Dei gracia regis Polonie, redditus, census et proventus augmentare, vendidimus scolteciam in villa ipsius domini nostri regis, Nowe Dobro vulgariter nominata, provido viro Laurencio dicto Craczmar et suis successoribus legitimis pro viginti quatuor marcis grossorum paratorum, perpetuis temporibus quiete et pacifice possidendam, adiungentes predicte scoltetie tercium denarium de qualibet re iudicata. Damus itaque prefato Laurencio scolteto et suis successoribus ad prenotatam scolteciam quatuor mansos liberos, pystrinum, calcipariam, macellum, omnia libera, et tabernam; ita, quod dominum regem et suos capitaneos, aliam tabernam in eius et successorum ipsius preiudicium inibi locare non licebit. Eciam in predicta villa Nowe Dobro pro ecclesia in laudem Dei omnipotentis duos mansos assignamus. Damus eciam memorato Laurencio et eius posteris pascere quadringentas oves intra omnes granicies ipsius hereditatis, prout circumferencialiter est limitata. Habebit itaque idem Laurentius scoltetus et eius posteri venacionem in tota hereditate subcinctis, niso et accipitre libere exercere: hec omnia supra dicta Laurentio et eius posteris predictis damus perpetuis temporibus duratura. Damus itaque omnibus et singulis incolis, ab ipso die quo quis eorum inibi ad residendum supervenerit, infra quatuor annos continue sequentes plenam et omnimodam libertatem. Elapsa vero libertate, predicti incole de quolibet manso in festo sancti Martini confessoris, singulis annis domino regi aut eius capitaneo tunc pro tempore constituto unam marcam grossorum Pragensium racione census, pro decima vero tres scotos ubi iuris fuerit solvere tenebuntur. Eciam tota communitas ipsius ville ad festum Pasche pernam lardi pro fertone, et mediam sexagenam ovorum de quolibet manso, et duos pullos pro adventu domini regis, similiter de quolibet manso, singulis annis solvere tenebuntur. Insuper tota communitas ville duo iudicia generalia, pro quolibet unum fertonem, pro tercio scoltetus cum suis posteris fertonem singulis annis solvent integraliter et complete. Alia enim servicia et soluciones facere non tenebuntur; excepto duntaxat, quod evulsa libertate quatuor annorum, Laurentius scoltetus et eius posteri sepedicti, in equo quatuor marcarum ad expedicionem regie celsitudinis servient, quocienscumque proclamata, edicta fuerint pariter et exorta. In cuius rei testimonium, sigillum nostri tytuli presentibus est appensum. Actum et datum in Pyzdri in die beati Michaelis, sub anno Nativitatis Domini M.CCC.LX, presentibus hys testibus: Wroczslao subvenatore Gneznensi, Thomislao de Komorze herede; Ianussio dicto Wolczel, Hancone dicto Plesowski, Harthussio, civibus Pizdrensibus, et aliis multis fidedignis.
Nowe Dobro, nie odgadnione. Komorze, Komorze.


Dokument Nr 1447
Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Febr. 2, in Znena; notum facit, Hectorem subpincernam de Brześć cum conventu Ordinis s. Sepulchri prope Gniezno ratione lacus de Dziechowo amicabilem compositionem fecisse, praedictoque conventui ius patronatus ecclesiae parochialis in civitate ipsius dicta Sępolno dedisse.
Nakielski. Miechovia pag. 282.

In nomine Domini amen. Protestaciones principum ideo conquiruntur, ne id quod rite et racionabiliter celebratur, procedente tempore per quempiam maliciose possit aliquando violari. Proinde nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie Pomoranieque terrarum dominus et heres, ad notitiam tam presencium quam futurorum harum serie literarum volumus devenire, quomodo ad nostram nostrorumque baronum presenciam nobilis vir dominus Hector subpincerna noster Brestensis, ex una, et religiosus vir frater Vasilo prepositus cum suo conventu monasterii sancti Iohannis Ordinis Sepulcri dominici ante fores civitatis Gneznensis, parte ex altera personaliter accedentes, super quibusdam littoribus lacus vulgariter dicti Zdechova, in territorio Palucensi (sic) siti, inter se amicabilem composicionem fecerunt, que talis est: quod predictus Hector, de consensu et voluntate eiusdem prepositi et sui conventus supradicti, molendinum cum piscina super flumen quod dicitur Sampolna pro se et suis successoribus legitimis propriis sumptibus et expensis licite edificabit. Si vero aqua huiusmodi piscine fluens de lacu prelibato, per structuram aggeris detenta seu elevata, prata aut agros sive quascunque alias utilitates Zdechoviensis hereditatis quoquomodo occupaverit seu quovismodo viciaverit, ex hoc molendino et piscine supradictis, per prepositum et suum conventum supradictos et eosdem successores nullum prorsus preiudicium debeat generare; sed pocius ipsum molendinum cum piscina sua perpetuis temporibus stabit inconvulsum pro utilitate ipsius Hectoris ac suorum successorum legitimorum, contradictione cuiuslibet non obstante. Predictus itaque Hector, ductus mutua charitate in recompensamque premissorum, nec non ob remedium parentum salutisque proprie et successorum suorum, preposito suoque conventui supradictis ac successoribus eorum, ius patronatus ecclesie sue parochialis in honorem beati Bartholomei apostoli in oppido sic dicto Sampolno fundate, et ad hec octo mansos liberos pro sustentacione rectoris eiusdem ecclesie qui pro tempore fuerit institutus, dedit, contulit et graciose donavit temporibus perpetuis duraturum. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem, sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Actum in Znena in die Purificacionis beate Marie virginis, anno Domini millesimo CCC.LXI, presentibus: Iascone Gneznensi, Ianussio Bechoviensi, Ianussio Starogrodensi castellanis, Stanislao iudice Cuyaviensi, Gamletone subagazone Poznaniensi, et Ottone cancellario nostro Polonie per cuius manum datum est presens privilegium.
Lacus Zdechova, de Dziechowo. Territorium Palucense, Pałuki, obszar wojewodztwa Kalisk. leżący pom. rz. Wełna a rz. Noteć; tu zapewnie mylnie zam. Naklense. Flum. Sampolna, Sępolna rz., prawy przypływ rz. Brda. Sampolno, Sępolno. Znena, Żnin. Bechoviensis, de Biechowo. Starogrodensis, de Starogród.


Dokument Nr 1448
Bruder Herman von Werborge etc. 1361 Mart. 7, to der Litzen; bekennt, dass der Orden der Iohanniter das Dorf Osiecko an das Kloster von Zemsko unter Vorbehalt der Einlösung binnen 5 Iahren verpfändet habe.
Pergam. orygin. Wcięcia poprzeczne od przywieszenia 4 pieczęci, które znikły.
Poznań. Königl. Staats Arch. Blesen Nr. 14.

Wie Bruder Herman von Werborge des Ordins des hilgen Huses des Hospits sente Iohannis von Ierusalem, eyn Gemeyne bider Insassen in der Marke, in Wentland und in Pomer, bekennen openbar vor alle den de dissen Brief sien eder horn lesen, dat wie gededinge hebbin met dem erbarn gestliken Vadere in Gode Abbet Andres und sinem Convente des Closters to Zomericze, in disse Wise, dat die Abbet und sien Convent dat Dorp to groten Oczezen, wes sie dar inne hebbin, scullen inne holden vif Iar vor hundert Scok bred Grossen. Is et dat wie und use Orde dem Abbate, dy dar to den Tiden sy, und sinem Convente geven hundert Schok Grossen binnen dissen vief Iaren, ok dat vefte Iar alut met inbesloten, uppe welke Tid dat sy, do scal dat Dorp to groten Oczezen vorbenumet use und usem Ordin ledich und los sin. Ok in dissen vief Iaren, dat vefte Iar met in genomen genzsliken, gheschege dy Bereydinghe disser hundert Schok dem Abbate und sinem Convente vor sinte Iohan Baptisten Dage als he geboren wart, so scal de negste Tins dar na to sente Mychils Dage us und usem Ordin an vallende wesen ane Hinder. Losede over wie und use Orde dat vorbenomde Dorp to groten Oczezen na sinte Iohan Baptisten Dage als he geborn wart, so scal de negste Tins to sente Mychils Dage dem Abbate to vallende wesen und sinem Convente. Ok scale wie ader use Nakomelinghe dat Dorp to groten Oczezen usem Ordin sente Iohan to Nut und to der Hant losen, und anders Nymande, ewichliken to besittende. Ok scal de Abbet und sin Convent us und usem Ordin Brive geven, wanne me en betalet und bereidet dy egnante hundert Scok Grossen, dat se laten von aller Ansprake und Rechticheit, de se dar up muchten hebbin und gehat hebbin. Und al de Brive de se gehat hebbin und hebbin uppe dat Dorp to groten Oczezen, von wemme se de hebbin, von Vorsten, Herren, Riddern oder Knechten, scolen se antworden to truwer Hant Claus Walen und Thomas Hokeman, Borgern to Vrankenvorde, met dissen geghenwerdigen Brive. Is et, dat wie und use Orde losen dat digke vorsproken Dorp to groten Oczezen binnen dissen vif Iaren, inbesloten dat vefte Iar alut, so scolen Claus Wale und Thomas Hokeman vorbenomet, de Brive de en geantwordet sin von dem Abbate und dem Convente und dissen iegenwerdigen Brif antworden us und usem Ordin ane allerleye Argelist. Losede wie over oder use Orde dat Dorp to groten Oczezen in dissen vif Iaren nicht, so scullen Claus Wale und Thomas Hokeman de Brive wedder antworden dem Abbate und sinem Convente. Weret ok, dat wie und use Orde des Dorpes in dissen vief Iaren nicht en losede, so scal dat Dorp to groten Oczezen met allerleye Rechticheit deme Abbate und sinem Convente ewichliken bliven, ane allerleye Ansprake und Hindernicze uses und uses Ordins, unde scolen em und sinem Convente dar Brive up geven dar sie ane bewaret sin. Ok scal de Abbet und de Convent vordedinghen und besetten dat Dorp to groten Oczezen met guden Truwen, so se best konen und mogen, binnen dissen vief Iaren, dar sculle wie en to behulpen sin, oft sy et von us eysschde sint. Tuge disser Dedinghe, de geschen sin to der Litzen in usem Hove, sint de erbar geistlike Man Bruder Nicolaus Abbat gewesen hadde des Closters to Zomritze, Bruder Iordin von Vrekleve Conmeldur to dem Quartsan, Bruder Rulof Conmeldur des Hoves to der Litzen, Bruder Stephan von Clebow prior to dem Quartsan, Claus Wale und Thomas Hokeman, Borgere to Vrankenvorde, unde ander vele Bemerlude genuch. Und dat wie und de vorbenomde Abbat Andreas und de Convent von Zomertcze, alle disse vorscreven Dedinghe und Stucke stede und vast und unbreklich holden willen, so hebbe wie to ener groteren Bekantnisse use Ingesegel met des egnanten Abbates und Convente von Zomericze, und des Commeldurs und des Conventes to dem Quartsan Ingesegele gehangen an dissen Brief, de geven is to der Litzen, na Godes Bord druttenhundert Iar in dem eyn und sestigisten Iare, in dem Dage to Mydvasten, wemme syngghet: Letare Ierusalem etc.
Zomericze, Zemsko. Groten Oczezen, Osiecko. Vrankenvorde, Frankfurt n. O. Quartsan, Kwarczan, dziś z niem. Quartschen. Litzen, Leśniewo, dziś z niem. Lietzen.


Dokument Nr 1449
Fr. Gnewomirus prepositus domus Tremesnens. 1361 Mart. 29, in Tremesna; declarat, Adamum mediam scoltetiam in villa Szelejewo de iure possidere eaque confirmat.
Pergam. orygin. Dziurki od zawieszenia dwóch pieczęci.
Trzemeszno. Privilegia Conv. Canon. Regul. Lateran.

In nomine Domini amen. Fragilitas humane condicionis, que labilis est et incerta, ad noticiam posterorum non veniret, nisi esset litterarum serie ac proborum virorum testimonio lucidius declarata. Proinde est, quod nos frater Gnewomirus divina paciencia prepositus domus Tremesnensis, una cum toto conventu domus eiusdem omnibus hoc presens scriptum intuentibus publice declaramus et recognoscimus, quod providus vir Adam sufficienter ostendit et probavit coram nobis, se de iure habere mediam scolteciam in Szelewo ex parte uxoris sue et progenitorum suorum, in qua videlicet scoltecia habet et habebit duos mansos liberos perpetuis temporibus possidendos, ipse et sui legittimi. Item habebit et habere videbitur de omni iudicio quod ibidem ventilatum fuerit, cuiuscunque cause eventum fuerit, mediam partem tercii denarii pro se et suis successoribus obtinebit; cetera vero pro nostro monasterio reservamus. Item servicia, prout alii scolteti in nostris hereditatibus iure Sredensi exhibent, ipse et sui legittimi successores exhibere tenebuntur, prout de media scoltecia. Item pro prandio magni iudicii, quod dicitur woytowo vyecze, quolibet anno tres scotos grossorum nobis dabit, et hoc in festo beati Martini; pro decima vero, de quolibet manso per tres scotos grossorum quolibet anno ipse et sui legittimi nobis solvere tenebuntur. Item, quod absit, si idem scoltetus, vel de suo pane quisquis, aliquid perpetraverit quod criminosum videbitur, penam iudicatam sive compositam pro se non recipiat, set totum pro nostro dominio reservamus. Item incole eiusdem hereditatis Szelewo nobis manipulatim decimabunt, et ducent illam (sic) ad oreum nostrum ibidem. Item pro censu annuali, quolibet anno in festo beati Martini per fertonem grossorum unusquisque de suo manso nobis in perpetuum solvere tenebitur. Item in festo Pasche per medium capete ovorum, et in Assumpsione beate Marie virginis per duos pullos unusquisque de proprio suo nobis solvet. Item universaliter hidem cmetones pro prandio magni iudici bis in anno sex scotos grossorum nobis dabunt; quater vero in anno in nostris agris arare tenebuntur. Item recognoscimus, quod sepedictus scoltetus et sui legittimi, de tabernis mediam partem tercii pro se reservabit denarii. Ut autem hec declaracio et recogniscio (sic) hac forma robur firmitatis habeat, nostro et capituli nostri sigillis presens privilegium precepimus roborari. Datum et actum in Tremesna quarto Kalendas Aprilis, sub anno Domini m.ccc.lxı, presentibus hys testibus: comite Sandywoio, comite Dobrogustio, comite Vincencio, comite Nicolao, fratribus et heredibus de Marchincowo, comite Grzimislao herede de Riszewo, domino Nicolao rectore ecclesie de Gansawa, et aliis quam pluribus fide dignis.
Szelewo, Szelejewo. Sredensis, de Środa na Szlązku, z niem. Neumarkt. Marchincowo, Marcinkowo. Riszewo, Ryszewo. Gansawa, Gąsawa.


Dokument Nr 1450
Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Apr. 8, Poznanie; hereditatem Stare Kramsko monasterio de Obra contra petitionem Gerwarthi heredis de Słomowo adiudicat.
Pergam. orygin., bez śladu przywieszenia pieczęci, bardzo zniszczony, w wielu miejscach przeżarty, w drugiéj swéj połowie zaś zupełnie nieczytelny, podklejony papierem. Od miejsca: abbas prenominatus sufficienter comparuit, dopełniono podług Liber privilegiorum.
Poznań. Biblioteka Raczyńsk. D, 18. - Königl. Staats Arch. Obra, Lib. privil. fol. 36.

Nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie, Pomoranie Russieque verus dominus et heres, notum facimus omnibus tenore presencium quorum interest tam presentibus quam futuris, quod cum inter nobilem virum dominum Gerwarth heredem de Szlomowo, actorem, ex una, et religiosum virum fratrem Henricum abbatem monasterii Obrensis Ordinis Cisterciensis, reum, parte ex altera coram strenuo domino, domino Wirzbantha protunc castellano Poznaniensi et capitaneo terre Polonie generali, super hereditate Stare Crampsko vulgariter nuncupata in castellania Zbansinensi, sita prope Babimost in terra Polonie, utrisque partibus personaliter astantibus secundum assercionem ipsius abbatis exorta fuisset materia questionis, tandem idem capitaneus ipsam causam non valens debite discutere memoratam, remisit ipsam ad nostram audienciam, demandando domino Thomislao subpincerne (?) Poznaniensi, eisdem partibus, die tercia proxima Poznaniam nostri ingressus, coram nobis terminum peremptorium assignare. Quo quidem die seu termino adveniente, abbas prenominatus sufficienter comparuit coram nobis termino in eodem adversarii sui contumaciam accusans, videlicet domini Gerwarth preassumpti, qui nec per se nec per aliquem alium comparere curavit in termino prenotato, petens se in causa dicta secundum iusticie sue exigenciam iustificari condecenter. Nos itaque visa abbatis predicti iusticia et uso consilio baronum nostrorum circa nos tunc iudicio presidencium maturo, strenuo viro domino Dobeslao iudici Kalissiensi prefatam causam secundum Deum et iusticiam commissimus diffiniri; qui eidem abbati prefatam hereditatem, puta Stare Crampsco, cum omnibus attinenciis, secundum quod eandem ante tenuit, adiudicavit, sibi et eius sequacibus, perpetuis temporibus habendam et possidendam pacifice et quiete: sub spe tamen recognicionis et remissionis ad illum, qui hunc ut premissum est terminum assignavit: adversario vero ipsius prefato, videlicet domino Gerwarth et eius posteris perpetuum silencium imponendo. In cuius testimonium et tutelam pleniorem rei, presentes dari iussimus nostri sigilli pressula communitas. Actum et datum Poznanie feria quinta proxima post Conductum Pasche, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo, presentibus his testibus et dominis: Predslao palatino Kalisiensi, Ianussio Starogrodensi, Iohanne Kalisiensi, Dobeslao Wisliciensi castellanis, Floriano cancellario Lanciciensi, et aliis quam plurimis fide dignis.
Szlomowo, Słomowo. Obrensis, de Obra. Stare Crampsko, Stare Kramsko. Zbansinensis, de Zbąszyń. Babimost, Babimost. Starogrodensis, de Starogród.


Dokument Nr 1451
Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Apr. 8, Poznanie; confirmat litteras, quas dederat Laurencio Craczmar: Wyrzbantha castellanus Poznaniens. n. n. capitaneus Polonie general. 1360 Sept. 29, in Pyzdri.
Pergam. orygin. Na sznurze nici jedwabnych, zielon. i fioletow. przywieszona pieczęć wielka Kazimierza króla.
Warszawa. Archiwum Główne. Dipl. Nr. 595.

In nomine Domini amen. Nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuyavie, Pomoranie Russieque dominus et heres, tenore presencium notum facimus universis tam presentibus quam futuris, quod ad nostram et baronum nostrorum accedens presenciam Laurencius dictus Craczmar, scoltetus de villa nostra Nove Dobro vulgariter nominata, sita in terra Poznaniensi, instrumentum per dominum Wirzbantham tunc capitaneum nostrum Polonie super ipsa scoltecia et iuribus suis sibi datis et concessis exhibuit, et petivit humiliter, per nos roborare et litteris nostris confirmare. Cuius instrumenti tenor sequitur in hec verba: (Sequitur diploma Nr. 1446).
Nos vero supradicto instrumento audito et intellecto, de benignitate nostra regia omnia et singula in eo contenta approbamus presentibus et confirmamus; dantes sepedicto Laurentio scolteto et eius posteris de gracia nostra speciali ipsam scolteciam vendendi, donandi, commutandi ac pro sua melioratione quomodolibet convertendi plenam et omnimodam potestatem, nostra tamen et successorum nostrorum voluntate ad hoc primitus requisita et obtenta. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum Poznanie feria quinta post Conductum Pasche, anno Domini millesimo CCC.LX primo, presentibus hys testibus: Preczslao palatino, Adam subcamerario, Dobeslao iudice Kalissiensibus, Ottone cancellario Polonie, Zawissa castellano Sandecensi, Nicolao subdapifero Cracoviensi, et Pelka marsalco curie nostre, ac aliis pluribus fide dignis. Datum per manus domini Ottonis cancellarii Polonie supradicti.
Nove Dobro, nie odgadnione. Sandecensis, de Sącz.


Dokument Nr 1452
Nicolaus iudex Poznaniens. 1361 Apr. 8, in Poznania; monasterio de Łekno contra petitionem Dobrogostii heredis de Łukowo hereditatem Bielsko adiudicat.
Pergam. orygin. Na skrawku pergamin. przywieszona pieczęć sędziego Mikołaja; (pieczęć XLVI).
Wągrowiec. Archiv. monasterii. Diplomata.

Nos Nicolaus iudex Poznaniensis notum facimus universis quibus nosse fuerit opportunum, quod cum in Poznania quinta feria post Conductum Pasche sub anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo pro tribunali sedissemus ad facienda iudicia in presencia domini regis et aliorum multorum nobilium, ibi veniens religiosus vir dominus Hermanus abbas de Lucna ex parte conventus, habita litis questione cum domino Dobrogostio herede de Lucovo, coram nobis iusto et vero iudicio exigente hereditatem Bilsko nuncupatam contra prefatum Dobrogostonem in iudicio non comparentem optinuit ac eciam acquisivit. Nos vero ex commissione domini regis et ex informacione nobilium tunc temporis iudicio presidencium contumaciam accusantes dicti Dobrogostonis, pretactam hereditatem prenotato domino abbati et conventui adiudicavimus, et per presentes adiudicamus possidendam. In huius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum loco et die quibus supra.
Lucna, Łekno. Lucovo, Łukowo. Bilsko, osada znikła, leżała zapewne nad jeziorem zwanem dawniéj Bielsko, dziś pod wsią Kobylec; cnfr. Nr. 1091.


Dokument Nr 1453
Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Apr. 9, in Poznania; venditionem villae Krotoszyn a monasterio de Łekno Sbilutho heredi de Donabórz resignatae, ratam habet.
Rzyszczew. Muczkow. Codex diplom. Poloniae II, Nr. 513. (Kopja potwierdzona przez Zygmunta Augusta króla r. 1555). - Poznań. Archiv. Consistorii A. C. anni 1546.

In nomine Domini amen. Cum vendiciones, empciones, resignaciones et contractus qualescunque nullum robur firmitatis valeant obtinere, nisi solemni literarum titulo firmiter fuerint roborate, eapropter nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie ceterarumque terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Lancicie, Cuiavie Pomeranieque dominus et heres, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris, quod veniens ad nostram nostrorumque baronum presenciam religiosus vir Hermanus abbas de Lekno Ordinis Cisterciensis, non compulsus nec coactus, sed de spontanea voluntate ac suorum fratrum de consensu villam suam vulgariter dictam Crothoszino in districtu Palucensi, una cum molendino in hereditate memorata sitto, vendidit voluntarie in perpetuum ac coram nobis libere resignavit nobili viro Sbilutho heredi de Domaborz pro quadraginta marcis grossorum Pragensium, quadraginta octo grossos pro qualibet marca computando, cum omnibus iuribus et pertinenciis ad eandem hereditatem spectantibus, que nunc habentur in hereditate predicta vel in posterum habebuntur, secundum quod eadem hereditas in suis metis et terminis circumferencialiter est distincta et limitata, per predictum Sbiluthum et ipsius successores legittimos perpetuis temporibus possidendam, tenendam, vendendam, commutandam ac pro sua et suorum successorum voluntate libere convertendam; ea tamen condicione adiecta, quod heres et incole de Crothoszino decimam manipularem claustro predicto dare tenebuntur. De molendino vero predicto, heres predicte ville singulis annis in festo sancte Catherine virginis gloriose unam sexagenam grossorum racione census eciam claustro predicto solvere sit astrictus. Si vero nou solverit in festo predicto, tunc in festo Nativitatis Christi proxime se sequenti marcam cum media solvere teneatur claustro memorato. Preterea, si molendinum predictum cremaretur in briga vel in expedicione generali, tunc molendinum predictum habebit unius anni libertatem; anno vero elapso, censum solvet antedictum. Quam quidem vendicionem et resignacionem ratam et gratam habentes, de solita magestatis nostre regie benignitate approbamus, confirmamus et ratificamus harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio literarum. Actum et datum in Poznania feria sexta proxima post Conductum Pasche, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo, presentibus his testibus: Vincentio Gneznensi, Ianusio Starogrodensi castellanis, Dobeslao iudice, Adam succamerario, Martino vexillifero, Preczslao subagazone Kalisiensi, et aliis quam plurimis fide dignis. Datum per manus domini Othonis cancellarii Polonie.
Lekno, Łekno. Crothoszino, Krotoszyn. Districtus Palucensis, Pałuki, obszar wojewodztwa Kalisk. leżący pom. rz. Noteć a rz. Wełna. Starogrodensis, de Starogród.


Dokument Nr 1454
Kazimirus rex Polonie etc. 1361 Apr. 11, in Poznania; Dominico de Popowo possessionem hereditatis Żerniki, quondam a Wladislao rege socero eiusdem Dominici collatae confirmat.
Poznań. Königl. Staats Arch. Inscription. Pyzdrens. a. 1510, fol. 406.

In nomine Domini amen. Regum liberalitas multipliciter commendatur, si ex grata donatione benivola confirmacio subsequatur. Proinde nos Kazimirus Dei gracia rex Polonie, Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyavie, Pomeranie Russieque terrarum heres et dominus, notum facimus tam presentibus quam futuris presentium noticiam habituris, quod accedens ad nostram nostrorumque baronum presenciam nobilis vir Dominicus heres de Popow nobis testimonio fidedignorum testium comprobavit, quomodo magnificus princeps, karissimus genitor noster clare memorie dominus Wladislaus quondam rex Polonie, ob fervencia servicia per Iarotham quondam heredem de Nemeczkowo socerum ipsius Dominici exhibita, privilegium super donacione hereditatis sue regalis dicte Zyrniki vulgariter, situate in territorio Pizdrensi, dederat cum omni iure et libertate, prout ipsam dominus idem rex tenuit eandem villam et possedit, quod privilegium temporibus malis, contra predictum dominum regem Polonie patrem nostrum excitatis est perditum et amissum: que hereditas per uxorem ipsius Dominici, in Dominicum ex successione paterna racione dotis est devoluta: qui quidem Dominicus nobis humiliter supplicavit, ut eandem donacionem approbare misericorditer dignaremur. Nos itaque petitionibus ipsius Dominici dignis graciose acclinati, predictam donationem approbamus, ratificamus et confirmamus, et exnunc denuo ipsam hereditatem Zyrnyki damus eidem Dominico et suis legitimis successoribus cum omnibus iuribus, censibus, fructibus ac universis pertinentiis, videlicet agris, pratis, aquis, silvis, nemoribus ac universis utilitatibus, que nunc ibidem sunt vel in futuro fieri possint, prout eadem hereditas in suis limitibus ab antiquo est distincta et limitata. Damus eciam ipsi et suis liberis arbitrium liberum eandem hereditatem vendendi, commutandi et quomodolibet pro sua suorumque successorum voluntate libere convertendi, dum tamen servitium nobis de eadem militale impendatur. Volentes eciam ipsum Dominicum et eius successores legitimos habere consolatum, ut ceteri ad similia servitia se exhibeant promptiores, eximimus kmethones iam dicte ville Zyrniki a bove, a porco, a vacca, narzas, et generaliter ab omnibus et singulis angariis et perangariis quocunque titulo nominentur, perpetuis temporibus penitus liberamus. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus est in robur perpetue firmitatis appensum. Actum et datum in Poznania in octava Conductus Pasche, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo, presentibus testibus: Pascone pallatino Poznaniensi, Wirzbantha capitaneo Polonie et castellano Poznaniensi, Vincencio Gneznensi, Ianussio Bechoviensi castellanis, Dobeslao iudice Kalisiensi, Gamletho subagazone Poznaniensi: per manus domini Ottonis prepositi Gneznensis et cancellarii Polonie.
Popowo, Niemieczkowo, Żerniki, dziś tak samo. Bechoviensis, de Biechowo.


Dokument Nr 1455
Stanislaus de Insula iudex general. terre Cuyavie 1361 Iun. 1, in Crusvicia; villam Młodejewo monasterio de Strzelno contra petitionem monasterii de Mogilno adiudicat.
Pergam. orygin. Na skrawku pergamin. przywieszona pieczęć wyobraża godło rodu Leszczyców; napis: S. Stanislai iud. Cuyav.
Strzelno. Privilegia monasterii s. Mariae. Diplomata.

Noverint universi et singuli presencium noticiam audituri, quod coram nobis Stanislao de Insula, iudice generali terre Cuyavie, religiosus vir dominus Gnevomirus, prepositus monasterii in Tremisno Ordinis Arrosiensis, nomine conventus sui super religioso viro domino Marco, preposito monasterii sancte Trinitatis et beate Marie in Strelno Ordinis Premonstratensis, et eius conventu sanctimonialium ibidem est conquestus pro villa quadam Mlodyowo nuncupata, inter villam monasterii Strelnensis Mlyn dictam et borram eiusdem ville prope lacum Suleyow sita, ab antiquo ad agros et mansos Theutunicos dicte ville Mlin mensurata. Quem prepositum de Tremisno cum interrogassemus, quot anni essent, et si aliquis recordaretur, quod pretactam villam Mlodiowo in possessione habuissent? non potuit nobis respondere nec ostendere, quod predictam villam ipse aut ipsius predecessores umquam in possessione habuissent. Unde, de consilio et assensu dominorum subscriptorum nobiscum tunc iudicio presidencium, sentencialiter adiudicavimus sepe nominatam villam Mlodyowo religioso viro domino Marco preposito Strelnensi et eius conventui sanctimonialium ibidem perpetuis temporibus possidendam; domino vero Gnevomiro preposito in Tremisno et eius conventui, de predicta villa Mlodiow ulterius non repetenda perpetuum silencium imponentes. Actum et datum in Crusvicia feria tercia infra octavas Corporis Christi, anno Domini millesimo CCC.LXI, presentibus nobilibus dominis: Predborio capitaneo Cuyavie, Adalberto palatino Brestensi, Dobeslao castellano Crusviciensi, Matthia castellano Wladislaviensi, Sandziwoyo subiudice Brestensi, Wirchoslao subiudice Wladislaviensi, Nicolao dicto Bang, Stephano de Crassicz, et aliis quam pluribus fidedignis. Insuper ad cautelam perpetuam et evidenciam pleniorem, nostrum sigillum presentibus est appensum.
Insula, Ostrów. Tremisno, Trzemeszno. Strelno, Strzelno. Mlodyowo, osada znikła. Mlyn, Młyny. Lacus Suleyow, jezioro Kijewickie. Brestensis, de Brześć Kujawski. Wladislaviensis, de Inowrocław. Crassicz, Kraszyce.


Dokument Nr 1456
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1361 Iun. 28, Lovicz; scultetiam villae Tum nuper exemptam, Iohanni filio quondam Myloslai iure Sredensi denuo vendit.
Pergam. orygin., u którego na sznurach z nici jedwabn., zielon. dwie pieczęcie przywieszono. Pierwsza znikła, z drugiéj pozostał odłupany spód okrągły.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 154.

In nomine Domini amen. Quamvis humana sagacitas facta mortalium presencia clare disponere videatur, labilem tamen animadvertens sui memoriam, ea litterarum apicibus cum annotacione testium digne duxit futurorum noticie commendare. Proinde nos Iaroslaus divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris, quod licet quondam scolteciam in villa nostra et ecclesie nostre Gneznensis predicte circa ecclesiam sancte Marie virginis gloriose maiorem Lanciciensem, que villa nominatur Templi, a Franczcone pro certa pecunie quantitate exemeramus, tamen huiusmodi scolteciam in villa predicta denuo provido viro Iohanni filio olym Myloslai, sub ratihabicione fratrum nostrorum Gneznensis videlicet Capituli, iure Theuthenico scilicet Sredensi vendidimus pro certa pecunie quantitate; dantes sibi nomine dicte scoltecie tres mansos liberos, tercium denarium iuramenti et cuiuslibet iudicii, tercium denarium de tabernis et de bancis pistorum panum, maccellorum carnificum, sutorum, fabrorum, quodquot ibi locari poterint et haberi, et unam tabernam in totum liberam, quam in area agrorum suorum locabit: salvis tamen tabernis canonicorum et vicariorum ecclesie predicte que ibidem habebuntur: per ipsum et suos liberos ac successores legittimos perpetuo tenenda, habenda, possidenda, ac eciam vendenda, commutanda, nostro tamen et nostrorum successorum consensu. Preterea incole dicte hereditatis, quilibet de suo manso, pro censu et decima maldratam triplicis frumenti, videlicet modium tritici, modium siliginis et modium avene ac fertonem grossorum Pragensium, nobis et nostris successoribus quolibet anno in festo beati Martini episcopi dabunt prout ab antiquo dare consweverunt. Ipse vero scoltetus, de mansis suis duplicis frumenti, videlicet tres coreos siliginis et tres avene plebano suo dare teneatur, serviciaque, iuxta quod alii scolteti in villis nostris nobis exhibent, exhibendo. Et quoniam iura Srzedensia nobis et nostris successoribus prorsus sunt incognita, omnia iura que commodum et honorem respiciunt dominorum, nobis et nostris successoribus salva et integra reservamus. In cuius rei testimonium, nostrum et predicti nostri Capituli sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum Lovicz in vigilia beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini milesimo trecentesimo sexagesimo primo, presentibus honorabilibus viris, dominis Martino decano, Iohanne archidiacono Lanciciensibus, Boguslao Gneznensi, Nicolao dicto Wylkowsky, Iohanne Urbani, Rainyro, Mathia vicethezaurario, Lanciciensis ecclesie canonicis, aliisque pluribus fidedignis. Transivit autem presens privilegium per manus Hanconis notarii curie nostre.
Villa Templi, Tum.


Dokument Nr 1457
Fr. Hermanus de Werborge etc. preceptor generalis 1361 Aug. 15, in Tempelborch; villas Blumenwerder et Kerszebom famulis Ludekino et Georgio fratribus dictis de Golcze iure feodali confert.
Poznań. Königl. Staats Arch. Iudic. Valcens. a. 1554, fol. 14; a. 1621, f. 456.

Nos frater Hermanus de Werborge Ordinis sacre domus Hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani, preceptor generalis Saxonie, Marchie, Slavonie et Pomeranie, recognoscimus universis quibus presens scriptum exhibitum fuerit publice protestando, quod contulimus et conferimus per presentes famosis famulis Ludekino et Georgio fratribus dictis de Golcze et eorum veris et legitimis heredibus manu coniuncta duas villas, videlicet Plumewerder cum omnibus suis districtibus et metis quibus pronunc iacent comprehense, et villam Kerszebom habentem sexaginta quatuor mansos, cum omnibus metis suis, cum pascuis, pratis, nemoribus, rubetis, aquis stantibus et fluentibus, utpote in metis dictarum villarum sunt, et cum omni iure, utilitate, usufructu et fructu libere et quiete perpetuo possidendas iusto titulo feodali. Item contulimus eisdem reiciacula, quod dicitur die Were, supra flumen nomine Drawe inter stagnum Drawiczyk et stagnum Rcepow, ac piscaturam cum retibus, puta clen Incow (sic), ad eorum expensum super aquas nostras. Insuper contulimus eisdem et eorum heredibus insulam, puta ein Werder, nomine die intbrolven (sic) Werder. Porro conferimus eisdem eyne Bedrifft, de campo Plumewerder supra campum Heinriksztorpe usque ad nostram mericam. Et pascua in nostra merica debent esse libera villanis de Plumenwerder et eorum pecoribus; hii vero debent habere latitudinem decem linearum sedecem pedum virilium in rund und bret. Item contulimus eisdem et eorum heredibus quatuor stagna, videlicet Beuszekow, Broce, Bubrowe See et Pecznik. Insuper conferimus eisdem, quod de iure habemus et possumus conferre de omnibus suprascriptis; sed tam spatium debet esse apertum inter reiciacula, (ut) inter duo simul quietim possint transire in tempore opportuno. Ne igitur dicta collacio per nos facta, a nobis seu nostris successoribus aliquatenus irritari seu infringi videatur, presens scriptum sigilli nostri appensione duximus roborandum in evidencius testimonium premissorum. Testes huius sunt honorabiles famosi famuli: Gerardus de Wuke, Henricus de Gunterberge, Homach, Konstel et Andreas Ribuke, Marcus, Andreas et Pawel de Bulgorin fratres nuncupati, et quam plures alii fidedigni. Actum et datum in Tempelborch sub anno Incarnationis Domini millesimo tricentesimo sexagesimo primo, in die Assumptionis beate Marie virginis gloriose.
Plumewerder, Blumenwerder. Kerszebom, osada znikła. Flum. Drawe, rzeka Drawa. Stagnum Drawiczyk, z niem. Dratzig See. Rcepow, z niem. Reppow, zam. Rzepowo. Die intbrolven Werder, nie odgadnione, pewnie wyspy na jeziorze Drawiczyk. Heinriksztorpe, Heinrichsdorf. Stagna Beuszekow, Böskow See; Broce, Brotz See; Bubrowe See, Gross- i Klein Buberow See; Pecznik, Petznik See. Wuke, pewnie zam. Wuckel. Ribuke, zam. Ribbek. Bulgorin, Bulgrin. Tempelborch, Czaplinek.


Dokument Nr 1458
Fr. Hermanus de Werborge etc. preceptor generalis 1361 Aug. 17, Tempelborch; villas Machliny, Milekow et Brocz, Hermano et Henrico fratribus dictis de Banczen et Ludekino dicto de Golcze titulo feodali confert.
Poznań. Königl. Staats Arch. Iudic. Valcens. a. 1621, fol. 456.

Nos frater Hermanus de Werborge Ordinis sacre domus Hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani, preceptor generalis Saxonie, Marchie, Slavonie et Pomeranie, recognoscimus universis quibus presens scriptum exhibitum fuerit publice protestando, quod contulimus et conferimus per presentes famosis famulis Hermano et Henrico fratribus dictis de Banczen et Ludekino dicto de Golcze et eorum veris et legitimis heredibus manu coniuncta, videlicet castrum Machelin et eius villam sub eodem nomine, et duas alias villas, videlicet Milekow et Brucen, cum omnibus earum districtibus et metis, cum omnibus pascuis, pratis, nemoribus, rubetis, quibus pronunc iacent comprehense, cum aquis stantibus et fluentibus, utpote in metis dictarum villarum sunt, cum omni iure, utilitate, usufructu et fructu libere et quiete perpetuo possidendas iusto titulo feudali: exceptis tribus stagnis que principaliter pertinent Ludekino de Golcze et suis veris legitimis heredibus, videlicet Boyszehow, Bruce, Bubrowe See. Et cum hoc flumen dictum Doberyce, ubi cadit de stagno quod dicitur proprie die Szwarten See, et stagna que dicuntur proprie die Macheline, et indaginem que iacet super Machelin et flumen quod dicitur proprie Sendowice; illud idem flumen supra usque ad illud flumen quod dicitur proprie dat dode Water, ultra illud idem supra usque ad stagnum quod dicitur proprie die Boysehow, et retro Boysehow usque ad paludes que dicuntur proprie die Witenpole, de illis paludibus usque ad montem qui dicitur proprie die Langhebreth, de longitudine eiusdem montis usque ad paludem que dicitur proprie die Wartense Mosse. Ne igitur dicta collocacio per nos facta, a nobis seu nostris successorribus aliquatenus irritari seu infringi videatur, presens scriptum sigilli nostri appensione duximus roborandum in evidens testimonium premissorum. Testes huius sunt honorabiles famosi famuli Gerardus de Wuke, Conradus de Golcze alias dictus Szwarche, et Andreas et Pawel de Bulgorin fratres nuncupati, et quam plures alii. Actum et datum Tempelborch sub anno Incarnacionis Domini millesimo tricentesimo sexagesimo primo, feria tercia infra octavas Assumptionis beate Marie virginis gloriose.
Machelin, Machliny. Milekow, osada znikła. Brucen, Brócz. Stagnum Boyszehow, Böskow See. St. Bruce, Brotz See. Bubrowe See, Buberow See. Doberyce flum., rz. Dobrzyca, z niem. Döberitz. Die Szwarten See, jezioro pod wsią tegoż nazwiska. Stagnum Macheline, jezioro pod wsią Machlin, przez które rzeczka Dobrzyca przepływa. Sendowice (?), strumień wpadający do jeziora Machlin. Dat dode Water, (Das todte Wasser), lewy przypływ strumienia Sandowice; następnie wymienione jeziora leżą pomiędzy wsią Hundskopf a miastem Czaplinek, nazwy ich dziś zmienione. Mons Langhebreth, mogą być wzgórza na północ wsi Hundskopf, dziś bez nazwy. Wartense Mosse, jedno z bagien téj okolicy, które dziś tamże jeszcze zwą die Mösse. Wuke, pewnie zam. Wuckel. Bulgorin, Bulgrin. Tempelborch, Czaplinek.


Dokument Nr 1459
Iohannes quondam Chvalonis Albi canonicus Gneznensis 1361 Aug. 25, Gnezne; mericam in villa Szczepanowo, Przesimiro iure de Środa ad locandum exponit.
Pergam. orygin., w którego dolnym, założonym brzegu dwa sznury z nici jedwabn., zielon., każdy przez dwa wcięcia przewleczony; przy pierwszym ułamek pieczęci bez wycisku.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 156.

In nomine Domini amen. Multis incomodis prudenter occurrimus, dum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine eternaliter roboramus. Hinc est quod nos Iohannes quondam Chvalonis Albi, canonicus Gneznensis, volentes melioracionem bonorum Capituli ecclesie Gneznensis peramplius ampliare, cum bona deliberacione et voluntate pariter et assensu honorabilium virorum et dominorum, Ottonis prepositi nec non tocius Capituli ecclesie Gneznensis predicte, in villa nostra dicta vulgariter Sczepankovo in districtu Gneznensi sita invenimus quadraginta mansos mensuratos, de quibus kmethones iam dicte ville sufficienter sunt contenti: excepta merica in villa supradicta, ubi xxıııı mansi sunt mensurati pro villa que vulgariter Mlode Sczepankovo debet nominari: quam siquidem mericam discreto viro Przesimiro ad locandum exposuimus iure Thewtonico quod est et servatur in Srzoda Slezie, vel secundum illud ius, quod servatur et tenetur in antiqua villa nostra Sczepankovo. Vendentes eidem Przesimiro et suis legittimis successoribus scolteciam in villa prenotata pro certa pecunie quantitate, dantes eidem scolteto racione locacionis duos mansos cum dimidio, mediam thabernam, tercium ortum retinebit, de iudiciis vero tercium denarium recipiet cuiuslibet iudicati. Damus insuper colonis ibidem in Mlode Sczepankovo xıı annis a solucione census et decime omnimodam libertatem: qua libertate elapsa, fertonem grossorum usualis monete et decimam manipulatim singulis annis nobis et nostris successoribus solvere tenebuntur; sed scoltetus libertate elapsa decimam post araturam ipsius rectori ecclesie in antiqua Sczepankovo dabit eo modo, quo scoltetus in predicta antiqua Sczepankovo solet decimare, nec non servicium simile nobis et nostris successoribus tenebitur exibere. Et quoniam iura predicte civitatis Srzoda nobis sunt incognita, omnia iura que tenet villa nostra antiqua Sczepankovo, antedictis incolis concedimus, et que respiciunt comodum, utilitatem et honorem dominorum, nobis et nostris successoribus legittime reservamus. In cuius rey testimonium et ad evidenciam clariorem, sigilla Capituli et nostrum presentibus sunt appensa. Actum et datum Gnezne in crastino beati Bartholomey apostoli, anno Domini M.CCC. sexagesimo primo, presentibus honorabilibus viris, dominis Ottone preposito, Martino archidiacono, Przeczslao sancti Georgi preposito, Martino de Gora, Stanislao de Yezercza, nec non Vasilone de Hospitali, canonicis Gneznensibus, et aliis fidedignis.
Sczepankovo, Szczepanowo. Mlode Sczepankovo, Szczepankowo. Gora, Góra p. m. Żnin. Yezercza, Jezierce. Hospitale, sc. s. Sepulchri in Gniezno.


Dokument Nr 1460
Martinus archidiaconus et Iohannes Falonis canonicus Gneznens. ecclesie 1361 Aug. 25, Gnezne; tanquam arbitratores Iaroslai archiepiscopi in lite inter eundem et Iohannem Poznaniensem episcopum pro limitibus utrarumque dioecesium vertente, quasdam ecclesias et decimas in territorio de Żoń ecclesiae suae addicunt.
Pergam. orygin.; w dolnym założonym brzegu dwa paski pergaminowe, każdy przez dwa wcięcia przewleczony. Pieczęci nie masz.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 155.

In nomine Domini amen. Anno Nativitatis eiusdem M.CCC.LX primo, Indictione XIIII, XXV die mensis Augusti, hora quasi Completorii, Gnezne in sala honorabilis viri domini Alberti decani Gneznensis ecclesie, in mei notarii et testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum presencia, honorabilis vir dominus Martinus archidiaconus iam dicte ecclesie Gneznensis, habens plenum mandatum domini Iohannis Falonis canonici dicte Gneznensis ecclesie, sui coarbitri, quandam sentenciam diffinitivam in carta papyrea legit, interposuit et publicavit; cuius quidem sentencie tenor est talis:
In nomine Domini amen. Exorta iam dudum inter Gneznensem et Poznaniensem ecclesias kathedrales super limitibus diocesium ecclesiarum ipsarum materia questionis, tandem, intercedente consilio sapientum, venerabiles patres et domini, Iaroslaus archiepiscopus Gneznensis et Iohannes episcopus Poznaniensis ecclesiarum compromiserunt simpliciter et de plano in honorabiles viros, dominos Iohannem quondam decanum et Martinum archidiaconum predicte Gneznensis ecclesie pro parte domini archiepiscopi et eius ecclesie supradicte, et pro parte domini episcopi Poznaniensis in Andream archidiaconum et Iohannem custodem eiusdem Poznaniensis ecclesie: ut ipsi, receptis informacionibus tam iustrumentorum quam testium fidedignorum omni excepcione maiorum, dissensiones et controversias precidentes et suffocantes, loca diocesium predictarum super quibus dubium vertebatur, tanquam arbitri, laudatores et amicabiles compositores, Deum solum habentes pre oculis decernerent et pronunciarent, arbitrarentur et laudarent, ad alteram ecclesiarum predictarum debere perpetuo pertinere, et hoc modo easdem dioceses perpetuo limitare. Et si in unam quod absit sentenciam concorditer convenire non possent, sed discordes diffinitivas sentencias promulgarent, extunc assumptus est quintus arbiter, honorabilis vir dominus Nicolaus cancellarius Gneznensis, ut ipse, visis sentenciis commissariorum ipsorum et receptis informacionibus tam privilegiorum quam attestacionum, similiter solum Deum habens pre oculis, alterutram sentenciarum ipsarum que sibi verior et iustior videretur, tanquam superior arbiter approbaret. Nos itaque Martinus archidiaconus et Iohannes Falonis canonicus sepedicte Gneznensis ecclesie, arbitri, laudatores et compositores amicabiles, requisitis nostris collegis ad unam sentenciam proferendam non valentes concordare, visis iuribus, privilegiis, attestacionibus et informacionibus, habito inter nos tractatu sollempni et consilio prematuro, virtute compromissi in nos translati arbitramur, laudamus, pronunciamus et finaliter decernimus ecclesias infrascriptas: Szun, Golancza et Grilovo, cum omnibus villis et decimis que ab antiquo iure parrochiali ad ecclesiam in Szun pertinebant, sitas in districtu Szunensi, ac eciam decimas in Sczythniky et in Nydome ad ecclesiam Gneznensem perpetuo pertinere, et hoc modo iuxta nostre consciencie modulum easdem dyoceses in nomine Domini perpetuo limitamus.
Qua sentencia perlecta, iidem domini Martinus archidiaconus et Iohannes Falonis canonicus prefate ecclesie Gneznensis, tanquam arbitri, laudatores et amicabiles compositores ipsam per me in formam publicam reponere petierunt. Quam siquidem sententiam, prout legere audivi et demum solus auscultavi, ex debito officii mei nichil addens vel minuens in hanc formam publicam reposui diligenter. Actum anno, Indiccione, die, mense, hora et loco quibus supra, presentibus discretis viris, dominis Iacobo de Coldramb, Andrea de Gwozdow, Nicolao de sancto Nicolao aput Gneznam, et Nicolao de Szun rectoribus ecclesiarum, aliisque pluribus fidedignis. Et ad evidentiam pleniorem, sigilla predictorum dominorum, videlicet Iohannis Falonis et Martini archidiaconi, prenotate ecclesie Gneznensis arbitrorum, presentibus sunt appensa.
Szun, Żoń. Golancza, Gołańcza. Grilovo, Grylewo. Sczythniky, Sczytniki. Nydome, Nidom. Coldramb, Kołdrąb. Gwozdow, Gozdowo.


Dokument Nr 1461
Nicolaus cancellarius Gneznens. ecclesie s. a. d. et l.; tanquam superarbiter sententiam approbat, quam tulerant Martinus archidiaconus et Iohannes Falonis canonicus Gneznens. ut amicabiles compositores ab Iaroslao archiepiscopo ad limitandum dioeceses Gneznensem et Poznaniensem electi.
Transsumpt orygin., sporządzony przez: Hanco quondam Iohannis de Cracovia publicus auctoritate apostolica notarius 1361 Sept. 15, Gnezne.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 157.

In nomine Domini amen. Suscitata questionis materia inter venerabiles in Christo patres, dominos Iaroslaum sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopum, ex una, et Iohannem Poznaniensem episcopum, parte ex altera, ac eorum ecclesias kathedrales, Gneznensem videlicet et Poznaniensem, super limitibus diocesium earundem, durantibus igitur inter ipsas ecclesias controversiis et odiis multo retroacto tempore, tandem de consilio sapientum ex utraque parte, de alto et basso, simpliciter et de plano in honorabiles viros, dominos Martinum archidiaconum et Iohannem Falonis olim decanum nunc canonicum prebendatum eiusdem Gneznensis ecclesie, pro parte domini archiepiscopi supradicti, ac pro parte domini Poznaniensis episcopi in Andream archidiaconum et Iohannem custodem eiusdem Poznaniensis ecclesie extitit compromissum, ut ipsi simpliciter et de plano, absque strepitu et figura iudicii examinato et cognito negocio, receptis testibus et eorum attestacionibus ac instrumentis et privilegiis a partibus exhibendis, tanquam veri arbitri, arbitratores, compromissarii, laudatores, diffinitores seu amicabiles compositores et communes amici, huiusmodi dissensionibus, controversiis et amfractibus suffocatis, habentes solum Deum pre oculis, quod iustum est discernerent, et ipsas dioceses, super his super quibus dubitacio inter ipsas vertebatur, perpetuo limitarent. Si vero non valerent in unam sentenciam concordare, extunc ipse partes superius nominate, archiepiscopus et episcopus, elegerunt et nominaverunt concorditer dominum Nicolaum cancellarium Gneznensis ecclesie supradicte, ut ipse, visis et intellectis iuribus et racionibus ipsarum parcium ac motivis arbitrorum superius expressorum, decerneret et approbaret, vel reprobaret sentenciam vel sentencias; et approbatam sentenciam secundum Deum et iusticiam faceret firmiter observari, prout hec in compromisso super hoc facto et manu publici notarii consignato plenius continentur. Verum quia ex arbitris superius nominatis duo, videlicet Martinus archidiaconus et Iohannes canonicus Gneznenses supradicti, requisitis aliis coarbitris suis, cum nollent cum eis in unam sentenciam concordare, arbitrium seu sentenciam protulerunt: nos Nicolaus cancellarius Gneznensis ecclesie supradictus, viso et examinato diligenter compromissi tenore et contentis clausulis in eodem, exhibita nobis sentencia seu arbitrio venerabilium virorum, dominorum Martini archidiaconi et Iohannis Falonis canonici Gneznensis, ecclesie memorate arbitrorum, ipsam legimus, examinavimus pensatis circa hoc circumstanciis universis; habita quoque deliberacione nobiscum et consilio sapientium, invocato Dei nomine, eandem sentenciam arbitrorum, quatenus est redacta in scriptis et authoritate publica notariorum consignata, emolgamus, laudamus, approbamus in nomine Domini in his scriptis, eamque finaliter decernimus auctoritate et potestate nobis a partibus tradita, qua fungimur in hac parte, perpetuis temporibus sub pena in compromisso contenta firmiter observandam.


Dokument Nr 1462
Hanco quondam Iohannis de Cracovia publicus auctoritate apostolica notarius 1361 Sept. 15, Gnezne; sententiam diffinitivam, quam tulerat Nicolaus cancellarius Gneznens. ecclesie s. a. d. et l. tanquam superarbiter, et Martinus archidiacon. et Iohannes Falonis canonicus Gneznens. ecclesie 1361 Aug. 25, Gnezne, tanquam arbitri ab Iaroslao archiepiscopo ad limitandum dioeceses Gneznensem et Poznaniensem electi, in formam publicam redigit.
Pergam. orygin., u którego na sznurku jedwabnym, zielon. przywieszona okrągła pieczęć Mikołaja archidiakona, przedstawia zgłoskę wielkie @B@ alfabetu Gotyckiego, przeplecioną w podłuż Krzyżem Łacińskim; napis: S. Nicolai Cancell. Gnezn. Przy końcu, obok oświadczenia notarii publici, Signum tegoż narysowane.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 157.

In nomine Domini amen. Anno Nativitatis eiusdem M.CCC.LX. primo, Indictione XIIII, XV die mensis Septembris, hora quasi sexta, Gnezne in sala reverendi in Christo patris et domini, domini Iaroslai Dei gracia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, in mei notarii et testium infrascriptorum presencia honorabilis vir dominus Nicolaus cancellarius ecclesie Gneznensis sedens pro tribunali, sentenciam diffinitivam tamquam superior coarbiter in carta papyrea legit, tulit solempniter et publicavit. Cuius quidem sentencie tenor per omnia sequitur in hec verba: (Sequitur diploma Nr. 1461).
Tenor autem prime sentencie per ipsum dominum Nicolaum cancellarium approbate, de verbo ad verbum noscitur esse talis: (Sequitur diploma Nr. 1460.)
Qua sentencia perlecta, iidem domini Martinus archidiaconus et Iohannes Falonis canonicus prefate ecclesie Gneznensis, tamquam laudatores et amicabiles compositores, ipsam per me in formam publicam reponere pecierunt. Quam quidem sententiam, prout legere audivi et demum solus auscultavi, ex debito officii mei nichil addens vel minuens in hanc formam publicam reposui diligenter. Actum anno, Indictione, die, mense, hora et loco quibus supra, presentibus discretis viris, dominis Iacobo de Coldramb, Andrea de Gwozdow, Nicolao de sancto Nicolao apud Gneznam, et Nicolao de Szun rectoribus ecclesiarum, aliisque pluribus fide dignis. Sigilla autem predictorum dominorum arbitrorum huic sentencie duo rotunda erant appensa, et subscripcio notarii erat talis:
Et ego Hanco quondam Iohannis de Cracovia, publicus auctoritate apostolica notarius, dictis leccioni, publicacioni presens interfui et omnes et singulas clausulas continentes (sic) in dicta sentencia diligenter auscultavi, et ad peticionem predictorum dominorum Martini archidiaconi et Iohannis Falonis canonici prenarrate Gneznensis ecclesie, eandem sentenciam diffinitivam in hanc formam publicam redegi, meis consuetis signo et nomine consignando cum testibus suprascriptis in testimonium premissorum. Actum anno, Indictione, die, mense, hora et loco ut supra, presentibus honorabilibus et discretis viris, dominis Martino archidiacono, Kelczone scolastico, Clemente canonico Gneznensibus, fratre Nicolao confessore curie dicti domini archiepiscopi, et Nicolao dicto Wylkowsky canonico Lanciciensi, testibus ad premissa. Et ad evidenciam pleniorem, sigillum sepedicti domini Nicolai cancellarii Gneznensis presentibus est appensum.
Coldramb, Kołdrąb. Gwozdow, Gozdowo. Szun, Żoń.


Dokument Nr 1463
Kazimirus rex Polonie etc. 1362 Ian. 16, Lando; civitati Kalisz villam Tyniec hac conditione donat, ut in fluvio Prosna, per spatium unius milliaris ultra coenobium de Ołobok usque Kalisz civitas praedicta viam faciat pro navigatione aptam.
Pergam. orygin., u którego od przywieszonéj pieczęci pozostał sznurek jedwabny, czerwony.
Warszawa. Biblioteka prywatna. Diplomata.

In nomine Domini amen. Diversa negocia fiunt apud homines, que procedente cursu temporis vacillant tradita oblivioni, nisi pagine inscripcione testiumque fide dignorum suffragio fuerint lucide roborata. Eapropter nos Kazimirus, Dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracovie, Sandomirie, Syradie, Cuyavie, Lancicie, Dobrinie, Russie Pomoranieque dominus et heres, notum facimus universis presentibus et futuris presencium noticiam habituris, quod consideratis dignis ac multiplicibus obsequiis, que nobis fideles nostri cives Kalisienses exhibuerunt et adhuc concedente Domino exhibere sunt parati, volentes itaque utilitates eiusdem nostre civitatis Kalisiensis peramplius ampliare, damus ac iungimus pro melioracione dicta nostre civitatis nostram villam Tynecz vulgariter nuncupatam, sitam in foribus eiusdem civitatis, dictis civibus et civitati nostre predicte Kalisiensi in perpetuum; ita, quod kmetones seu incole dicte wille Tynecz eo iure gaudebunt, quo suburbani ceteri eiusdem civitatis gaudent. Pro quo, seu racione eiusdem donacionis, dicti cives Kalisienses in flumine Prosna wlgariter nominato viam facient temporibus perpetuis, per quam plawstra lignorum debent transitum sine impedimento aliquo habere: incipiendo ultra cenobium Olobok a spacio unius miliaris, usque usque (sic) ad dictam civitatem Kalissiensem, taliter, quod spacium in dicto flumine in latitudine a litore usque ad aliud litus debet esse duodecim ulnarum. Que litora dicti fluminis si aliquo modo destruerentur, dicti cives Kalisienses suis sumptibus obligaverunt se et suos posteros temporibus perpetuis reformare, quocienscumque et quomodocumque destruerentur. Volumus eciam, quod domini spirituales et seculares, cuiuscumque condicionis, status seu dignitatis existant, qui habent vel habebunt aggera seu quecumque obstacula in dicto flumine Prosna infra spacium prenominatum, ut quilibet eorum in suo aggere sive obstaculo proprii laboribus penis debet parare seu facere meatum aque, qui dicitur in wlgari opusta, in latitudine eciam duodecim ulnarum, ita, quod plawstra lignorum sine aliquo inpedimento possint et valeant transduci, seu quecumque naves. Quam quidem donacionem seu adiunccionem dicte ville Tynecz predictis civibus seu civitati Kalisiensi perpetuis temporibus duximus confirmandam. In cuius rei testimonium, presentes scribi et nostri sigilli munimine iussimus communiri. Datum et actum Lando die dominica qua cantatur Omnis terra, sub anno Domini M.CCC.LXII, presentibus hys: Alberto palatino Cuiaviensi, Floriano cancellario Lanciciensi, Wirbantha Poznaniensi, Dobeslao Crusviciensi, Mathia Wladislaviensi, Laurencio Landensi castellanis, Stanislao iudice Cuyaviensi, et aliis quam pluribus fide dignis.