KODEKS DYPLOMATYCZNY
WIELKOPOLSKI.
CODEX DIPLOMATICUS
MAIORIS POLONIA.


CODEX DIPLOMATICUS
MAIORIS POLONIA
DOCUMENTA, ET IAM TYPIS DESCRIPTA, ET ADHUC INEDITA COMPLECTENS,
ANNUM 1400 ATTINGENTIA.
EDITUS CURA
SOCIETATIS LITERARIAE POZNANIENSIS.
TOMUS II
COMPREHENDIT
NUMEROS 617-1292
ANNOS 1288-1349.
POZNANIAE.
SUMPTIBUS BIBLIOTHECAE KORNICENSIS.
TYPIS J. I. KRASZEWSKI (Dr. W. ŁEBIŃSKI).
1878.


KODEKS DYPLOMATYCZNY
WIELKOPOLSKI
OBEJMUJĄCY DOKUMENTA TAK JUŻ DRUKOWANE, JAK DOTĄD NIE OGŁOSZONE,
SIĘGAJĄCE DO ROKU 1400.
WYDANY STARANIEM
TOWARZYSTWA PRZYJACIÓŁ NAUK POZNAŃSKIEGO.
TOM II
ZAWIERA
NUMERA 617-1292
LATA 1288-1349.
POZNAŃ.
NAKŁADEM BIBLIOTEKI KÓRNICKIEJ.
DRUKIEM J. I. KRASZEWSKIEGO (Dr. W. ŁEBIŃSKI).
1878.


INDEX TOMI II.

617
Premilz dux Polonie 1288 Mart. 17, in Luckna; renovat donationem hominum, monasterio de Łekno ab avis et atavis suis factam

618
Premizel secundus dux Maioris Polonie 1288 Apr. 23, in Gnezdna; impetrat a Iacobo archiepiscopo Gneznensi, ut commutet decimas villarum suae ecclesiae in castellania de Nakło cum decimis villarum monasterii Byszewo, iacentium in regione oppidi Koło

619
Secundus Premisl dux Polonie 1280 (sic) Mai. 12, in ecclesia Poznaniensi; dat ecclesiae Poznaniensi pro villa eiusdem forensi Skrzynno, villas Lubnica, Zemsko, Witomyśl et partem villae Biała, libertatibus antiquarum villarum eiusdem ecclesiae munitas; praedictam vero villam Skrzynno commutat cum Mistivoyo duce Pomeraniae pro castro Wyszogród.

620
Mstivius dux Pomoranie 1288 Mai. 14, in Repka; impetrat una cum Premislone duce Poloniae a Iacobo secundo, archiepiscopo Gneznensi, ut villam ecclesiae ipsius, dictam Ujma mała, cum villa Gardna commutet.

621
Secundus Premisl dux Polonie 1288 Mai. 17, in Poznan; hereditatem Jaktorowo, ab Anthonio et Woyslao et heredibus Dobesii comiti Boguslao castellano de Ujście resignatam, ab omni solutione facit immunem, et facultatem eandem iure Theutonico locandi concedit

622
Premisl secundus dux Polonie 1288 Mai. 21, in Poznan; approbat ordinationem militis Dirzicraii, qua filiolos ipsius Iesconem et Iaroslaum successores in hereditatibus suis constituit, filiae vero villam Bronowo assignat

623
Wladysslaus dux Lanchicie et Cuiaviens. 1288 Iun. 13, in Bzesche; protestatur una cum fratre suo duce Kazimiro, Venceslaum scolasticum ecclesiae de Włocławek, partem hereditatis Zbląg, quam iure Novi fori locare concedit, nepotibus suis comiti Bernardo et fratri eius Venceslao contulisse

624
Secundus Premisl dux Polonie 1288 Iun. 30, Poznanie; ratam habet donationem 5 mansorum liberorum in villa Cieśle, quos capellanus suus Gregorius Boguslao, filiastro ipsius, dederat

625
Premisl secundus dux Polonie 1288 Iun. 30-Iul. 6, Poznanie; confert antiquam civitatem Śródka ecclesiae Poznaniensi

626
Vide in loco sequenti Nrum 646 et "Dodatki."

627
Wladyssaus cum fratre suo Kazymiro duces Lanchicie et Cuiavie 1288 Iul. 12, in Bresche; concedunt magistro Wenceslao scolastico de Włocławek facultatem, villam ipsius Zbląg iure Theutonico locandi

628
Iohannes episcopus Poznaniens. 1288 Iul. 15, in Iashcovo; ecclesiae de Lusowo 8 villas in parochiam addit, et decimas de aliis villis concedit.

629
Secundus Premisl dux Polonie 1288 Aug. 15, in Dlusco; confirmat commutationem hereditatis comitis Iohannis de Sługocin et filiorum eius dictae Lipia góra, quam amplis munit privilegiis, cum villa monasterii de Ląd, nomine Myślibórz

630
Iacobus archiepiscopus s. Gneznens. ecclesie 1288 Aug. 24, in Gnezna; commutat decimas ecclesiae suae de pluribus villis, cum quibusdam decimis monasterio de Ląd pertinentibus

631
Premizl secundus dux Maioris Polonie 1288 Sept. 3, in Gnezdna; ratam habet donationem villae Zabartów, quam monasterium de Ląd ecclesiae Gneznensi, ratione compensationis in commutatione quarundam decimarum, contulerat

632
Premisl secundus dux Polonie 1288 Nov. 5, in Dlusco; protestatur, Iohannem episcopum Poznaniensem cum Prutenis suis, ratione decimarum de duabus villis apud Biechowo sitis, compositionem fecisse. (Diploma rescriptum 1295 Apr. 4-9, Poznanie)

633
Reynoldus advocatus Poznaniens. 1288 Dec. 6, in Poznan; vendit molendinum suum, situm in antiqua civitate Poznań, Thiloni praeposito de Santok et fratribus ipsius

634
Secundus Premizl dux Polonie 1288 Dec. 6, Poznanie; confirmat venditionem molendini advocatiae Poznaniensis in antiqua civitate siti, quod Reynold advocatus Thiloni praeposito de Santok et fratribus ipsius resignaverat

635
Secundus Premisl dux Polonie 1299 (sic) Ian. 22, in Poznania; recipit civitatem Buk in suam protectionem, et ab omni theloneo absolvit

636
Secundus Premizl dux Polonie 1289 Mart. 31, in Lenda; concedit coloniae monasterii de Ląd, dictae Wola Lędzka, libertatem viginti annorum ab omnibus solutionibus

637
Premizel dux Polonie 1289 Apr. 23, in Brezt; concedit monasterio de Byszewo, ut hereditatem Trzęsacz iure Theutonico locare valeat

638
Iacobus archiepiscopus ecclesie Gneznens. 1289 Aug. 15, Gnezne; ad petitionem Nicolai heredis de Kobylin palatini Kalisiensis, in hereditate praedicta ecclesiam erigi, et de sustentatione eiusdem provideri facit

639
Premisl secundus dux Polonie 1289 Aug. 25, in Gnezna; dotat hereditates Petri Winiarczyk, dictas Wangelniczi et Lagewniczi, qui sibi, dum a duce Boleslao separari cupiens castrum Gneznense furtive exiret, auxilium praebuerat, plurimis libertatibus et immunitatibus

640
Przemizl secundus dux Polonie 1289 s. d., in Kalis; confert civitati Kalisz omnes apothecas institorias, quae in circulo fori ibidem possint aedificari

641
Premislz secundus dux tocius Polonie 1298 (sic) Sept. 29, in Kalis; concedit comiti Petro Prusinowski ius Theutonicum in hereditatibus eiusdem, dictis Kobierno, Tomnice et Prusinowo

642
Secundus Premizl dux Polonie 1290 Ian. 18, in Dlusco; dat. Zdislao hereditatem Kamień, iure Theutonico locandam

643
Premisl secundus dux Polonie 1290 Apr. 20, in villa Bartosevici; iungit, quantum ad ius Theutonicum, villam Domachowo hereditati Iohannis episcopi Poznaniensis, dictae Zimnowo

644
Premisl secundus dux Polonie 1290 Apr. 24, apud Gneznam; confirmat commutationem hereditatis Iacobi archiepiscopi Gneznensis, dictae Piekarty, cum hereditate Nicolai militis, dicta Złotniki

645
Henricus dux Slesie etc. 1290 Iun. 23, in Wratislavia; testamentum condit.

646
Iohannes Poznaniens. episcopus 1290 Iun. 30-Iul. 5, Poznanie; ecclesiam in Mieszków consecrat, et decimas de duabus villis eidem donat

626
Premisl secundus dux Polonie 1290 Iul. 9, in terra Rudensi; ratam habet venditionem sex mansorum in villa sua Borkowo, quos Thilo civis de Kalisz Arnoldo filio Iohannis resignaverat, de quibus vero duos et quartale tertii, nondum liberos, amplis libertatibus munit

647
Premizlius dux Polonie etc. 1290 Aug. 24, Cracovie; Alberto decano Cracoviensi 100 marcas argenti de media parte proventuum zuppae Cracoviensis confert

648
Secundus Premisl dux Polonie etc. 1290 Sept. 6, Cracovie; dat Gerardo civi Cracoviensi civitatem Domus s. Sepulchri, dictam Miechów, de iure Polonico in ius Theutonicum transferendam

649
Premislius secundus dux Polonie Maioris etc. 1290 Sept. 8, Cracovie; Gerardo et Henrico dictis Borus, civibus Cracoviensibus, proventus przystaw nuncupatos confert

650
Secundus Premislius dux Polonie etc. 1290 s. d., Cracovie; concedit omnibus villis monasterii de Tyniec ampla privilegia

651
Premislius dux Polonie et Cracovie 1290 Sept. 12, Cracovie; decimam de media parte proventuum zuppae Cracoviensis, Paulo episcopo Cracoviensi eiusque successoribus confert

652
Premislius dux Polonie et Cracovie 1290 Sept. 12, Cracovie; decimam de media parte proventuum zuppae Cracoviensis, Paulo episcopo Cracoviensi eiusque successoribus confert

653
Premisl secundus dux Polonie et Cracovie 1290 Sept. 14, in Poznan; confirmat litteras, quas dederant monasterio Paradyż: Bolezlavus dux Gneznensis et Premislo dux Poznaniens. 1278 Ian. 6, in Pobodis, et insuper villam Mochy monasterio de Wieleń, praedicti filiae confert

654
Iacobus archiepiscopus Gneznens. 1290 Oct. 14, in Synodo Gneznensi; edit quaedam Statuta, quorum fragmenta tantum supersunt

655
Iacobus secundus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1290 Octob. 21, apud Gneznam; confert monasterio de Byszewo decimas suae ecclesiae in villis territorii de Nakło, monasterio adiacentibus; pro his vero, decimas ecclesiae de Dobrowo recipit

656
Bertholdus abbas cenobii de Byssovia 1290 Oct. 21, apud Gnezdnam; commutat ecclesiam in Dobrowo et decimas ad eam pertinentes pro decimis villarum mensae archiepiscopalis Gneznensis, in castellania de Nakło sitarum

657
Mistciuvius dux Pomoranie 1290 Octob. 23, in Gnezna; comiti Nicolao palatino Kalisiensi villas Łubnia et Dąbrowa confert

658
Miscyvius dux Pomeranie 1290 Oct. 23, in Gnezna; comiti Nicolao palatino Kalisiensi villas Łubnia, Dąbrowa et Kiszewy cum quibusdam villis et lacubus adiacentibus confert

659
Mscug dux Pomoranie 1290 s. d., in Gnezna; vendit ecclesiae Gneznensi villas Gruczno et Kozielec

660
Premisl secundus dux Maioris Polonie et Cracovie 1290 Oct. 29-Nov. 2, in Gnezdna; confirmat quasdam donationes, Iacobo archiepiscopo Gneznensi a Boleslao quondam duce Cracoviae, Conrado et Boleslao ducibus Mazoviae, factam. (Confr. Nr. 580)

661
Premisl secundus dux Polonie et Cracovie 1290 Nov. 11, in Pizdry; permittit villam s. Sepulchri dictam Cantrino (?) iure Theutonico locare.

662
Premisl secundus dux Polonie et Cracovie 1290 Nov. 15, in Dlusco; ratam habet locationem civitatis Słupca iure Theutonico, a Iohanne episcopo Poznaniensi factam

663
Henricus dux Slesie etc. 1290 s. d. et l.; dimittit 15 mansos villae Przyczyna civibus de Wschowa pro decem mansis, de quibus censum sibi solvere tenentur

664
Premisl dux Polonie 1291 Ian. 5, in Kalis; confirmat venditionem trium mansorum in villa Warangowicz, quos Marsalcus et Paulus, servitores sui, ecclesiae Gneznensi resignaverant

665
Secundus Pramuzel dux Polonie et Cracovie 1291 Ian. 6, in Kalis; civitati Kalisz pro ipsius reformatione censum sui venditorii pannorum et utilitates de omnibus cameris confert

666
Iacobus secundus archiepiscopus Gneznens. 1291 Ian. 25, in Uneyow; protestatur, se, si a monasterio de Byszewo omnes pertinentias ad ecclesiam de Dobrowo spectantes obtinere posset, eidem monasterio de duabus decimis provisurum

667
Comes Iohannes Cechoslai filius de Galevo 1291 Mai. 25, in Cosmin; hereditatem suam Radlin, Martino dicto de Staniewo iure Theutonico locandam confert

668
Nicolaus Pp. IV 1291 Iun. 9, apud Urbem veterem; concedit Conventibus sororum sub cura fratrum Ordinis Praedicatorum viventibus, ut a contribuendo in exactionibus vel collectis aliquibus, a legatis apostolicae Sedis impositis, sint liberi

669
Nicolaus Pp. IV 1291 Iun. 17, apud Urbem veterem; mandat Ordini Theutonicorum, archiepiscopum Gneznensem contra oppressores defendat

670
Primusil dux Polonie 1291 s. d. et l.; monasteria de Oliwa et de Żarnowiec sub suam protectionem suscipit, et possessionem omnium ipsorum hereditatum confirmat

671
Nicolaus Pp. IV 1291 Iun. 27, apud Urbem veterem; confirmat donationem villae Piątkowo, a Premisl duce Poloniae conventui sanctimonialium Ordinis sancti Benedicti Poznaniae factam

672
Premisl secundus dux Polonie 1291 Aug. 1, in Pisdri; confert Henrico civi de Pyzdry villam Wrąbczyn, iure Theutonico locandam

673
Premisl secundus dux Polonie et Pomeranie 1291 Aug. 18, in Dlusco; villis monasterii de Ląd exemptionem a viciniis de Lądek, Biała et Sławsk adiudicat

674
Secundus Premisl dux Polonie 1291 Sept. 1, in Kalis; confert civitati Kalisz duodecim mansos pro pascuis, simul et priorem donationem eorundem, a Boleslao duce Poloniae factam, confirmat

675
Nicolaus Pp. (IV) 1291 Septemb. 22, apud Urbem veterem; confirmat donationes et libertates, coenobio de Ołobok a Vladislao Odonis, duce Kalisiensi, anno 1213 Octob. 20, in Kalisz, concessas. (Cnfr. Nr. 81).

676
Nicolaus Pp. IV 1291 ..., apud Urbem veterem; confirmat omnes immunitates, a praedecessoribus suis, nec non et libertates, a principibus et aliis fidelibus coenobio de Ołobok indultas et concessas

677
Premisl secundus dux Polonie 1291 Oct. 16, in Poznania; ratificat venditionem hereditatis Drobnin quam filii Petri comiti Bogumilo resignaverant, eamque, amplissimis libertatibus munitam, iure Theutonico locare concedit

678
Secundus Premisl dux Maioris Polonie 1291 Oct. 21, in Gnezna; roborat commutationem hereditatum monasterii Ląd, vocatarum Głowiew, Sławsk et Chocicza, cum hereditate comitis Sendyvoii subcamerarii, dicta Kopojno, quam amplissimis munit privilegiis

679
Frat. Bernhardus dictus de Evirsten preceptor Domorum milicie Templi etc. 1291 Nov. 13, Poznania; protestatur, se omnia bona, in terra Czaplinek quondam a duce Premisl Domui sui Ordinis collata, a Iohanne episcopo Poznaniensi Theutonicali iure collocanda recepisse, conditione tamen decimas ecclesiae Poznaniensi solvendi

680
Premisl secundus dux Polonie 1292 Febr. 10, in Dlusco; hereditatem servitoris sui Iacobi, dictam Dzierzysław, amplissimis dotat privilegiis, simulque concedit, ut iure Theutonico locari valeat

681
Iacobus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1292 Febr. 20, apud Opatoviam; mandato apostolico conservator coenobii de Ołobok constitutus, magistrum Nicolaum cantorem Poznaniensem et praepositum Kalisiensem ad praedictum officium subdelegat

682
Premisl secundus dux Polonie 1292 Mai. 6, in Poznania; vendit villas Zarmino et Nochowo scultetis Zachariae et Wilhelmo fratribus, iure Theutonico locandas

683
Premisl secundus dux Polonie 1292 Mai. 26-31, in Poznan; sculteto de Jerzyce interdicit, ne quemquam de civibus Poznaniensibus, in Poznan residentibus, solummodo ad agros colendos in villam suam recipiat

684
Premisl dux Polonie 1292 Mai. 26-31, in Poznania; absolvit Petrum scultetum de Jerzyce ab impetitione Rinoldi sculteti civitatis Poznań, et villam eius quibusdam munit privilegiis

685
Premisl secundus dux Polonie 1292 Sept. 29, in Kalis; ratam habet commutationem hereditatis Woislai filii Goslai, dictae Niałek, cum hereditatibus Wislai filii Gerlachonis, dictis Wrąbczyn et Bieganin, ante quinque annos factam

686
Premisl secundus dux Polonie 1292 s. d., in Kalis; absolvit universos homines, terram suam ratione mansionis per Ołobok intrantes, et mercatores de Kalisz eandem viam transeuntes, a solutione thelonei

687
Premisl secundus dux Polonie 1292 Oct. 21, in Tremesna; confirmat privilegium, quod dederat monasterio de Trzemeszno pater suus: Premisl dux Polonie 1251 Apr. 25, in Poznan; et monasterium praefatum a solutione collectae, quae poradlne appellatur, absolvit

688
Eufrosina ducissa Kuiavie etc. 1292 Oct. 27, in Lanchicia; dat ecclesiae Gneznensi villam Ujma mała

689
Przemisl secundus dux Maior. Polonie 1292 Oct. 28, in Poznan; dat villam Skórzewo et partem villae Młodasko Capitulo Poznaniensi, receptamque pro eisdem villam Krosno, se comiti Nicolao palatino Kalisiensi contulisse protestatur

690
Sixtus et Wirbentha heredes de Clesczew 1292 Nov. 11, in Koberzno; vendunt scultetiam in hereditate Kleszczew, quam iure Theutonico locare decernunt, Martino et Venceslao fratribus

691
Secundus Premisl dux Polonie 1292 Dec. 21, in Conino; protestatur, tironem quendam dictum Clamping vendidisse duos mansos liberos in villa Tykadłów, quorum incolis multa privilegia largitur, cuidam Francisco

692
Premislius secundus dux Maioris Polonie etc. 1293 Ian. 7-12, in Kalis; dat ecclesiae Gneznensi in recompensatione damnorum, quae occasione guerrarum super dominio terrarum Cracoviae et Sandomiriae fuerat passa, quasdam summas pecuniae in suppa ducatus Cracoviensis locatas, seseque defensorem eiusdem ecclesiae declarat

693
Premisl secundus dux Polonie 1293 Febr. 10, in Posnania; ratam habet donationem villae Tarnowo, a Philippo archidiacono Gneznensi, Sandivogio subcamerario Kalisiensi, Nicolao palatino de Tczew et Michaele subpincerna Kalisiensi, filiis quondam Iankonis, ecclesiae Poznaniensi factam

694
Premisl secundus dux Polonie 1293 Apr. 19, in ecclesia Poznaniensi; villam Kobylniki et oppidum Śródka ecclesiae Poznaniensi ea conditione confert, ut ante suum et coniugis suae sepulcra horis canonicis luminaria alantur

695
Secundus Premizl dux Polonie Maioris 1293 Apr. 23, in Gnezdna; concedit monasterio Ląd, ut hereditatem Jaroszyn, plurimis a se immunitatibus dotatam, iure Theutonico locare valeat

696
Iacobus archiepiscopus s. Gneznens. ecclesie 1293 Apr. 25, s. l.; confert monasterio Ląd decimas in villis quibusdam, ipsi monasterio proximioribus; pro quibus hereditates Gosławice et Zabartów cum decimis in quibusdam villis remotioribus accipit

697
Iacobus Gneznens. archiepiscopus 1293 Apr. 26, in Gnezna; commutat villam suae ecclesiae dictam Pikarty, cum villa Nicolai filii Abrahae, vocata Złotkowy

698
Secundus Premisl dux Polonie 1293 Mai. 24, in Dlusco; ratam habet permutationem villae ecclesiae Gneznensis, dictae Biskupice, pro villa Sixti et Wirbentae, filiorum Wirbentae, nomine Lisków

699
Naceslaus heres de Dobrossulow 1293 Iun. 24, in Casimir; dat Henrico villam suam Dobrosołowo, iure Theutonico locandam

700
Premisl secundus dux Polonie 1293 Iun. 29, in Poznan; protestatur, Nicolaum et Iohannem, filios b. m. Bozathae, ratione hereditatis Lubrza cum monasterio Paradyż concordiam fecisse

701
Secundus Premuzl dux Polonie 1293 Iun. 30, in Poznania; confert comiti Tarscin hereditatem Ostrów, multis a se immunitatibus dotatam

702
Premisl secundus dux Polonie 1293 Iun. 30-Iul. 5, in Poznan; confirmat donationem hereditatis Mascovo, a Iohanne et filio eius Iacobo monasterio de Zemsko factam

703
Henricus dux Silesie et dominus Glogovie 1293 Iul. 12, Stinavie; liberat fratres monasterii Paradyż, venientes ad fora in civitates sui ducatus, ab extorsione thelonei

704
Premisl secundus dux Polonie 1293 Aug. 6, Poznanie; protestatur, Conradum, filium quondam Manczonis militis, hereditatem Rębowo Iohanni episcopo Poznaniensi in 30 marcis certa conditione pignori obligavisse

705
Premisl secundus dux Polonie 1293 Aug. 6, Poznanie; protestatur, Sandivogium heredem de Kolnica, filium quondam Iacobi militis, hereditatem Rogusko Iohanni episcopo Poznaniensi pro 80 marcis pignori obligavisse

706
Secundus Premizl dux Polonie 1293 Aug. 11, in Poznan; protestatur, Nesul et Iohannem fratres et Petrum filiolum ipsorum, partem hereditatis Kierzno, quibusdam privilegiis a se munitam, filiolae ipsorum Katharinae et marito eius Pelegrino resignavisse

707
Wladysslaus dux Syradiens. et Cuyaviens. 1293 Aug. 20, in Bresche; commutat hereditates suas Niewodniki et Cieślin, cum hereditatibus monasterii Ląd, dictis Kłobia et Choceń

708
Wladysslaus dux Cuyaviens. et Syradiens. 1293 s. d., aput Bresche; villas monasterii de Trzemeszno in ducatu Cuiaviensi sitas, a iurisdictione castri Kruszwica eximit

709
Woyzech de Lubenow castellan. de Banscin 1293 Sept. 29, s. l.; famulo suo Theodorico quatuor mansos liberos in villa Sczaniec donat

710
Com. Voych de Lubolov 1293 Nov. 30, s. l.; famulo suo Theodrico 14 mansos liberos in villa Kręsko et 2 in villa Sczaniec confert

711
Premisl secundus dux Polonie 1293 Dec. 28, in Kalis; confirmat privilegia, quae dederant coenobio de Ołobok: Wladislaus ducis Odonis filius dux de Kalis 1213 Octob. 20, s. l.; et Premisl et Boleslaus fratres uterini duces Polonie 1253 Mai. 11, in Gnezna; et antiquis nova addit

712
Premisl secundus dux Polonie 1278 (sic) Mart. 30, Kalis; confirmat privilegium, quod dederat monasterio sancti Laurentii ante Kalisz Mesco filius Boleslai dux Polonorum s. a. d. et l., et confirmato nova addit

713
Premisl secundus dux Polonie 1294 Apr. 16, in Poznania; ecclesiae Poznaniensi villam Parusewo restituit

714
Premisl secundus dux Polonie 1294 Mai. 27, apud Chodecz; concedit rectori ecclesiae s. Adalberti apud Kalisz, ut villam eiusdem ecclesiae, dictam Sierzchów, iure Theutonico locet

715
Msciwgius dux tocius Pomoranie 1294 Iun. 15, in Slupzk; confert ecclesiae Poznaniensi villam Rębowo, eiusque incolas ab omni exactione cuiuslibet servitutis absolvit

716
Mstugius dux Pomoranie 1294 s. d., in Slupsk; ecclesiae Gneznensi hereditatem Dobieszewo confert, eiusque incolas pluribus libertatibus dotat

717
Mestwinus dux Pomeranie 1294 s. d. et l.; confirmat donationem villae Bruzdzewo, a Iolanta ducissa Poloniae ecclesiae Gneznensi factam, eiusque incolas libertatibus antiquarum villarum ecclesiae praedictae dotat

718
Premisl secundus dux Polonie 1294 s. d., aput Carnin; confert comiti Miroslao filio Pretpelci, in omnibus bonis eius ius Theutonicum cum omni iure altiori adhibendum

719
Premisl secundus dux Polonie 1294 s. d., in Poznan; roborat privilegium, quod dederat monasterio de Lubin: Premisl dux Polonie 1242 s. d., in Poznan, simul et omnes possessiones et iura eiusdem monasterii confirmat

720
Secundus Premisl dux Polonie 1294 Iun. 30, in Pobedzisk; confirmat commutationem hereditatis Martini Crispul, armigeri, dictae Oczkowice, cum scultetia sortis hereditatis Krobia, quam praedictus Martinus et Thomka custos Poznaniensis, Thomas subcamerarius ducissae et Boguslaus plebanus de Witomyśl, filii quondam Unenthae secum fecerant

721
Premisl secundus dux Polonie 1294 Iul. 27, in Censzim; ratam habet commutationem villae Daleborii et Andreae fratrum, dictae Gałęzewo, cum villis ecclesiae Poznaniensis, dictis Uścięcin et Parusewo

722
Premisl secundus dux Polonie 1294 Aug. 10, in Kalis; quosdam invasores possessionum ecclesiae Gneznensis, civitati Kalisz vicinarum, bonis privat, eademque dictae ecclesiae ascribit

723
Premisl secundus dux Polonie 1294 Aug. 10, in Kalis; hortulanos in antiqua civitate Kalisz iure Theutonico locat

724
Secundus Premisl dux Polonie Maioris 1294 s. d., in Swece; confirmat omnes donationes et libertates, quas Msciugius dux Pomeranorum ecclesiae s. Iohannis Baptistae in Swormagac contulerat

725
Primiszil dux Polonie 1297 (sic) Oct. 9, in Gdancek; confirmat omnes donationes et privilegia, monasterio de Pelplin a Samborio et Mestwino, quondam ducibus Pomeranorum, concessa, pro sua vero parte silvam Belski las dictam eidem confert

726
Secundus Premisl dux Maioris Polonie 1294 Oct. 14, in Danzich; confirmat omnes libertates, quas b. m. Mestwinus dux Pomoraniae civitati Elbląg concesserat

727
Iacobus secundus s. Gnezdnens. ecclesie archiepiscopus 1294 Oct. 21, in Uneyow; dat cum consensu sui Capituli Trebezlao filio Wislai villam Bukownica, iure de Środa locandam

728
Comes Nycolaus Gneznens. et Kalisiens. palatinus 1294 Dec. 27, s. l.; vendit Mercloni hereditatem Gełęzewo, iure Theutonico locandam

729
Sandziwogius subcamerarius Kalisiens. 1294 s. d. et l.; confert Rachgwino villico villas suas Saczyn et Sojaków, iure Theutonico locandas

730
Premisl secundus dux Polonie et Pomeranie 1295 s. d., Poznanie; admittit commutationem partis villae Lubiechowo Bartholomaei et Nicolai, filiorum Manczonis, cum villa ecclesiae Poznaniensis, dicta Crupczino

731
Premisl secundus dux Polonie et Pomeranie 1295 s. d., Poznanie; annuit commutationi villae ecclesiae Poznaniens. dictae Crupczino, pro parte villae Bartholomaei et Nicolai, filiorum Manczonis, dictae Lubiechowo

732
Premislius secundus dux Polonie et Pomoranie 1295 Apr. 6, in castro Swecensi; ratam habet sententiam Boguslai iudicis Gneznens. et Kalisiens., qua villa Sobków ecclesiae de Włocławek contra inpetitionem filiorum Michaelis ceterorumque fuit adiudicata

733
Premisl secundus dux Polonie et Pomoranie 1295 Mai. 12, aput Kalis; confirmat donationem hereditatis Zajączki, a comite Stoygnevo, castellano de Ruda, coenobio de Ołobok factam

734
Bonifatius Pp. VIII 1295 Mai. 30, Anagnie; mandat quibusdam praelatis ecclesiae de Włocławek, ut causam inter episcopum de Chełmno et Iacobum archiepiscopum Gneznensem ratione iuris metropolitici vertentem, decidant

735
Premisl secundus dux Polonie et Pomoranie 1295 Iun. 1, aput Kalis; confirmat adiudicationem sortium hereditatum Smogorzewo et Strzyżewo, ecclesiae Gneznensi contra petitionem Adae Skarga factam

736
Premisl secundus dux Maioris Polonie 1295 s. d., in Gnezna; renovat litteras suas sub antiquo sigillo datas, quibus monasterio sanctae Clarae in Gniezno villam Obora et alias, plurimis privilegiis munitas, contulerat

737
Primislavius secundus rex Polonie et dux Pomeranorum 1295 Iul. 30, in Stolp Pomeranie; monasterio de Buków villam Małków contra petitionem Zimeri Domaradowicz eiusque proximiorum adiudicat, ac privilegia praedicti monasterii confirmat

738
Ottobonus de Placencia etc. domini Pape capellanus etc. 1295 Aug. 1, Anagnie; protestatur, fratrem Petrum de Polonia procuratoribus archiepiscopi Gneznensis et episcopi de Chełmno quosdam iudices deputavisse, apud Włocławek de causa inter ipsos vertente tractaturos, simulque breve apostolicum transsumi facit, quod ediderat: Bonifatius Pp. VIII 1295 Mai. 30, Anagnie

739
Premislius secundus rex Polonie et dux Pomoranie 1295 Aug. 9, in castro Gdanzk; suscipit monasteria de Oliwa et de Żarnowiec sub suam protectionem, possessionem bonorum eorundem confirmat, et incolas multis privilegiis dotat

740
Premislaus secundus rex Polonorum et dux Pomoranie 1295 Aug. 15, in Svece; confirmat omnes possessiones et libertates, concessas monasterio de Żuków a Mistiwogio I, Swentopelcone et Mistiwogio II, ducibus quondam Pomoranie, et antiqua novis privilegiis augmentat

741
Swenso palatinus Gedanens. etc. et ceteri iudices 1295 Aug. 16-21, in castro Slawen Pomeranie; protestantur, Zimerum Domaradowicz et cognatos eius ab impetitione dimidietatis villae Małków in favorem monasterii de Buków destitisse

742
Bonifatius Pp. VIII 1296 Ian. 5, Rome apud s. Petrum; mandat episcopo de Chełmno, ut bona a monasterio Ląd alienata eidem restitui curet

743
Premisl rex Polonie et dux Pomeranie 1296 Ian. 25, in Poznan; claustrum sororum Ordinis Praedicatorum Poznaniae fundat, plurimis possessionibus, reditibus et libertatibus dotat, collationes a terrigenis ei factas confirmat, et ipsum in suam curam et regimen assumit

744
Premisl secundus rex Polonie et dux Pomeranie 1296 Febr. 3, apud Pisdri; monasterio de Lubin iurisdictionem et iura, quibus ipse utitur, concedit; incolis vero villarum eiusdem amplissima privilegia largitur

745
Wladislaus dux Polonie etc. 1299 Mart. 10, in Crivin; cum Henrico duce Silesiae pacem ratione successionis in regno Poloniae init et Maiorem Poloniam dividit

746
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1296 Mai. 2, Poznanie; comiti Nicolao palatino Pomoraniae villas Gościejewo et Olszyna, plurimis libertatibus dotatas, confert

747
Comes Gerwardus dominus et heres in Cosuth 1296 Mai. 19, s. l.; Cristiano sculteto molendinum in villa Koszuty confert

748
Wladizlaus regni Polonie etc. dux 1296 Iun. 6, ante Cosczan; confirmat venditionem sortis Grodzisk, monasterio Paradyż a comite Petro de Glińsk resignatae

749
Wladislaus regni Polonie etc. dux 1296 Iun. 6, ante Coczan; comiti Gnewomiro iudici Poznaniensi villam Tomyśl confert

750
Bervoldus castellanus Kalisiens. 1296 Iul. 1, Poznanie; recognoscit, se decimas de novalibus villae suae Siedlemin, de gratia Iohannis episcopi Poznaniensis, tantum ad tempus vitae suae recepisse

751
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1296 Aug. 6-11, Poznanie; ratam habet donationem villae Sokolniki, quondam a Premislio rege Poloniae comiti Nicolao palatino Pomoraniae factam

752
Nycolaus palatinus Kalisiens. 1296 Sept. 16, Poznanie; commutat hereditatem Głowczyn cum villa ecclesiae Poznaniensis, dicta Marlewo

753
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1296 Oct. 6, Pyzder; confirmat donationem villae Broniki, a comite Ozia, thezaurario Lendensi, monasterio Ląd factam

754
Iohannes Poznaniensis episcopus 1296 Oct. 16, Poznanie; ad petitionem comitis Nicolai, palatini Kalisiensis, collegiatam saecularium clericorum in Głuszyna instituit

755
Iohannes Poznaniens. episcopus 1296 Oct. 17, Poznanie; villam ecclesiae Poznaniensis, dictam Morownica, iure Theutonico locandam Daloni servitori suo tradit

756
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1296 Oct. 27, Kalis; confirmat donationem villarum Mrozin, Dąbrowo, Kiszewy et Lubnia, Nicolao palatino Kalisiensi quondam a Mistivio duce Pomoraniae et Premislio rege Poloniae factam

757
Iohannes Poznaniens. episcopus 1296 Nov. 28, Poznanie; scultetiam in civitate Słupca, iure Novi fori locandam et plurimis privilegiis dotatam, Hermanno civi de Stawiszyn vendit

758
Wladislaus dux Cuyavie etc. 1296 Dec. 28, in Gneczdena; universis civibus de Lübeck securitatem transeundi per sua dominia concedit, eosdemque in suam tutelam recipit

759
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1297 Ian. 1, Pizdri; protestatur, monasterium de Łekno obtinuisse iudicialiter hereditates Bukowie et Bukowiec, quas modo commutationis a filiis Petri de Redgoszcz, Petricone et Vincentio, pro villis Kluczewo et Białośliwie receperat

760
Wladislaus dux regni Polonie 1297 Ian. 18, Kalis; concedit civibus de Kalisz pro reformatione civitatis, census venditorii et omnium camerarum in urbe existentium, omniaque privilegia, a rege Premislio et Boleslao duce quondam Poloniae data, confirmat

761
Vladisslaus dominus regni Polonie etc. 1297 Febr. 22, in Kalis; ratam habet donationem hereditatis Łęg, a comite Dobeslao, filio Creslai de Kościelec, monasterio Ląd factam

762
Iohannes secundus Poznaniens. episcopus 1297 Apr. 18, Poznanie; villam ecclesiae Poznaniensis dictam Lubnica, Iaszkoni et Wlostkoni iure Theutonico locandam tradit

763
Wladislaus dux regni Polonie 1297 Mai. 8, Kalis; concedit libertatem infra 12 annos in medietate hereditatis Smieszków, quam Victor procurator de Kalisz Ottoni filio Malomiri de Bralin vendiderat

764
Iohannes de Lossow Rudolphus de Liwendal capitanei in Meseritz 1297 Mai. 20, in Paradiso; protestantur, Nicolaum et Woyzlawum, fratres germanos, hereditatem ipsorum Wysoka monasterio Paradyż certa conditione inpignorasse

765
Boleslaus dux Masovie et Cyrnensis 1297 Iun. 17, in Zochazof; promittit, se servaturum omnes libertates, villis ecclesiae Poznaniensis in terra de Czersk ab antecessoribus suis concessas

766
Boleslaus dux Mazovie et Cyrnensis 1297 Iun. 17, in Zochazof; ecclesiae Poznaniensi villas Rębowo, Dąbrowa, Barcik, Jamno et Gramzeno donat, incolis quoque earum amplissimas libertates largitur

767
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1297 Dec. 6, in Poznan; confirmat sororibus Ordinis beati Dominici donationem ecclesiae b. Mariae Magdalenae Poznaniae cum proventibus eiusdem, quam b. m. Premisl secundus, rex Poloniae, eisdem pro claustro aedificando fecerat

768
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1297 Dec. 20, in Bresce; ecclesiae Poznaniensi aream iuxta Fratres Praedicatores Poznaniae sitam donat et quibusdam privilegiis munit

769
Wladislaus dominus regni Polonie etc. 1298 Ian. 13, in Dansk; confirmat omnia privilegia, civibus de Elbląg a Mestwino quondam duce Pomoraniae et Premislio quondam rege Poloniae concessa

770
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Ian. 31, in Capitulo Poznaniensi; archidiaconatum Poznaniensem in tres archidiaconatus dividit et administrationem eorum ordinat

771
Wladizlaus dux regni Polonie etc. 1298 Febr. 6, s. l.; commutationem villarum monasterii de Łekno, dictarum Smolino et Zelibore, in Wladislaviensem ecclesiam factam, ratam habet

772
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Febr. 26, Poznanie; monasterium de Obra in suam protectionem recipit et villis ipsius plurimas libertates largitur

773
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Febr. 27, Poznan; liberat cives de Poznań, cum mercimoniis terras dominii sui transeuntes, a solutione thelonei

774
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1298 s. d., Poznanie; confirmat privilegium, quod dederat coenobio de Owińska: Premisl dux Polonie 1252 Apr. 26, Gnezne

775
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 s. d. et l.; confirmat privilegium, quod dederant civitati Poznań: Premisl et Boleslaus, fratres uterini, duces Polonie 1253 s. d., in Poznania

776
Wladizlaus dux regni Polonie etc. 1298 Mart. 4, Kalis; approbat donationem hereditatis Koszuty, a comite Gerwardo, filio Bogusae, monasterio Ląd factam

777
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Mart. 7, Kalis; concedit civibus de Poznań, Gniezno, Pyzdry et Kalisz facultatem puniendi latrones et malefactores, sicut ipse deberet

778
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 13, in Capitulo Poznaniensi; statuit una cum Capitulo suo, ne ecclesiis de novo exortis, in futurum ab episcopis de mensa plus donetur, quam decima quinque mansorum; egregiis tamen personis, de ecclesia sua bene meritis, exceptis

779
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 13, Poznanie; confirmat privilegium, quod dederat ecclesiae de Głuszyna: Iohannes Poznaniens. episcopus 1296 Oct. 16, Poznanie

780
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 17, Poznanie; una cum suo Capitulo statuit, ut villae ecclesiae suae nemini, nisi alicui de collegio eiusdem conferantur, alioque vero modo collatas revocat. Insuper commutationem villarum, inter praedecessorem suum et comitem Gnevomirum iudicem factam, annihilat, villaque Kurowo ut ad eundem Gnevomirum, Witomyśl vero ad suam ecclesiam revertat, mandat

781
Wysslaus episcopus Wladizlaviens. ecclesie 1298 Apr. 18, s. l.; dat monasterio de Łekno decimas in villis Polusyno et Bruthnyno, et pro eis hereditates eiusdem monasterii, dictas Smolino et Zeliborz, recipit

782
Iohannes abbas monasterii de Lukna 1298 Apr. 18, s. l.; dat ecclesiae de Włocławek pro decimis de villis Polusyno et Bruchnino, villas monasterii sui, dictas Smolino et Zeliborze

783
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Apr. 25, in Gnezna; monasterio sanctae Clarae in Gniezno civitatem Kostrzyn cum sortibus adiacentibus nec non alias villas, amplissimis privilegiis munitas confert

784
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 25, in Censzim; privilegium, quod dederat monasterio Ląd: Iohannes episcopus Poznaniens. 1282 Nov. 6, in Censzim, transscribi facit

785
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 25, s. l.; privilegium, quod dederat monasterio Ląd: Paulus episcopus Poznaniens. 1232 Iul. 1, s. l., transscribi iubet

786
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Mai. 15, in Pisdry; comiti Wincentio, castellano de Wieleń, castrum praedictum cum oppido Wronki et quibusdam villis adiacentibus confert

787
Henricus dux regni Polonie etc. 1298 Iun. 24, in Costan; promittit, se omnes libertates, ecclesiae Gneznensi, Poznaniensi et Cuiaviensi in terra Pomoraniae a praedecessoribus suis concessas, servaturum et contra quemlibet defensurum; si vero regias infulas adiutorio episcoporum praedictarum ecclesiarum fuerit assecutus, se tunc curaturum, ut cancellaria regni penes episcopatum Poznaniensem perpetuo permaneat

788
Henricus dux Slezie et dominus Glogovie 1298 Iun. 24, Costan; villam Nacław, libertatibus antiquarum villarum ecclesiae Poznaniensis dotatam ecclesiae praedictae confert

789
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 s. d., in Capitulo Poznaniensi; Cechonico et Sedlico fratribus villam Zemsko certa conditione confert iure de Środa ad locandum

790
Wladislaus dominus regni Polonie etc. 1298 Iul. 6, in castro Stolpensi; confirmat quoddam privilegium, monasterio de Belbuk a b. m. duce Mistivoio a. 1288 concessum, et villam dicti monasterii, dictam Niverun (?), cum villa sua Flinkow commutat

791
Boleslaus dux Mozovie etc. 1298 Aug. 16-21, in Ploczk; indulget archiepiscopis Gneznensibus in castellania de Łowicz ius cudendi monetam, cum moneta Plocensi quoad valorem quidem congruentem, sed forma ab ea differentem

792
Wladislaus dominus regni Polonie etc. 1298 Aug. 30-Sept. 4, in Kalis; cives de Lübeck sub suam suscipit tuitionem; ipsos et bona ipsorum, per terras sui dominii transeuntia ab omni liberat theloneo

793
Wladislaus dominus regni Polonie etc. 1298 Aug. 30-Sept. 4, in Kalis; cives de Lübeck cum mercimoniis dominium suum transeuntes sub suam tuitionem suscipit et multis privilegiis munit

794
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Sept. 9, in Kalis; confirmat privilegium, quod dederat Henrico advocato de Kalisz: Premisl secundus 1282 Iun. 11, in Kalis

795
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Sept. 9, Piysdir; concedit comiti Woyslao, ut villam Wrąbczyn iure Theutonico locare valeat

796
Premisl dux Cuyavie 1253 (sic) s. d., Vladislavie; concedit villis a Boleslao duce monasterio de Mogilno collatis, in suo ducatu sitis ampliores libertates

797
Iacobus secundus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1298 Oct. 23, in Ostrovite parvo; commutat villam mensae suae dictam Pyszczyn et decimas eiusdem, cum villis Capituli Gneznensis, dictis Urbanowo, Brodno et Piechcin

798
Bonifatius Pp. VIII 1298 Nov. 17, Reate; mandat iudicibus, ut decernant, utrum subdelegati, in controversia inter archiepiscopum Gneznensem Iacobum, et Henricum episcopum de Chełmno vertente constituti, sint admittendi, an non

799
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Nov. 19, in Kalis; Bozidario villam suam Rajsko, iure Theutonico locandam vendit

800
Wlodislaus dux regni Polonie etc. 1298 Nov. 21, Kalis; statuit in media parte terrae Kalisiensis, ut quivis homo, de quolibet manso, singulis annis pro reparatione pontis in Kalisz quartale siliginis solvere teneatur

801
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Dec. 14-19, in Kalis; commutat oppidum suum Żerniki, villas Obiecanów et utramque villam Sękorady, cum villa comitis Nicolai palatini Pomoraniae dicta Komorowo, et alia quadam in terra Pomoraniae sita

802
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Dec. 28, in Kalis; confirmat omnia privilegia, Arnoldo advocato de Kalisz a Premislone quondam rege Poloniae concessa

803
Wisslaus Wladislaviens., Iohannes Plocens. et Andreas Poznaniens. episcopi 1298 s. d., apud Gnezdnam; protestantur, Florianum militem de Pątnów hereditatem Pcelino cum hereditate archiepiscopi Gneznensis dicta Brzedno commutasse

804
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Ian. 7-12, in Poznan; confirmat donationem villae Stępowo, domui sanctimonialium Ordinis beati Dominici Poznaniae a comite Vincentio, filio quondam comitis Dirsicragii factam, et incolis eiusdem amplissima privilegia concedit

805
Wladizlaus dux regni Polonye etc. 1298 Ian. 16, in Gnezna; ratam habet ordinationem inter ecclesiam Gneznensem et monasterium de Byszewo factam, vigore cuius praedicta ecclesia Slavantae militi de quibusdam villis et decimis regionis oppidi Koło cesserat, et pro eisdem hereditatem Pieczewo ab eodem monasterio acceperat

806
Wladizlaus dux regni Polonie etc. 1299 Febr. 24, in Vartha; confirmat commutationem sortis hereditatis ecclesiae Gneznensis dictae Białków, cum sorte hereditatis militis Stognevi, nomine Radyczyn

807
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Mart. 19, in Strelna; ratam habet resignationem hereditatis Słupia, quam comes Albertus Gąska comiti Nicolao Jankowicz palatino Kalisiensi vendidit, eandemque hereditatem amplis privilegiis munit

808
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Mart. 27, in Obornik; dat Iohanni filio quondam Dirsislai villam Ostrowkowite, iure patrimoniali possidendam

809
Iacobus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1299 Mai. 1, in Gnezna; villam Wilczków Iohanni episcopo et Capitulo Cracoviensi restituit

810
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Mai. 29-Iun. 3, in Radewo; Petro de Dusden civitatem Nakło, iure Magdeburgensi ad locandum tradit

811
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Iun. 15, in Kalis; ratam habet commutationem hereditatis ecclesiae Gneznensis dictae Grojec, quam Iacobus archiepiscopus comiti Stogneo pro hereditate Grębień dederat

812
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Iun. 24, in Gnezdna; comiti Nicolao Jankowicz, palatino Kalisiensi, omnia iudicia et triginta urnas mellis in castellania de Raciążek, castellaniam de Szczytno cum suo ibidem dominio, et insuper palatiam in terra Zaborensi largitur

813
Hubislaus (de Radostow) 1299 Iul. 7, s. l.; Michaeli scoltetiam in villa Radostowo confert, ut eam iure Theutonico locet

814
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Iul. 18-23, apud Lancyciam; confirmat commutationem hereditatis ecclesiae Gneznensis nomine Ostrów, cum hereditate Petri filii Sulkonis, dicta Ocinek

815
Wladizlaus dux regni Polonie etc. 1299 Iul. 19, in Lanchicia; protestatur, comitem Petrum filium Sulkonis hereditatem Ostrów, tanquam dotem suae sororis, comiti Iohanni, filio Mathiae iudicis Cuiaviae assignasse

816
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Iul. 27, in Bresce; civitati Lübeck scribit, se omnia sua promissa adimplere velle; in prioribus vero litteris suis, se non auxilium in personis praedictorum civium, sed tantum in pecuniis secundum bonam voluntatem ipsorum petivisse

817
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Iul. 27, in Bresce; mandat universitati dignitariorum, magistratuum et quorumlibet officialium, ne a civibus de Lübeck dominium suum cum mercimoniis transeuntibus aliquod theloneum exigant, et ut naufragium passis naves et bona restituant

818
Wladizlaus dux Maioris Polonie etc. 1299 Aug. 23, apud Clankam; iurat, se terras Maioris Poloniae, de Poznań, Pomorze, Łęczyca, Kujawy et de Sieradz, Wenceslao regi Bohemiae tempore praefixo traditurum, et ab eodem rege in feudum recepturum

819
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Sept. 1, in Poznan; civibus Poznaniensibus loco quatuor ballistariorum et quatuor custodum, quos pro custodia civitatis dare promiserat, partem suae hereditatis Górczyn largitur

820
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Sept. 6, Kalis; civibus de Kalisz, Gniezno, Pyzdry, et omnibus qui cum eis stare voluerint, facultatem universos malefactores insequendi et summis poenis coercendi concedit

821
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Sept. 10, in Pysdra; protestatur, hereditatem Dębogóra monasterio de Łekno contra petitionem comitis Rosalii iudicialiter esse addictam

822
Iacobus secundus archiepiscopus s. Gneznens. ecclesie s. a. et d., in Lovich; villam ecclesiae suae dictam Piotrowice, cum villa monasterii in Czersk, nomine Brochów commutat

823
I@o@seph Lanciciens. scolasticus 1299 Sept. 11, in Unyeow; ecclesiae Gneznensi hereditatem Strzelewo confert

824
Andreas episcopus Poznaniens. 1299 Sept. 30, Poznanie; vendit Malostrigio, sculteto de Winnagóra, villam suae ecclesiae dictam Kościanki, iure Theutonico ad locandum

825
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Nov. 11, in castris in Scomlyno; concedit comiti Henrico filio Swentoslai facultatem in hereditate ipsius dicta Rynarzewo, civitatem iure Novi fori locandi

826
Wladislaus heres regni Polonie etc. 1299 Nov. 29, in Poznan; confirmat donationem bonorum hereditariorum Mączniki, Otmarowo, Wirza, Wiele et Pęperzyn, ab Andrea episcopo Poznaniensi et Laurentio fratre eius Poznaniensi Capitulo factam, et villas praedictas libertatibus antiquarum villarum ecclesiae praedictae munit

827
Albertus marchio Brandenburgensis 1299 Dec. 21, in villa Massyn; confirmat monasterio de Zemsko emptionem molendini Vogelsang cum quibusdam utilitatibus

828
Wladislaus heres regni Maioris Polonie etc. 1299 Dec. 30, in Calisch; confirmat privilegium, quod dederat Fratribus hospitalis s. Spiritus in Kalisz: Secundus Premizl dux Polonie 1282 Iun. 6, in Kalis; insuper nova quaedam addit

829
Bertholdus abbas totusque Conventus fratrum de Bissevia 1300 Apr. 16, in Grocno; assignant Iacobo archiepiscopo Gneznensi originalia super commutatione bonorum Dobrów et pertinentiarum, cum villis sui monasterii, in castellania de Nakło sitis

830
Iacobus archiepiscopus Gneznens. 1300 Apr. 24, in Gnezna; monasterium de Byszewo a defensione villae Dobrów cum pertinentiis, quam ab ipso modo commutationis acceperat, absolvit, et pro hereditate Pieczewo, modo simili recepta, decimas in villis Dzidno et Zbrachlin praedicto monasterio confert

831
Fr. Conradus de Lyhtenhagen commendator fratrum domus Theutonice in Elbingo 1300 Iun. 1, in castro Thorun; protestatur, Cristianum, quondam scultetum de Koszuty, molendinum suum ibidem situm monasterio Ląd resignavisse

832
Albertus Romanorum rex 1300 Iun. 29, Moguntie; concedit Wenceslao regi Bohemiae, ut quidquid de terra Maioris Poloniae subiugare poterit, a Romano imperio titulo feodali teneat

833
Premislius dux Cuyavie etc. 1300 Dec. 7, in Iuveni Wladislavia; confirmat venditionem hereditatum Buszkowo et Sitno, quas com. Nicolaus vexillifer Brestens. et sui proximi monasterio de Byszewo resignaverant

834
Nicolaus palatinus Kalisiens. 1300 s. d., Poznan; commutat hereditatem suam dictam Daleszyn, cum hereditate monasterii de Lubin, nomine Szczodrochów

835
Clemens prepositus domus s. Laurencii prope Kalis 1301 Ian. 27, in Solecz; protestatur, se ratione villae Głogowa, episcopis Poznaniensibus tanquam suis ordinariis esse subiectum

836
Lestko, Premisl et Kazimirus, principes Polonie etc. 1301 Apr. 23, Wladislavie; ecclesiae Gneznensi hereditatem Choczessovo donant

837
Iacobus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1301 Mai. 1, in Gora circa Znegnam; protestatur, Henricum Cristanowiz, canonicum Poznaniensem, hereditatem Lubin, eidem ac progenitoribus eius a monasterio de Trzemeszno ad tempus concessam, monasterio praedicto restituisse

838
Nicolaus dux Opavye et capitaneus regni Polonie 1301 Mai. 8, in Pyzdr; ratam habet commutationem hereditatis ecclesiae Gneznensis, dictae Słupowa, certa summa pecuniae addita, cum hereditate comitis Zbiluti Strazsevicz, vocata Zbyluczyce, eiusque pertinentiis

839
Nycholaus dux, capitanius regni Polonie 1301 Mai. 8, in Pisdra; interdicit, ne quis monasterium Ląd ratione hereditatis Koszuty molestet

840
Nicolaus dux Opavie et capitaneus regni Polonie 1301 Iun. 6, in civitate Pisdri; confirmat donationem hereditatis Witosław, a Bogufalo, filio quondam comitis Dirsicraii heredis de Koszonowo, ecclesiae Poznaniensi collatae

841
Comes Nicolaus Prsedpelcowycz pallatinus Kalischiens. 1301 Iun. 30-Iul. 5, in Poznania; fundat hospitale in oppido Gostyń, et abbatem conventumque de Lubin perpetuos possessores eiusdem hospitalis instituit

842
Comes Mrochco dictus de Vesenburg 1301 Oct. 9, s. l.; hereditatem Bukowiec hac conditione monasterio Paradyż donat, ut in ecclesia eiusdem monasterii altare sibi assignetur, ante quod fratres sui et posteri sepulturam elegerunt

843
Andreas ecclesie Poznaniens. episcopus 1301 Octob. 27, in Poznan; hospitali in Gostyń ecclesiam in Stary Gostyń et decimas in quibusdam villis adiacentibus largitur

844
Vitus filius Starcini 1301 s. d. et l.; vendit Petro ballistario civi de Kalisz hereditatem Krtusów, iure Theutonico ad locandum

845
Henricus prepositus de Grossyczko 1301 s. d. et l.; Markoni hereditatem Jankowo, iure Novi fori locandam, vendit

846
Nicolaus dux quondam Opavye 1301 Dec. 27, Gnezne; ratam habet venditionem tertiae partis hereditatis Pątnów, quam Stampota filius Ceszlai dicti Brodnica ecclesiae Gneznensi resignaverat

847
Wlastek et Radon fratres uterini heredes in Weshcowo 1302 Ian. 1, Gostine; protestantur, se partem suam in Wieszkowo monasterio Lubinensi primo in certa pecunia obligasse, tum cum consensu filioli sui Vitoslai perpetuo resignasse. Nicolaus vero, palatinus Kalisiens. ordinationem praedictam sub suo sigillo conscribi mandat

848
Comes Nicolaus palatinus terre Kalisiens. 1302 Febr. 1, s. l; civitatem suam Mosina Henrico sculteto denuo tradit et villas Pożegowo et Krośno eidem adiungit, ut iure Theutonico locentur

849
Bogus de Wesenburch 1302 Mart. 11, in Paradiso; protestatur, se villam Lubinisko a monasterio Paradyż ad tempus vitae suae in feudum recepisse

850
Fredericus camerarius regni Polonie 1302 Apr. 8, in Pisdra; notum facit, Boguszam et Mathiam, filios Hectoris, villae Koszuty in favorem monasterii Ląd renunciavisse

851
Iohannes prepositus Poznaniens. 1302 Mai. 1, in Poznan; vendit cum consensu Capituli cuidam Penthoni molendinum in villa Góra

852
Fr. Nicolaus Ostiens. etc. episcopus, apostol. Sedis legatus 1302 Mai. 21, Posonii; ratam habet compositionem inter Capitulum ecclesiae Poznaniens. et monasterium sororum s. Dominici ibidem factam, vigore cuius Capitulum praedictum decimas nec de tota villa Sokolniki, nec de agris in aliis villis monasterii propriis eiusdem sumptibus et labore cultis, sese percepturum promiserat

853
Bonifatius. Pp. VIII 1302 Iun. 10, Anagnie; Wenceslao regi Bohemiae interdicit, ne se ulterius regem Poloniae nominet

854
Andreas episcopus Poznaniens. 1302 Iun. 30, in Poznan; ecclesiae de Solec agros suos eidem ecclesiae adiacentes assignat, et pro eis agros in Seligi recipit

855
Andreas episcopus Poznaniens. 1302 Iun. 30-Iul. 5, Poznanie; consulibus Poznaniensibus processionem in ecclesia b. Mariae Magdalenae et scolas concedit, tamen absque praeiudicio ecclesiae maioris et eiusdem scolae

856
Fridericus de Chachowicz camerarius regni Polonie 1302 s. d., in Gnezna; protestatur, monasterium de Łekno lacus Bielsko et Stekelin cum sortibus adiacentibus, quos Troianus castellanus de Nakło occupaverat, iudicialiter acquisivisse

857
Fridericus dictus ... wicz camerarius regni Polonie 1302 ... Nakel in castris; protestatur, Wenceslaum regem Bohemiae et Poloniae monasterio de Łekno hereditatem P ... contulisse

858
Consules et universi cives Poznaniens. Kalisiens. Gnisnens. et de Pizir 1302 Nov. 27, in Pizir; ratione reprimendi malefactores certum foedus ineunt

859
Alexius dictus de Lekensteyn capitaneus Lanchiciens. 1302 Nov. 29, in Lanchicia; in recompensationem hereditatum Topola, Wilczkowice, Bojanowice et Lubin, quas Wladislaus dux mensae archiepiscopali abstulerat, hereditates Piekary, Michałowice, Witaliszewice et Gębice ecclesiae praedictae addicit

860
Henricus dux Slezie etc. 1302 Dec. 7, in Tharnow; privilegia quondam a Premislio et Boleslao, ducibus Maioris Poloniae, monasterio de Lubin concessa confirmat, et concessis nova adiicit

861
Bonifatius Pp. VIII 1302 Dec. 18, Laterani; interdicit, ne de terris cultis et incultis monasteriorum Ordinis Cisterciensis, de quibus tamen aliquis decimas seu primitias non percepit, quisquam decimas vel primitias extorquere presumat

862
Andreas Poznaniens. episcopus 1303 Mart. 4, in Mezirec; concedit omnibus, qui villas Militiae Templi dictas Boryszyn, Templewo et Langopol iure Theutonico locare velint, libertatem infra 16 annos decimas non solvendi

863
Nicolaus palatinus Calisiens. 1303 s. d. et l.; dat Hinczkoni civitatem Kobylin iure Theutonico ad locandum

864
Nicholaus palatinus Kalisiens. 1303 Mart. 6, Kalizii; dat Henczae civitatem Venecia iure Theutonico ad locandum

865
Otto, Conradus, Iohannes, Woldemarus, marchiones de Brandenborch etc. 1303 Apr. 23, Lyvenwalde; fundationem et praefecturam civitatis Wałcz, militibus Ulrico Schöning et Rudolfo Lebendal porrigunt

866
Nycholaus palatinus Kaliziens. 1303 Mai. 14, in Gostina; protestatur, Briccium heredem de Łagowo partem ipsius hereditatis praedictae monasterio de Lubin obligasse

867
Nycholaus palatinus Kaliziens. 1303 Mai. 14, s. l.; protestatur, Thomam et Stanislaum filios quond. Dolberti, et ceteros heredes de Łagowo, hereditatem praedictam monasterio de Lubin vendidisse

868
Fridericus dictus de Chachowicz camerarius regni Polonie 1303 Iun. 11, Posnanie; approbat venditionem rubetorum, inter villas Kowalewo et Mała Łąka sitorum, quae comites Unislaus et Iohannes heredes de Goździchowo et Albertus caecus heres de Kamieniec, Symoni plebano de Zbąszyń resignaverant

869
Henricus miles, Conradus, Albertus, Rudolphus dicti de Clepsk 1303 Iun. 24, s. l.; hereditates Hermanshof et Langsow monasterio Paradyż vendunt

870
Henricus advocatus de Oswancime et Gotfridus pistor, civis Poznaniensis 1303 Iul. 8, in Glowna; Andreae episcopo Poznaniensi personas et bona sua pro Iohanne quondam scolteto de Szamarzewo obligant, promittentes, Iohannem praedictum a violentiis contra bona episcopatus memorati destiturum

871
Andreas episcopus Poznaniens. 1303 Iul. 8, Poznanie; villam Kaczanów cum civitate custodiae Poznaniensis dicta Buk commutat

872
Wlostko heres de Czena 1303 Aug. 30, in Unyeow; profitetur, se in molendino et superiori antiqua piscina villae Opatówek nullum ius habere

873
Hermanus marchio Brandenburgens. etc. 1303 Sept. 19, in Vranchenvurde; villam Langsow monasterio Paradyż confert

874
Complures abbates Ordinis Cisterciensis 1303 Sept. 28, s. l.; protestantur, se tempore Capituli generalis in Cystercio vidisse privilegium, quod dederat Ordini ipsorum: Bonifatius Pp. VIII 1302 Dec. 18, Laterani; idemque transsumi faciunt

875
Vizlavus comes in Wycense et Borislavus comitis Gothzlay quond. filius 1303 Oct. 31, s. l.; duas partes hereditatis Pieski monasterio Paradyż conferunt

876
Iacobus Gneznens. archiepiscopus 1303 Nov. 6, in Gnezna; civitatem Kalisz in duas parochias dividit

877
Bartholomeus advocatus, consules et scabini civitatis de Pizdra 1303 s. d. et l.; protestantur, monasterium Ląd emisse tertiam partem molendini, iacentis in litore civitatis Pyzdry super fluvium Warta

878
Comes Ubeslaus castellanus Calisiens. 1303 s. d. et l.; coenobio de Ołobok hereditates Biała et Radostowo confert

879
Comes Prandota 1303 Dec. 26, in Groddizh civitate; protestatur, Hermanum advocatum de Grodzisk locum molendini in fluvio Dojca monasterio Paradyż resignasse

880
Comes Zbilowit et filii eius 1304 Ian. 19, s. l.; hereditatem Staropol monasterio Paradyż vendunt

881
Petrus filius Nicolai de Glynno subdapifer Syradiens. 1304 Febr. 21, in Unyeow; commutat hereditatem suam Grąbków, cum villa ecclesiae Gneznensis dicta Tądów

882
Andreas Poznaniens. episcopus 1304 Mart. 11, in Welichow; protestatur, se vidisse privilegia super collatione villarum Stibencz et Słocin, a comite Petrcone quondam palatino Poznaniensi monasterio Paradyż data, nec non litteram venditionis villae Sworzyce, a comite Prandota, filio praedicti palatini, eidem monasterio resignatae

883
Andreas Poznaniens. episcopus 1304 Mart. 11, in Welichow; protestatur, Nicolaum, filium quondam comitis Thomislai palatini Poznaniensis, hereditatem Łążek monasterio Paradyż contulisse

884
Venceslaus Bohemie et Polonie rex 1304 Mart. 14, Prage; confirmat privilegium, quod dederat monasterio Sororum beati Dominici Poznaniae: Premisl rex Polonie et dux Pomeranie 1296 Ian. 25, in Poznan

885
Andreas Poznaniens. episcopus 1304 Iul. 9, Poznanie; ecclesiae Poznaniensi villas Mączniki, Otmarowo, Wirza, Wiele et Pęperzyn confert; fratri vero et filiastris suis hereditates Czermin, Skrzypno, Wola Xiążęca et Ambroscovice in compensationem donat

886
Comes Nicolaus Bozatisch subcamerarius regni Polonie 13 .. Aug. 5, in Poznania; molendinum Ruchocin monasterio de Obra confert

887
Nicolaus palatinus Kalisiens. 1304 Nov. 25, in Gluschina; medietatem utilitatum de hereditate Sienno, quas a monasterio de Łekno temporibus vitae suae possidendas obtinuerat, praefato monasterio certis conditionibus confert

888
Heinricus dux Slezie et dominus Glogovie 1304 Dec. 10, ante Wytin; confirmat collationem villae Lubinicko, a monasterio Paradyż Bogusio de Wyzenburch ad tempus vitae eius factam

889
Heinricus dux Silesie et dominus Glogovie 1305 Ian. 2, in Ribewit; bona et hereditates monasterii Paradyż ab omnibus absolvit solutionibus et servitiis, ipsumque monasterium amplis privilegiis dotat

890
Comes Nicholaus palatinus Kalisiens. et com. Syndiwoyus palatinus Poznaniens. 1305 Mai. 10, in Gnezna; protestantur, comitem Adalbertum, filium quondam Zechoslai castellani Kalisiensis, hereditatem Szczonowo monasterio Ląd resignavisse

891
Iohannes filius Nicolai advocati in Gosthin 1305 Iun. 11, in Gosthin; Cunrado dicto Fredrich unum macellum in civitate Gostyń vendit

892
Bartholomeus cum fratribus 1305 Iun. 17, in Wisenze; villam parvum Pieski Petro subdito suo ad locandum tradunt

893
Heinricus dux Slesye et dominus Glogovie 1305 Iul. 20, in Sytz; propalat et ratum habet modum, quo hereditates Starkowo et Poledowo monasterio de Wieleń fuerant devolutae, incolisque earum quaedam privilegia largitur

894
Wenceslaus Boemie, Ungarie et Polonie rex s. a. (1305) Oct. 10, in Freundetal; Conrado Sack magistro Ord. Theutonicorum scribit, ut Ulrico de Boskowicz, capitaneo Poloniae, auxilium ad repellendos Litwanos, quandam munitionem in terra de Kalisz impugnantes praestet

895
Andreas Poznaniens. episcopus 1305 Oct. 25, Poznanie confirmat collationem decimarum de villa Skorzęcin, monasterio sororum Ordinis Cisterciensis in Owińska ab Iohanne quondam episcopo Poznaniensi factam, in quarum recompensatione, decanatui suae ecclesiae decimas de villa Srocko assignat

896
Andreas episcopus ecclesie Poznaniens. 1305 Dec. 4, Poznanie; ecclesiae parochiali in Winnagóra de decimis de 12 villis providet

897
Tylo advocatus etc. et tota communitas civitatis Brestens. 1306 Ian. 25, in Thorun; cum Paulo de Pavelstein, capitaneo regni Poloniae, pacem octo menses duraturam faciunt, ut dux Wladislaus eo tempore civitatem praedictam intrare, et cum Venceslao rege Bohemiae de pace conficienda tractare posset

898
Dithericus de Thuran ceterique cives et consules civitatis Wladislavie 1306 Ian. 25, in Thorun; promittunt, Premislium ducem Cuiaviae treugas pacis, cum Paulo de Paulstein capitaneo Poloniae usque ad diem 29 m. Septembris a se factam, servaturum; de civitate vero et castro Barow certam pactionem ineunt

899
Nicholaus abbas in Mogilna 1306 Febr. 10, s. l.; monasterio Ląd hereditates Trąbki et Koźmin vendit

900
Comes Michael palatinus Kalisiens. 1306 Mart. 20, in Pysdri; ecclesiae Poznaniensi hereditatem Piątkowo confert

901
Comes Michael palatinus Kalisiens. 1306 Mart. 20, in Pisdri; ecclesiae Poznaniensi hereditatem Piątkowo confert

902
Bogusko de Wizemburg capitanens Poznaniens. 1306 Iun. 11, in ecclesia Poznaniensi; confirmat donationem duarum partium hereditatis Bielsko, a Predvogio filio quondam Dirsicraii et fratribus ipsius, ecclesiae Poznaniensi factam

903
Andreas episcopus Poznaniens. 1306 s. d., in Capitulo Poznaniensi; ecclesiae b. Margarethae in Śródka decimas de villis Uzarzewo et Carspole confert

904
Henricus heres regni Polonie etc. 1306 Aug. 26, in Pisdra; confirmat privilegia, civitati Pyzdry a duce Boleslao et rege Premislone porrecta, et villas Rataje, Thuley et Pietrzykowo iure Theutonico locare concedit

905
Bolezlaus dux Slezie etc. 1306 Sept. 6, s. l.; villam Tyniec civitati Kalisz donat

906
Wladislaus terrarum Cracovie etc. dux 1306 Dec. 1-6, in Byssovia; ratam habet venditionem hereditatis Mąkowarsk, a filiis quondam Martini et Voymiri in rem monasterii de Byszewo perfectam

907
Henricus heres regni Polonie etc. 1307 Febr. 8, Glogovie; fundat in civitate Głogów monasterium s. Crucis sanctae Clarae

908
Heynricus heres regni Polonie etc. 1307 Iun. 30-Iul. 5, in Poznania; donationem villae Wławie, a Moycone filio quondam Alberti monasterio de Lubin assignatae approbat

909
Zacharias rector ecclesie s. Crucis circa Pisdr 1307 Iul. 30 (?), s. l.; una cum Andrea advocato et Nyclone doleatore in Pyzdry, molendinum Postimole Nycloni Molchuz certis conditionibus resignat

910
Andreas Poznaniens. episcopus 1307 Aug. 6, in Poznania; Petro, quondam sculteto de Unicic, pro scultetia ipsius duos mansos liberos in villa praedicta donat, eosque villae suae ecclesiae dictae Kościelskie iungit

911
Fr. Henricus abbas in Paradiso 1307 Nov. 14, in Wicense; protestatur, Bartholomaeum et fratres ipsius, filios comitis Dirislai quondam castellani in Międzyrzecz, iudicium in parvo Pieski tantum tempore vitae habituros

912
Bartholomeus et fratres filii comitis Dirislai quondam castellani in Meserez 1307 Nov. 14, in Wicense; protestantur, monasterium Paradyż in villa Parva Pieski duas partes in pacto et censu, se autem iudicium superius et inferius, sed tantum ad tempus vitae habituros

913
Pribislaus filius Borkonis heredis de Sirakowo 1307 s. d. et l.; Byczkoni servitori suo scultetiam in hereditate Psarskie ratione locationis confert

914
Heinricus heres regni Polonie etc. 1308 Febr. 5, in Kalis; civitati Kalisz villas Dobrzec wielki, Dobrzec mały et Tyniec addicit, omniaque privilegia, civitati praedictae super easdem villas a praedecessoribus suis data confirmat

915
Henricus heres regni Polonie etc. 1308 Febr. 11, s. l.; commutationem villae ecclesiae Poznaniensis dictae Popowo, cum villa Dobrogostii de Szamotuły, filii Thomislai, nomine Gradowice quadam conditione confirmat

916
Fredricus episcopus Lubucens. 1308 Iun. 6, Goricie; recognoscit, se in quibusdam villis, in medio fluviorum Pilsza et Odra sitis, nihil iuris habere

917
Otto et Waldemarus marchiones de Brandenburch 1308 Iul. 4, Selow; concedunt monasterio Paradyż, ut in villa Hermanshof de tribus mansis duos facere valeat

918
Andreas Poznaniens. episcopus 1308 Nov. 11, Poznanie; declarat, constitutionem Iohannis quondam episcopi: De non augendis praebendis ecclesiae Poznaniensis: non ad corporales et perpetuas praebendas, sed tantum ad gratiales se extendere

919
Wladislaus dux Cracovie, Sandomirie etc. 1308 s. d., in Cracovia; dat filiis b. m. Slavnici castellani de Nakło hereditatem Wieszki, multis immunitatibus dotatam

920
Fr. Ebirhardus abbas in Lukna 1309 Mart. 14, s. l.; protestatur, monasterium de Byszewo persolvisse pecuniam pro hereditate Swynarzew, a conventu suo empta

921
Andreas Poznaniens. episcopus 1309 Mart. 29, in Poznania; una cum Capitulo suo decimam in villa Ponikwa sive Nowa wieś monasterio de Zemsko confert

922
Iacobus s. Gneznens ecclesie archiepiscopus 1309 Mai. 2, in Radeyov; protestatur, se in synodo Gneznensi quoddam statutum super decimis recipiendis edidisse

923
Dobrogostius palatinus Kalisiens. Boguphalus dictus Cyngnus et Fr. Guntherus tutor partis regni Polonie 1309 Mai. 25, Lubin; protestantur, Svantoslaum filium quondam Czuchonis villam Popowo niemieckie monasterio de Lubin vendidisse

924
Comes Dirsco heres de Ponecz 1309 Iun. 23, in Ponecz; vendit Conrado Sram, sculteto de Poniec, allodium ibidem in suburbio situm, iure Theutonico ad locandum

925
Andreas episcopus Poznaniens. 1309 Iun. 30, apud Poznaniam; protestatur, Derskonem heredem de Poniec pro sustentatione ecclesiae b. Mariae in civitate praedicta, hereditatem dictam Police contulisse

926
Heynricus heres regni Polonie dux Slesie etc. 1309 Sept. 4, Poznanie; molendinum canonicorum ecclesiae Poznaniensis, super fluvium Cybina in suburbio Poznaniae situm et a se vi occupatum, restituit

927
Heynricus heres regni Polonie etc. 1309 Sept. 30, in Syze; allodium Bogusławki Michaeli sculteto de Brzezie vendit

928
Fr. Gentilis presb. cardinalis apostolice Sedis legatus 1309 Nov. 10, Posonii; edit statuta, per ecclesiam Poloniae observanda

929
Iohannes dictus de Zelenicz commendator hospitalis Domus s. Iohannis apud Poznaniam 1309 s. d. et l.; villam Domus suae dictam Szymanowo, cum villa ecclesiae Poznaniensis nomine Popówek commutat

930
Henricus secundus heres regni Polonie etc. 1310 Ian. 18, s. l.; districtum de Poniec instituit

931
Andreas Poznaniens. episcopus 1310 Febr. 5, Poznanie; altare maius ecclesiae cathedralis Poznaniensis decimis villarum Ćmoń et Canthorowo, tribus mansis in villa Czerlejno et molendino super fluvio Cybina dotat

932
Henricus secundus heres regni Polonie etc. 1310 Mart. 12, Glogovie; districtum de Góra instituit

933
Gothco Nicolaus dictus Pontifex etc. consules Pysdrenses 1310 Mart. 18, in Pyzer; protestantur, monasterium Ląd Henkino civi de Pyzdry solutionem 18 lapidum sepi cum dimidio certa conditione dimisisse, et iuri suo super molendinum in Biskupice situm renuntiavisse

934
Laurencius una cum fratribus suis 1310 Iun. 15, in Gostina; Sulislao et Adae scultetis, villam Bukownica ad locandum iure Novi fori vendunt

935
Andreas episcopus Poznaniens. 1310 Iun. 20, in Dolsko; Hermanno civi de Kościan villam Kiełczewo iure Theutonico ad locandum tradit

936
Cives Glogoviens. Saganens. Vrienstatens. et alii 1310 Iun. 29, in Glogovia; consilio reprimendi malefactores confoederationem ineunt

937
Dobrogostius palatinus Poznaniens. 1310 Aug. 25, in Swano; protestatur, Vincentium de Słupowo, consanguineum suum, hereditatem Słupowo monasterio de Byszewo vendidisse

938
Pecold magister consulum et consules civitatis Poznanie 1310 Aug. 31, in Poznania; protestantur, Primconem advocatum Poznaniensem bona Umułtowo ecclesiae Poznaniensi vendidisse

939
Henricus secundus heres regni Polonie etc. 1310 Dec. 12, Glogovie; vendit civibus de Wschowa 12 macella, balneum et silvam civitati adiacentem

940
Henricus secundus dux Slesie dominus Glogovie 1311 s. d., apud Ylegin; protestatur, se limitationem inter possessiones monasterii de Wieleń, et hereditates Lesaconis et ipsius filiastrorum, dictas Gościeszyn et Gola, ordinavisse

941
Nicolaus abbas Mogilnens. 1311 Mart. 21, aput Mogylna; vendit comiti Michaeli, heredi de Koszanowo et castellano in Kwieciszewo, hereditatem Chwalęcin et quosdam mansos in villa Olsze

942
Mroczko comes dictus de Rogow 1311 Apr. 25, aput Gnezdnam in eclesia katedrali; villam Pawłowo, sibi ante multos annos a fratribus domus Hospitalis s. Iohannis obligatam, praedictae domui restituit

943
Iacobus s. Gnezdnens. ecclesie archiepiscopus 1311 Mai. 2, in ecclesia Gnezdnensi; protestatur, comitem Mroczko, filium olim comitis Preczlai de Żerniki, hereditatem Pawłowo, eidem comiti pro certa pecunia obligatam, Hospitali dominici Sepulchri in Gniezno pure propter Deum restituisse

944
Comes Ninos et com. Dobbeslaus filii comitis Isbiluictonis dicti Ninossewiz 1311 Mai. 4, s. l.; monasterio de Obra clausuram inter lacus Orchowo et Wilcze, cum omni iure ad eam pertinente conferunt

945
Capitulum Poznaniensis ecclesie 1311 Iul. 6, Poznanie; protestatur, Vincentium abbatem de Lubin et Michaelem canonicum Poznaniensem, de decimis in villa Szczodrochowo inter se convenisse

946
Iesco advocatus n. n. universitas civitatis Pysdrens. 1311 Aug. 9, s. l.; protestantur, comitem Nymirum de Szczytniki partem villae Bardo monasterio Ląd vendidisse

947
Gerhardus de Prendekow et sui heredes 1311 Octob. 27, s. l.; a monasterio Paradyż villam Staropol certis conditionibus in feudum recipiunt

948
Albertus heres in Crosna 1311 Nov. 22, in Glowna; obligat villam Żabikowo pro damnis ecclesiae Poznaniensi illatis

949
Comes Iezelo de Thugorse 1311 s. d. et l.; una cum fratribus suis germanis, monasterio de Obra omnia necessaria ad reparandum molendinum Ruchocin et eius obstaculum donat

950
Fr. Henricus canonicus Ierosolimitan. etc. 1311 s. d., in Myechow; hereditatem sancti Sepulchri domus Gneznensis, dictam Zdziechowa, Nicolao ad locandum iure Theutonico vendit

951
Nicolaus filius Bozate et uxor eius Margarita dicti de Keblowo 1312 Febr. 2, in Obra; monasterio de Obra molendinum Ruchocin et hereditates Nieborze et Chorzymin conferunt

952
Secund. Henricus Iohannes et Primko duces Silesie etc. 1312 Febr. 29, in Glogovia; Poloniam Maiorem et Silesiam Inferiorem inter se et fratres suos Conradum et Bolconem dividunt, et modum divisionis ordinant

953
Woldemarus marchio de Brandenborch etc. 1312 Mart. 24, Spandowe; monasterio de Zemsko villas Bledzewo et Fafold cum certis distinctionibus et limitibus confert

954
Clemens Pp. V 1312 Mai. 2, Vienne; universum clerum certiorem facit, se omnia bona sublati per apostolicam ordinationem et Viennensis Concilii approbationem Ordinis militiae Templi, Ordini Hospitalis s. Iohannis Hierosolymitani contulisse; occupatores vero illicitos praedictorum bonorum, excommunicationis vel interdicti poenae subiacere

955
Fr. Iohannes Strelnensis ecclesie prepositus 1312 Mai. 14, apud Quecisow; molendinum monasterii sui situm in oppido Kwieciszewo, comiti Michaeli de Koszanowo, castellano de Konin et de Kwieciszewo vendit

956
Andreas Posnaniens. ecclesie episcopus 1312 Iul. 5, Poznanie; una cum Capitulo suo protestatur, comitem Albertum Kyrszonovicz, dictum de Stancik, monasterio de Zemsko pro damnis eidem illatis quinque mansos liberos in villa Cieśle contulisse

957
Iescho advocatus in Pysdra et consules 1312 Sept. 9, in Pisdra; protestantur, Nicolaum, ipsorum concivem, magistro infirmorum monasterii Ląd viginti scotos denariorum legavisse, qui ei de quadam domo in oppido Pyzdry sita proveniebant

958
Woldemarus Brandenborchie etc. marchio 1312 Dec. 27, Lievenwalde; villam Popowo, certis metis limitatam, monasterio de Zemsko confert

959
Wlodemarus et Iohannes de Brandemburch etc. marchiones 1312 Dec. 27, in Vithemsdorph; cum Andrea, episcopo Poznaniensi, decimas de bonis inter fluvios Noteć, Drawa et Gda sitis paciscuntur

960
Guntherus comes de Kevernberg 1313 Iul. 27, Santhow; Andreae episcopo Poznaniensi nuntiat, se Michaeli canonico Poznaniensi terminum conveniendi cum Heynone de Liebenow, ad consignationem metarum ducentorum mansorum in terra Wałcz capiendorum assignasse

961
Michael abbas in Marievalden et ceteri iudices 1313 Aug. 4, s. l.; controversiam inter conventum de Zemsko et civitatem Skwierzyna super limitibus vertentem, sopiunt

962
Andreas Poznaniens. episcopus 1313 Oct. 28, in Poznania; consecrat altare, quod Lodwicus, civis de Poznań, in ecclesia maiori in honorem sanctorum Simonis et Judae et Thomae erexerat et amplis redditibus dotaverat

963
Nicolaus filius Michaelis quondam advocati (de Zbanzin) etc. 1314 Ian. 5, s. l.; monasterio de Obra partem cuiusdam molendini resignat

964
Vladislaus rex (sic) Polonie etc. 1314 Ian. 11, in Slupcza; Andreae episcopo Poznaniensi ius cudendi denarios in civitate Słupca concedit

965
Wladislaus heres regni Polonie etc. 1314 Ian. 11, in Slupcza; confirmat venditionem hereditatis Szeligi, a Nicolao herede de Bożacin ecclesiae Poznaniensi factam

966
Fr. Nicolaus abbas de Mogilna 1314 Ian. 21, apud Radcens; villam sui monasterii, dictam Opatowo, Gervardo episcopo Cuiaviensi vendit

967
Henricus miles et Iohannes famulus dicti de Wedel 1314 Febr. 2, in civitate Arnscron; civitati Frydland campos in ambitu ipsius sitos et quosdam fructus de civitate et campis praedictis provenientes conferunt

968
Nicolaus Sbicnevicz 1314 Mart. 12, s. l.; monasterio de Obra partem clausurae in lacu Rogow resignat

969
Andreas Poznaniens. episcopus 1314 Apr. 14, Poznanie; altaria b. b. Petri et Pauli, Stephani et Nicolai, in ecclesia maiori a se dotata et privilegiata, ecclesiae Poznaniensi incorporat

970
Wladislaus heres regni Polonie etc. 1314 Mai. 1, in Uneiow; concedit Wolimiro filio Horatii, ut villam ipsius dictam Grocholice iure Theutonico locare valeat

971
Wladislaus heres regni Polonie etc 1314 Aug. 19, apud Pizdr; civitati Pyzdry hereditates Rataje, Thulycya, Pietrzykowo et Cieśle confert

972
Comes Iector de Klempsko 1314 Aug. 22, s. l.; una cum uxore sua Hedvige hereditatem Nowe Kramsko monasterio de Obra confert

973
Wladyslaus heres regni Polonie etc. 1314 Aug. 31, apud Kalys; confirmat omnia iura et privilegia, civitati Kalisz a praedecessoribus suis concessa

974
Albertus palatini etc. 1315 Ian. 26, in Gostin; protestantur, Ulricum scultetum de Kosowo cum Swentocha relicta fratris ipsius, ratione scultetiae in Kosowo esse concordatos

975
Gervardus ecclesie Wladislaviens. episcopus 1315 Mai. 26, apud Radcens; permutat decimas suae ecclesiae in villa Siedlec pertinentes, cum decimis monasterii de Mogilno in villa Bożejewice et iure patronatus ecclesiae s. Iohannis in Włocławek

976
Woldislavus Cracovie etc. totiusque regni Polonie dux 1315 Iun. 27, apud Cracoviam; cum regibus Daniae, Sueciae et Norvegiae, nec non cum principibus Rugiae, Sclaviae et Meklenburgiae, contra marchiones Brandenburgenses foedus init

977
Albertus, Nicolaus, Iassco et Petrus filii condam Nicolay palatini Kalyziensis 1315 Aug. 23, in Gostyn; dant fratri suo seniori Iacobo, scolastico Gneznensi, pro patrimonio eidem in Polonia contingenti, bona ipsorum indivisa in Pomorania sita

978
Iohannes Brandenborchie etc. marchio 1315 Sept. 8, s. l.; villam Popowo monasterio de Zemsko confert

979
Wladislaus Cracovie tociusque Polonie dux 1315 Dec. 29, in Chanczin; civitati Słupca concedit, ut forum annuale imponere valeat

980
Iohannes prepositus Poznaniens. 1316 Mart. 24, Poznanie; litteram venditionis partis scultetiae villae Kicin, Nicolao servitori suo renovat

981
Wladislaus heres regni Polonie etc. 1316 Mart. 28, in Walewicz; colonis villae Kazanie plurimas libertates largitur

982
Wladislaus dux Cracovie etc. 1316 Apr. 18, in civitate Brestensi; ad petitionem magistri Nicolai physici, privilegia ipsius deperdita super donatione quorundam bonorum eorumque libertatibus renovat

983
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1316 Apr. 22, apud Brzescie; hereditatem Łęg monasterio Ląd contra petitionem ministri Zyrae adiudicat

984
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1316 Mai. 1, aput Gneznam; Martino Tayzicz, civi Gneznensi, allodium Lednica iure militali possidendum confert

985
Nicolaus advocatus de Slawa 1316 Mai. 12, in Slawa; monasterio de Obra molendinum in suburbio oppidi Zbąszyń situm confert

986
Fr. David commendator Gdanens. 1316 Iun. 6, in Gdancz; confirmat cessionem sortis hereditatis Rościszewo, a Sulislao, Domaslao et Hieronimo fratribus, in favorem monasterii Ląd factam

987
Iohannes Brandenburgens. et Lusacie marchio 1316 Iun. 26, Everswolde; cum approbatione Waldemari marchionis, Arnoldo de Uchtenhagen castrum et civitatem Międzyrzecz cum pertinentiis certa conditione vendit

988
Wladislaus heres regni Polonie etc. 1316 Aug. 16, in Pysdri; confirmat donationem hereditatis Łuszkowo, ab Iohanne et Dobrogostio monasterio de Lubin factam

989
Iohannes Pp. XXII 1317 Ian. 15, Avinione; Borislaum ecclesiae Gneznensi in archiepiscopum praeficit, et Capitulo et suffraganeis commendat

990
Woldemar Marcgreve tu Brandenburg 1317 Febr. 2, to Levenwolde; verkauft den Rittern Heinrich und Burchard von der Ost die Burg und Stadt Drzeń als Lehn

991
Iohannes Pp. XXII 1317 Febr. 3, Avinione; archiepiscopo Gneznensi et episcopo Wratislaviensi mandat, ut inhabitatores Kaminensis et Chełmnensis dioecesium, quarum episcopi se ab iurisdictione metropolitica archiepiscopi praedicti subtraxerunt, ad solutionem denarii s. Petri compellant

992
Iohannes Pp. XXII 1317 Febr. 3, Avinione; episcopo Plocensi et collegae eius mandat, ut nobiles et clericos, ecclesias provinciae Gneznensis nequiter occupantes, ad satisfaciendum compellant

993
Stephanus dictus Pankawca capitaneus Polonie et Cuyavie 1317 Sept. 9-14, in Pysdr; protestatur, Nicolaum, Bodzantam et Iacobum, filios quondam Bodzantae de Września, portiones ipsorum in villis Jankowo et Wełna, comiti Bogufalo fratri ipsorum vendidisse

994
Henricus dux Slesie etc. 1317 Oct. 6, in castris ante Brandatindorf; ratam habet donationem hereditatis Nowe Kramsko, quam Hedwigis, relicta Hectoris de Klemsko, in rem monasterii de Obra fecerat

995
Iohannes Pp. XXII 1317 Nov. 7, Avinione; Ianislaum ecclesiae Gneznensi praeficit in archiepiscopum, et Capitulo et suffraganeis commendat

996
Iohannes Pp. XXII 1317 Dec. 19, Avinione; Ianislao archiepiscopo Gneznensi pallium concedit

997
Fr. Martinus una cum conventu Domus Tremesnensis 1318 Febr. 25, apud Tremesnam; Gervardo episcopo Cuiaviensi hereditatem Włostowo et decimas de villa Likmanow vendit

998
Dirsicraius heres de Mokronos 1318 Iun. 6, in Cozmino; villam Chocieszewice civibus de Koźmin vendit

999
Wladislaus dux Cracowie Sandomirie etc. 1318 Iun. 18, in colloquio aput Suleyow celebrato; confirmat privilegia monasterio de Wąchock sub antiquo suo sigillo data, vigore quorum civitatem forensem Kazimierz, cum villa monasterii supradicti nomine Witaszewice, villam suam Babice, cum villa Smolice, et partem hereditatis Prawęcice, cum theloneo in civitatibus Kazimierz et Zgierz eiusdem monasterii commutaverat

1000
Wladislaus heres regni Polonie etc. 1318 Iun. 29, apud Pisdir; confirmat donationem hereditatis Świączyn, a Nicolao et Manczone, filiis Iagnae, monasterio de Lubin factam

1001
Stephanus dictus Pancavcus capitaneus tocius regni Polonie etc. 1318 Aug. 29, in Kalis; concedit civibus de Toruń liberum et securum transitum, sed tantum versus Konin et Kalisz, donec de hoc negotio cum commendatore de Toruń convenerit

1002
Sanziwugius index territorii Naklensis s. a. Nov. 2, in Nakil; protestatur, militem Vithoma una cum fratribus, hereditatem Dambegor monasterio de Byszewo vendidisse

1003
Stephanus capitaneus regni Polonie 1318 Dec. 11, in Kalis; ratam habet donationem hereditatis Wierzbiczany, a comite Pribislao, filio Borkonis, ecclesiae Gneznensi pro damnis eidem illatis factam

1004
Zulco comes dominus de Lessotendorph 1319 Ian. 23, in Glogow; monasterio de Obra hereditatem Nowe Kramsko donat

1005
Pribislaus dictus Chocholecz capitaneus regni Polonie 1319 Febr. 15, in Radzegevo; confirmat venditionem hereditatis Szczytniki, a Stephano herede de Kopaszyn in reni ecclesiae Gneznensis factam

1006
Bartko advocatus, consules et scabini civitatis Pizdrensis 1319 Febr. 23, s. l.; protestantur, Hildebrandum, filium quondam Heinkini, macellum ipsius monasterio Ląd contulisse

1007
Comes Martinus terre Calisiens. palatinus 1319 Mart. 4, Kalis; confirmat una cum suis confratribus monasterio de Łekno possessionem hereditatis Łęgowo, quam frater suus patruelis Sandivogius, sine prole decessus, monasterio praedicto resignaverat

1008
Stephanus capitaneus regni Polonie et Cuyavie 1319 Mart. 4, Kalis; confirmat ratificationem resignationis hereditatis Łęgowo cum attinentiis, quondam a Sandivogio Zaręba monasterio de Łekno factae

1009
Symon custos ecclesie Poznaniens. 1319 Mart. 6, in Koslow; hereditatem Czaplice cum sortibus adiacentibus ecclesiae Poznaniensi resignat

1010
Wladislaus dux Cracoviens. etc. 1319 Iun. 7, in Zarnow; confirmat venditionem hereditatis Łęgowo, quam Martinus palatinus Kalisiens. et proximi ipsius in rem monasterii de Łekno fecerant

1011
Nicolaus dictus Bozata comes de Kiblow 1319 Iun. 11, s. l.; una cum collegis protestatur, comitem Mathiam de Zielęcin hereditatem Borzysław, cum hereditate monasterii de Obra, dicta Siekowo, quadam conditione commutasse

1012
Henrich und Prymke Herzogen zu Slesien 1319 Aug. 10, s. l.; treten das Land am rechten Ufer der Obrzyca, von deren Mündung in die Oder an, und das Land am linken Ufer der Obra bis Międzyrzecz, an den Markgrafen Waldemar von Brandenburg ab, und empfangen dafür Sagan und Międzyrzecz

1013
Iohannes Pp. XXII 1319 Aug. 20, Avinione; archiepiscopo Gneznensi eiusque suffraganeis, et aliis qui petebant, ut Wladislaum ducem Poloniae regem nuntiari et coronari mandaret, quam ob causam hoc differatur, scribit

1014
Wladyslaus heres regni Polonie etc. 1319 Octob. 16, in Kalis; confirmat resignationem hereditatis Garby, a Mathia, fratre Iohannis de Świerczyna, monasterio de Lubin pro damnis ei illatis factam

1015
Heningus dictus Benstede 1319 Nov. 19, s. l.; villam parvum Wyszanów monasterio Paradyż vendit

1016
Abbatissa una cum conventu etc. de Oloboch 1319 Dec. 9, aput Kalish; in causa vertente inter monasterium suum et monasterium de Staniątki super hereditate Uszew, Bernardum priorem domus suae procuratorem constituunt

1017
Iohannes de Uchtenhayn et fratres 1319 Dec. 17, in Sunnenberch; concedunt Heningo et Henrico, fratribus de Benstede, ut villam Wyszanów monasterio Paradyż vendere possint

1018
Henricus dux Silesie et dominus Glogowie 1320 Mart. 27, Glogowie; ratam habet donationem villae Nowe Kramsko, quondam a Zulcone de Lasocice monasterio de Obra factam, et nunc a Mirone et Andava, filiis praedicti, confirmatam; nec non et resignationem villae Stare Kramsko, ab eodem Mirone praedicto monasterio porrectae confirmat

1019
Hinricus schultetus de Schebewz 1320 Apr. 2, Lubnowe; scultetiam suam in Schebewys, pignoraticia cautione monasterio Paradyż exponit

1020
Henricus dux Silesie et dominus Glogovie 1320 Apr. 19, Glogovie; ratificat collationem villae Schoenborn, a Drogano filio Simonis monasterio Paradyż factam

1021
Willislaus comes dictus de Nanden 1320 Iun. 5, Nanden; bona sua Zakrzew monasterio Paradyż confert

1022
Laurencius Symonis heres de Crolicovo 1320 Oct. 8, in Zneyno; hereditatem suam Miecierzyn, cum hereditate ecclesiae Gneznensis dicta Pątnów commutat

1023
Pribislaus filius Borkonis palatinus et capitaneus terre Polonie 1321 Apr. 16, in choro Poznaniensi; nomine relictae et filii senioris Dobrogostii, quondam palatini Poznaniensis, cum alio filio pro damnis ecclesiae Poznaniensi illatis in vinculo maioris excommunicationis mortui et sepulti, eidem ecclesiae hereditatem Górka confert

1024
Wladislaus rex Polonie 1321 Iun. 29, in Brescze; ratam habet commutationem hereditatum ecclesiae Gneznensis, dictarum Leszno Kotowice et Nagórki, cum hereditate Wislai filii Wincencii, dicta Korytkowo

1025
Iohannes Pp. XXII 1321 Sept. 22, Avinione; Hedvigi reginae Poloniae indulget, ut monasteria monialium s. Clarae in Gniezno et Sandecz devotionis causa ingredi valeat

1026
Hinricus dux Silesie et dominus Glogovie 1322 Febr. 11, in Paradiso; ratam habet donationem hereditatis Zyrsk, a fratribus dictis Benewyz monasterio Paradyż factam

1027
Pribislaus filius quondam Burchonis palatinus Poznaniens. et capitaneus regni Polonie 1322 Iun. 30, in Poznania; conquestiones kmethonum de villa Dolany, quod ab abbate de Ląd servitiis non consuetis gravarentur, iniustas invenit

1028
Domaratus episcopus ecclesie Poznaniens. 1322 Iun. 30, in Poznan; protestatur, comitem Albertum, dictum Krczonowicz, hereditatem Lubrza monasterio Paradyż contulisse

1029
Domaratus episcopus ecclesie Poznaniens. 1322 Iun. 30, in Poznania; villas ecclesiae Poznaniens. dictas Gołkowo et Dziedzice, Venceslao Nagodni, Ianoni, Ianiconi et Woiconi, fratribus uterinis dictis Sczykowicz, ad locandum iure Theutonico confert

1030
Iohannes dux Slezie et dominus Sthynavie 1322 Iul. 29, in Drosna; protestatur, monasterium Paradyż villas Hermanshof et Langsow, cum castello et civitate Lubrza Pezkoni de Lossow pertinentibus commutasse, certa tamen conditione adiecta

1031
Theodericus dictus de Stentz 1322 Oct. 3, Sthenz; lacum Likmich monasterio Paradyż pro quibusdam debitis resignat

1032
Remschil von Opaln und Hauptmann zur Frawenstad 1322 Dec. 1, o. O.; urkundet sammt den Landschöppen, dass Conrad Vogt und Anna Susanna Lorstai; die Vogtei und das Gericht zu Wschowa an die Stadt verkauft haben

1033
Prybyslaus capitaneus et palatinus Poznaniens. 1322 Dec. 9, in Pyzdry; monasterio de Łekno hereditates Bukowie duże et Bukowie małe contra petitionem Virbente et Vincentii, filiorum Petri heredis quondam de Redgoszcz adiudicat

1034
Petrus Drogoslai iudex terre Kalisiens. 1323 Mart. 5, in Kalis; hereditatem Wojnowice ecclesiae Gneznensi contra petitionem Iohannis filii Sulislai adiudicat

1035
Bartholomeus advocatus civitatis de Piser 1323 Apr. 22, s. l.; monasterio Ląd medietatem sui macelli donat

1036
Pribislaus palatinus Poznaniens. n. n. capitaneus regni Polonie 1323 Apr. 24, in Gnezna; una cum iudicibus hereditatem Garby tali conditione Bozatae dicto Mlezcovicz contra petitionem monasterii de Lubin adiudicat, ut pretium eiusdem, a patre Bozatae acceptum, eidem monasterio infra spatium duorum annorum restituat

1037
Wladislaus rex Polonie 1323 Iun. 25, Poznanie; confirmat ad petitionem Sandivogii comitis a Czarnków (sic) privilegium, quod dederat Sandivogio comiti a Czarnków (sic): Boleslaus dux Polonie 1245 s. d., in Poznania

1038
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1323 Octob.?, in Cozlow; protestatur, episcopos Poznaniensem, Plocensem et Wladislaviensem confessos esse, episcopum Cracoviensem de facto, non de iure, praerogativa sedendi ad dexteram archiepiscopi Gneznensis usum fuisse

1039
Falibogus filius quondam Stanislay heres de Gacz 1324 Mai. 21, in Gosczanovicz; sortem suam Śmiechów cum sorte ecclesiae Gneznensis in villa Kwiatków commutat

1040
Iacobus iudex Gneznens. et Kalisiens. 1324 Iun. 18, in Nakel; Ianislao archiepiscopo Gneznensi hereditatem Pszczołczyn contra impetitionem Iohannis Wysczelicz adiudicat

1041
Pribislaus capitaneus Maioris Polonie et palatinus Poznaniens. et Woyslaus iudex ibidem 1324 Iul. 13, apud Gostyn; protestantur, Swentoslaum de Dambice et eius proximiores, iuri, si quod in lacu dicto Mościszki haberent, in rem monasterii de Lubin renuntiavisse

1042
Wladizlaus rex Polonie etc. 1324 Iul. 25, apud Poznaniam; confirmat partem privilegii, quod monasterio de Ląd dederat: Bolezlavus dux Polonie 1261 Dec. 10, in Sechova

1043
Wladislaus rex Polonie etc. 1324 Aug. 1, Poznanie; monasterium de Obra in suam recipit protectionem, villasque eius plurimis libertatibus dotat

1044
Wladizlaws rex Polonie etc. 1324 Aug. 9, in Pyser; monasterio Ląd locum molendini navalis in fluvio Warta sub castro de Pyzdry confert, et possessionem quarundam villarum confirmat

1045
Wladislaus rex Polonie etc. 1324 Aug. 27, aput Kalis; ratam habet commutationem partis hereditatis Chwalibogii de Gać, dictae Śmiechów, cum parte hereditatis ecclesiae Gneznensis, nomine Kwiatków

1046
Wladislaus rex Polonie 1324 Dec. 4, apud Cracoviam; protestatur: licet Iohannes episcopus Poznaniensis civitatem Pyzdry ad suam petitionem reformaverit, se tamen per hoc iuribus ecclesiae Poznaniensis nolle derogare

1047
Ianislaus Gnesnens. ecclesie archiepiscopus 1324 s. d., Poznanie; electionem Iohannis archidiaconi in episcopum Poznaniensem confirmat

1048
Primislaus dux Slezie etc. 1325 Febr.17, in Richenbach; civitati Wschowa possessionem duorum molendinorum et quorundam pascuorum, civitati praedictae adiacentium confirmat

1049
Wlodislaus Polonie rex 1325 Apr. 14, in Brescz; omnia privilegia, monasterio de Byszewo a praedecessoribus suis concessa rata habet, possessiones ipsius in castellania de Nakło constitutas confirmat, et amplis immunitatibus dotat

1050
Wladyzlaus rex Polonie etc. 1325 Apr. 14, in Brest; legatum bonorum Tuszkowo, a comite Wit de Łubowo in rem monasterii de Byszewo factum roborat, et possessionem aliorum confirmat

1051
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscop. 1325 Apr. 26, apud Gneznam; Petro cancellario Gneznensi mandat, ut Nankero episcopo Cracoviensi primum locum et ius sedendi ad dexteram archiepiscopi adiudicet

1052
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1325 Apr. 26, apud Gneznam; commutat villam mensae suae dictam Dębnica, cum villa Capituli Gneznensis nomine Cotuń

1053
Wladislaus rex Polonie 1325 Apr. 28, in Pyser; confirmat resignationem iuris in hereditate Koszuty, quam Bogusza filius Hectoris in favorem monasterii Ląd fecerat

1054
Mathias episcopus Wladislaviens. 1325 Mai. 25, in Racczens; litteras, quas Wlodizlaus dux Polonie 1211 Apr. 16, in Gnezna; Wladizlaus dux Polonie 1214 Aug. 10, in Gnezna; et Bolezlavus dux Polonie 1259 Apr. 16, in Rogosna monasterio de Łekno dederant, transscribi facit

1055
Wladislaus rex Polonie 1325 Mai. 29, in Poznania; decernit, ut kmetones de villa Dolany tributa et servitia, monasterio Ląd antiquitus debita praestent, officialibus insuper interdicit, ne de querelis eorundem kmetonum se deinceps intromittant, sed iudicio abbatis tradant

1056
Iohannes Pp. XXII 1325 Iun. 17, Avinione; executoribus mandat, ut Andreae de Vislicia praeposituram in ecclesia Poznaniensi conferri curent

1057
Iohannes Pp. XXII 1325 Iun. 22, Avinione; praelatis Poloniae mandat, ut decimam sexennalem pro subsidio Terrae sanctae exigant et solvant

1058
Iohannes Pp. XXII 1325 Iul. 17, Avinione; executoribus mandat, ut Dominico de Zarow, canonico Poznaniensi, decanatum dictae ecclesiae

1059
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1325 Aug. 6, Poznanie; ecclesiam parochialem in villa Gać fundat et parochiam ipsius instituit

1060
Iohannes Pp. XXII 1325 Oct. 16, Avinione; abbatissae et conventui in Owińska conservatores constituit

1061
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1326 Febr. 19, Uneovia; edit Statuta Synodalia, per ecclesiam Poloniae observanda

1062
Henricus dux Silesie et dominus Glogovie 1326 Mart. 15, Glogovie; confirmat donationem quinque mansorum in villa Przyczyn, a Lutoldo de Malewice monasterio de Wieleń factam

1063
Henricus dux Slesie et dominus Glogovie 1326 Apr. 1, Glogovie; confirmat donationem villae Nowe Kramsko, quam b. m. Czulcho de Lasocice, et villae Stare Kramsko, quam filius praedicti militis, dictus Miron, monasterio de Obra fecerant

1064
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1326 Apr. 25, Gnezdne; commutat hereditatem ecclesiae suae dictam Wełna et decimas ibidem ac in villa Arcugowo, cum hereditate conventus de Trzemeszno nomine Kwieciszewo

1065
Woyslaus prepositus Tremesnens. 1326 Apr. 25, Gnezdne; commutat hereditatem sui monasterii dictam Kwieciszewo, cum hereditatibus ecclesiae Gneznensis, dictis Wełna et Arcugowo

1066
Ianislaus archiepiscopus Gneznens. 1326 Apr. 25, Gnezne; cuidam Nicolao privilegium advocatiae in civitate Kwieciszewo (?) renovat

1067
Troidinus dux Mazovie etc. 1326 Mai. 30, in Warzeva; villam suam Domaniew cum villa ecclesiae Poznaniensis dicta Rękawica commutat

1068
Wladislaus rex Polonie 1326 Iun. 24, Poznanie; malleum conflationis ferri in Rogoźno magistro Iohanni confert

1069
Wladislaus rex Polonie etc. 1326 Iun. 29, apud Poznan; hereditatem Martini Domaslavicz, dictam Adamowo, ab omni solutione Polonicali absolvit

1070
Iohannes prepositus s. Laurencii prope Caliss 1326 Iun. 29, s. l.; vendit scultetiam in villa Pietrowo Adalberto et fratribus eius, ut eam iure Novi fori locent

1071
Wartyzlaus dux Slavorum etc. et fr. Fridericus de Wyldinberch Ordinis domus Theuthonicorum etc. magister per Prusciam 1326 Iul. 7, in Pomerania prope fluvium Leba; cum Conrado episcopo de Kamień foedus contra duces Poloniae sub certis stipulationibus ineunt

1072
Wladislaus rex Polonie etc. 1326 Iul. 12, Pysdir; confirmat privilegium fundationis monasterii in Ląd, quod dederat: Mescho dux Polonie 1145 Apr. 23, in Gnezdna; et suum proprium, quod dederat ut: Wladislaus rex Polonie etc. 1324 Aug. 9, in Pyser

1073
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1326 Sept. 7, Zneyne; Iacobum presbyterum ecclesiae in Koldrąb praeficit rectorem

1074
Iohannes Pp. XXII 1327 Mart. 1, Avinione; mandat iudicibus, ut, in quem locum meliorem sedes episcopalis Lubucensis transferri possit, se informent et referant

1075
Iohannes Pp. XXII 1327 Apr. 1, Avenione; Wladislao regi Poloniae inquisitores de Ordine Praedicatorum, quos contra haeresim in regnum praedictum irrumpentem instituerat commendat

1076
Iohannes Pp. XXII 1327 Apr. 1, Avenione; archiepiscopo Gneznensi et eius suffraganeis inquisitores, quos de Ordine Praedicatorum contra irrumpentem in regnum Poloniae haeresim instituerat commendat

1077
Bartholomeus archidiaconus Wladislaviens. etc. 1327 Apr. 25, Gnezne; Rzenczivoio privilegium super scoltetia villae Górki innovat

1078
Iacobus iudex Kalissiens. 1327 Mai. 22, in Kalis; protestatur, Sulislaum, Nicolaum et Stanislaum fratres, suo et suorum fratrum nomine hereditati Sowina in favorem ecclesiae Gneznensis renuntiavisse

1079
Wladislaus rex Polonie etc. 1327 Iun. 18, apud Cracoviam; protestatur, Iesconem dominum de Kozłowo hereditatem Stare Kramsko monasterio de Obra vendidisse

1080
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1327 Iun. 30, Poznanie; Thiczconi vitratori molendinum dictum Vitrorum confert, cavens, ut vitra fenestrarum maioris ecclesiae sumptibus eiusdem reparet, pro novis vero praedicta ecclesia ipsi satisfacere teneatur

1081
Iesco dominus de Cosle 1327 Iul. 18, s. l.; una cum suis proximis de hereditate Stare Kramsko cum monasterio de Obra compromittit

1082
Iohannes episcopus Poznaniens. 1327 Aug. 6, Poznanie; ratam habet donationem census de molendino super fluvium Cybina sito, quam Stephanus canonicus Poznaniensis in rem rectoris altaris b. b. Philippi et Iacobi atque Blasii in ecclesia maiori eiusque successorum certa conditione fecerat

1083
Wladislaus rex Polonie etc. 1327 Sept. 30-Oct. 5, s. l.; ratam habet resignationem partis hereditatis Wyskidno, a Vincentio de Smogorzewo, iudice Vladislaviensi, ratione dotalicii genero ipsius, Iohanni de Rucewo factam

1084
Premislav dux Silesie ac dominus Glogovie 1327 Oct. 31, in Frauenstadt; confirmat privilegium Henrici, quondam ducis Silesiae etc., Hermanno de Trebitz super quinque mansis in villa Przyczyna datum

1085
Vladislaus rex Polonie 1327 Nov. 2-7, apud Poznaniam; claustra Paradyż, Zemsko et Obra in suam auctoritatem et gubernationem recipit

1086
Vladislaus rex Polonie etc. 1327 Nov. 2-7, apud Poznaniam; approbat venditionem hereditatum Durowo, Nowe, Krosno et Toniszewo, a Vincentio et filiolis eius in rem fratrum dictorum Pałuki factam

1087
Iohannes Pp. XXII 1327 Dec. 3, Avinione; executoribus mandat, ut Petro decano Poznaniensi contra quosdam detentores castrorum et bonorum eius iustitiam faciant

1088
Vladislaus rex Polonie etc. 1328 Mai. 25, Cracovie in domo fratrum Predicatorum; ecclesiae de Lubusz possessionem omnium bonorum in regno Poloniae existentium confirmat, eademque amplis privilegiis munit

1089
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1328 Iun. 30, Poznanie; scultetiam in Śródka, suburbio Poznaniensi, Stanislao dicto Glamb vendit

1090
Henricus castellanus Gnesdens. etc. 1328 Aug. 10, in Nakel; protestatur, Annam, filiam f. m. Martini Malitz, quartam partem hereditatis Mąkowarsk, eidem contra petitionem monasterii de Byszewo adiudicatam, monasterio praedicto resignasse

1091
Albertus Vladislaviens. ecclesie prepositus 1328 Sept. 8, Brest; una cum fratribus suis hereditati Durowo et lacui Bielsko in favorem monasterii de Łekno renuntiat, et pro dictis bonis hereditatem Grylewo recipit

1092
Verner plebanus in Meszericz et Mattheus plebanus in Sverin 1328 Oct. 21, in Sverin; protestantur, Heningum Benstede hereditatem minor Wyszanów monasterio Paradyż vendidisse

1093
Matthias ecclesie Wladislaviens. episcopus 1328 Dec. 20, in Raczens; commutat villam Godziszewo et decimas ecclesiae suae de sortibus hereditatis Kłodawa, monasterii Ląd propriae, cum villa Łęg et decimis de villa regali Kłobia, monasterio praedicto pertinentibus

1094
Fr. Mathias abbas de Lenda 1328 Dec. 20, in Lenda; hereditatem monasterii dictam Łęg et maldratas decimales in Kłobia, cum hereditate episcopi Kuiawiensis dicta Godziszewo, sita in terra Pomoraniae, commutat

1095
Wladislaus rex Polonie etc. 1329 Ian. 1, in Poznania; confirmat privilegium, quod dederat coenobio de Ołobok: Premisl secundus dux Polonie 1293 Dec. 28, in Kalis; continens privilegia, quae dederant eidem coenobio: Wladislaus ducis Odonis filius dux de Kalis 1213 Nov. 1, s. l.; et: Premisl et Boleslaus fratres uterini duces Polonie 1253 Mai. 11, s. l.

1096
Magist. Petrus decanus ecclesie Poznaniens. et cancellar. Polonie etc. 1329 Febr. 19, in Mezericz; protestatur, Miscitz et Missanta villam minor Wyszanów monasterio Paradyż modo amicabilis compositionis resignasse

1097
Iohannes Boemie et Polonie rex etc. 1329 Mart. 12, Thorun; cum Ordine domus Theutonicae contra regem Cracoviae foedus init

1098
Wladislaus rex Polonie etc. 1329 Apr. 25, Poznanie; confirmat venditionem hereditatis Wyszanów, a nobilibus Miscicz, Miscanta et caeteris fratribus in rem monasterii Paradyż factam

1099
Henricus dux Zlesie et Glogovie etc. 1329 Iun. 6, Wratislavie; protestatur, se omnes suas possessiones a Iohanne rege Bohemiae in perpetuum feudum recepisse

1100
Consules et scabini civitatis Zbansin 1329 Iun. 18, in Zbansin; protestantur, monasterium Paradyż pecunias filiis Usanti, ut ab impetitione in villa Wyszanów cessarent, promissas, perfecte persolvisse

1101
Willislaus, Samborius Watta dicti de Nanden 1329 Iun. 18, in Nanden; protestantur, monasterium Paradyż pecunias, filiis Usanti hac conditione promissas, ut ab impetitione in villa Wyszanów cessarent, persolvisse

1102
Wladislaus rex Polonie etc. 1329 Aug. 24, apud Sandomiriam; confirmat emptionem sortis dictae Rambenicze, a Thoma de Wierzyce factam

1103
Vladizlaus rex Polonie etc. 1329 Oct. 29, Cracovie; promittit, se pacem, quam Vincentius palatinus Poznaniens. cum Ludovico marchione Brandenburgensi ad tres annos ordinaverat, observaturum

1104
Andreas prepositus ecclesie Poznaniens. 1329 Nov. 2, Poznanie; villam Paczkowo ad praeposituram Poznaniens. ecclesiae pertinentem, Mathiae scolteto ad locandum iure Theutonico tradit

1105
Wyrzbyatha heres de Pruszycze 1329 Nov. 2, in Gnezna; monasterio de Łekno lacum Głębocko, partem fluvii Żeleźnica et silvae adiacentis villae Sadki confert

1106
Heinricus dux Slesie et dominus Sagani 1330 Febr. 10, in Sprote; civitatem et castrum Lubrza monasterio Paradyż confert

1107
Petrus dictus de Lossow 1330 Mart. 1, s. l.; recognoscit, se castrum Lubrza monasterio Paradyż vendidisse

1108
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1330 Apr. 25, Gnezne; hereditatem ecclesiae Gneznensis dictam Cotuń, ad locandum iure Szredensi Petro filio Pauli exponit

1109
Iohannes episcopus Poznaniens. 1330 Mai. 13, Poznanie; pro sustentatione rectoris ecclesiae in villa Krerowo, censum mensae suae de oppido Środa provenientem donat

1110
Iohannes episcopus Poznaniens. 1330 Iul. 6, in ecclesia Poznaniensi; Viglossium heredem de Niemierzyce et incolas villae eiusdem, ad solvendum decimas manipulatim archidiacono Poznaniensi sententialiter condemnat

1111
Iohannes episcopus Poznaniens. 1330 Oct. 1, in domo Voyslay cantoris Poznaniens.; confirmat privilegium, quod dederat Nicolao dicto Kiczino: Iohannes prepositus Poznaniens. 1316 Mart. 24, Poznanie, eundemque Nicolaum ad solutionem decimarum de duobus mansis in villa Kicin condemnat

1112
Wlosto heres de Czena 1330 Nov. 3, in Opatow; novam villam suam, dictam Lelewo, ecclesiae Gneznensi pro 30 marcis grossorum obligat

1113
Vincencius palatinus Poznaniens. et capitaneus Polonie et Iacobus iudex Kalisiens. 1330 Nov. 12, in Kalis; protestantur, Wlostkonem, heredem de Cienia, villam Lelewo ecclesiae Gneznensi pro 30 marcis grossorum Pragensium obligavisse

1114
Iohannes episcopus Poznaniens. 1330 Dec. 3, Poznanie; molendinum, quondam Brunonis nuncupatum, Iesconi Alexandri, civi Poznaniensi, ad certum annuum censum confert

1115
Vladislaus rex Polonie etc. 1331 Febr. 14, Cracovie; collationes hereditatum et libertatum, quondam a principibus Premislao et Boleslao coenobio de Owińska factas confirmat

1116
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1331 Apr. 2, Gnezne; in ecclesia Gneznensi cancellariam instituit et dotat

1117
Vincentius miles palatinus Pozensis 1331 Aug. 18, Nova Landesberg; una cum suis fratribus Ludovico marchioni de Brandenburg promittit, se pacem ab eodem marchione et rege Poloniae factam servaturum; quae si infringeretur, se parti eandem servanti auxilium praestiturum declarat

1118
Dirsco de Stogneovicz heres 1331 Nov. 2, s. l.; Nicolao palatino Cracoviensi, occasione nuptiarum filiae ipsius et Viti nepotis Henrici de Kethlicz, pro Henrico et Vito praedictis vadem centum marcis obligat

1119
Wladisslaus rex Polonie 1331 Nov. 11, in Cracovia; hereditatem ecclesiae Gneznensis dictam Smogorzew, de iure Polonico in ius Theutonicum transfert

1120
Hedwigis Polonie regina 1332 Apr. 5, Sandomirie; bona mensae episcopalis de Lubusz sub suam protectionem suscipit

1121
Iohannes Boemie et Polonie rex etc. 1332 Sept. 11, Prage; Ordinem domus Theutonicae, si se cum rege Cracoviae concordare contingeret, in omnibus terris dictae domus in Cuiavia inter flumina Wisła et Noteć sitis, et in Prabuty conservare promittit

1122
Iohannes dux Slezie etc. 1332 Dec. 15, in Stinavia; concedit civibus de Wschowa privilegia, functionem officii iuridicialis concernentia

1123
Cunradus dictus Zchyphron advocatus de civitate Schowa 1333 Mart. 11, s. l.; una cum caeteris iudicibus, ratione advocatiae in oppido Święciechowa, amicabilem compositionem inter monasterium de Lubin et Iohannem Waremul, advocatum praedicti oppidi facit

1124
Laurencius dictus Zaremba etc. 1333 Mai. 25, in Caliss; scultetiam in villa Janków Nicolao et Cunado vendit, ut eam iure Novi fori locent

1125
Kazimirus rex Polonie etc. 1331 (sic) Iun. 29, Cracovie; Heynkoni Berkmeyster et sociis ipsius facultatem fodendi in Wieliczka salifodinam certis sub stipulationibus concedit

1126
Katzmirus rex Polonie 1333 Iul. 31, Posnanie; promittit, se pacem cum Ludovico marchione Brandenburgensi factam per duos annos servaturum, et contra quemcunque suorum subditorum eandem violantem processurum

1127
Wladislaus dux Lanchiciens. et Dobrynens. 1333 Nov. 17, Lanchicie; ratam habet permutationem agrorum villae Boczki, quam Ianislaus archiepiscopus Gneznens. et Thomas frater Boczkonis secum fecerant

1128
Iohannes episcopus Poznaniens. 1334 Mart. 24, Poznanie; Petro et fratribus privilegium amissum super scultetia de Ostrów renovat

1129
Kazimirus rex Polonie etc. 1334 Mai. 15, in Cracovia; treugas cum Ordine domus Theutonicae ad diem 24 Iunii prorogat, et inclusis in eisdem ducibus Przemislio de Sieradz et Wladislao de Łęczyca, usque ad diem 24 Iunii anni 1335 certis sub pactionibus observandas statuit

1130
Kazimirus rex Polonie etc. 1334 Mai. 15, Cracovie; Iacobo castellano de Tczew donationem domus et areae in Kraków, a Wladislao rege antea, factam confirmat

1131
Semovithus dux Mazovie 1334 Mai. 16-21, Rave; confirmat possessiones monasterii de Jeżów in terra sua sitas, eiusque fratribus et incolis dictarum possessionum amplissimas libertates et privilegia confert

1132
Hermanus advocatus civitatis Pisdrensis 1334 Iun. 10, in Pysdr; protestatur, Chinegundim, relictam Merclini civis Pyzdrensis, ratione macelli ab ipsis monasterio Ląd legati cum eodem monasterio ordinationem quandam fecisse

1133
Kazimirus rex Polonie 1334 Iun. 24, Cracovie; declarat: licet sigillum Iaroslai castellani Poznaniensis ad litteras treugarum pacis, inter se et Ordinem Crucigerorum factae, tum demum fuerit appositum, quum in Maiorem Poloniam venerit, ipsum Iaroslaum tamen praedictas treugas servaturum

1134
Iohannes episcopus ecclesiae Poznaniens. 1334 Iun. 29, s. l.; Sventhomirsam dominam in Lutomie, una cum Lubochna defuncta filia ipsius in fraternitatem suae ecclesiae certis conditionibus recepit

1135
Kazimirus rex Polonie etc. 1334 Oct. 9, Cracovie; confirmat statuta et privilegia, quae dederat Iudaeis Boleslaus dux Maioris Polonie 1264 Aug. 17, in Kalis

1136
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1334 Oct. 19. Poznanie; confirmat divisionem bonorum, quae Wenczeslaus, Janik et Woyczech, fratres dicti Sczicowicz, in villis ecclesiae Poznaniensis dictis Gołkowo et Dziedzice nomine scultetiae possident; Wenczeslao vero partem villae Rokitnica iure Theutonico ad locandum vendit

1137
Michos Bodzante de Keblov 1334 Oct. 23, in Podmocle; Benczae de Nobliżyce villam Kręsko donat

1138
Mikossch Bodzanthe de Keblow 1334 Oct. 23, in Podmokle; Benczae de Nobliżyce villam Kręsko confert

1139
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1334 Nov. 19, in Gnezna; protestatur, Boguslaum canonicum Gneznensem villam Marchwacz iure de Środa ad locandum Paulo filio Sdzisticonis exposuisse

1140
Nicolaus Bechowyski palatinus Poznaniens. 1334 Dec. 1, s. l.; renuntiationem impetitionis, quam filii Usandzi p. m. in villa Wyszanów habuerunt, ratam habet

1141
Katzmirus rex Polonie 1334 Dec. 7, Postnanie; Ludovico marchioni Brandenburgensi securitatis conductum veniendi ad se Poznaniam, usque ad diem 9 m. Februarii a. cr. valentem tribuit

1142
Kazimirus rex Polonie etc. 1335 Ian. 3, in Poznania; confirmat permutationem villarum ecclesiae Poznaniensis dictarum Zawidowice et Warszówka, cum villa patrimoniali Nicolai dicti Sulcovicz, dicta Sułkowice

1143
Kazimirus rex Polonie etc. 1335 Ian. 5, Poznanie; ratam habet commutationem hereditatum Stephani subdapiferi Poznaniensis, dictarum Canclerzewicze et Rangoczino, cum hereditate Jędrzejewo, Domui s. Michaelis, Ordinis s. Iohannis propria

1144
Kazimirus rex Polonie etc. 1335 Ian. 6, Poznanie; ratam habet commutationem hereditatis Kelczonis filii Petri dictae Niestronno, cum hereditate Capituli Gneznensis dicta Podolin

1145
Maczko Borkovicz 1335 Apr. 16, Bencyn; protestatur, controversiam inter monasterium Paradyż et filios Uszcentae occasione hereditatis Wyszanów ortam, esse sopitam

1146
Nicolaus palatinus Poznaniens. et capitaneus Polonie 1335 Apr. 25, Gnezdne; confirmat donationem villae Mięcierzyn, a Zarębka herede de Królikowo ecclesiae Gneznensi factam

1147
Nicolaus palatinus Posnaniens. et Iarizlaus de Gywin miles 1335 Mai. 16, Vranchinfurth; occasione matrimonii filiae Kazimiri, regis Poloniae, et ducis Ludovici, filii imperatoris, certa momenta pacti ineundi placitant

1148
Comes Nycolaus palatinus Posnaniens. Otto cancellarius Polonie et comes Iarislaus castellanus Posnaniens. 1335 Iun. 20, in opido Kunigesberg; dotem Elizabeth, filiae Kazimiri regis Poloniae et sponsae Ludovici, filii Ludovici imperatoris, definiunt, et quaedam momenta pacti a partibus praedictis ineundi ponunt

1149
Fr. Mathias abbas monasterii Lindens. 1335 Iul. 16, in Linda; mansum agri in villa Wola Lądzka suo monasterio a Petrzychone cive de Ląd donatum, Paulo certis conditionibus vendit

1150
Premislius dux Syradiens. 1335 Sept. 18, in Potrkow; commutationem hereditatis Ianislai archiepiscopi Gneznensis dictae Proboszczewice, cum villa Thomislai heredis de Glinno et fratris ipsius Bartholomaei dicta Korytkowo, certa conditione admittit

1151
Fr. Stanislaus de Cracovia etc. domini Pape penitenciarius 1335 Oct. 16, Avinione; protestatur, se cum Iaroslao archidiacono Cracoviensi, ad petitionem Gaucelini episcopi Albanensis super quadam contracta irregularitate dispensavisse

1152
Iohannes episcopus Poznaniens. 1335 Oct. 18, Poznanie; Paulo et Michaeli fratribus, bona eeclesiae dicta Plewiska iure Theutonico ad locandum vendit

1153
Osanna abbatissa Ordinis Cisterciensis 1335 Oct. 21, Poznanie; de consensu conventus coenobii de Owińska, Sesterconi et Petro, filiis Raczlai, scultetiam hereditatis Dembogóra vendit, ut eam iure Magdeburgensi locent

1154
Kazimirus rex Polonie etc. 1335 Nov. 23, in Poznania; Wierzbientae, succamerario Poznaniensi, facultatem locandi iure Novi fori villam Smogulec in civitatem confert

1155
Kazimirus rex Polonie etc. 1335 Nov. 25, Poznanie; confirmat litteras, quas dederat ecclesiae Gneznensi: Stephanus capitaneus regni Polonie 1318 Dec. 11, in Kalis, et hereditatem Wierzbiczany, quae vigore praedictarum litterarum ecclesiae Gneznensi fuerat collata, compositione cum Iohanne de Pilica ipsam impetente facta, eidem ecclesiae adscribit

1156
Fr. Rudeherus commendator de Gdansc et Conradus dictus de Scheningen advocatus territorii Dersoviensis 1336 Mai. 1, in Libenhowe; possessiones monasterii Ląd in territorio de Tczew sitas, certis limitibus designari faciunt

1157
Benedictus Pp. XII 1336 Mai. 8, Avinione; mandat episcopo Poznaniensi, ut cum Petro monacho, qui in iuventute sua virilia occulte amputari fecerat, dispenset

1158
Fr. Mathias abbas de Lynda 1336 Mai. 17, in Lynda; approbat commutationem hereditatis Łęg et maldratarum in Kłobia monasterio suo propriarum, cum hereditatibus Mathiae episcopi et Capituli Kuiawiensis dictis Grodziszewo cum attinentiis, anno 1328 Dec. 20, in Ląd perfectam

1159
Premyslius dux Syradie 1336 Iun. 10, (Aug. 19 ?) in Unyeyow; ratam habet commutationem hereditatis ecclesiae Gneznensis dictae Leszno Kotowice, cum Grocholice, villa Floriani heredis de Kaznów

1160
Ludovicus (marchio Brandenburgens.) 1336 Iul. 20, Berlin; Sandzivogio de Czarnków annuum redditum conditione certi obsequii concedit

1161
Ludwig (Markgraf von Brandenburg) 1336 Iul. 24, Berlin; gestattet denen von Guntersberg Buckow zu befestigen, und verspricht ihnen zur Wiedererlangung der von den Polen weggenommenen Veste Ujście behülflich zu sein

1162
Iohannes dux Slesie et dominus Glogovie 1336 Dec. 4, in Prsedemost; donationem possessionum in Sworzeń, quas Iohannes de Goldberg altarista ecclesiae Glogoviensis monasterio de Wieleń conferendas emerat, ratam habet, et incolas earum quibusdam privilegiis munit

1163
Nicolaus palatinus Poznaniens. et capitaneus terre Polonie, et iudex Nicolaus Gneznens. et Kalisiens. 1336 Dec. 14, in Kalis; aream molendini et partem fluvii Stawka in villa Opatówek, Ianislao archiepiscopo Gneznensi contra petitionem Marci sculteti de Cienia adiudicant

1164
Iohannes Boemie rex etc. 1337 Ian. 12, Wratizlavie; confirmat privilegium, quod dederat monasterio de Wieleń: Iohannes dux Slesie et dominus Glogovie 1336 Dec. 4, in Prsedemost, eidemque monasterio varias libertates largitur

1165
Kazimirus rex Polonie 1337 Mart. 5, s. l.; concedit Alberto et Martino fratribus germanis, ut per flumen Noteć inter villas Tur et Samoklęski pontem construere, et theloneum de eodem percipere possint

1166
Iohannes Bohemie et Casimirus Polonie reges 1337 Mart. 12, Posnanie; ratione violentiarum, per homines sui dominii in terris suis mutuo perpetratarum compositionem faciunt

1167
Iohannes dux Zlesie etc. 1337 Mart. 27, Wratislavie; protestatur, se civitates et territoria de Góra et Wschowa, a Iohanne rege Bohemiae in feudum perpetuum accepisse

1168
Capitulum ecclesie Poznaniens. 1337 Iun. 24, Poznanie; protestatur, Pribislaum canonicum Poznaniensem, bona Binkowo Michaeli wlodario de Łęg iure Theutonico ad locandum tradidisse

1169
Com. Nicolaus heres de Gostina quond. filius Alberti 1337 Aug. 5, s. l.; civibus de Gostyń plures possessiones et iura largitur

1170
Nicolaus com. palatinus Poznaniens. 1330 (sic) Aug. 5, s. l.; hereditatem Brzezie Henrico et Barthossio de Krobia, ad locandum ex sexto manso confert

1171
Andreas et Petrus fratr. germani etc. 1337 Sept. 10, in Pyzdry; protestantur, se a Matheo abbate de Ląd unum mansum ante civitatem Pyzdry iacentem, sub certo pacto accepisse ad colendum

1172
Galhardus de Carceribus nuncius apostolicus 1337 s. d. et l.; Benedictum Pp. XII de rebus in Polonia gestis docens, regem Bohemiae castrum Milicz occupare velle denunciat

1173
Benedictus Pp. XII 1337 Sept. 12, s. l.; episcopo et Capitulo Vratislaviensi interdicit, ne ad alienationem castri Milicz inconsulta Sede apostolica procedant

1174
Ludoldus dyctus Werucz 1337 Nov. 11, in Vyelun; pro damnis a patre suo b. m. Ludoldo ecclesiae Gneznensi illatis, hereditatem Brzoza ecclesiae praedictae confert

1175
Henricus capitaneus Kalisiens. 1338 Febr. 12, in Kalys; protestatur, Dominicum et Crajkonem, heredes de Rajsko, partem dictae villae Gneznensi ecclesiae pro 12 marcis grossorum certis sub stipulationibus obligavisse

1176
Fr. Helmanus commendator domus Cruciferor. b. Iohannis prope Poznaniam 1338 Febr. 14, Poznanie; ratam habet ordinationem inter se et Mathiam, archidiaconum Plocensem et Poznaniensem canonicum, ratione decimarum in villa Maniewo factam

1177
Consules civitatis Nove Kalis 1338 Mart. 26, s. l.; Iohanni episcopo Poznaniensi pro divinis in bonis suis inter fluvios Noteć et Drawa sitis, infra unum annum rehabendis, tantumdem solvere promittunt, quantum alii in eisdem partibus residentes solverint, si tamen summa 30 sexagenas grossorum Pragens. non excederet

1178
Michael dictus Grotkot castellanus de Konstad 1338 Mai. 1, in Byczyna; profitetur, Kraynam, abbatissam de Ołobok, cum Nicolao Boemo et fratribus eius ratione villae Chróścin ordinationem quandam iniisse

1179
Benedictus Pp. XII 1338 Mai. 4, Avinione; nuntiis Sedis apostolicae mandat, ut Ianislao archiepiscopo Gneznensi et Iohanni episcopo Poznaniensi, de magistro et fratribus domus Theutonicae iustitiae complementum faciant

1180
Kazimirus Polonie rex etc. 1338 Mai. 4, Kalis; in civitate Kalisz annuale forum statuit, a festo s. Margarethae per octo dies duraturum

1181
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1338 Mai. 5, Gnezne; lacum Głęboczek monasterio de Trzemeszno contra petitionem Benedicti custodis Gneznens. adiudicat

1182
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1338 Mai. 31, Poznanie; ratam habet concordiam, inter Fr. Helmannum commendatorem Domus b. Iohannis prope Poznań, et Mathiam archidiaconum Plocensem et Poznaniensem canonicum ratione decimarum in Maniewo initam

1183
Henricus provisor terre Kalisiens. et consules civitatis eiusdem Kalisiens. 1338 Iun. 8, in Kalis; protestantur, relictam Ianussii de Dobrzec una cum filiis promisisse, se hereditatem Lelewo, quondam a Wlostone, fratre ipsius, ecclesiae Gneznensi obligatam, infra viginti annos non redempturam

1184
Iohannes episcopus ecclesie Poznaniens. 1338 Iun. 30, Poznanie; decimas mensae suae in villis Brzezie et Siedlec, domus b. Iohannis Ierosolimitani prope Poznań propriis, cum decimis domus eiusdem in villis Czerlejno, Czerlejnko et Wydzierzewice commutat

1185
Fr. Hermanus abbas in Obra, Miloscey capitaneus in Bencyn et alii 1338 Sept. 9, in Bencyn; protestantur, Vattham de Nądnia, se nunquam monasterium Paradyż in bonis Zakrzew impediturum promisisse

1186
Ludovicus (marchio Brandenburgens.) 1338 Oct. 12, Kungesberg; Betkino de Ost et Dobrogostio de Sierakowo, sororio ipsius, 40 mansos in villa Gossow et villam Buchholtz confert

1187
Ludovicus et Stephanus fratres (marchiones de Brandenborch) 1338 Oct. 12, Kungesberg; compluribus militibus castrum de Rabenstein certis conditionibus reaedificare permittunt

1188
Kazimirus rex Polonie etc. 1338 Dec. 13, Poznanie; Maczkoni filio Pribislai Borkowicz, quondam palatini Poznaniensis, castrum et oppidum Koźmin cum villis adiacentibus confert, multis privilegiis a se dotata

1189
Maczco advocatus Oborniciens. 1339 Ian. 3, s. l.; collationem macelli carnium, a patre suo b. m. Rudgero, quondam advocato Oborniciensi, monasterio Łeknensi factam confirmat

1190
Conradus dux Slezie etc. 1339 Iun. 9, in Frowynstat; venditionem bonorum Steinwere, quam Lucco de Racwicz in rem civitatis Wschowa fecerat, confirmat

1191
Paulus iudex terre Sandomiriens. 1339 Aug. 24, in civitate Sandomiriensi; Iohanni episcopo Cracoviensi hereditatem Jeziórko contra petitionem relictae et filii Wladimiri de Bostów adiudicat

1192
Galhardus de Carceribus prepositus Tytulens. etc. et Petrus Gervasii canonicus Aniciens. 1339 Sept. 15, in villa de Warsszow; ut apostolicae Sedis nuncii et executores, et iudices in causa, quae vertitur inter Ianislaum archiepiscopum Gneznens. et Iohannem episcopum Poznaniens., ex una parte, et magistrum et fratres Ordinis Hospitalis domus b. Mariae Theutonicorum, ex altera, sententiam diffinitivam dicunt

1193
Galhardus de Carceribus prepositus Titulens. et Petrus Gervasii canonicus Aniciens. apostolice Sedis nuncii 1339 Oct. 28, in Cracovia in domo Fr. Predicatorum; sententiam diffinitivam, latam a se contra Ordinem Theutonicorum in Prussia in causa inter ipsum Ordinem, ex una, et archiepiscopum Gneznensem et episcopum Poznaniensem, ex altera parte vertente, Ordini praedicto per abbates de Mogilno et de Brzesko, ac per praepositos de Trzemeszno, de Jeżewo, de Płock ac de Opole intimandam mandant; ipsumque Ordinem, si satisfactionem pro damnis archiepiscopo et episcopo praedictis illatis praestare renuerit, tamdiu ab universo clero Gneznensis et Rigensis provinciarum excommunicatum nuntiari praecipiunt, donec a Sede apostolica absolutionem fuerit consecutus

1194
Iohannes episcopus Poznaniens. 1339 Nov. 10, Poznanie; protestatur, Vincentium decanum Gneznensem et canonicum Poznaniensem, villam Capituli dictam Stęszewko Nicolao et Iacobo de Szrapki ad ius Novi fori vendidisse

1195
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1340 Mart. 10, Cracovie; quosdam articulos constitutionum, ab episcopis Cracoviensibus editarum modificat

1196
Ianislaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus et Iohannes episcopus Poznaniens. 1340 Mart. 23, Poznanie; protestantur, Kazimirum regem Poloniae hereditates Skorzęcin et Barcinek, quas coenobium de Owińska heredibus de Kowalskie pro minus iusto pretio vendiderat, redemisse et eidem coenobio restituisse

1197
Kazimirus rex Polonie 1340 Mart. 24, in Pisdri; roborat commutationem medietatis hereditatis Mathiae de Myślibórz, dictae Sługocin, cum hereditate Niewodnik, monasterii Ląd propria

1198
Kazimirus rex Polonie 1340 Mart. 24, in Pyzdra; confirmat commutationem hereditatis Niewodniki monasterii Ląd propriae, cum dimidietate villae Mathiae de Myślibórz, dictae Sługocin

1199
Andreas heres de Cossonow castellanus Poznaniens. etc. 1340 Apr. 25, Gnezne; protestatur, Sandivogium heredem de Czaple tres partes praedictae hereditatis certis sub pactionibus Bodzantae decano Cracoviensi obligavisse

1200
Nicolaus advocatus Slupzcens. 1340 Aug. 29, in Slupzca; partem agrorum suae advocatiae Petro de Piotrowice vendit

1201
Nicolaus filius Martini canonicus ecclesie s. Georgii in Gnezna 1340 Nov. 10, Poznanie; Laurentio, filio Iohannis Mandri, scoltetiam in hereditate ecclesiae de Rogoźno, dicta Łasiniec, confirmat

1202
Com. Voytech palatinus Cuyaviens. etc. 1341 Ian. 6, in Paccoscz; nomine amicorum suorum, limites inter villam Łąck et hereditatem monasterii de Byszewo dictam Wierzchucin ordinat

1203
Kazimirus rex Polonie 1341 Mai. 6, in Wislicia; ratam habet donationem sortis hereditatis Brzezie, quam Stanislava et Wisenega anno 1338 in rem neptis ipsarum Feliciae, consortis Nicolai de Topola, observata consuetudine praescriptionis fecerant

1204
Kazimirus rex Polonie etc. 1241 Octobr. 14, in Pisser; Iacobo civi de Pyzdry tertiam partem molendini, in fluvio Warta ultra castrum Pyzdrense siti confert

1205
Clemens Pp. VI 1342 Iul. 8, Avinione; Iaroslaum ecclesiae Gneznensi in archiepiscopum praeficit et de more commendat

1206
Clemens Pp. VI 1342 Iul. 8, Avinione; Iaroslaum electum Gneznensem Kazimiro regi Poloniae commendat

1207
Clemens Pp. VI 1342 Iun. 27 (Iul. 11?), Avinione; Iaroslaum archiepiscopum Gneznensem a sententia excommunicationis absolvit, solutionemque cuiusdam pecuniae prorogat

1208
Clemens Pp. VI 1342 Iul. 11, Avinione; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi pallium concedit

1209
Imbertus Basilice XII apostolorum presb. cardinalis etc. 1342 Iul. 30, Avinione; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi testimonium de certa summa pecuniarum largitur, quas idem archiepiscopus sacro Collegio Romano pro totali suo communi servitio persolverat

1210
Kazimirus rex Polonie 1342 Octobr. 10, Cracovie; villam Kwieciszewo iure Novi fori in civitatem transfert

1211
Kazimirus rex Polonie etc. 1343 Mart. 2, Poznanie; villam Stodoły, monasterii de Trzemeszno propriam, de iure Polonico in ius Średense transfert

1212
Clemens Pp. VI 1343 Mart. 27, Avinione; universis fidelibus ad instaurandam ecclesiam Gneznensem eleemosynas largientibus, indulgentias concedit

1213
Nicolaus palatinus Kalisiens. et capitaneus Polonie 1343 Mart. 27, in Zneyna; protestatur, occasione limitationis hereditatum Pniewy et Grzmiąca, inter Iaroslaum archiepiscopum Gneznensem et Falonem Album, ratione molendini ab eodem archiepiscopo in fluvio Grzmiąca construendi concordiam intervenisse

1214
Kazimirus rex Polonie 1343 Iun. 13, Poznanie; perficit venditionem hereditatis Wawrzyszkowo quondam per Ianislaum, archiepiscopum Gneznensem a Miroslao de Suchoręcz emptae, eamque libertatibus antiquarum villarum ecclesiae Gneznensis munit

1215
Kazimirus rex Polonie etc. 1343 Iun. 14, Poznan; Petro castellano de Radzim et Dobrogostio vexillifero Poznaniensi privilegium renovat, vigore cuius oppidum Targowa Górka iure Theutonico et clausulis ipsius frui possit

1216
Kazimirus rex Polonie 1343 lun. 16 (17?), in Gnezna; omnibus iudiciariam potestatem gerentibus mandat, ut Iaroslaum archiepiscopum Gneznensem in quibuslibet causis per procuratorem agere permittant

1217
Kazimirus rex Polonie 1343 Iul. 8, Kalis; paganis contra Ordinem domus Theutonicae auxilium se non praestiturum promittit

1218
Kazimirus rex Polonie 1343 Iul. 8, Kalis; profugis, qui in guerra contra Ordinem domus Theutonicae gesta recesserant, et omnibus, qui se eidem Ordini subdiderant, veniam et gratiam suam largitur

1219
Kazimirus rex Polonie 1343 Iul. 8, Kalis; captivos in guerra cum Ordine domus Theutonicae factos libere, sicut et idem Ordo, dimittendos statuit

1220
Kazimirus rex Polonie 1343 Iul. 8, Kalis; promittit, se pro damnis, Ordini domus Theutonicae per terrarum suarum maleficos post pacem cum eodem Ordine factam illatis, omnimode satisfacturum

1221
Primores Maioris Poloniae et Cuiaviae 1343 Iul. 8, Kalis; Ordini domus Theutonicae spondent, se regem Kazimirum, si pacem cum eodem Ordine nuper perfectam violare vellet, non iuvaturos

1222
Cives et universitas civium Poznaniens. Kalisiens. etc. civitatum 1343 Iul. 8, Kalis; Ludolpho Kunigh magistro generali et Ordini domus Theutonicae spondent, se regem suum vel quemlibet alium, si concordiam cum eodem Ordine ratione terrarum Pomoraniae, de Michałów et Chełmno initam violaverit, non iuvaturos

1223
Iarislaus Gneznens. ecclesie archiepiscopus, Mathias Wladislaviens., Iohannes Poznaniens., Clemens Ploczens. ecclesiarum episcopi 1343 Iul. 8, in Kalis; generalem remissionem omnium iniuriarum et damnorum largiuntur, quae ecclesiis ipsorum, durante bello inter Ordinem Theutonicorum et regnum Poloniae a praedicto Ordine fuerant illata

1224
Clemens Pp. VI 1343 Iul. 13, Avinione; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi commissionem denarii b. Petri colligendi, per Galhardum de Carceribus factam confirmat

1225
Clemens Pp. VI 1343 Iul. 13, Avinione; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi mandat, ut denarium b. Petri ab ipso et episcopo Poznaniensi collectum ad cameram apostolicam mittat

1226
Clemens Pp. VI 1343 Iul. 13, Avinione; Iohanni episcopo Poznaniensi mandat, ut denarium b. Petri a se collectum archiepiscopo Gneznensi tradat

1227
Iohannes episcopus Poznaniens. ecclesie 1343 Iul. 25, Wladislavia Iuvenis; una cum fratre suo, Nicolao de Będlewo, amicabilem compositionem ratam habet, quam filiaster ipsorum, Miroslaus de Suchoręcz, cum Iaroslao archiepiscopo Gneznensi super hereditate Wawrzyńczewo fecerat

1228
Clemens Pp. VI 1343 Oct. 10, Avinione; Iaroslao archiepiscopo Gneznensi mandat, ut denarium b. Petri, in Wratislaviensi, Lubucensi et Caminensi dioecesibus collectum recipiat, et ad cameram apostolicam mittat

1229
Nycolaus heres in Nestachovo 1343 Nov. 3, s. l.; Petro molendinatori molendinum in Sołacz aedificandum et possidendum certis conditionibus confert

1230
Iaroslaus s. Gneznensis ecclesie archiepiscopus 1343 ... Gnezne; hereditatem ecclesiae suae dictam Chruślin, iure de Środa ad locandum Blasio confert

1231
Iohannes episcopus Poznaniens. 1344 Ian. 15, Poznanie; Iacobum canonicum Poznaniensem plebanumque Średensem rectorem ecclesiae de Krerowo instituit, et censu mensae suae in oppido Środa colligendo dotat

1232
Wladislaus dux Lanchicie et Dobrinens. 1344 Febr. 3, Lanchicie; protestatur, molendinum et locum molendini in Ostrów ad ecclesiam Gneznensem pertinere

1233
Consules et magistri iurati Poznanie civitat. 1344 Mai. 1, Poznanie; guerram inter communitatem pannicidarum et textorum civitatis Poznań exortam, quibusdam pactionibus interpositis sopiunt

1234
Iaroslaus archiepiscopus totumque Capitulum s. Gneznens. ecclesie 1344 Oct. 29, Lanchicie; cum Ordine Theutonicorum ratione percipiendi decimas campestres in Pomorania amicabilem compositionem faciunt, et bona sua Chojniczki, cum merica Gambarzów dicta commutant

1235
Fr. Ludolfus Kunik Ordinis fratrum etc. domus Theutonice magister general. 1344 Nov. 13, in Margeburg; perceptionem decimarum ab archiepiscopis Gneznensibus in bonis ecclesiae eorum in Pomorania sitis ordinat

1236
Fr. Ludolfus Kunig Ordinis fratrum etc. domus Theutonice magister general. 1344 Nov. 22, in Kyrsburg; ratificat privilegia, quae dederant ecclesiae Gneznensi: Mscug dux Pomoranie 1290 s. d., in Gnezna; et Mistiwyus dux Pomoranie 1284 Sept. 13, in Nakel; villas quoque Sucha et Lubiewo eidem ecclesiae confert

1237
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1345 Apr. 26, Gnezne; ecclesiae parochiali in Osiek a se fundatae, decimas mensae suae de villa Sycewo largitur

1238
Vincencius decanus Gneznensis 1345 Apr. 26, Gnezne; hereditatem Szczepanowo Vitali Sbilutonis ad locandum iure Theutonico exponit

1239
Martinus decanus Lanchiciens. etc. 1345 Apr. 26, Gnezne; hereditatem ecclesiae Gneznensis dictam Budzislaw, Nicolao filiastro Michaelis de Dębnica ad locandum iure Szredensi exponit

1240
Com. Iohannes heres de Waldow 1345 Apr. 28, in Transich; monasterio de Byszewo hereditates Lipinny, Mąkowarsk, Dzidno et Luczmin resignat

1241
Kazimirus rex Polonie 1345 Mai. 23, Cracovie; civitati Wschowa villam Przyczyna confert

1242
Kazimirus rex Polonie 1345 Mai. 23, Cracovie; cives de Wschowa ab omnibus theloneis liberos esse iubet

1243
Clemens Pp. VI 1345 Mai. 27, apud Villam novam; archiepiscopo Gneznensi mandat, ut Arnaldum de Lacavssina, collectorem census annui Sedi apostolicae debiti, in praedicto censu colligendo et camerae apostolicae transmittendo adiuvet

1244
Ludowicus (marchio Brandenburgens.) 1345 Aug. 2 (?), Kopanitz; Nicolao de Biechowo palatino Poznaniensi pecunias quasdam hac conditione assignat, si amicitia inter Kazimirum regem Poloniae et inter se praeconcepta, processum habuerit

1245
Clemens Pp. VI 1345 Sept. 2, Avinione; ratas habet constitutiones, quas pro ecclesia Poloniae ediderat: Fr. Gentilis presbyter cardinal. apostol. Sedis legatus 1309 Nov. 10, Posonii

1246
Ludovicus (marchio Brandenburgens.) 1345 Sept. 10, Berlyn; Ordini s. Iohannis Ierosolimitani castrum et oppidum Czaplinek confert

1247
Kazimirus rex Polonie 1345 Sept. 26, in Poznan; civitati Wschowa partem hereditatis Nowe Przyczyny confert

1248
Ludowicus (marchio Brandenburgens.) 1345 Nov. 16, Driesen; villam Buchholtz Ordini s. Iohannis Ierosolimitani eodem iure et forma appropriat, quibus Betkino de Ost et Dobrogostio de Szamotuły pertinebat

1249
Kazimirus rex Polonie 1346 Apr. 6, Kalis; ratam habet commutationem hereditatum ecclesiae Gneznensis dictarum Bobry et Piekart, cum hereditate Stephani et Ianussii fratrum de Sośnica, dicta Godzisze, quam privilegiis antiquarum villarum eiusdem ecclesiae munit

1250
Kazimirus rex Polonie etc. 1346 Iun. 6, in Pizdri; confirmat privilegia, quae dederant monasterio de Łekno: Boleslaus dux Polonie 1258 Febr. 14, in Gnezna; Wlodizlaws dux Polonie 1216 Mart. 15, in Poznan; et Premisl. dux Polonie 1260 (sic) Febr. 24, Poznanie

1251
Kazimirus rex Polonie 1346 Iun. 14, in Pysdri; confirmat privilegium, quod Wladislaus Cracovie tociusque Polonie dux 1315 Dec. 29, in Chanczin, civitati Słupca dederat

1252
Dobeslaus iudex terrarum Gneznens. et Kalisiens. 1346 Nov. 13, in Pisdry; ecclesiae Gneznensi hereditates Stropiszyn et Pępocin contra petitiones Iohannis et Przetpelkonis fratrum, heredum de Trąbczyn, nec non hereditatem Kokanin contra instantiam Petrassii, heredis de Rzegocin adiudicat

1253
Dobeslaus iudex terrarum Gneznens. et Kalisiens. 1346 Nov. 13, in Pysdri; ecclesiae Gneznensi hereditates Stropiszyn et Pępocin contra petitiones Andreae heredis de Trąbczyn eiusque cognatorum adiudicat

1254
Dobeslaus iudex terrarum Gneznens. et Kalisiens. 1346 Nov. 14, in Pisdri; hereditatem Kokanin ecclesiae Gneznensi contra petitionem Petrassii, filii Pribconis de Rzegocin adiudicat

1255
Fr. Iohannes prepositus domus Trzemesznens. una cum conventu eiusdem domus 1346 Dec. 5, in Trzemeschno; scoltetiam hereditatis Szydłowo cuidam Wyanczkoni iure Sredensi vendit

1256
Clemens Pp. VI 1346 Dec. 8, Avinione; abbatibus de Żuków, Oliwa ac de Pelplin mandat, ut in causa inter episcopum de Kamień et Gneznensem archiepiscopum vertente decernant

1257
Kazimirus rex Polonie 1347 Febr. 2, in Lowicz; bona sua Śpicimierz, Wieszczyce, lacum Jelonek, molendinum Księży młyn et villam Kokanin, quae libertatibus antiquarum villarum ecclesiae Gneznensis munit, cum hereditatibus eiusdem ecclesiae, dictis Przedecz, Żarów et Manice commutat

1258
Clemens Pp. VI 1347 Febr. 19, Avinione; Andream ecclesiae Poznaniensi praeficit in episcopum et de more commendat

1259
Clemens Pp. VI 1347 Febr. 19, Avinione; Kazimiro regi Poloniae Andream electum Poznaniensem commendat

1260
Clemens Pp. VI 1347 Mart. 5, Avinione; Andreae episcopo Poznaniensi munere consecrationis impertito, licentiam dat ad suam ecclesiam accedendii

1261
Kazimirus rex Polonie etc. s. a. d. et l.; Statuta pro Polonia Maiore edit

1262
Brudir Heynrich Tusmer Ordins der Brudere des Spitalis sente Marien des Tuczin Hus von Ierusalem Homeystir 1347 Iul. 25, zu Marienburg; verleiht dem Nicolaus von Ryczków 124 Huben im Lande Sossyn zum Culmer Recht

1263
Kazimirus rex Polonie 1347 Nov. 27, in Bidgoscza; hereditatem Mąkowarsk monasterio de Byszewo contra petitionem Iohannis de Unisław adiudicat

1264
Nycolaus Ursus comendator Poznaniensis etc. s. a. d. et l.; protestatur, anno 1348, die 15 Ianuarii, Iohannem de Wilczyn pretium villae Mnichowice ex parte Iaroslai archiepiscopi Gneznensis sibi et conventui suo persolvisse

1265
Clemens Pp. VI 1348 Mart. 17, Avinione; Andream a Poznaniensi ad Swerinensem ecclesiam transfert et de more commendat

1266
Clemens Pp. VI 1348 Mart. 17, Avinione; Albertum ecclesiae Poznaniensi in episcopum praeficit et de more commendat

1267
Dobeslaus iudex Kalisiens. 1348 Apr. 24, Gnezne; ecclesiae Gneznensi hereditatem Kokanin contra inpetitionem Martini de Żelaskowo, Cessantae de Osiek et Venceslai Gąsiorek adiudicat

1268
Maczko palatinus et capitaneus Poznaniens. 1348 Apr. 30, Gnezna; simul cum ceteris dominis protestatur, Boczatam una cum duabus sororibus et universis amicis hereditatem Garby monasterio de Lubin resignavisse

1269
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1348 Mai. 25, Znene; inter heredes de Dzwonowo et rectorem ecclesiae in Dąbrówka kościelna ratione iurium et proventuum ecclesiarum in villis praedictis concordiam facit

1270
Maczko palatinus et capitaneus Poznaniens. 1348 Mai. 30, Poznanie; una cum ceteris dominis hereditatem Garby monasterio de Lubin contra petitionem comitis Andreae et fratris eius Thomislai heredum de Słupia adiudicat

1271
Dobeslaus filius Zyre heres de Kosciol 1348 Aug. 16-21, s. l.; donationem hereditatis Łęg a progenitoribus suis monasterio Ląd factam, certis conditionibus confirmat

1272
Iarandus capitaneus terre Syradiens. 1348 Aug. 2, in Uneyow; protestatur, Iaroslaum archiepiscopum Gneznensem, ratione possessionis hereditatum Śpicimierz et Wieszczyce, cum Nicolao subagazone Lanciciensi et Troiano, filiis quondam Pauli Cauda palatini Lanciciensis, certam compositionem fecisse

1273
Kazimirus rex Polonie etc. 1348 Aug. 20, in Syradia; ratam habet amicabilem compositionem, quam fecerat: Iarandus capitaneus terre Syradiens. 1348 Aug. 2, in Uneyow, ratione possessionis hereditatum Śpicimierz et Wieszczyce, inter Iaroslaum archiepiscopum Gneznens. et filios Pauli Cauda, quondam palatini Lanciciens

1274
Fr. Conradus Vollekop Ordinis Hospitalis b. Marie domus Teutonice etc. et commendator in Tuchola 1348 Sept. 28, in Tuchola; protestatur, Laurentium de Pametow bona sua dicta Grisow rusticis de villa Łubna vendidisse

1275
Kazimirus rex Polonie 1348 Nov. 11, in Vronki; monasterio de Łekno hereditates Łaziska et Dzierzązna restituit

1276
Karolus Romanorum rex etc. 1348 Nov. 15, Wratislavie; confirmat privilegium, quod dederat monasterio de Wieleń: Iohannes Boemie rex etc. 1337 Ian. 12, Wratislavie

1277
Kazimirus rex Polonie 1348 Nov. 22, in Namslav; Karolo Romanorum regi spondet, se, si ipsius iuvamine limites regni Poloniae contra Ordinem domus Theutonicae et marchionem de Brandenburg recuperare possit, regi praedicto contra quemlibet, rege Ungariae excepto, auxilium praestiturum

1278
Fr. Gallus de Lemberch prior domorum Hospitalis Ordinis s. Iohannis Ierosolimitani per Boemiam Poloniam etc. 1348 Dec. 7, in Tyncia; una cum conventu eiusdem Ordinis domus Poznaniensis protestatur, se hereditatem Mnichowice ecclesiae Gneznensi vendidisse

1279
Fr. Iohannes prepositus totusque conventus monasterii Tremesens. 1348 Dec. 27, s. l.; hereditatem Lubin iure Theutonico civitatis Sredensis exponunt, et scultetiam ibidem Gregorio eiusque posteris vendunt

1280
Predborius capitaneus et alii dignitarii Cuiavie 1348 s. d., in Brest; protestantur, Dobeslaum filium Zyrae monasterio Ląd hereditatem Łęg pro uno altari in ecclesia praedicti monasterii et officio ibidem celebrando contulisse

1281
Henricus abbas Teinciens. 1348 s. d. et l.; confirmat Nicolao Seyteler privilegium, quod dederat Adalberto et fratribus eius: Iohannes prepositus s. Laurencii prope Caliss 1326 Iun. 29, s. l.

1282
Kazimirus rex Polonie etc. 1349 Mai. 13, in Poznania; terram et civitatem Wschowa inhabitantibus, iura ipsorum Theutonicalia et consuetudines se conservaturum spondet

1283
Albertus Poznaniens. ecclesie episcopus 1349 Mai. 15, Poznanie; protestatur, Mathiam Venceslai de Trzek a Boguslao et Krzyżano fratribus scultetiam in villa Sarbinowo emisse

1284
Henricus archidiaconus Poznaniens. 1349 Mai. 30, s. l.; Alberto Poznaniensi episcopo scribit, terram inter Noteć et Drawam sitam, propter inopiam anno currente tantummodo 25 sexagenas grossorum ei solvere posse; anno sequenti tamen plus fore extorquendum sperat. Insuper regestrum bonorum ecclesiae in terra supradicta addit

1285
Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1349 Iun. 7, in Czerequicia; hereditatem Gębarzewo Bernardo et Iohanni fratribus exponit, iure de Chełmno ad locandum

1286
Kazimirus rex tocius Polonie 1349 Iun. 14, in Transacz; ordinat limites inter Cuiaviam et Maiorem Poloniam, parte ex una, et terram de Chełmno et Pomoraniam Ordinis Theutonicorum; parte ex altera

1287
Kazimirus rex Polonie 1349 Iun. 17, in Brest; spondet, se cives de Kalisz, si vigore pacti cum civibus de Wrocław initi aliquem malefactorem puniverint, sub suam tuitionem suscepturum

1288
Wladislaus Lachiciens. et Dobrinens. terrarum dux 1349 Iun. 18, in Bobrownik; conventui de Trzemeszno titulo permutationis pro quadam parte hereditatis dictae Góra, sortem hereditatis Rogulice, Srzen dictam confert

1289
Kazimirus rex Polonie 1349 Iun. 19, in Brest; mercatoribus de Toruń vias mercatorias per regnum Poloniae statuit

1290
Fr. Henricus Dusmerus Ordinis fratrum etc. domus Teutonice etc. magister generalis 1349 Iun. 23, in Marienburg; limites inter terras sui Ordinis et Kazimiri regis Poloniae ordinat

1291
Clemens Pp. VI 1349 Oct. 20, Avinione; archiepiscopo Gneznensi eiusque suffraganeis mandat, ut sectam Flagellantium ab eorum dioecesibus arceant

1292
Fr. Florianus abbas Cirwens. atque Iohannes prepositus Tremessnens. 1349 Oct. 28, s. l.; statuunt, ut omnes fratres utriusque monasterii in electione abbatis vel praepositi communiter vocem habeant


Dokument Nr 617
Premilz dux Polonie 1288 Mart. 17, in Luckna; renovat donationem hominum, monasterio de Łekno ab avis et atavis suis factam.
Pergam. orygin. Pieczęć Przemysława księcia przywieszona na plecionce z nici lnianych czerwonych; (pieczęć XXI)
. Kurnik. Biblioteka, Diploma Nr. 8.

In nomine Ihesu Christi amen. Nos Premilz Dei gracia dux Polonie, universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Filio Virginis gloriose. De gestis preteritis nova suboriri solet contencio, nisi ea que a presentibus racionabiliter ordinantur, futurorum noticiam ne excedant, testium subscripcionibus et sigillorum impressionibus perhennentur. Eapropter nos, cum elemosinam attavorum nostrorum pocius augere quam minuere debeamus, notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod venerabilis pater Petrus abbas de Luckna una cum suo conventu personas in hac pagina subscriptas, coram nobis et baronibus terre consistens, homines ecclesie Lucknensis iusto iudicio optinuit, prout eciam perspeximus in suis patentibus privilegiis a domino Wlodizlavo collatis, veraciter ac racionabiliter conprobando. Et hec sunt eorum nomina: Bernardi filii quatuor, Stephanus cum filiis, Laurencius cum filiis, Bertolfus cum filiis, Andreas cum filiis quorum avus nomine Stephanus, Brezzis filii duo, Falis cum filiis, Fridericus cum filiis quorum avus nomine Cys, Laurencii filius, Thomas cum filiis, cuius avus eciam nomine Cys, Alberti filii duo, Nicolaus cum filiis, Iohannes cum filiis quorum avus nomine Neprebis, Boncdani filius Petrus cognomine Zarbinoviz cum filiis, cuius avus nomine Lobota, Blasonis filii duo, Wernerus cum filiis, Stephanus cum filiis quorum avus eciam nomine Lobota, Boncdani filius Nicolaus cum filiis, cuius avus nomine Rados, Laurencii filius Chemil cum filiis, Bertolfi filius Laurencius cum filiis, Malodote filius Iacobus aut Saloba cum filiis, cuius avus nomine Curask. Ut hec donacio, ab avis et attavis nostris ab antiquo Deo et fratribus ecclesie beati Petri in Luckna devote collata, rata et inconvulsa permaneat, dedimus predictis fratribus memorate ecclesie presentem paginam, nostro patrocinio firmiter renovatam. Datum in Luckna anno gracie M.CC.LXXX.VIII, XVI Kalendas Aprilis. Cum hec fierent, hii testes presentes astiterunt: Brizlavus castellanus Gneznensis, Vincencius cancellarius, Andreas iudex, Petrus filius Zlavenici, Iohannes capellanus de Luckna et alii quam plures.
Luckna, Łekno.


Dokument Nr 618
Premizel secundus dux Maioris Polonie 1288 Apr. 28, in Gnezdna; impetrat a Iacobo archiepiscopo Gneznensi, ut commutet decimas villarum suae ecclesiae in castellania de Nakło cum decimis villarum monasterii Byszewo, iacentium in regione oppidi Koło.
Pergam. orygin. Na sznurku z nici jedwabnych czerwonych i żółtych przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXI).
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 46.

In nomine Domini amen. Ut varietas temporum cum suis decursibus, ea que disponuntur consilio maturato, in oblivionis non deducat abissum a memoria posterorum, sagaci sapientum consilio consueverunt autenticarum scripturarum et testium fide dignorum testimoniis perhennari. Hinc est quod nos Premizel secundus, Dei gracia dux Maioris Polonie, notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris, quod accedens ad nos Engelbertus abbas de Byssovia, Cysterciensis Ordinis, suo et sui conventus nomine nobis humiliter suplicavit, ut nos ipsorum commodo consulentes, pro ipsis et cum ipsis venerabili in Christo patri domino Iacobo archiepiscopo Gnezdnensis ecclesie nostras preces porrigere efficaciter dignaremur, quatenus idem venerabilis pater pro ecclesia ipsorum de Dobrow et eius pertinentiis, hereditatibus videlicet: ipso Dobrow, Zadovo, Quettovo, Lesno et Rsuchovo et decimis earundem, ac decimis aliarum villarum ad eandem ecclesiam pertinencium, scilicet Bruzovo, Kolnicza, Ianisovo, utriusque Vola, Glova, Chozmino, Chelm, Grobevo, Ostrofno, Komorovo, Karsovo, Zacrevo, Bissecre et Slavencino, decimas villarum in castellania de Nakel dicto cenobio adiacentes, videlicet Suchorambzke, Vele Viti, Pamperino, Scoraschovo, Mroscha, Wirchocino utriusque, Tuscovo, Wiskidno, Lansco, Zanseschno, Senno, Sadki, Dambovo Radzlai, Samostrele et Orle, in recompensacionem dictorum bonorum eis conferre et donare paterna sollicitudine dignaretur. Nos ipsorum postulacionibus tamquam iustis pietate solita aures accomodas adhibentes, dictum venerabilem patrem per nos personaliter et per nostras litteras ad hoc faciendum induximus omni conamine et affectu. Qui nostris peticionibus assensu gratuito et exaudicionis gracia concurrendo, matura deliberacione super hoc facto cum Gnezdnense Capitulo celebrata, de consensu eiusdem Gnezdnensis Capituli dictam ecclesiam cum suis pertinenciis acceptando, dictis abbati et conventui de Byssovia decimas villarum prescriptarum contulit et eorum monasterio iure perpetuo possidendas. In cuius rei testimonium, presentem paginam conscribi fecimus et nostri sigilli appensione communiri. Datum et actum in Gnezdna publice anno Domini MCCLXXXVIII, presentibus hiis: Nicolao palatino Kalisiense, Petricone castellano Poznaniense, Zavisa castellano Kalisiense, Dirsicraio castellano de Santok, Andrea iudice Gnezdnense, Gnevomiro iudice Poznaniense, Berwoldo iudice Kalisiense et aliis quam pluribus fide dignis, in festo beati Adalberti, Indictione prima. Amen.
Byssovia, Byszewo. Dobrow, Dobrów. Zadovo, Szadów. Quettovo, Kwiatkowo. Lesno, Leszno. Rsuchovo, Rzuchów. Bruzovo, Brudzew. Kolnica, Janiszewo, Wola, Głowy, dziś tak samo. Chozmino, Koźmin. Chelm, Chełmno. Grobevo, dziś pewnie Grabina. Ostrofno, Ostrow. Komorovo, osada znikła. Karsovo, Karszewy. Zacrevo, Krzewo. Bissecre, Biesiekiery. Slavencino, Sławęcin. Nakel, Nakło. Suchorambzke, Suchoręczek. Vele Viti, Wiele. Pamperino, Pęperzyn. Scoraschovo, Skoraszewo. Mroscha, Mrocza. Wirchocino utrumque, Wierzchucin królewski i Wierz. szlachecki. Tuscovo, Tuszkowo. Wiskidno, Wyskidno. Lansco, Łącko. Zanseschno, Samsieczno. Senno, Sienno. Sadki, Sadki. Dambovo Radzlai, Dębowo. Samostrele, Samostrzel. Orle, Orle. Santok, Santok.


Dokument Nr 619
Secundus Premisl dux Polonie 1280 (sic) Mai. 12, in ecclesia Poznaniensi; dat ecclesiae Poznaniensi pro villa eiusdem forensi Skrzynno, villas Lubnica, Zemsko, Witomyśl et partem villae Biała, libertatibus antiquarum villarum eiusdem ecclesiae munitas; praedictam vero villam Skrzynno commutat cum Mistivoyo duce Pomeraniae pro castro Wyszogród.
Trzy pergam. równobrzmiące. Nr. 15 z r. 1280 (?), zachował sznurek jedwabny zielony, z którego pieczęć znikła Nr. 16, z dodatkiem z r. 1295, zachował na sznurze jedwabn. czerwon. dwa odłamy pieczęci XXVI Przemysława księcia. Nr. 17 z r. 1288, zachował na takimże sznurze pieczęć XXI tegoż księcia. Świadkowie z pergaminu I, 15, z którego następny dokument jest odpisany, należą do r. 1288.
Poznań. Archiv. Capituli. I 15, I 16, I 17.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurritur, cum etatis nostre negocia litterarum et testium munimine roborantur. Hinc est quod nos secundus Premisl Dei gracia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod de consilio et consensu baronum nostrorum cum venerabili patre domino Iohanne secundo, Dei gratia episcopo Poznaniensi, permutationem villarum fecimus in hunc modum. Dedimus siquidem prefato domino episcopo et ecclesie Poznaniensi has villas: Lubnicam, Zambrsco, Withomisle cum ecclesia, et sortem super Balam contiguam ville episcopi Belsco, nulli alteri nisi nostro ducatui pertinentes, cum omnibus iuribus, pertinenciis et libertatibus quas habent ville Poznaniensis ecclesie ab antiquo possesse; recipientes ab eodem episcopo et Capitulo suo villam forensem sitam in terra Sendomiriensi cum ecclesia, que Scrin vulgariter nuncupatur, cum villis ei adiacentibus et pertinenciis ad easdem, cum omni iure quod iidem episcopus et Capitulum in predictis villis habebant, hominibus ascripticiis ecclesie Poznaniensis dumtaxat exceptis. Quas villas dedimus dilecto patruo nostro, illustri principi domino Mistivoyo duci Pomoranie, pro ipsius necessitate, recipientes ab ipso pro reconpensacione castrum Visegrod cum omnibus villis et pertinenciis eiusdem: et hanc permutationem promisimus inter nos bona fide firmiter et inviolabiliter observari. Ut autem hec permutatio solemnis inter nos habita, firma et inviolabilis perpetuo perseveret, presentem paginam nostri sigilli munimine ac quorundam baronum nostrorum sigillis fecimus conmuniri. Acta sunt hec in ecclesia Poznaniensi anno Domini M.CC.LXXX,
1)I. 16: M.CC octogesimo quarto. Ydus etc. I. 17: M.CC.LXXXVIII quarto Ydus etc.
quarto Ydus May, presentibus comitibus: Thomislao palatino Poznaniensi, Nicolao palatino Kalissiensi, Petrcone castellano Poznaniensi, Zavisia
2)I. 16: Zavisa, I. 17: Zavissa.
castellano Kalissiensi
3)I. 17: dodaje między Zawiszą a Thilonem: Johaune castellano de Gdecz.
, domino Thilone preposito nostro de Santok. Ego Iasco notarius domini mei domini
4)Drugie domini po mei brakuje w I. 17; jest w I. 16.
ducis hiis omnibus interfui, et de mandato ipsius cuncta
5)ipsius cuncta w I. 15 i I. 17; zamiast tego, w I. 16: eius hec omnia.
manu propria conscripsi.
I, 16 habet adiectum:
Verum, quia de comuni baronum nostrorum consensu et consilio statuimus, ut nullum privilegium robur firmitatis aliquod obtineret nisi nostro magno et ultimo sigillo existeret sigillatum, propter quod presens privilegium innovari iussimus et nostri sigilli magni et ultimi munimine roborari. Datum Poznanie anno Domini M.CC. Nonagesimo quinto, Indiccione octava, per manus Nicholay scriptoris curie nostre.
Lubnica, Lubnica. Zambrsco, Zemsko. Withomisle, Witomyśl. Bala, Biała. Belsco, Bielawy. Scrin, Skrzynno. Visegrod, zamek niegdyś przy ujściu rz. Brda do rz. Wisła. Santok, Santok. Gdecz, Giecz.


Dokument Nr 620
Mstivius dux Pomoranie 1288 Mai. 14, in Repka; impetrat una cum Premislone duce Poloniae a Iacobo secundo, archiepiscopo Gneznensi, ut villam ecclesiae ipsius, dictam Ujma mała, cum villa Gardna commutet.
Pergam. origin., w którym z przywieszonych dwóch pieczęci, pozostały, od pierwszéj nici jedwabne żółte, od drugiéj wcięcia poprzeczne.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 47.

In nomine Domini amen. Ut mutacio temporum racionabilia facta mortalium non immutet, set perpetue gaudeat privilegio firmitatis, sagaci sapientum consilio litterarum autenticarum presidio et subscripcione testium consueverunt esse nancisci perpetuum, et posterorum memorie commendari. Hinc est quod nos Mstivius Dei gracia dux Pomoranie notum esse volumus universis presentibus et futuris, quod nos una cum magnifico principe domino Premizl secundo, duce Maioris Polonie, venerabili in Christo patri domino Iacobo secundo, archiepiscopo sancte Gnezdnensis ecclesie, precum nostrarum libamina studiose optulimus flagitantes, quatenus idem venerabilis pater nobis villam ecclesie sue iacentem in Kuiavia super Bahoram fluvium, que Minor Uyma vulgariter dicitur, pro Gardna villa nostra et suis pertinenciis dare commutacionis titulo paterna sollicitudine dignaretur; qui nostris precibus annuendo, villam prefatam que Minor Uyma vocatur, quam ecclesia Gnezdnensis iure hereditario possidebat, de consensu Gnezdnensis Capituli nobis modo prehabito tradidit et donavit. Pro qua nos eidem domino archiepiscopo et Gnezdnensi ecclesie villam nostram que Gardna dicitur, iacentem super lacum eiusdem nominis, cum ecclesia et eis que ad ipsam pertinent, Villa piscatorum, clausuris et omnibus utilitatibus et pertinenciis ipsius ville Gardna, prout est suis cadibus seu terminis limitata, cum pleno dominio et libertatibus omnibus, sicut nos ipsam tenuimus, in recompensacionem dicte ville Uyma in hiis scriptis conferimus et donamus, iure hereditario perpetuo possidendam. Ut autem hec nostra commutacio et donacio, rata, firma et stabilis perseveret, nec a quoquam possit in posterum annullari, presentem litteram confici fecimus, et sigillorum nostri et prefati principis domini Premisl ducis Polonie sigillari munimine in memoriam sempiternam. Actum et datum in Repka sub anno Domini M.CC.LXXX.VIII, II Idus Maii, presentibus: venerabili in Christo patre domino Wisslao Wladislaviensi episcopo, comite Paulo palatino de Swece, Nicholao palatino de Trsew, Chsciborio castellano de Puczsco; baronibus quoque Polonie: Sbilutone castellano de Nakel, Boguslao castellano de Uscze, Troiano venatore, Iacobo castellano de Rogozno, et aliis pluribus fide dignis.
Bahora fluv., Bachorza rz. Uyma minor, Ujma mała. Gardna, z niemiecka Garde. Repka, osada znikła p. miast. Bydgoszcz. Swece, Swiecie. Trsew, Tczew. Puczsco, Pucko. Nakel, Nakło. Uscze, Ujście. Rogozno, Rogoźno.


Dokument Nr 621
Secundus Premisl dux Polonie 1288 Mai. 17, in Poznan; hereditatem Jaktorowo, ab Anthonio et Woyslao et heredibus Dobesii comiti Boguslao castellano de Ujście resignatam, ab omni solutione facit immunem, et facultatem eandem iure Theutonico locandi concedit.
Pergam. orygin. Brzegi bardzo obcięte. Śladu zawieszenia pieczęci nie masz.
Trzemeszno. Priv. Conv. Can. Reg. Later.

In nomine Domini amen. Multis incomodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum et testium munimine roboramus. Nos igitur secundus Premisl Dei gracia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra nostrorumque baronum presencia Anthonius, Woyslaus et heredes Dobesy, comiti Boguslao castellano de Usche et subcamerario Poznaniensi hereditatem Jactorovo pro septuaginta et duabus marcis irrecuperabiliter venditam resignarunt cum silva que Proscow vulgariter nuncupatur, in qua silva heres de Jactorovo venandi in perpetuum habebit liberam facultatem. Nos vero dilecti baronis nostri comitis Boguslai iam dicti serviciis fidelibus in his et in aliis annuere cupientes, prefatam hereditatem ab omni solucione facimus liberam et immunem, videlicet a naraz, a povoz, a prevod, a stroza, a podvorove, a bove et vacca, ab opole, a poradlne, a castoribus, a castri citacione, a furto. Homicidium perpetratum inter ipsos incolas, ipse et sua posteritas percipiant ex integro; liberum eciam habeant arbitrium ibidem locandi ius Theutonicum libere, prout ipsis videbitur expedire. Ut autem nostre libertatis donacio supradictorumque militum stabilis resignacio seu vendicio perpetuo inviolabilis perseverent, presentem litteram nostri sigilli munimine duximus confirmandam presentibus his testibus: comite Nicolao palatino Kalisiensi, comite Gnevomiro iudice Poznaniensi, domino Thilone preposito de Santok. Datum in Poznan in crastino Penthecostes, anno Domini M.CC.LXXX.VIII, per manus Iasconis notarii curie nostre, Indictione prima.
Usche, Ujście. Jactorovo, Jaktorowo. Santok, Santok.


Dokument Nr 622
Premisl secundus dux Polonie 1288 Mai. 21, in Poznan; approbat ordinationem militis Dirzicraii, qua filiolos ipsius Jesconem et Jaroslaum successores in hereditatibus suis constituit, filiae vero villam Bronowo assignat.
Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. terrestr. Pyzdrens. a. 1559, fol. 223.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia literarum ac testium subscripcione roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, cupientes digna negocia, nostro precipue testimonio delata, perpetua gaudere dignitate, notum facimus universis tam presentis etatis hominibus quam future, quod in nostram nostrorumque baronum presenciam veniens noster fidelis miles Dirzycraius Kopaszize, filius Vestkonis, cum duobus suis filiolis, videlicet Iescone et Iaroslao filiis comitis Vincentii, cum bona deliberacione et consilio maturo, nulla necessitate coactus, resignavit, donavit atque contulit dicto Iesconi et Iaroslao suas hereditates, scilicet Beganowo, Zelonidamp et Galanzowo, iure hereditario libere in perpetuum possidendas. Insuper et alias hereditates, quas dictus iam Dirzycraius Kopaszize habet et possidet, iam dicti sui filioli, Iesco et Iaroslaus, in quantum nunc et in posterum pro eis obtinere qualicunque condicioni potuerint, habeant absque omni impedimento, quia sepedictus comes Dirzycraius ipsos elegit ex omnibus filiolis suis. Unam vero hereditatem, scilicet Brunowo vulgariter nuncupatam, sue filie assignavit; sed sepedictas hereditates, Beganowo, Zelonidamp et Galanzewo, Iesconi dicto et Iaroslao et suis legittimis successoribus resignavit coram nobis, constituens ipsos Iesconem, Iaroslaum et ipsorum legittimos successores et heredes, dictarum hereditatum legittimos possessores. Nos vero considerantes huiusmodi cessionem et resignacionem rite et racionabiliter celebratam, ipsam approbantes decernimus vigere vigore perpetue firmitatis. In huius rei testimonium, presentes conscribi iussimus et sigilli nostri munimine fecimus communiri presentibus hiis testibus: comitibus Beniamin palatino Poznaniensi, Boguslao Domaratowiz, Gneomiro iudice Poznaniensi, Francisco de Coscelizo, Swantomiro de Kuhcaz, Presopasso de Turscho. Datum in Poznan sexta feria proxima ante diem sancte Trinitatis, anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, per manus Iasconis scriptoris curie nostre.
Kopaszize, Kopaszyce. Beganowo, Bieganowo. Zielony dąb, dziś Zieleniec. Galanzowo Gałęzewo. Brunowo, Bronowo. Coscelizo, Kościelec. Kuhcaz (r?) zapewne zamiast Kuchary. Turscho, Tursk.


Dokument Nr 623
Wladysslaus dux Lanchicie et Cuiaviens. 1288 Jun. 13, in Bzesche; protestatur una cum fratre suo duce Kazimiro, Venceslaum scolasticum ecclesiae de Włocławek, partem hereditatis Zbląg quam iure Novi fori locare concedit, nepotibus suis comiti Bernardo et fratri eius Venceslao contulisse.
Pergam. orygin. Sznurek jedwabny czerwony, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. I, 18.

In nomine Domini amen. Iuris equitas statuit et honestas, ut acta que simul permutantur cum tempore, scriptis memorie commendentur. Hinc est quod nos Wladysslaus Dei gracia dux Lanchicie et Cuiaviensis, cum fratre nostro domino duce Kazymiro herede eiusdem Lanchicie et Cuiavie universorum presencium et futurorum noticie volumus provenire, quod cum venerabilis vir magister Vencesslaus, ecclesie Wladysslaviensis scolasticus, in nostra presencia et fratris nostri et omnium baronum nostrorum fuisset constitutus, partem hereditatis Deschblaz, quam a comite Martino filio Baranchonis cum voluntate bona socrus sue et uxoris sue ac puerorum suorum redemerat, publice sub nostro bono omnium testimonio nepotibus suis, videlicet comiti Bernardo et fratri suo Vencesslao, iure hereditario ac perpetuo possidendam contulit ipsis et pueris ipsorum ac donavit. Contulimus nichilominus et nos prefato Bernardo et fratri suo Wencesslao dictam partem hereditatis Deschblaz iure Novi fori de Sroda et consuetudine de Slesia exponere et locare, dantes eisdem in dicta hereditate omnimodam duodecim libertatem annorum. Ne igitur super eadem donacione tam solempni et manifesta, que coram nobis facta est, quippiam questionis oriatur, nos eidem Bernardo et fratri suo Wencesslao in testimonium predictorum litteram nostram presentem contulimus, nostri sigilli munimine roboratam. Actum et datum in Bzesche, proximo dominico die ante diem beati Viti, per manum Redgeri subcancellari nostri, presentibus hiis venerabilibus testibus: comite Christino castellano Crsincensi, comite Predslao castellano Brestensi, comite Mathia iudice Cuiaviensi, tesaurario Alberto Cuiaviensi, Gregorio subpincerna, ac aliis quam pluribus fide dignis. Actum anno gracie MII. (sic) CC.LXXX. octavo.
Deschblaz, Nr. 627. Sceblanz, dawniéj Soblacz, dziś Zbląg. Novum forum, czyli Środa na Szlązku, z niemiecka Neumarkt. Bzesche, Brześć Kujawski. Crsincensis t. j. de Skrzynki, nie odgadnione; wieś Skrzynki leży pod m. Kowal, może ta kasztelania zmieniona późniéj na Kowalską.


Dokument Nr 624
Secundus Premisl dux Polonie 1288 Jun. 30, Poznanie; ratam habet donationem 5 mansorum liberorum in villa Cieśle, quos capellanus suus Gregorius Boguslao, filiastro ipsius, dederat.
Poznań. Archiv. Consistorii. A. C. anni 1434.

In nomine Domini amen. Dum vivit littera vivit et actio commissa, cuius assercio nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Igitur nos secundus Premisl Dei gracia dux Polonie notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra nostrorumque baronum presencia veniens noster fidelis capellanus Gregorius cum suo filiastro nomine Boguslao, filio Bozislai, dedit, donavit ac porrexit iam dicto Boguslao et suis posteris quinque mansos liberos in villa que vulgariter Cesle nuncupatur, prope Pysdri, iure hereditario libere in perpetuum possidendos, et cum omnibus utilitatibus qui nunc ibi sunt et in posterum fieri possunt, et hoc de sua bona voluntate. Nos vero ipsorum amborum precibus inclinati, damus, donamus atque conferimus dicto Boguslao et suis legitimis successoribus dictos quinque mansos liberos in Cesle iure hereditario possidendos, excipientes dictos mansos ab omnibus exaccionibus et solucionibus, sive Theutonicalibus seu Polonicalibus, que ad nostrum dominium dinoscuntur pertinere, scilicet a naras, a prewod, a podvorove, a stroza, a porco, a vacca, a bove, a feno, a reparacione pontis, a poradlne, a citacione castri, a castellano, a wlodario; nisi nostro annulo fuerint evocati, tunc coram nobis comparebunt et respondebunt. Item adiecimus, quod si aliquis vel aliqui in posterum sepedictos quinque in Cesle iacentes mansos impetere aut impedire vellet, dicens esse suos, eum seu eos ex nunc prout ex tunc abiudicamus, et sepedictum Boguslaum cum suis legittimis successoribus ad sepius dictos quinque mansos liberos in Cesle in perpetuum confirmamus in hiis scriptis. Sepius vero dictus Boguslaus habeat facultatem sepedictos mansos vendere, dare, commutare cui vel quibuslibet, sine omni impedimento. Ut autem hec omnia robur obtineant perpetue firmitatis et ne in posterum per nos vel nostros successores valeant irritari, presentem literam nostro sigillo fecimus roborari. Datum Poznanie in crastino beatorum apostolorum Petri et Pauli anno Domini M.CC. octuagesimo octavo, coram hiis testibus: domino Andrea cancellario nostro, comite Stewano castellano Wyelunensi, comite Bodzantha Lubaschky Landensis castellanus, comes Marcuslaus Luthognewi filius et castellanus Bechoviensis, Swenthoslaus scriptor curie nostre.
Cesle, Cieśle. Wyelunensis, de Wieluń. Lubaschky, (jeźli kopia dokładna) de Lubasz. Landensis, de Ląd. Bechoviensis, de Biechów.


Dokument Nr 625
Premisl secundus dux Polonie 1288 Jun. 30-Jul. 6, Poznanie; confert antiquam civitatem Środka ecclesiae Poznaniensi.
Pergam. orygin. Sznurek jedwabny zielony, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. I, 24. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 70.

In nomine Domini amen. Multis incomodis prudenter occurritur, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine perhennantur. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis, quod ob remedium anime nostre et parentum nostrorum, et maxime reverenciam beatorum Petri et Pauli apostolorum, civitatem nostram antiquam, sitam circa ecclesiam sancte Margarethe in Poznan, Srodka vulgariter nuncupatam, in persona venerabilis patris nostri domini Iohannis episcopi Poznaniensis libere ac liberaliter ecclesie Poznaniensi, cum omni iure quo ipsam possedimus et tenuimus, contulimus perpetuo possidendam pacifice et optinendam. Donantes dicto venerabili patri nostro omne ius civitatis, et eius civibus videlicet macella carnificum, pistorum, sutorum in eadem habendi, et permittentes eciam cetteros artifices, cuiuscunque fuerint operis, ibidem manendi, suum artificium libere operandi: hoc dumtaxat excepto, quod forum annuale vel ebdomadatium solempne cives ibidem degentes non habebunt, set tantummodo privatum. Thabernas prorsus, omnes qui volunt habeant ibidem et usum earum; pannos si quos ibi fecerint, vel aliunde cives dicte civitatis comparaverint, frustratim incidendo vel ulnatim penitus non vendant; set solummodo integros exibeant venales. Et ne super his in posterum dubitetur, presentes conscribi et sigilli nostri munimine fecimus communiri. Actum et datum Poznanie infra octavas beatorum apostolorum Petri et Pauli, anno gracie Domini millesimo ducentesimo octogesimo octavo, presentibus his testibus: comitibus Nicolao palatino Kalissiensi, Petrcone castellano Poznaniensi, Nicolao subdapifero Kalissiensi et Grabya subthezaurario curie nostre, per manus Iasconis notarii nostri.
Środka, dziś przedmieście miasta Poznań.


Dokument Nr 626
Premisl secundus dux Polonie 1288 Jul. 9, in terra Rudensi; ratam habet venditionem sex mansorum in villa sua Borkowo, quos Thilo civis de Kalisz Arnoldo filio Iohannis resignaverat, de quibus vero duos et quartale tertii, nondum liberos, amplis libertatibus munit.
Warszawa. Archiw. Główne. Ks. M. 34, fol. 283 v.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia literarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentis etatis hominibus quam future, quod de voluntate et nostra permissione speciali dilectus servitor noster Arnoldus, filius Iohannis, quinque mansos et quartale de sexto manso apud Thilonem concivem Calissiensem, dictum de Tlokina, emit pro quadraginta marcis argenti usualis in villa nostra Borkowo vulgariter nuncupata; quam vendicionem gratam et ratam habentes, decrevimus robur perpetue obtinere firmitatis. Et quoniam de dictis mansis tres sunt liberi racione eius, quia dati erant cuidam militi in commutacione pro alia hereditate que fuit adiuncta dicte hereditati Borcowo, nomen vero militis erat Lucianus, nos aliquid gracie facere cupientes dicto Arnoldo pro ipsius fidelibus serviciis, residuos duos mansos et quartale liberos fecimus ab omni census solucione, a poradlne, a vacca et bove, et curru expedicionis, ab aratura et omni servitute villana de concilio sculteti dicte ville, et ab universis solucionibus que cedere solent in villis. Sed ne dubium in posterum super his mansis possit oriri, declarandum duximus in his scriptis, quoniam dictos mansos obtinuerat Lucianus pro commutacione sicut superius est expressum; demum data sibi alia hereditate pro dictis mansis, dicti mansi per patruum nostrum, bone memorie ducem Boleslaum, dati fuerunt et venditi advocato Calissiensi, advocatus vero Thiloni tempore nostro vendidit Tlokina, et sic Thilo Arnoldo et successoribus eius vendidit sicut superius est expressum iure hereditario in perpetuum possidendum. Damus insuper dicto Arnoldo et successoribus eius liberum arbitrium dictos mansos vendere, donare, commutare cum ea libertate qua ipsos possidet, seu eciam quolibet modo alienare. In cuius rei testimonium, presentes scribi iussimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum in terra Rudensi, eundo in Cracoviam, in crastino beati Ciliani anno gracie Domini millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, presentibus his testibus: comitibus Volislao succamerario Calissiensi, Raciborio filio Marcussii, Ianussio filio Peregrini, per manus Iaskonis notarii curie nostre.
Tlokina, Tłokinia. Borkowo, Borkowo. Rudensis, de Ruda.


Dokument Nr 627
Wladyssaus cum fratre suo Kazymiro duces Lanchicie et Cuiavie 1288 Jul. 12, in Bresche; concedunt magistro Wenceslao scolastico de Włocławek facultatem, villam ipsius Zbląg iure Theutonico locandi.
Pergam. orygin. Trzy dziurki od przywieszenia jednéj pieczęci.
Poznań. Archiv. Capituli. I, 19.

In nomine Domini amen. Quoniam facta mortalium ac modernorum que aguntur in tempore, simul cum tempore successive labuntur, idcirco decrevit humana ratio, ea tum testium virorum aprobatorum, tum litterarum apicibus perpetuare. Noverint igitur universi presens scriptum inspecturi, quod nos Wladyssaus cum dilecto fratre nostro Kazymiro, Dei gracia duces Lanchicie et Cuiavie, magistro Wencesslao nostro capellano ac scolastico Wladysslaviensi, respicientes sua diuturna servicia et bone memorie (sic) que prius nostro (sic) usque ad consumacionem sue vite continue intulit et nobis a pueritia nostra similiter exibuit et aduc dante Domino paratus est exibere, libertatem in villa sua que vulgariter Sceblanz nuncupatur, quam videlicet villam predictus magister Wencesslaus a comite Martino de Baranow emerat et ab uxore sua et a socru sua, voluntate omnium filiorum suorum ad hec accedente, contulimus sicut in privilegiis super his confectis lucidius continetur, eandem villam iure Teutonico collocandam predicto magistro Wencesslao admisimus, volentes quod omnia iura Polonicalia que tum nostri suparii in eadem villa actenus habuerunt, penitus deleantur, sicut prewod, powos, podvorove, sive citationes per camerarios, et breviter absolvimus ab omnibus eam angariis sive perangariis, quocunque novo nomine censeantur. Volomus eciam, quod incole eiusdem ville a nullo iudicentur nisi a domino suo vel a suo scultheto in bonis propriis, et breviter, quidquid iuris nostri homines in nostris villis Theutonicalibus degentes habere dignoscuntur, idem ius habeat villa memorata. Hec autem libertas duodecim annis perdurabit. Expiratis hiis annis, idem ius in eadem villa habebimus, quod alii principes in villis militalibus eodem iure locatis habere consueverunt, iure tamen Theutonicali in eadem villa semper permanente. Et ut ista sibi et successoribus suis perpetuo permaneant, presentem paginam de consensu fratris nostris (sic), nostri sigilli munimine fecimus roborari. Actum in Bresche et datum in vigilia beate Margarete virginis per manum subcancellarii nostri Rodgeri, anno Domini M.CC.LXXX octavo, presentibus hiis venerabilibus testibus: comite Cristino castellano Crsincensi, comite Alberto tesaurario Cuiaviensi, comite Falcone agazone Cuiaviensi, comite Iacobo subdapifero, comite Gregorio subpincerna, Myclono subagazone, magistro Ulrico iurisperito, et aliis quam pluribus fide dignis.
Sceblanz, dziś Zbląg. Baranow, Baranów. Bresche, Brześć Kujawski. Crsincensis t. j. de Skrzynki, nie odgadnione; może to późniejsza kasztelania Kowalska z tejże powstała; wieś Skrzynki leży pod m. Kowal.


Dokument Nr 628
Iohannes episcopus Poznaniens. 1288 Iul. 15, in Iashcovo; ecclesiae de Lusowo 8 villas in parochiam addit, et decimas de aliis villis concedit.
Poznań. Archiv. Consistorii. A. C. anni 1601-2.

In nomine Domini amen. Noverint universi presentem litteram inspecturi, quod nos Iohannes Dei gracia episcopus Poznaniensis, una de consensu Capituli nostri Poznaniensis addidimus ecclesie de Lossowo has villas in parrochiam: Lussowo, Lussovecz, Tarnovo, aliud Tarnovo, Cobilniche, Sadi, Swancino et Siroslawo, et aliarum villarum decimas: Rumino, Panthcovo, Sobeserne, Breschno. Addidimus ecclesie supradicte piscinam, duos mansos cum pratis et decimum piscem de lacu, perpetuo liberaliter possidere. In cuius rei fidem et testimonium, presentem litteram sub nostro et nostri Capituli sigillis duximus roborandam. Datum in Iashcovo anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, Idus Iulii.
Lossowo, Lusowo. Lussovecz, Lusowko. Tarnovo, Tarnowo, dziś w jednę wieś połączone. Cobilniche, Kobylniki. Sadi, Sady. Swancino, Swadzim. Siroslawo, Sierosław. Rumino, Rumianek. Panthcovo, Piątkowo. Sobeserne, Sobiesiernie. Breschno, Brzyźno. Iashcovo, Jaszkowo.


Dokument Nr 629
Secundus Premisl dux Polonie 1288 Aug. 15, in Dlusco; confirmat commutationem hereditatis comitis Iohannis de Sługocin et filiorum eius dictae Lipia góra, quam amplis munit privilegiis, cum villa monasterii de Ląd, nomine Myśliborz.
Pergam. orygin., u którego z przywieszonéj pieczęci pozostał sznurek jedwabny, czerwony.
Warszawa. Zbiory Rusieckich. Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae, I, Nr. 69. - Poznań. Königl. Staats Arch. Ląd, Lib. privil. A, Nr. 6.

In nomine Domini amen. Que geruntur in tempore ne temporis effluente articulo facilius elabantur, necesse est ea litterali apice nec non testium subscripcione firmiter roborari. Hinc est quod nos secundus Premisl Dei gracia dux Polonie notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quod comes Iohannes dictus de Slugocino ac filii sui, Symanus, Thomislaus et Albertus, hereditatem suam que Lippagora vulgariter nuncupatur, pro tribus sortibus, videlicet Blosino abbatis et Blosino episcopi atque Mislibore, cum domino Gerardo abbate ac conventu domus Lendensis libenti animo commutarunt. Nos vero ob remedium anime nostre ac predecessorum nostrorum ea que ad utilitatem dicte domus sunt cupientes augere non minuere, prefatam commutacionem ratificamus, libertatem, quam prehabita hereditas sub comite Iohanne actenus habuit, dicte domui confirmantes cum omnibus utilitatibus que nunc in ea sunt ac in posterum poterunt exoriri. Et eximimus eam a povoz, ab omni prewod, a stroza, a dan, a naraz, podvorove, targove, mostne, a castrorum edificio seu poncium quorumlibet, a recepcione vel custodia aut conductu castorariorum: quia castores in eadem hereditate manentes cedunt fratribus domus supradicte: a custodia et solucione herodiorum quod sokol dicitur, a vicinia quod opole wlgariter nuncupatur, a bove et vacca, et a lasca opolna, ab omni exactione sive collectione, a vecturis et expedicionibus, et ab omnibus iuribus in Polonia constitutis, quibuscumque nominibus censeantur. Et si homicidium inter incolas prefate hereditatis que Lippagora vocatur contigerit, nullus nisi abbas et fratres penam percipiant capitalem. Et si voluerint, hereditatem eandem poterunt, iam nostra licencia super hoc habita, iure Theutonico tradere excolendam. Huius rei testes sunt: comes Bozatha castellanus Lendensis, comes Rosco venator Kalisiensis, comes Nicolaus thezaurarius Lendensis, comes Ozias subpincerna Kalisiensis et Iasco notarius curie nostre. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, presentem litteram sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum et actum in Dlusco anno Domini M.CC.LXXX.VIII, in die Assumptionis gloriose virginis Marie.
Slugocino, Sługocin. Lippagora, dziś Sługocinek. Blosino abbatis, Blosino episcopi i Mislibore, trzy działy składające dziś wieś Myśliborz. Lendensis, de Ląd. Dlusco, Dłusk.


Dokument Nr 630
Iacobus archiepiscopus s. Gneznens. ecclesie 1288 Aug. 24, in Gnezna; commutat decimas ecclesiae suae de pluribus villis, cum quibusdam decimis monasterio de Ląd pertinentibus.
Gniezno. Archiv. Consistorii Metropol. Acta ad annum 1576.

In nomine Domini amen. Que geruntur in tempore ne temporis defluente momento facile dilabantur, necesse est ea litterali apice nec non testium subscripcione firmiter roborari. Hinc est quod nos Iacobus, miseracione divina archiepiscopus sancte Gneznensis ecclesie, notum esse volumus omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris, quia de voluntate et consensu concordi nostri Capituli, habita sufficienti deliberacione talem cum domino Gerhardo abbate Landensi et eius conventu inivimus contractum ac permutacionem decimarum, videlicet conferendo eis iure perpetuo decimas has possidendas: de Policzko et Zeczicze ac sortis hiis duabus hereditatibus attinentis, que Rokithnicha nuncupatur; ita tamen, si plebanus de Censim huius sortis decimam mediante iusticia non potuerit obtinere. Insuper decimas de Golkovicz, et de villa comitis Gerbardi que Chotchuna dicitur et de villula ipsius que Cluschenyza nominatur; que decime omnes ad cantoriam Gneznensem pertinebant, quas dominus Gabriel cantor a nobis plena recompensacione percepta tunc ad manus nostras plenarie ac voluntarie resignavit. Pro hiis autem omnibus, recepimus a dicto abbate et eius conventu decimas villarum infrascriptarum, videlicet Thwardovo Theutonicali et Polonicali, ac de Twardossino (sic) et de Skarbenschiz. In supplementum autem eius quod minus esse videbatur, hereditatem ipsorum que Sabartowo nuncupatur recepimus ab ipsis, cum prenotatis decimis iure perpetuo possidendam. Acta sunt hec publice in Gnezna anno Domini M.CC.LXXXVIII in festo beati Bartholomei apostoli, Indictione prima, presentibus dominis canonicis: Wlostiborio preposito, Gozlao decano, Philippo archidiacono, Gabriele cantore, Philippo scolastico Gneznensibus, et aliis quam plurimis personis fidedignis, amen. Ut autem hec omnia, secundum quod rite ordinata sunt, nunc inconvulsa et rata perpetuo perseverent, presentem paginam super hiis conscribi fecimus et nostri ac Capituli Gneznensis sigillorum munimine roborari.
Landensis, de Ląd. Policzko, Policko. Zeczicze, Dziedzice. Rokithnicha, Rokitnica. Censim, Ciążyń. Golkovicz, Gołkowo. Chotchuna, Kotunia. Cluschenyza, osada znikła. Thwardovo Theutonicalis et Polonicalis, Twardowo. Twardossino, w dokumencie tegoż arcybiskupa z r. 1313 Apr. 25, in Gnezna, Wardezino, Wardężyn. Skarbenschiz, Skarbienice. Sabartowo, Zabartów.


Dokument Nr 631
Premizl secundus dux Maioris Polonie 1288 Sept. 3, in Gnezdna; ratam habet donationem villae Zabartów, quam monasterium de Ląd ecclesiae Gneznensi, ratione compensationis in commutatione quarundam decimarum, contulerat.
Pergam. orygin. Na sznurku z nici jedwabn. czerwon. i żółt. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXI).
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 48.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que aguntur in tempore cum tempore pariter elabuntur, provida veterum sanxit auctoritas, ut gesta mortalium, quibus plerumque calumpnia consuevit et oblivio novercari, scripture testimonio roborata ad posterorum noticiam transferantur. Hinc est quod nos Premizl secundus, Dei gracia dux Maioris Polonie, presentibus et futuris duximus declarandum, quod venerabilis pater dominus Iacobus archiepiscopus Gnezdnensis et religiosus vir dominus Gerhardus abbas cenobii Lendensis Cisterciensis Ordinis in nostra presentia constituti, quarundam decimarum commutationes protestati sunt ex consensu mutuo et suorum Capitulorum ac spontanee se fecisse. Et quia decime predicti venerabilis patris domini archiepiscopi, decimis abbatis et sui monasterii plus valebant, idem abbas volens mensam archiepiscopalem indempnem reddere, villam Zabartow vulgariter nuncupatam eidem archiepiscopali mense de fratrum sui totius conventus consilio et consensu liberaliter contulit coram nobis. Quam donacionem gratam et ratam habentes, predictam villam sepedicto domino archiepiscopo et eius successoribus iure hereditario in perpetuum confirmamus. In cuius confirmacionis robur et testimonium, presentibus sigillum nostrum duximus apponendum. Actum in Gnezdna anno Domini M.CCLXXXVIII, Indictione prima, Epacta XV, III Nonas Septembris, presentibus hiis dominis: Wlostiborio preposito, Gabriele cantore, Philippo scolastico Gnezdnensibus, et hiis nobilibus: Alberto castellano de Cbansin, Vito pincerna et Mirozlao subcamerario Gnezdnensibus.
Lendensis, de Ląd. Zabartow, Zabartów. Cbansin, Zbąszyń.


Dokument Nr 632
Premisl secundus dux Polonie 1288 Nov. 5, in Dlusco; protestatur, Iohannem episcopum Poznaniensem cum Prutenis suis, ratione decimarum de duabus villis apud Biechowo sitis, compositionem fecisse. (Diploma rescriptum 1295 Apr. 4-9, Poznanie).
Pergam. orygin. Skrawki pergaminu, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli I, 23. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 71.

Nos Premisl secundus, Dei gratia dux Polonie, notum facimus omnibus hanc litteram inspecturis, quod in nostra presentia venerabilis pater dominus Iohannes, Poznaniensis episcopus, cum Prutenis nostris duarum villarum apud Behow super decima arature ipsorum taliter ordinavit: quod ipsi Pruteni debent solvere ratione decime de parvo aratro, quod radlo dicitur, quatuor scotos et dimidium, et de mangno, hoc est de plugone, novem scotos; et hoc quilibet ipsorum Prutenorum argentum in die Purificationis beate Marie virginis in curia domini episcopi Vinemomte (sic) absque dubitatione qualibet presentabit. Quicumque autem ipsorum hoc neglexerit adimplere, solvet penam. Actum in Dlusco Nonas Novembris anno Domini M.CC octogesimo octavo, presentibus comitibus: Pertkone castellano Poznaniensi, Boguslao castellano de Usce, Stoygnevo, Wislao, et aliis quam plurimis.
Et quia nos de consensu nostrorum baronum statuimus, ut nullum instrumentum seu privilegium alicuius virtutis existeret, quod de sigillo parvo, in quo leo expressus est, existeret sigillatum, idcirco suprascriptum instrumentum in aliam transscribi litteram iussimus, et nostri novi mangni sigilli ad eterne rei memoriam munimine roborari. Datum Poznanie anno Domini M.CC nonagesimo quinto, in octava Pasce, per manus Nicholay scriptoris curie nostre.
Behow, Biechów. Vinemons, Winnagóra. Dlusco, Dłusk. Usce, Ujście.


Dokument Nr 633
Reynoldus advocatus Poznaniens. 1288 Dec. 6, in Poznan; vendit molendinum suum, situm in antiqua civitate Poznań, Thiloni preposito de Santok et fratribus ipsius.
Pergam. orygin. Sznurki jedwabne żółte od przywieszenia dwóch pieczęci.
Poznań. Archiv. Capituli. I, 21.

In nomine Domini amen. Forte rei noticia litigatur in postero, cum non venit robur firmius a testimonio litterarum. Igitur ego Reynoldus advocatus Poznaniensis notum facio universis presentem paginam inspecturis firmiter protestando, me vendidisse pro sexaginta marcis usualis argenti molendinum meum, nulli nisi michi debitum, situm in antiqua civitate Poznaniensi, domino Thyloni preposito de Santok et fratribus suis, Iasconi, Iacobo, Nycholao et Stephano, ac dictam pecuniam protestor me ab eisdem ex integro recepisse, promittens bona fide pro me et meis heredibus, coram consulibus et iuratis civitatis Poznaniensis infra scriptis ad hoc vocatis et rogatis, litem vel controversiam prefatis domino Thyloni preposito et fratribus suis vel eorum heredibus de dicto molendino seu parte ipsius ullo tempore non inferre, nec inferenti quomodolibet consentire, sed ipsum molendinum, tam in proprietate quam in possessione, eis et eorum heredibus ab omni homine et universitate legitime defendere, et predictam venditionem firmam, ratam et inviolabilem perpetuo tenere, et non contrafacere vel venire, per se vel alium, aliqua causa vel ingenio, de iure vel de facto. Pro quibus omnibus et singulis firmiter observandis, sigilla civitatis Poznaniensis et meum proprium duxi presenti pagine ad perpetuam memoriam apponenda. Acta sunt hec in Poznan in die beati Nycholai confessoris anno Domini M.CC.LXXX octavo, presentibus hiis consulibus, scabinis et iuratis civitatis Poznaniensis: Lodvigo Pribyslai, Hermanno de Sroda, Henrico de Glogovia, Hermanno dicto Gubinko, Iohanne Stroybno, Walthero de Lesna, Henrico Rufo, Petro bursatore, Thylone Beringeri, Hermanno Saxone, Thylone pistore, Wylkino institore, Thylone Pribyslai, Henrico carnifice, et aliis quam plurimis civibus Poznaniensibus fide dignis.
Santok, Santok.


Dokument Nr 634
Secundus Premizl dux Polonie 1288 Dec. 6, Poznanie; confirmat venditionem molendini advocatiae Poznaniensis in antiqua civitate siti, quod Reynold advocatus Thiloni praeposito de Santok et fratribus ipsius resignaverat.
Pergam. orygin. Na sznurku jedwabn. żółt. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXI).
Poznań. Archiv. Capituli. I, 22.

In nomine Domini amen. Dum vivit littera vivit et actio commissa littere, cuius assercio nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Igitur nos secundus Premizl Dei gratia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis; quod in nostra baronumque nostrorum presencia constitutis, Reynoldo advocato nostro Poznaniensi, et capellanis nostris, Thylone preposito de Santok, Iascone notario nostro, Iacobo cancellario et canonico Posnaniensi, Nycholao canonico Poznaniensi et Stephano, fratribus, idem Reynoldus asseruit se dedisse, vendidisse, tradidisse iure proprio in perpetuum dictis fratribus molendinum quondam scoltecie seu advocatie sue, situm in antiqua civitate inter ecclesiam maiorem beati Petri et ecclesiam sancti Iohannis domus Hospitalariorum, ad habendum, tenendum, possidendum, et quidquid sibi suisque heredibus deinceps placuerit de dicto molendino faciendum, cum omnibus et singulis que infra dicti molendini continentur fines, et cum omni iure, actione et usu quod in eodem habebat, pro sexaginta marcis usualis argenti. Quod precium dictus Reynoldus confessus et contentus est se ab ipsis habuisse et recepisse, ac sibi integre datum, solutum et numeratum esse, petens a nostra dominacione beneplacitum consensum, quominus empcionem et vendicionem, de dicto molendino predictis fratribus factam, gratam ratamque habentes, eam liberaliter confirmaremus. Nos vero intuentes fidelia servicia, que dicti nostri capellani nobis exhibent et a multis temporibus fideliter exhibuerunt, prefatum molendinum a scoltecia nostra Poznaniensi eximentes et excipientes cum omni iure et libertate quam habuit dictus Reynoldus advocatus noster et omnes predecessores sui in eodem molendino, emptionem et vendicionem predictas gratas et ratas habentes, eas perpetuo confirmamus, dantes eisdem fratribus predictum molendinum vendendi, commutandi perpetuo vel ad tempus, locandi, donandi plenariam potestatem. Et ne super hiis in posterum dubitetur, presentem paginam nostri sigilli munimine confirmamus presentibus hiis testibus: comite Petrcone castellano Posnaniensi, comite Gnevomiro iudice Poznaniensi, comite Alberto castellano de Cbansim. Datum et actum Poznanie anno Domini M.CC.LXXX octavo, in die beati Nycholai confessoris et pontificis. Ego Ervinus de mandato domini mei domini ducis hec scripsi.
Santok, Santok. Cbansim, Zbąszyń.


Dokument Nr 635
Secundus Premisl dux Polonie 1299 (sic) Ian. 22, in Poznania recipit civitatem Buk in suam protectionem, et ab omni theloneo absolvit.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 127. - Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. civium 1674 fol. 810; a. 1688, fol. 89.

In nomine Domini amen. Dum vivit littera vivit et actio commissa littere, cuius assertio nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Igitur nos secundus Premisl Dei gratia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod ob honorem Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum, et ad petitionem reverendi patris domini Iohannis episcopi Poznaniensis, et honorabilis viri domini Thomce custodis eiusdem ecclesie, universitatem civium de Buk in nostram recipimus tutelam et protectionem specialem, absolventes ipsos per districtum nostri dominii ab omni solutione thelonei, nostris castellanis et suppariis ac universis theloneariis prohibentes, ne eosdem cives presumant molestare. Et qui presumptuosi in hiis inventi fuerint, nostram se indignationem sentiant graviter incurrisse. Ut autem nostre libertatis donatio perpetuo inviolabilis perseveret, presentem paginam nostri sigilli munimine duximus confirmandam presentibus hiis testibus: domino Iohanne episcopo Poznaniensis ecclesie, domino Thilone preposito de Santok, domino Iacobo canonico eiusdem ecclesie et plebano de Cosczan et cancellario episcopi. Datum in Poznania anno Domini millesimo CC.LXXXX (sic) nono per manus domini Iasconis notarii curie nostre, in die beati Vincentii martyris.
Buk, Santok, dziś tak samo. Cosczan, Kościan.


Dokument Nr 636
Secundus Premizl dux Polonie 1289 Mart. 31, in Lenda; concedit coloniae monasterii Ląd, dictae Wola Lędzka, libertatem viginti annorum ab omnibus solutionibus.
Pergam. orygin. Wcięcia poprzeczne w założonym dolnym brzegu, w których szczątki nici jedwabn. fioletow.
Warszawa. Zbiory Rusieckich. Diplomata.

Noverint universi presentem litteram inspecturi, quod nos secundus Premizl Dei gracia dux Polonie, domum Lendensem pio prosequentes affectu et salutis nostre non inmemores existentes, ob reverenciam Dei et beate Virginis, super reliquam dambrova que iacet inter villam dicte domus Kovalevo et Dolane, bono animo et matura deliberacione habita, ab omni solucione Polonica que nunc in nostro est dominio et processu temporis poterit exoriri, quibuscumque nominibus censeatur, et precipue a poradlne, viginti annorum damus plenam et omnimodam libertatem. In huius rei testimonium, presentem paginam nostri sigilli munimine roboramus. Actum anno Domini M.CC.LXXX nono presentibus hiis testibus: comite Nicholao palatino, comite Marcussio castellano de Bechov, domino Thilone preposito de Santhoc. Datum in Lenda per manus domini Iacobi notarii curie nostre, proxima feria quinta post Iudica.
Lendensis, de Ląd. Dąbrowa inter Kowalewo et Dolane, miejsce, na którem stanęła Wola Lądzka. Kovalevo, Kowalewo. Dolane, Dolany. Bechov, Biechów. Santhoc, Santok.


Dokument Nr 637
Premizel dux Polonie 1289 Apr. 23, in Brezt; concedit monasterio de Byszewo, ut hereditatem Trzęsacz iure Theutonico locare valeat.
Pergam. orygin. Na niciach jedwabn., czerwon. i zielon. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXI.)
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo Nr. 15.

In nomine Domini amen. Facta et ordinaciones hominum ne a posterorum noticia labantur cum tempore dilabente, debent scripti caucione et ydoneorum hominum testimonio perhennari. Eapropter nos Premizel Dei gracia dux Polonie notum esse volumus universis presentibus et futuris, quod nos castro Wissegrod cum suo districtu in nostram potestatem ac possessionem devoluto, considerata necessitate et indigencia abbatis ac conventus monasterii de Byssovia Cysterciensis Ordinis, Wladislaviensis dyocesis, debito pietatis motu eis consulere prodesseque cupientes, ad profectum ipsorum ac divini cultus promocionem concedimus abbati et conventui iam dicti monasterii prelibati, ut hereditatem quam habent super Wyslam fluvium, quam eisdem in presentibus confirmamus, in districtu premisso Wyssegrodiensi, que Transchacz vulgariter appellatur, locent iure Thewtonico Meydeburgensi vel alio quocumque, sicut eis videbitur expedire, cum toto districtu suo. Et ipsum ius per totam hereditatem habeant, tam in eo quod pro propriis aratris sibi reservabunt, quam in eo quod ad villam disponent; et in totum ipsam hereditatem ordinent secundum suam utilitatem, tam sub terra quam super terram, in agris, pratis, silvis, pascuis, aquis, molendinis, piscacionibus, venacionibus, et navigium seu passagium super Wizlam. Dantes eis liberam facultatem ibidem forum faciendi cum omni iure fori, ac per scoltetum et scabinos omne iudicium nomine abbatis pro causa qualibet exercendi. Ipse eciam abbas et cui ipse commiserit, omne iudicium iudicabunt tam magnum quam parvum in omnibus omnino locis dicte ville, et eciam in viis publicis ac semitis, vel viis privatis. Volentes ipsam hereditatem et habitatores eius in libertate Tewtonica ab omnibus iuribus et solucionibus ac serviciis esse semper quietam et exemptam, videlicet a prevod, a povoz, vivoz, podvoda, vimot, nastava, vesniza, a naraz, moztne, poradlne, povolove, podvorove, strosa, a socol, canibus, castorum captoribus, et ab aliis iuribus omnibus, sive antiquis sive noviter adinventis, a vacca, a bove et a stan; castra et pontes non edificabunt nec emendabunt, nec alicui iuridicioni castellanorum, palatinorum, iudicum, officialium aut camerariorum, nec eorum iudiciis subiacebunt, nec ad eos citabuntur: omne autem ius eisdem abbati et conventui monasterii sepe dicti conferimus in bonis memoratis quod nobis conpetit vel conpetere in eis videbatur, iure proprietatis perpetuo possidendum. Actum et datum in Brezt anno Domini M.CC.LXXXIX, Indictione secunda, in festo beati Adalberti. Testes sunt: Nicolaus palatinus Kalisensis, Boguzlaus castellanus de Usce, Phalo castellanus de Scharncov, Nicolaus subcamerarius, Mathias iudex de Brezce in Cuyavia, et dominus Tilo prepositus de Santok. Datum per manus notarii curie nostre. In cuius rei testimonium et perhennem memoriam, presentem paginam ipsis dedimus sigilli nostri munimine roboratam.
Wyszogród, niegdyś gród w bliskości wsi Górne Strzelce, w okolicy m. Fordon. Byssovia, Byszewo. Wladislaviensis, de Włocławek. Transchacz, Trzęsacz. Meydeburgensis, de Magdeburg. Brezt, Brześć kujawski. Usce, Ujście. Scharncov, Czarnków. Santok, Santok.


Dokument Nr 638
Iacobus archiepiscopus ecclesie Gneznens. 1289 Aug. 15, Gnezne; ad petitionem Nicolai heredis de Kobylin palatini Kalissiensis, in hereditate praedicta ecclesiam erigi, et de sustentatione eiusdem provideri facit.
Łukaszewicz, Krótki opis kościołów etc. I, p. 168.

In nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam. Nos Iacobus Dei gratia archiepiscopus ecclesie Gneznensis significamus quibus expedit universis tam presentibus quam futuris presentium notitiam habituris, quod strenuus vir dominus Nicolaus palatinus Calissiensis, heres de Kobylino, in nostram venerabiliumque dominorum Capituli Gneznensis infrascriptorum accedens presentiam humiliter nobis supplicavit, ut in oppido suo Cobylino, alias Venetia, ecclesiam dignaremur facere, de novo erigi et fundari; ad cuius nos petitionem humiliter factam diligentem, ecclesiam ibidem in Cobylino, alias Venetia, ad honorem omnipotentis Dei et ad laudem sancti Stanislai martyris atque pontificis gloriosi fecimus fundari per nostrum suffraganeum (sic) Puritz (sic) et erigi. Idem vero strenuus vir Nicolaus palatinus, pro sustentatione eiusdem ecclesie, ut eo melius et commodius ipse rector ecclesie, qui pro tempore fuerit ad illam institutus, valeat diligentius intendere (divinis officiis) salubriter peragendis, in villa eadem dicta Cobelino, que iacet ante foras dicti oppidi Cobelino, duos mansos et duos hortos ante oppidum iacentes donavit. Nos vero Iacobus Dei gratia archiepiscopus sancte ecclesie Gneznensis, attendentes desiderabilem diligentiam ad predictam ecclesiam, in oppido Cobelino per nostrum suffraganeum nostro ex mandato erectam et fundatam, strenui militis Nicolai palatini Calisiensis, una cum consensu nostri Capituli Gneznensis addimus, adtribuimus et adiungimus perpetuis temporibus per presentes, villas pro regimine dicte ecclesie rectoris qui fuerit canonice institutus: primum villam Cobelino cum missalibus, Smolice cum missalibus et fertonibus, Chwalenice cum missalibus. In predicto vero oppido Cobelino, fertones cum missalibus grossosque in eo tabulares. Ad maiorem vero sustentationem rectoris predicte ecclesie in Cobelino, de nostra gratia Capitulique nostri Gneznensis cum consensu addimus fertones in Targoszyce ac etiam in Zakrzewo, que prope se iacent limitibus. Ne autem huic erectioni et donationi aliquis possit calumniare, aut valeat, videlicet causa odii, per aliquam malitiam obviare, presentem literam nostri sigilli et Capituli munimine, et cum nominibus eorum qui huic erectioni et donationi interfuerunt, iussimus roborare. Datum Gnezne die Assumptionis virginis Marie presentibus his testibus: dominis abbate de Lubin, Petro archidiacono Crusviciensi, Paulo scolastico Gneznensi, Iohanne fratre de Lubin, et aliis quam plurimis prelatis et canonicis totius Capituli ecclesie Gneznensis, testibus fide dignis. Anno millesimo ducentesimo octuagesimo nono.
Kobylino, Kobylin. Villa Cobelino, Stary Kobylin. Smolice, Smolice. Chwalenice, może Wolenice. Targoszyce, Targoszyce. Zakrzewo, nie odgadnione, może dziś Zalesie. Lubin, Lubin. (N. b. suffraganei w znaczeniu powyższem, istnieją dopiero od XVI w.)


Dokument Nr 639
Premisl secundus dux Polonie 1289 Aug. 25, in Gnezna; dotat hereditates Petri Winiarczyk, dictas Wangelniczi et Lagewniczi, qui sibi, dum a duce Boleslao separari cupiens castrum Gneznense furtive exiret, auxilium praebuerat, plurimis libertatibus et immunitatibus.
Transsumpt potwierdzony przez królów Zygmunta I i Zygmunta III, zachowany w Archiwum Konsystorza Poznańskiego. - Raczyński, Cod. diplom. Maior. Polon. 72.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod intuentes fidelia grataque obsequia dilecti ac specialis ministri ac servitoris nostri, Petri dicti Winiarczyk, que nobis exhibuit hactenus et semper exhibere est paratus; precipue considerato ipsius servicio quod exhibuit nobis in ardua nostra necessitate constitutis, dum a patruo nostro bone memorie duce Boleslao separari cuperemus, furtive castrum Gneznense exeundo domum ipsius petivimus: qui de nocte consurgens, gratanter et fideliter nos suscipiens, universa necessaria ministravit, extra civitatem Gneznensem sub omni tranquilitate educendo. Nos vero tantorum beneficiorum memores, volentes sibi et suis posteris ac successoribus in aliquo consolacionis munere respondere, hereditates ipsius has: Wangelniczi et Lagewniczi, sitas ante civitatem memoratam Gneznensem, eximimus et absolvimus perpetuo a narzas, a povoz, a prevoz (sic), a stroza, a podvorove, a bove, a vacca, ab opole, a porco, a curru feni, a capete siliginis, a castri citacione, ab omni expedicione, a poncium quorumlibet et castrorum edificacione. Et si quis pro quacunque causa incolas dictarum hereditatum citare voluerit, ipsos ad nostram presenciam littera nostra, sigillo aut annulo evocabit. Et si, peccato exingente, inter ipsos homicidium perpetratum fuerit, in hereditatibus predictis aut in alio quolibet loco, predictus Petrus cum suis successoribus habeant iudicare, et penas integraliter ac fructus iudicii percipere ex integro. Sint eciam immunes a contribucionibus quibuslibet, factis et faciendis in dominio nostro; si que posite fuerint, dictus Petrus ipsas percipiat et sui successores. Liberamus preterea eos a recepcione nostrorum et aliorum venatorum, et ab omnibus aliis vexacionibus, exaccionibus, solucionibus, que nunc; in terris nostris sunt et processu temporis poterunt exoriri. Preterea, ut in omnibus suo desiderio et voluntati faciamus sufficienter, sepedictas hereditates dictum Petrum et successores eius, quandocumque ipsis videbitur expedire, liceat iure Theutonico locare, quod ipsis plenarium concedimus. Et omnes causas magnas et parvas, sive exigant membrorum mutilacionem, seu capitis amputacionem, seu pecunie percepcionem, absque nostro assessore aut landwoyte cum suis iudicent scoltetis, iudicata percipientes ex integro; nec aliquam contribucionem, sive fuerint iure Theutonico sive Polonico locati, cives Gneznenses racione civitatis aut alia qualibet occasione eos ad solucionem compellant: cum eas hereditates ab omni iure civitatis Gneznensis, ita quod ad ipsas nichil penitus habeant, liberas volumus esse et immunes. Subsidia aliasque exacciones, currus ad expediciones oneratos, si in villis dari iusserimus Theutonicalibus, prefate hereditates in nullo teneantur; sed predictus Petrus de dictis disponat cum suis successoribus et ad usus proprios convertat. Scoltetos villarum Theutonicarum dum ad expedicionem mandaverimus, mandatum minime arceat; sed scolteti villarum predictarum cum suis hominibus sint suis serviciis integraliter obligati. Et ne super his omnibus dubitetur in posterum, presentes conscribi fecimus ac sigilli nostri appensione communiri presentibus hiis testibus: Beniamino palatino Poznaniensi, Wyerzbyata castellano de Wschow (sic), Nicolao subdapifero Calisiensi, et Grabia subthesaurario nostro. Datum in Gnezna in crastino beati Bartholomei, anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo nono, per manus Iasconis notarii curie nostre.
Winiarczyk, może zam. de Winiary, osada przyległa miastu Gniezno. Wangelniczi i Lagewniczi, w bliskości miasta Gniezna nie odgadnione. Wschow, Wschowa.


Dokument Nr 640
Przemizl secundus dux Polonie 1289 s. d., in Kalis; confert civitati Kalisz omnes apothecas institorias, quae in circulo fori ibidem possint aedificari.
Pergam. orygin., w jednem miejscu kawałek pergaminu wydarty. Na niciach jedwabn. wyblakł. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXI).
Warszawa. Biblioteka prywatna. Dyplomata.

In nomine Domini amen. Humani generis actiones perpetua memoria indigentes plerumque ab hominum noticia dilabuntur, que scripturarum seu testium munimine non renovantur. Igitur nos Przemizl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod civitatem nostram Kalisiensem et omnes ipsam inhabitantes pre aliis nostris civitatibus speciali dilectione et pio prosequentes affectu, pro reformacione eiusdem civitatis pias et condignas preces (10 lit. des.) Henrici videlicet advocati ibidem, iuratorum et consulum quorum nomina subsecuntur: Thilonis de Tlokina, Cunczonis, Theodrici, Waltheri, Arnoldi, Rytholphi, Janussii, Rudgeri, Henrici, Petri, Cunradi, Hecardi, admittere cupientes, omnes apotecas institorias que in circulo fori possunt edificari, ad usus et in reformacionem nostre civitatis supradicte integraliter in perpetuum cum suis usibus convertantur: excepto, quod advocato nostro Henrico superius dicto et suis successoribus, iure hereditario sextam apotecam cum pleno usu in perpetuum admisimus libere possidere. Ut autem nostra donacio perpetuo inviolabilis perseveret, presentem paginam nostri sigilli munimine duximus roborandam presentibus hiis testibus: comite Nycholao palatino Kalisiensi qui huius negocii fuit fidelis procurator, comite Ubislao subcamerario Kalisiensi, domino Thylone preposito de Santok. Datum in Kalis anno gracie Domini M.CC.LXXX nono per manus domini Iasconis notarii curie nostre.
Tlokina, Tłokinia. Santok, Santok.


Dokument Nr 641
Premislz secundus dux tocius Polonie 1298 (sic) Sept. 29, in Kalis; concedit comiti Petro Prusinowski ius Theutonicum in hereditatibus eiusdem, dictis Kobierno, Tomnice et Prusinowo.
Warszawa. Archiw. główne. Ks. M. 35, fol. 504.

In nomine Domini amen. Nos igitur Premislz secundus, Dei gracia dux tocius Polonie, notum facimus tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum devenerit, quia respicientes servicium fidele comitis Petri Pruszinowski filii Thome dicti Pruszinowo, damus sibi in hereditate sua, videlicet in Thomino, in Cobersno, et Pruszinowo quod iacet prope magnam silvam, cum omni silva que aspectat ad predictam hereditatem, omnia iura Theutonicalia, sibi et suis fratribus et successoribus suis natis et nascendis, perpetuo eaque habere. Item damus eis omnia iura Theutonicali moda iudiciaria pro homicidio sive pro furticinio; quod nec homines eorum nusquam respondere pro homicidio aut furticinio vel qualiscumque causa acta fuerit in predicta hereditate, ipsos liberos facimus et solutos. Quod nec circa iudicium eorum, nullus noster nunctius debeat presens esse. Item confirmamus eis omnes utilitates, quas predecessores eorum habuerunt in venacione ferarum, sive in porcis vel in hinulis vel in leporibus aut in cervis, vel qualescunque feras mactare possunt tam remote, quod ad nocturnum domum redire possint. Alioquin damus eis etiam in gades suas mittere scrophas sive porcos ad pascendum de alia hereditate, sive de aliis hereditatibus, et sibi utilitatem recipere. Item facimus eandem hereditatem nominatam ita liberam, quod de omni mandato castrensi et solucione terrigenali, sive de porcis aut de vaccis aut de bove et de mensura frumentali, ex toto liberam facimus et solutam, et hoc nostra bona voluntate et per consilium nostrorum baronum. In cuius rei testimonium, hanc litteram nostro sub sigillo scribi precipimus (sic), scilicet per Berwoldum filium Alberti castellanum Calissiensem, et per Rosconem Stognyewowic venatorem Calissiensem, et per comitem Marcussium Lutognewowic castellanum Bechowiensem, et per comitem Vithkonem Wenceslawowic, et per Victorem flodarium Calissiensem. Datum in Kalis in die beati Michaelis, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo (sic).
Pruszinowski, de Prusinowo. Thomino, Tomnice. Cobersno, Kobierno. Bechowiensis, de Biechów.


Dokument Nr 642
Secundus Premizl dux Polonie 1290 Ian. 18, in Dlusco; dat Zdislao hereditatem Kamień, iure Theutonico locandam.
Pergam. orygin. W założonym dolnym brzegu dwa wcięcia poprzeczne od przywieszenia jednéj pieczęci.
Warszawa. Archiwum Główne, Dyploma Nr. 613. - Stronczyński, Wzory, Nr. 18.

In nomine Domini amen. Dum vivit littera vivit et actio commissa littere, cuius assertio nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Igitur nos secundus Premizl Dei gracia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod statum terre nostre in melius reformare cupientes, hereditatem nostram que Camon vulgariter nuncupatur, eidem hereditati alias adiungentes hereditates, videlicet Golcenice, Neglono et Voynovice sub uno circuitu, eandem hereditatem Sdeslao et suis successoribus dedimus iure Theutonico locandam. Racione autem sue locacionis, eidem sextum et septimum mansum liberum dedimus, iure hereditario cum omnibus utilitatibus in perpetuum possidendos. Damus eciam eidem liberum molendinum, thabernam liberam, unum macellum carnificum et pistorum, borram cum mellificiis; in eodem vero rivulo molendina construat quotcunque sibi videbitur expedire: et hec omnia pacifice ac libere possidenda. Habeat eciam silvam libere, ita quod nullus eandem silvam pro utilitatibus vel pro necessariis intrare presumat, nisi de ipsius speciali fuerit voluntate. Eisdem incolis infra spatium octo annorum dantes libertatem ab omni solucione Polonica; elapsa autem libertate, incole eiusdem hereditatis de manso quolibet duas mensuras tritici, sex siliginis, quatuor avene cum fertone argenti usualis, pro censu et decima in magnam mensuram solvere tenebuntur singulis annis in festo beati Marthini confessoris. Prefatam vero locationem eidem Sdeslao vendidimus pro quadraginta marcis argenti usualis tali iure, prout alie ville in terra Kalisiensi sunt locate. Volumus eciam, ut advocatus Kalisiensis ad eandem villam et ad scultetum nullum penitus habeat respectum. Habeat eciam liberam venacionem in leporibus et perdicibus, parvas et magnas causas iudicet, eorundem iudicorum (sic) tertium denarium cum suis successoribus integraliter percipiendo. Unum currum cum quatuor equis nobis mittere tenebuntur, cum per procuratorem nostrum ad necessitates nostras fuerint exquisiti. Protestamur eciam, quod filius ipsius sculteti nomine Iohannes, cum fratre suo Bogufalo tertiam partem eiusdem obtinuit scultetie superius nominate. Ut autem nostra donacio et vendicio perpetuo inviolabilis perseveret, presentem paginam nostri sigilli munimine duximus confirmandam presentibus hys testibus: comite Nycolao subdapifero Kalisiensi, comite Ubislao subcamerario Kalisiensi, comite Nycolao subcamerario Gneznensi, domino Victore procuratore Kalisiensi. Datum in Dlusco anno Domini M.CC.LXXXX, in die beate Prisce virginis.
Camon, Kamień. Golcenice, Neglono, Voynovice, osady znikłe. Rivulus p. w. Kamień, dziś Lubianka strum. Dlusco, Dłusk.


Dokument Nr 643
Premisl secundus dux Polonie 1290 Apr. 20, in villa Bartosevici; iungit, quantum ad ius Theutonicum, villam Domachowo hereditati Iohannis episcopi Poznaniensis, dictae Zimnowo.
Pergam. orygin. Sznurek jedwabny czerwony, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli I, 25.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod piis ac condignis peticionibus wenerabilis patris nostri domini Iohannis episcopi Poznaniensis in omnibus satisfacere cupientes, sortem Woycechonis dicti Ocasanech, que Domachovo vulgariter nuncupatur, quantum ad ius Theutonicum, iungimus hereditati domini episcopi eiusdem que Zimnovo dicitur in vulgari; exementes ipsam sortem ab omni exactione Polonica que nostro dignoscitur dominio pertinere, videlicet a castri citacione et ab aliis omnibus solucionibus, quibuscunque nominibus censeantur. In huius rei testimonium, presentem litteram nostri sigilli munimine fecimus roborari presentibus his testibus: comite Nicolao palatino Kalisiensi, comite Gnevomiro iudice Poznaniensi, domino Thilone preposito de Santok. Datum in villa Bartosevici XII Kalendas Maii, anno gracie Domini M.CC. nonagesimo, per manus Iasconis notarii curie nostre.
Domachovo, Domachowo. Zimnovo, nie odgadnione, może Ziemlin, lub Siemowo. Santok, Santok. Bartosevici, Bartoszewice.


Dokument Nr 644
Premisl secundus dux Polonie 1290 Apr. 24, apud Gneznam; confirmat commutationem hereditatis Iacobi archiepiscopi Gneznensis, dictae Piekarty, cum hereditate Nicolai militis, dicta Złotniki.
Pergam. orygin., w którego dolnym, założonym brzegu pasmo nici jedwabn. żółt. przez dwa wcięcia poprzeczne przewleczone, ostrem narzędziem odcięte.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 49.

In nomine Domini amen. Quia gestis mortalium consuevit plerumque calumpnia novercari, provida veterum adinvenit studiositas, ut ea que aguntur in tempore, ne cum tempore pariter elabantur, apicum testimonio ad perhennem memoriam et futurorum noticiam transferantur. Hinc est quod nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus tam presentibus quam futuris presentium noticiam habituris, quod venerabilis pater dominus Iacobus Gneznensis archiepiscopus et Nycolaus miles noster filius Abrahe in nostra presencia constituti, suarum hereditatum infra scriptarum talem fecerunt ordinationem sive commutationem: quod idem venerabilis pater recepit ab eodem Nicolao hereditatem ipsius Luccovo vulgariter nuncupatam, que alio nomine Zlotnici vocatur ex eo, quod nostri ducales aurifabri olim resederint in eadem; quam hereditatem eidem Nicolao pro suis fidelibus contulimus serviciis, sitam in kastellania Lendensi. Dans eidem Nicolao prefatus pater venerabilis hereditatem suam Pykardovo vulgariter nuncupatam, sitam iuxta nostram Doprzam in kastellania Kalysiensi, cum omnibus utilitatibus, pratis et silvula adiacente, sicut ipse primitus pacifice possedit eandem. Quam commutationem nos ratam habentes acceptavimus, et utrique ipsorum supradictas hereditates duximus liberaliter confirmandas. In cuius rei testimonium et robur, sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum apud Gneznam anno Domini M.CC. nonagesimo, in crastino beati Adalberti gloriosi pontificis et martiris, presentibus hiis nobilibus et dominis: comite Ubislao pincerna Kalisiensi, Syxto filio Virbente, Ianusio filio Peregrini, Philippo scolastico Gneznensi, Thilone preposito de Zanctoch, Iescone notario curie nostre, et aliis quam pluribus.
Luccovo, alio nomine Zlotnici, dziś Złotniki. Lendensis, de Ląd. Pykardovo, Piekarty. Doprza, Dobrzec. Zanctoch, Santok.


Dokument Nr 645
Henricus dux Slesie etc. 1290 Iun. 23, in Wratislavia; testamentum condit.
Wrocław. Archiv. Capituli. Liber niger fol. 348. - Stenzel, Bisthums-Urkunden pag. 252.

In nomine Domini amen. Cum extrema gaudii luctus occupare consueverit post mundi gaudia, futuris ex morte luctibus prudenter occurritur, si de terreni summa peculii provide disponatur. Nos igitur Henricus Dei gracia dux Slesie, Cracovie et Sandomirie, corporis langwore contriti, licet infirmi corpore, sani tamen mente et soliditate racionis incolumes, cupientes functionis extreme terminum condigne disposicionis eulogio prevenire, huiusmodi condimus testamentum. Primumque, in terra Slesie totoque Wratislaviensi dominio, quondam (sic) ad nos sive ex paterna sive ex patrueli successione devenerat, carissimum fratrem nostrum Henricum ducem Slesie ac dominum Glogovie ex asse et in totum instituimus heredem. In terris vero Cracovie et Sandomirie, quarum dominium ad nos racionabiliter et rite multis sumptibus et magno labore pervenit, dominum Primizlaum ducem Maioris Polonie facimus et deputamus heredem; commitentes nostris baronibus, militibus et vasallis, advocatis et civibus, et generaliter subditis omnium terrarum nostrarum, sub fide nobis prestiti iuramenti, quatenus predictis nostris heredibus in suis partibus obtemperent et subsint concorditer, tamquam nobis. Volumus autem et sub fidei commissi lege precipimus heredi nostro per Slesiam instituto, quatenus, utprimum corporalem possessionem terre nostre fuerit assecutus, totam terram Croznensem, prout sibi olim per nos extitit assignata, cum eisdem metis et terminis filio sororis nostre Frederico, Thuringorum landgravio, in suum ius suumque dominium representet, ipsumque inducat in possessionem terre predicte, nec non protegat et tueatur inductum. Rogamus, volumus et mandamus, ut predictus frater noster dux Glogovie, heres noster, uxorem nostram sua benignitate respiciat, ipsique civitatem Nampzla cum territorio adiacenti nec non quadringentarum marcarum redditus, nomine et vice nostri, assignet; que bona seu redditus eidem nostre coniugi pro sustentacione ipsius duximus assignandos, tenendos et possidendos temporibus vite sue, secundum cosuetudinem et morem bonorum, que vocantur Lypchedinge. Volumus et rogamus, ut omnia onera debitorum nostrorum ipse dux Glogovie, heres noster, in se suscipiat eaque persolvat, in quibus nos rite constiterit obligatos, secundum creditam sibi fidem. Mandamus atque precipimus utrisque heredibus nostris: si quas possessiones et bona mobilia aut immobilia nos constiterit violenter quippiam (sic) abstulisse, eadem sine mora et difficultate restituant, ut primum de hoc eisdem fuerit facta fides. Terram vero Glazensem regi Bohemorum mandamus restitui, ita tamen, ut ipse rex heredes nostros, et specialiter successorem nostrum in Slesia, contra quoslibet invasores in suis iuribus protegat. Civitatem vero Brunow cum adiacente districtu, abbati de Brunow mandamus restitui, ad quem de iure dicitur pertinere. Et ut seminantes terrena, celestia metamus, mandamus atque precipimus ipsi duci Glogovie fratri nostro, ut in loco nativitatis nostre, in antiqua videlicet area patris nostri, monasterium sanctimonialium fundet atque constituet in honore Virginis gloriose. In quo quidem cenobio collocentur moniales et virgines, centum numero, Cisterciensem Ordinem profitentes, adiunctis eisdem viginti fratribus qui familiares dicuntur, sicud optinet Ordinis consuetudo, exceptis conversis qui ibidem fuerint oportuni. Predicte vero moniales taliter sint incluse, quod nunquam eis egredi liceat extra septa. Ad sustentacionem autem monialium predictarum, mandamus, eisdem per heredem nostrum, predictum ducem Glogovie, assignari mille marcarum redditus in hiis villis, videlicet Knegenicz et Senicz, Panthenow, nec non omnia bona que dominus Bernardus Misnensis ecclesie maior prepositus, noster cancellarius, ad vite sue tempora a nobis tenuit et possedit; que omnia ad ipsum cenobium post mortem prepositi supradicti volumus deputari, videlicet villam Malewicz prope Bregam, Iordansmol, Olesna, Heydenrichdorph, Tomnicz in territorio Nympczensi, preterea villam Wulebruke prope Rychenbach. Deputamus nichilominus eidem monasterio censum camerarum nostrarum in Wratislavia, nec non villas que vocantur rathaicales circa civitatem nostram Olesnicz constitutas, videlicet Iencowicz, Dambrowe, Rathay, Corslicz, Smarsowe. Et si per assignacionem villarum superius expressarum non possent ad plenum mille marcarum redditus integrari, volumus et mandamus, ut predictus dux Glogovie, heres noster, defectum ipsorum reddituum suppleat atque redintegret secundum creditam sibi fidem. Petimus et iubemus, ut eidem monasterio assignentur allodia quatuor, quorum quodlibet contineat sex aratra. Mandamus atque precipimus, ut eidem monasterio sit annexum, secundum Ordinem Cisterciensem, hospitale. Volumus insuper et mandamus, ut predicte ville et bona que sepefato monasterio assignavimus, plenam et omnimodam habeant libertatem, ita quod exactionibus, angariis et perangariis quibuslibet sint exempta. Preterea volumus, ut idem claustrum iudicium tam in causis maioribus obtineat quam in parvis. Ipsi insuper fratri nostro commendamus ecclesiam sancte Crucis, mandantes atque rogantes, ut eandem ecclesiam in suis possessionibus atque iuribus tueatur. Volumus eciam, ut canonicis sancte Crucis pro cottidianis distribucionibus assignentur annis singulis sexaginta marce et sexaginta maldrate, quas ipsis in predictis villis rathaicalibus duximus assignandas, non obstante, quod easdem villas supradicto monasterio monialium mandavimus primitus assignari: volumus enim, ut in ipsis villis eatenus defalcetur eidem monasterio monialium, quatenus contingit distribuciones cottidianas ecclesie sancte Crucis. Et quia in remissionem peccatorum nostrorum signari voluimus signaculo sancte crucis, in redempcionem voti nostri assignavimus mille marcas argenti in subsidium Terre sancte, quas per ducem Glogovie fratrem nostrum pariter et heredem mandamus exsolvi. Volumus insuper et iubemus, ut dux Polonie, noster heres per terras Cracovie, ad ecclesiam sancti Wenzeslai in Cracovia pro novo monasterio construendo distribuat centum marcas auri. Preterea ornatum, libros et res quascumque Cracoviensis et Tinciensis ecclesie restitui volumus per quoslibet detentores. Assignamus eciam quingentas marcas argenti ad opus ecclesie sancte Crucis. Libertates et beneficia collata ecclesiis in nostro dominio constitutis, prout in literis specialibus continetur, per nostros heredes volumus et mandamus ob Dei reverenciam et nostre salutis amorem inviolabiliter observari, rogantes, ut famulis camere nostre heres noster sepedictus dux Glogoviensis ducentas marcas distribuat secundum merita cuiuscumque. Petimus insuper et eligimus sepulturam in fundacione nostra quam fecimus ob reverenciam sancte Crucis; processu vero temporis, dum volente Domino monasterium predictarum dominarum monialium fundatum fuerit et constructum, ut extumbentur ossa nostra et in eodem monasterio sepeliantur, ibidem communem resurreccionem prestolantia mortuorum. Preterea volumus, ut per moniales in Thussnewicz de fundacione neptis nostre, bone memorie Constancie regine Bohemie, claustrum nostrum ut prediximus instauretur. Rogamus suppliciter venerabilem patrem dominum nostrum Wratislaviensem episcopum, ut hanc nostram ultimam voluntatem pro sue dignitatis officio dirigat, roboret, exequatur; ita quod, si dicti heredes nostri in huius disposicionis execucione sibi commissa, remissi, desides aut negligentes apparerent, ipsius domini episcopi potestate ordinaria compellantur ad hoc testamentum perfecte et legaliter exsequendum. Hoc igitur testamentum et nostram ultimam voluntatem, in fidelium et baronum nostrorum presencia ordinatum, a nostris heredibus volumus inviolabiliter observari; quia, si quis arbitrii nostri contemptor hoc infringeret, successione nostra se noscat indignum. Acta sunt hec in Wratislavia in camera nostra, presente domino Bernhardo preposito Misnensi cancellario nostro, Petro preposito sancte Crucis, Iohanne decano sancte Crucis, baronibusque nostris: Symone Gallico, Nankero, Henrico de Wysemburck, Polzcone, Schamborio, Pacozlao, Gunthero de Biberstein, Lodowico prothonotario Slesie, Bogussio de Pogrell, et aliis nostris quam pluribus fidedignis. Datum per manum Gisilheri notarii anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo, in vigilia sancti Iohannis Baptiste. In cuius rei testimonium, sigillum nostrum presentibus dignum duximus appendendum.
Terra Croznensis, de Krośno. Nampzla, dziś Namslau. Glazensis, de Glatz. Brunow, dziś Braunau w Czechach. Brega, dziś Brieg. Nympczensis, de Nimptsch. Rychenbach, Reichenbach. Olesnicz, dziś Oels. Tinciensis, de Tyniec. Thussnewicz, dziś Tischnowitz.


Dokument Nr 646
Iohannes Poznaniens. episcopus 1290 Iun. 30-Iul. 5, Poznanie; ecclesiam in Mieszków consecrat, et decimas de duabus villis eidem donat.
Poznań. Archiv. Consistorii. A. C. anni 1543-1545.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Cura constringimur officii pastoralis, ut ecclesiarum nobis commissarum mere mentis studio vigiliter intendamus; tunc autem earum profectibus intendimus, si ministros ipsarum, ne propter defectum necessariorum egere compellantur, affectu benivolo assurgamus. Hinc est quod nos Iohannes, miseracione divina Poznaniensis episcopus, ob reverenciam Domini nostri Ihesu Christi ecclesiam in Myeskovo consecravimus in honorem Omnium Sanctorum, adiicientes predicte ecclesie de consensu nostri Capituli perpetuo decimas infrascriptas pro sustentacione sacerdotis ibidem, videlicet Byelyeywo et novellam villam Iwani militis et filiorum eius, que Volycza nuncupatur vulgariter. In cuius rei testimonium, presenti scripto nostrum et nostri Capituli sigilla duximus apponenda. Datum Poznanie presentibus dominis: Vincencio preposito, Gregorio decano, Alberto scolastico, Henrico archidiacono, Iohanne cantore, Thoma custode, Iohanne archidiacono Gneznensi et aliis canonicis nostre ecclesie Poznaniensis, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo, infra octavas Petri et Pauli apostolorum.
Myeskovo, Mieszków. Byelyeywo, Bielejewo. Volycza, Wolica.


Dokument Nr 647
Premizlius dux Polonie etc. 1290 Aug. 24, Cracovie; Alberto decano Cracoviensi 100 marcas argenti de media parte proventuum zuppae Cracoviensis confert.
Fr. Piekosiński, Kodeks Katedry Krakowsk. I, Nr. 91. (Z pergaminu orygin., u którego od przywieszonéj niegdyś pieczęci pozostało pasmo jedwabiu żółtego i zielonego).

In nomine Domini amen. Quod generosa principum maiestas facit et ordinat sanctiendo, permanet inconcussum, si a scripto testium et testimonio litterarum perhenne recipit munimentum. Proinde tam presens etas noverit quam futura, quia nos Premizlius Dei gratia dux Polonie et Cracovie, attendentes diligencius per nobilem et discretum virum dominum Albertum decanum Cracoviensem servicia nobis et nostris terris impensa fideliter et frequenter, aliasque sue fidelitatis devocio nobis affuerit cum effectu: ob remuneracionem tantorum eius obsequiorum nobis hactenus impensorum, cum ipso de grato consensu pariter et assensu, benivolo favore ac unanimi voluntate omnium Cracoviensium baronum facientes hanc gratiam specialem, eidem domino Alberto decano damus, conferimus et donamus pure, simpliciter, libere ac irrevocabiliter centum marcas boni fusi argenti de media parte suppe tocius Cracoviensis, que media pars seu porcio nos contingit, semper annis singulis integre absque diminucione aliqua persolvendas, dantes ei liberam facultatem, eandem gratiam seu centum marcas predictas vendendi, donandi, permutandi, et quocumque modo cuicumque placuerit alienandi. Preterea damus sibi plenam et perfectam potestatem, ius et auctoritatem nostram in ipsum transferentes, ut supparios et quoslibet impeditores solucionis earumdem marcarum valeat impignerare et eciam cohercere, donec sibi earumdem denarius marcarum novissimus exsolvatur. Igitur ut hec nostra donacio, quam sepedicto domino Alberto decano facimus et donamus iure perpetuo possidendam et quicquid ei placuerit de ipsa cuicumque faciendum, robur perpetue obtineat firmitatis, nec a quoquam in posterum valeat violari, ad ipsius evidenciam cerciorem et evidens testimonium, prehabito domino Alberto decano hanc litteram contulimus nostri sigilli munimine roboratam. Actum publice Cracovie anno Domini M.CC.LXXXX, Indictione IIII, IX Kalendas Septembris, presentibus hiis: comite Zegotha castellano Cracoviensi, domino Procopio cancellario Cracoviensi, domino Andrea cancellario Poznaniensi et Kalissiensi, comite Nycolao palatino Cracoviensi; comite Nycolao palatino Kalyssiensi, comite Beroldo castellano Kalyssiensi et aliis quam plurimis.


Dokument Nr 648
Secundus Premisl dux Polonie etc. 1290 Sept. 6, Cracovie; dat Gerardo civi Cracoviensi civitatem Domus s. Sepulchri, dictam Miechów, de iure Polonico in ius Theutonicum transferendam.
Nakielski. Miechovia, pag. 214.

In nomine Domini amen. Quod magnifica principum decrevit auctoritas, ratum debet atque stabile permanere. Nos itaque secundus Premisl Dei gracia dux Polonie et Cracovie presentibus profitemur, quod cupientibus nobis statum terre nostre Cracoviensis in condicionem transferre meliorem, civitatem Mechov iure sitam Polonico, de consensu et voluntate domini Petri eiusdem loci prepositi, domini Henrici custodis, Boguphali prioris et aliorum fratrum eiusdem domus, Gerardo civi nostro Cracoviensi dedimus et contulimus iure Theutonico collocandam secundum ius et consuetudinem Novi fori. Ratione igitur locacionis, idem Gerardus cum suis posteris decem mansos liberos, sextam curiam in civitate liberam, et sextum ortum circa civitatem similiter liberum, tercium denarium de iudicio liberum de causis quibuslibet condemnatis (sic), scamna pannum et sutorum libera, stubas balneares quotquot habuerit necessarias similiter liberas, molendinum liberum, cuius medietas tamen ad predictam domum Miechoviensem cum omnibus utilitatibus pertinebit, mactatorium quod vulgariter kutelhoff vocatur liberum, in perpetuum possidebit. De omnibus quoque maccellis carnium que in dicta civitate fuerint locata, prefate domui Miechoviensi viginti lapides sepi annis singulis persolvantur. Mercatorium eciam in quo panni venduntur, et apotecas institorum, dicto advocato et suis posteris concedimus in predicta civitate libere construendas. Concedimus eciam dicto Gervardo facultatem plenam querendi et iudicandi maleficos iructa sui criminis qualitatem; et arduas causas qualescunque de hominibus palatinorum et castellanorum et aliorum baronum, in civitate seu territorio predicto exortas, idem advocatus iudicet, rescisis omnibus calumniis, que possent ex parte potentum (sic) suboriri in his causis. Adiicimus eciam, ut si metallum novum emerserit, ipse advocatus sibi et monatano (sic) potestatem habeat occupandi, nostro tamen salvo iure et omnimoda porcione. Et ut homines ad dictam civitatem ardencius confluant et veniant ad manendum, damus ac concedimus dicte civitatis incolis, a data presencium, de agris cultis sex annorum, de incultis quoque decem annorum plenam et omnimodam libertatem, qua durante, ab omnibus solucionibus, exactionibus, serviciis et collectis, angariis et preangariis, et ab omnibus condicionibus Polonici iuris, stan, a podwoda, a podvozove, a podworove, a vacca, a bove, ab ove, a ciffo mellis, a castri citacione, a castellanis, a palatinis et eorum iudicibus et officialibus, et ab omnibus aliis gravaminibus predicte civitatis inhabitatores immunes permaneant et exempti. Volumus eciam, ut si advocatus vel civis civitatis predicte, per castellanos, per palatinos seu ipsorum iudices vel alios officiales qualescunque in iudicium fuerint evocati, omni iure alio abscisso, in iure tantum Theutonico respondebunt. Preterea statuimus, ut dicte civitatis cives nullas nobis expediciones faciant, nisi secundum formam et consuetudinem nostre civitatis Cracoviensis. Expleta quoque libertate, ea tantum servicia eiusdem civitatis nobis cives facere tenebuntur, que aliarum civitatum cives, iure Theutonico in terra nostra Cracoviensi locatarum, facere consueverunt. Adiicientes sepe dicto Gerardo suisque posteris sexcentos magnos mansos ad predicte civitatis territorium pertinentes, ut plenam habeant potestatem eos iure Theutonico collocandi, pro se et suis posteris in omnibus dictis mansis iure sibi scultecie plenius reservato. Universas eciam et singulas condiciones, quas sepe dictus advocatus a suis dominis: preposito, priore et custode ac aliis fratribus domus Miechoviensis obtinuerit, ratas et firmas et inviolabiles volumus observari. Et ut predicte civitatis cives ab hostium incursibus securius se valeant conservare, fossatis, muris, plancis seu munitionibus quibuscunque dictam civitatem concedimus communiri. Volumus eciam, ut dicte civitatis advocatus et cives ceterique villani in territorio ibidem iure Theutonico locati, per nullum camerarium nec officialem ad nostram citentur presenciam, nisi per nostram litteram, nostro annulo sigillatam. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem, presentes litteras scribi iussimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum Cracovie anno dominice Incarnacionis M.CC.XC presentibus infrascriptis testibus ad hoc rogatis: comite Zegota castellano nostro Cracoviensi, comite Nicolao palatino Cracoviensi, comite Zegota pincerna Cracoviensi, comite Semyano (sic) dapifero Cracoviensi, comite Floriano venatore Clobucensi et comite Floriano thesaurario Cracoviensi. Datum per manus domini Bussilerii (sic), notarii curie nostre Cracoviensis, octavo Idus Septembris.
Mechov, Miechów. Clobucensis, de Kłobucko.


Dokument Nr 649
Premislius secundus dux Polonie Maioris etc. 1290 Sept. 8, Cracovie; Gerardo et Henrico dictis Borus, civibus Cracoviensibus, proventus przystaw nuncupatos confert.
Fr. Piekosiński. Kodeks Małopolski. Nr. 118. (Z kopji).

In nomine Domini amen. Cum a primi lapsu parentis cuncta sita sint in lubrico, nec quicquam sit procul a scripto quod aliquam perpetuitatis sibi spondere posset firmitatem, nos Premislius secundus, Dei gracia dux Polonie Maioris et Cracovie, ad omnium tam presencium quam futurorum noticiam pervenire volentes tam precone nostro Swentkone fecimus clamante promulgari, quam eciam vivaci literarum attestacione perhennari, quod fidelibus nostris, ac nostris charissimis, Gerardo videlicet et Henrico Borusom, civibus Cracoviensibus, quorum fidem multiformem et fidelium serviciorum continuacionem, quam nobis et nostris antecessoribus multipliciter impenderunt suis rebus liberaliter et personis, quam plurimis didicimus experimentis laudabilibus, in retribucionem serviciorum volentes nostros fideles et servitores universos in beneficiis semper crescere et honore, munifice damus, tradimus et conferimus proventus et soluciones eas que vulgariter przistaw nuncupantur ipsis et eorum posteris, iure hereditario quiete, ritte et inviolabiliter possidendas in perpetuum et habendas, salvis porcionibus baronum et honorum (sic) curie nostre, utpote castellani Cracoviensis et eius qui dicitur woyszky, nec non parte prepositi beati Floriani, quorum porciones et partes proventuum universas non minuere, sed pocius ampliacionibus uberrimis liberalitate principali volumus adaugere. Verum, quia levitas condicionis humane, que tam principibus quam principum assessoribus inevitabilis proh dolor adiacet mutatrix, quam sepius servicia fidelium preterita et libertates munificencie principum retroactas, invidie suggestionibus cooperantibus ad hoc, falce insaciabills avaricie consuevit desquamare, cupientes donacionem nostre magnificencie penes supradictos selvitores nostros, G. et H. ac ipsorum posteros ita radicari, ne alicuius invidie ligonibus ab ipsis succidi queat aut evelli, racione cercioris evidencie presens scriptum nostri sigilli communimine nec non attestatione subscriptorum duximus communiri. Actum Cracovie anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo, sexto Ydus Septembris, presentibus hiis: comite Segota castellano Cracoviensi, comite Beniamin iudice de Gnezna, comite Berwoldo castellano Kalisiensi, domino Andrea cancellario curie nostre datore huius privilegii et facti ordinatore, comite Stogneo venatore Kalissiensi nec non fratre suo comite Roscone.


Dokument Nr 650
Secundus Premislius dux Polonie etc. 1290 s. d., Cracovie; concedit omnibus villis monasterii de Tyniec ampla privilegia.
Kętrzyński, Kodeks dyplomat. klasztoru Tynieckiego Nr. 38. (Z pergam. orygin. z grubem pasmem nici jedwabn., czerwon., z którego znikła, podług transsumptu z r. 1408, pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXV). Dyplomat uznany przez wydawcę za podrobiony).

In nomine Domini amen. Nos secundus Premislius Dei gracia dux Polonie, Cracovie et Sandomirie notum facimus universis presens scriptum inspecturis, quod ob amorem Dei sancteque virginis Marie nec non apostolorum Petri et Pauli, qui in Tincia patrocinantur, damus et concedimus omnimodam libertatem super omnes villas Polonicas vel Teutonicas, absolventes eas seu incolas earum ab omnibus expedicionibus preter insultum paganorum, ab omnibus exaccionibus et solucionibus, videlicet a vacca, a ove, a stan, a povozove et sep; et ut ville dicti cenobii, que sunt multum desolate, denuo reformentur, prohibemus omnibus nostris baronibus, castellanis, palatinis, iudicibus et officialibus, quod non debeant homines dicti cenobii, sive sint ascripticii vel liberi, exceptis hereditariis questionibus, citare vel iudicare; si vero citati fuerint, non tenebuntur respondere. Et si ad nostre curie cognicionem iudicii et examen aliqua causa deducta fuerit, sicut est sboy, ch@o@zba, glova, zaglovna, zestgriwen et trista, nullus omnino officialium vel suparum (sic) recipiet solucionem, nisi abbas vel aliquis per ipsum constitutus. In cuius rey testimonium, presentem paginam scribi fecimus, sigilli nostri munimine roboroatam (sic). Datum Cracovie anno Domini M.CC nonagesimo, presentibus corum (sic) nomina subsecuntur: dominus Procopius cancelarius, comes Nicolaus palatinus Calisiensis, comes Martinus castellanus de Malogosc, magister Miroslaus, comes Nicolaus tesaurarius, comes Boglo, dominus Petrus, per cuius manum transivit.
Tincia, Tyniec. Malogosc, Małogoszcz.


Dokument Nr 651
Premislius dux Polonie et Cracovie 1290 Sept. 12, Cracovie; decimam de media parte proventuum zuppae Cracoviensis, Paulo episcopo Cracoviensi eiusque successoribus confert.
Fr. Piekosiński. Kodeks Katedry Krakowsk. I, Nr. 92. (Z pergaminu orygin. opatrzonego pieczęcią Przemysława księcia; (pieczęć XXV), wiszącą na pasmie jedwabiu żółtego i pąsowego).

In nomine Domini amen. Quoniam lex Domini immaculata et irreprehensibilis, de omnibus licite acquisitis decimas tanquam tributum Deo fore precipit exsolvendas, quarum fraudatores aut violenti detentores veluti homicide in illo novissimo examine districto Dei iudicio dampnabuntur, nos Premislius Dei gratia dux Polonie et Cracovie, cupientes in via legis prehabite ambulare ac nostrorum imitari vestigia progenitorum pie recordacionis, qui ecclesias Dei non gravare, sed elemosinarum subsidiis exaltare, personasque ecclesiasticas gratia speciali prosequi consueverunt, notum facimus tam presentibus quam futuris, quia nos attendentes diligencius magne fidelitatis affectum pariter et effectum, obsequiorumque fidelium diligenciam nobis et nostris terris per venerabilem in Christo patrem dominum Paulum Dei gratia episcopum Cracoviensem frequentissime impensorum, damus et conferimus decimam totam de tota media parte tocius suppe Cracoviensis, que media pars seu porcio nos contingit, ac perpetue titulo donacionis eidem domino Paulo episcopo Cracoviensi, pure, libere, simpliciter et irrevocabiliter tradimus sibi percipiendam plene, integre et absque ulla diminutione et absque aliqua contradictione, possidendamque perpetuo pacifice et quiete. Ut autem ipsam decimam annis semper singulis percipiat liberius, damus sibi plenum ius et auctoritatem, tam supparios quam alios, si qui quod absit apparuerint impeditores solucionis eiusdem decime, impignerandi. Licebit eciam ipsi auctoritate propria eos per censuram ecclesiasticam cohercere, donec sibi eiusdem decime denarius ultimus exsolvatur. Promittimus eciam dicto domino Paulo hanc nostram donacionem ratam et firmam tenere, et non venire nec contra facere de iure, ingenio, causa aliqua sive facto, nec ulla ingratitudine revocare, quam sibi fecimus et facimus de communi omnium baronum Cracoviensium consensu pariter et assensu. In cuius rei evidenciam et evidens testimonium, presentes sibi dedimus nostri sigilli munimine roboratas. Actum publice Cracovie anno Domini M.CC.LXXXX, Indictione IIII, pridie Idus Septembris, presentibus hiis: comite Zegotha castellano Cracowiensi, comite Nycolao palatino Cracowiensi, domino Andrea cancellario Kalyssiensi, comite Nicolao palatino Kalyssiensi, comite Warcislao iudice Cracowiensi, comite Iohanne tribuno Cracowiensi, et aliis multis.


Dokument Nr 652
Premislius dux Polonie et Cracovie 1290 Sept 12, Cracovie; decimam de media parte proventuum zuppae Cracoviensis, Paulo episcopo Cracoviensi eiusque successoribus confert.
Fr. Piekosiński. Kodeks Katedry Krakowsk. I, Nr. 93. (Z pergaminu orygin. opatrzonego pieczęcią Przemysława księcia, (pieczęć XXV), wiszącą na pasmie jedwabiu żółtego i pąsowego).

In nomine Domini amen. Quoniam lex Domini immaculata et irreprehensibilis, de omnibus licite acquisitis decimas tanquam tributum Deo fore precipit exsolvendas, quarum fraudatores aut violenti detentores veluti homicide in illo novissimo districto examine Dei iudicio dampnabuntur, nos Premislius Dei gratia dux Polonie et Cracovie, volentes in via legis Domini ambulare, nostrorum quoque imitari vestigia progenitorum pie recordacionis, qui ecclesias Dei non gravare, sed liberalitatis sue beneficencia et construere et amplis donariis decimarum et subsidiis elemosinarum promovendo extollere studuerunt, notum facimus et presentibus et futuris, quia videntes nostre Matris Cracowiensis ecclesie non modicam desolacionem, ipsamque ecclesiam sincera devocione pariter et affectu ob reverenciam et honorem beatorum Wencezlai et Stanyzlai pontificis, gloriosorum martirum, specialiter prosequentes, nichilominus eciam ob remuneracionem obsequiorum, que nobis venerabilis in Christo pater dominus Paulus eiusdem Dei gratia ecclesie antistes impendit multipliciter et frequenter, damus, conferimus, et titulo perpetue donacionis pure, libere et irrevocabiliter tradimus decimam totam, integre absque ulla diminucione, de tota media parte tocius suppe Cracoviensis, que media pars seu porcio nos contingit, ipsi domino Paulo episcopo et omnibus eius successoribus, causa ecclesie memorate possidendam pacifice ac tenendam et percipiendam certis terminis, annis singulis, nunc et in evum. Volumus enim et promittimus tam pro nobis quam pro nostris successoribus, dictam nostram donacionem, quam facimus de grato favore, benivolo assensu pariter et consensu ac unanimi voluntate omnium baronum Cracoviensium pro salute nostra et nostrorum progenitorum, semper ratam et firmam habere et tenere, et non contrafacere nec venire de iure, ingenio, causa aliqua sive facto, nec eam aliqua ingratitudine revocare. Volumus eciam quod, si supparii vel quicumque alii dictam decimam quocumque modo impediverint, liceat episcopo et suis successoribus tanquam nobis eos impignerare, et nichilominus tamdiu per censuram ecclesiasticam cohercere, donec eiusdem decime novissimus denarius presolvatur (sic). Dignum est enim, ut quemadmodum manet eternaliter honor Dei, sic, quod pro honore Dei et salvacione impenditur animarum, permaneat stabile in eternum. Quicumque autem hanc nostram donacionem infringere attemptaverit vel ei ausu temerario contraire, cum iniquis in districto examine recipiat porcionem. Ratam vero habentes, ratificantes et conservantes eandem donacionem, et hic utriusque hominis gaudeant sospitate, et in futuro felicitate continua perfruantur. In horum ergo omnium evidenciam cerciorem et evidens testimonium, ut robur perpetue habeant firmitatis, hanc literam sepedicto domino episcopo contulimus, nostri sigilli munimine roboratam. Actum publice Cracovie anno Domini M.CC.LXXXX, Indictione III, pridie Idus Septembris, presentibus hiis: comite Zegotha castellano Cracowiensi, comite Nycolao palatino Cracowiensi, comite Nicolao palatino Kalyssiensi, domino Andrea cancellario Kalyssiensi, Warcislao iudice Cracowiensi, Iohanne tribuno Cracowiensi, et aliis quam multis.


Dokument Nr 653
Premisl secundus dux Polonie et Cracovie 1290 Sept. 14, in Poznan; confirmat litteras, quas dederant monasterio Paradyż: Bolezlavus dux Gneznensis et Premislo dux Poznaniens. 1278 Ian. 6, in Pobodis, et insuper villam Mochy monasterio de Wieleń, praedicti filiae, confert.
Pergam. orygin. Nici jedwabne, wyblakłe, z których pieczęć znikła.
Poznań. Königl. Staats Arch. Priment 1.

In nomine Domini amen. Bone rei dare consultum, et presentis vite meretur habere subsidium, et eterne remuneracionis premium dinoscitur optinere. Nos itaque Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie et Cracovie, ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam cupimus pervenire, quod litteras serenissimorum principum, dominorum Boleslay ducis Gnesnensis et Primislonis ducis Poznaniensis, predecessorum nostrorum felicis recordacionis, non cancellatas, non abolitas, non rasas nec in aliqua sui parte suspectas, sed prorsus omni suspicione carentes, sub sanis et integris predictorum dominorum sigillis appendentibus vidimus et perspeximus; quarum quidem litterarum tenor de verbo ad verbum erat iste: (Sequitur diploma Nr. 473.)
Et quia secundum veridicam Salvatoris nostri relacionem: Nullus in futuro ad ipsius veri Agni eternum intrabit convivium commensalis, nisi is, qui in presenti d@e@ virtutibus texuerit et pietatis operibus vestem sibi consuerit nupcialem: nos Premisl secundus, dux Polonie et Cracovie, karitativam pietatem habentes ad religiosos viros fratres Cysterciensis Ordinis, claustro Velen vulgariter nuncupato et fratribus ibidem degentibus, inspecta paupertate et devocione fratrum eorundem, donacionem comitis Benyamin et confirmacionem illustrium principum, dominorum Boleslay ducis Gnesnensis et Premislonis ducis Poznaniensis, principatus sui auctoritate et sigillorum suorum munimine, super hereditatibus premissis quiete et pacifice per claustrum Velen perpetuis temporibus possidendis, sub omnibus suis libertatibus et graciis confirmatas, ipsas per nos ratas et gratas habentes, presentis scripti patrocinio confirmamus, ratificamus, incorporamus et invisceramus; specialiter addicientes, quod sepefatum claustrum Velen, sepedictas hereditates et cetera omnia et singula bona, que per empcionem aut elemosinarum largicionem, aut principum, baronum vel aliorum Christi fidelium tradicionem comparaverit seu adipisci quovis modo potuerit, in toto dominio nostri principatus sub omnibus libertatibus, immunitatibus et graciis prenotatis perpetue possideat et quiete. Preterea, ad honorem redemptoris nostri Ihesu Christi simulque genitricis eius gloriose virginis Marie ob reverenciam, pro salute animarum progenitorum nostrorum et nostre, memorato claustro Velen hereditatem nostram Moch vulgariter nuncupatam, situatam in districtu Premantensi, cum omnibus suis utilitatibus, agris cultis pariter et incultis, silvis, nemoribus et rubetis, mellificiis, pratis, pascuis, aquis, paludibus, stangnis, lacis, molendinis, et generaliter cum omnibus pertinenciis prout in suis metis et terminis circumferencialiter est distincta, damus, conferimus et donamus ac proprietatis tytulo irrevocabiliter adunamus, pleno iure et dominio quiete ac pacifice perpetuis annis et seculis possidendam, tenendam et in usus beneplacitos convertendam, prout dominis .. abbati, .. priori ceterisque fratribus eiusdem monasterii Velen videbitur conveniencius et utilius expedire. Volentes, ut eadem hereditas Moch ab omnibus exaccionibus, serviciis et solucionibus, angariis et perangariis, quocunque nomine censeantur, libere sit exempta, gaudens et utens libertate ea, qua alia monasteria ecclesiastica solent perfrui et gaudere. Ut igitur donacio et confirmacio predecessorum nostrorum et nostra, per nostros successores inviolabilis permaneat, presentes dedimus, nostri sigilli munimine roboratas presentibus hys testibus: domino Philippo archidiacono Gnesnensi, domino Tylone de Santhoch, comite Gnevomiro iudice Poznaniensi, comite Boguslao subcamerario Poznaniensi, comite Crisano procuratore Poznaniensi. Datum in Poznan anno Domini M.CC. nonagesimo, in Exaltacione sancte Crucis, per manus Iasconis notarii curie nostre.
Velen, Wieleń pod m. Wschowa, klasztor Cystersów zwany poniżéj Lacus Mariae, przeniesiony późniéj do miasta Przemęt. Moch, Mochy. Premantensis, de Przemęt. Santhoch, Santok.


Dokument Nr 654
Iacobus archiepiscopus Gneznens. 1290 Oct. 14, in Synodo Gneznensi; edit quaedam Statuta, quorum fragmenta tantum supersunt.
Transsumpt potwierdzony przez: Iaroslaus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1357 Ian. 10, in Kalis.
Helcel. Starodawne prawa Polsk. pomniki; I, p. 387.

Fragmentum primum. De iniuriis clericis illatis. Quod si episcopum capi contigerit, vulnerari vel occidi, generale interdictum in tota provincia observetur; in alio prelato vel canonico cathedralis ecclesie si predicta fuerint perpetrata, in tota diocesi generaliter cessabitur a divinis; si autem circa plebanum vel aliam personam ecclesiasticam, religiosam vel secularem, similia fuerint attemptata, in toto archipresbiteratu; si vero ipsum archipresbyterum predictas iniurias pati contigerit, in toto archidiaconatu cessabitur a divinis. Si res ipsorum capi contigerit et ad locum aliquem deduci, locus in quo rapiuntur et in quo detinentur, debeat subiacere ipso facto ecclesiastico interdicto.
Fragmentum secundum. De anno gracie. Propter salutem animarum prelatorum et beneficiatorum quorumcunque, ac propter consolacionem amicorum et servitorum eorundem, per mortem ipsorum desolatorum, (statuimus,) ut cum quis de clero beneficiatus decederet, fructus primi anni, pro debitis ipsius, servitoribus et amicis eiusdem, et aliis piis causis et exequiis, per illius anni circulum faciendis per eum quem ad hoc executorem eligeret; aut si intestatus decederet, si cathedralis, collegiate, aut conventualis ecclesiarum prelatus canonicusque esset, per dyocesanum; si vero ruralis ecclesie rector vel alius quicunque clericus existeret, per decanum: sub testimonio archidiaconi pro salute ipsius anime converti debeant, deductis proventibus unde vicarius valeat in ecclesia sustentari; annum Domini a Circumcisione eiusdem inchoando.


Dokument Nr 655
Iacobus secundus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1290 Oct. 21, apud Gneznam; confert monasterio de Byszewo decimas suae ecclesiae in villis territorii de Nakło, monasterio adiacentibus; pro his vero, decimas eeclesiae de Dobrowo recipit.
Pergamina dwa orygin. równobrzmiące, przy każdym przywieszono dwie pieczęcie. Perg. Nr. 16 zachował pierwszą pieczęć Kapituły Gnieźnieńsk, przywieszoną na niciach jedwabnych, czerwonych i żółtych, (pieczęć XXIV); druga znikła. Perg. Nr. 17 zachował pierwszą pieczęć podługowatą, wyobrażającą biskupa na tronie, błogosławiącego; napis: S. Iacobi Dei gra. Sce. Gnezn. Ecce. Archiepi.
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo 16 i 17.

In nomine Domini amen. Gesta seu ordinationes hominum propter decursum temporis a mortalium plerumque tolluntur memoria, si non fuerint ad perpetuam rei memoriam litterarum apicibus commendata. Hinc est quod nos Iacobus secundus, miseratione divina sancte ecclesie Gneznensis archiepiscopus, notum esse volumus cunctis Christi fidelibus presentibus et futuris, quod ex debito pastoralis officii considerantes necessitatem religiosorum virorum, Bertoldi abbatis ac sui conventus fratrum cenobii de Bysovia Ordinis Cysterciensis, Cuiaviensis diocesis, prospicientes eciam loci eiusdem solitudinem, quod nullis ibi valeant fidelium elemosinis adiuvari nisi in certis proventibus succurratur eisdem, paterna clemencia ipsos sustentare volentes, cum gloria sit episcopi pauperum providere opibus, de communi consensu et voluntate Capituli nostri Gneznensis, debita deliberacione premissa et maturo tractatu prehabito, ut eo liberius ac sincerius domino Deo eiusque Genitrici famulentur, hanc cum eis fecimus ordinacionem et contractum decimas commutando. Conferimus igitur et damus dicto abbati ac ipsius conventui decimas nostras in territorio castri de Nakel, monasterio eorum adiacentes, in hiis villis et districtibus earum: Wirchucino, utroque Lansco, Wiskidno, Wanwelno, Tuscovo, Sanzecno, Senno, Dambovo et Sadki, plene, sicut nunc sunt in terminis et in gadibus suis vel in posterum esse possunt, de agris cultis et incultis ac de novalibus earum in rubetis et in silvis, iure perpetuo posidendas absque excepcione aliqua singularium sorcium aut specialium vocabulorum, sive eciam ville de suis locis transponantur, seu dividantur. Pro hiis autem, recepimus ab eodem abbate et eius conventu ecclesiam eorum in Dobrov cum omnibus pertinenciis suis, quam ipsi ut alia loca Ordini suo dicata legittime possidebant habentes in ea ab antiquo mansionem et gubernacionem ac residenciam corporalem, et cum omnibus decimis ad eam pertinentibus, ipso scilicet Dobrov, Quatkovo, Glovi, Cosemino, Ianissew utroque, Kolnizca, Dzadovo, Briczevo, Vola, Rsuchovo, Chelm, Crobevo, Dambe, Ostrozno, Komorovo, Karsovo, Krevo, Bissecre, Slavencino et Lescno, de culto et inculto, de possessis aut desertis sicut nunc sunt aut in futurum existere possunt, perhenniter possidendam: volentes in hiis indempnitati ecclesie nostre cavere et eorum consulere egestati. In cuius rei testimonium et stabile robur, presentem paginam super hiis conscriptam, sigillis nostro et Capituli nostri sepedicto abbati et suo conventui dedimus communitam. Acta sunt hec apud Gneznam anno Domini M.CC. nonagesimo, Indictione tercia, in die sanctarum XI milium Virginum, presentibus et consencientibus hiis dominis et fratribus nostris: Wlostiborio Gneznensi, Iohanne Lanciciensi prepositis, Gozlao Gneznense, Mileyo Wratislaviense decanis, Philippo Gneznense, Iohanne Lanciciensi archidiaconis, Gabriele Gneznense, Nycolao Lanciciense cantoribus, Philippo Gneznense, Ioseph Lanciciense scolasticis, et aliis quam pluribus fide dignis canonicis Gneznensibus.
Bysovia, Byszewo, klasztor Cystersów, późniéj przeniesiony do m. Koronowo. Cuiaviensis diocesis, t. j. de Włocławek. Nakel, Nakło. Wirchucino, Wierzchucin. Utrumque Lansco, t. j. Łącko małe i wielkie. Wyskidno, Wamwelno, dziś tak samo. Tuscovo, Tuszkowo. Sanzecno, Samsieczno. Senno, Sienno. Dambovo, Dębowo. Sadki, Sadki. Dobrov, Dobrowo. Quatkovo, Kwiatkowo. Glovi, Głowy. Cosemino, Koźmin. Ianissew utrumque, Janiszewo i Wola Janiszewska. Kolnizca, Kolnica. Dzadovo, Dziadowice. Briczevo, Bryszewo. Vola, Wola Rużycka. Rsuchovo, Rzuchów. Chelm, Chełmno. Crobevo, może Grabina. Dambe, Dybie. Ostrozno, czyli Ostrofno, dziś Ostrów. Komorovo, osada znikła. Karsovo, Karszew. Krevo, Krzewo. Bissecre, Biesiekiery. Slavencino, Sławęcin. Lescno, Leszno.


Dokument Nr 656
Bertholdus abbas cenobii de Byssovia 1290 Oct. 21, apud Gnezdnam; commutat ecclesiam in Dobrowo et decimas ad eam pertinentes pro decimis villarum mensae archiepiscopalis Gneznensis, in castellania de Nakło sitarum.
Dwa pergam. orygin. równobrzmiące, do których dwie pieczęcie przywieszono. U Nr. 22 z pierwszéj pozostał ułamek bez wycisku na sznurku jedwabn. żółt. i niebiesk., z drugiéj pozostały nici jedwabne, czerwone. U Nr. 23, pozostały próżne dziurki.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 50 et 51. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae, I, 73.

In nomine Domini amen. Acta et ordinaciones hominum, propter presentis vite transitum a successorum ac posterorum ipsorum plerumque tolluntur memoria sive noticia, si non fuerint pro eternacione et testimonio, litterarum apicibus commendata. Eapropter nos frater Bertholdus abbas cenobii de Byssovia Cysterciensis Ordinis, Cuyaviensis dyocesis, tenore presentis pagine notum esse volumus universis presentibus ac futuris, quod de consilio et consensu conventus nostri nec non abbatis de Lubens nostri superioris, Wratizlaviensis dyocesis, cum venerabili patre domino Iacobo secundo, sancte Gnezdnensis ecclesie archiepiscopo, ordinacionem et contractum inivimus infrascriptum. Videlicet quod accepimus ab ipso decimas, ad mensam ipsius pertinentes in territorio castri de Nakel, in hiis villis ac districtibus earum: Wirchucino, utroque Lanczsco, Wiskidno, Wanvelno, Tuscovo, Sanseczno, Senno, Dambovo et Sadki, plene, sicut nunc sunt in terminis et gadibus suis et in posterum esse possunt, de agris cultis et incultis ac novalibus earum in rubetis et silvis, iure perpetuo possidendas, absque excepcione aliqua singularium sorcium aut specialium vocabulorum, sive eciam ville de suis transponantur locis, seu dividantur, vel aliis vocabulis nuncupentur. Dantes eidem venerabili patri, in harum decimarum recompensam, ecclesiam nostram in Dobrow cum omnibus pertinenciis suis, quam ipso mediante adepti sumus ab abbate et conventu de Suleow in ordinacione facta inter nos conventumque nostrum ex una parte, ac abbatem de Suleow conventumque eius ex parte altera, cum cederemus eis de domo Suleow et Bissoviam acceptaremus, habentes in ipsa ecclesia mansionem sicut ipsi ab antiquo habuerant, et gubernacionem ac residenciam corporalem. Damus autem eam et cum omnibus decimis ad eam pertinentibus in hiis villis: ipso scilicet Dobrow, Quatkow, Glovi, Kozemino, Ianisevo utroque, Kolniza, Dzadovo, Bruzevo, Rsuchovo, Helm, Crobevo, Dambe, Ostrozno, Komorovo, Karsovo, Krevo, Byssecre, Slavencino, Lesczno et Vola, de culto et inculto, de possessis ac desertis sicut nunc sunt aut erunt in futurum, perhenniter possidendam. Si qua vero persona Ordinis nostri, nomine Ordinis dictas decimas a prefato venerabili patre voluerit evincere, nos tenore presencium obligamus ad defensionem, seu restitucionem si evicte fuerint earum, quas recepimus ab eodem. Damus insuper decimam ad dictam Dobrow ecclesiam spectantem in Grabevo que nunc est deserta, quam prescriptis decimis negleximus annotare. In cuius rei testimonium, presentem litteram sigillo nostro et domini abbatis de Lubens prememorati, domino archiepiscopo prelibato dedimus communitam. Acta sunt hec apud Gnezdnam anno Domini M.CC.XC, Indictione tercia, in die sanctarum Undecim millium Virginum, presentibus: Wlostiborio Gnezdnense, Iohanne Lancziciense prepositis, Gozlao Gnezdnensi, Myleio Wratizlaviensi decanis, Philippo Gnezdnensi et Iohanne Lanczsiciensi archidyaconis.
Byssovia, Byszewo. Lubens, Lubiąż, z niemiecka Leubus. Nakel, Nakło. Wirchucino, Wierzchucin. Utrumque Lanczsco, Łącko wielkie i Łącko małe. Wyskidno, Wąwelno, Tuszkowo, Samsieczno, Sienno, Dębowo, Sadki, Dobrow, Sulejow, dziś tak samo. Quatkow, Kwiatków. Glovi, Głowy. Kozemino, Koźmin. Ianisevo utrumque, Janiszewo i Wola Janiszewska. Kolniza, Kolnica. Dzadovo, Dziadowice. Bruzevo, Brudzew. Rsuchovo, Rzuchów. Helm, Chełmno. Crobevo, może Grabina. Dambe, Dąbie. Ostrozno, może zam. Ostrów. Komorovo, osada znikła. Karsovo, Karszew. Krevo, Krzewo. Byssecre, Biesiekiery. Slavencin, Leszno, dziś tak samo. Vola, Wola Rużostowa. Grabevo, nie odgadnione, może Grabina.


Dokument Nr 657
Mistciuvius dux Pomoranie 1290 Octob. 23, in Gnezna; comiti Nicolao palatino Kalisiensi villas Łubnia et Dąbrowa confert.
Pergam. orygin. z dwiema pieczęciami. Pierwsza okrągła, na sznurku jedwabn. fioletow. Msciwoja księcia, przedstawia męża zbrojnego, w długiéj po kolana szacie, z płaskim hełmem na głowie, stojącego pod szczytem wspartym dwoma słupami; na lewéj zawieszona mała, trójkątna tarcz, prawa wsparta na oszczepie; napis: S. Dni. Miescwgii ... Pomoranie. Druga Przemysława księcia, (pieczęć XXVI).
Königsberg. Königl. Staats Arch. Schiebl. 49, Nr. 37.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que geruntur in tempore simul labuntur cum tempore nisi litterarum seu testium munimine fuerint perhennata, nos igitur Mistciuvius Dei gracia dux Pomoranie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod salubri usi consilio filioli nostri dilecti, incliti principis ducis Polonie et Cracovie Premislonis, nec non baronum nostrorum, comiti Nicolao palatino Kalisiensi et Gneznensi ob fidelia ipsius servicia hereditates Damianova Dambrova et Lubna vulgariter nuncupatas, in terra nostra Pomoranie sitas, contulimus sibi et suis successoribus iure hereditario cum omnibus fructibus, pertinenciis universis et utilitatibus, que nunc ibi sunt et processu temporis poterunt exoriri, in perpetuum possidendas, promittentes bona fide pro nobis et nostris posteris, dictam donacionem inviolabiliter observare nec ipsam unquam revocare. Scribi vero fecimus eos, qui geste rei sua presencia interfuerunt, comitem videlicet Svencam palatinum de Slupsk, comitem Paulum palatinum de Svece, comitem Uneslaum subcamerarium de Gdansk, comitem Iohannem dictum Nosolam subpincernam de Gdansk, comitem Zegotam castellanum Cracoviensem. Ut autem prefata nostra donacio, tam rite et racionabiliter celebrata, perpetuo inviolabilis perseveret, presentem paginam nostro et illustris principis, ducis Polonie et Cracovie Premislonis, sigillis fecimus sigillari. Actum et datum in Gnezna in die beati Severini episcopi et confessoris, anno gracie Domini M.CC. nonagesimo, per manus Iasconis notarii curie Polonie ducis et Cracovie.
Damianova Dambrova, Dąbrowa. Lubna, Łubnia. Slupsk, Słupsk, z niemiecka Stolpe. Svece, Swiecie.


Dokument Nr 658
Miscyvius dux Pomeranie 1290 Oct. 23, in Gnezna; comiti Nicolao palatino Kalisiensi villas Łubnia, Dąbrowa et Kiszewy cum quibusdam villis et lacubus adiacentibus confert.
Pergam. orygin. Na sznurze jedwabn. czerwon. przywieszona pieczęć Misciwoja księcia; (cnfr. Nr. poprzedzający).
Königsberg. Königl. Staats Arch. Schiebl. 49, Nr. 38.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que geruntur in tempore simul labuntur cum tempore, idcirco necesse est, ut res digna memorie scripto debeat comendari, quo canescens antiquitas crebrius valeat innovari. Nos igitur Miscyvius Dei gracia dux Pomeranie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod attendentes fidelia grataque servicia, que fidelis comes Nicolaus palatinus Kalisiensis nobis inpendit multimode et in futurum Deo dante est inpendere paratus, volentes ipsum ad nostra beneplacita reddere promciorem, de consensu et voluntate dilecti filioli nostri Premislonis ducis Polonie et Cracovie villas nostras que ad nos racione dominii pertinebant, Lubnam videlicet et Damianovam Dambroam, eidem contulimus et suis omnibus heredibus in perpetuum possidendas cum omnibus earum utilitatibus, pertinenciis et attinenciis universis, cum agris cultis et incultis, nemoribus, silvis, mellificiis et aquis, venacionibus et piscacionibus, piscinis et molendinis et lacubus qui in Damianova Dambrova et districtu ipsius sunt, quorum nomina duximus exprimenda: Prevlocno, Virchuge, Chocle, Verzanza, Bresno, Strupino, Rugno, Kelpino. Confirmamus eciam prefato comiti Nicolao et successoribus ipsius villam que Kiseva nuncupatur, perpetuo et irrefragabiliter optinendam cum lacubus ipsius qui sunt: Cranc, Cozelno, Cyrvone, Drosce, Prusinech et alter Prusinech, Dluge, Slupino et aliud Slupino, Chebst, Vevronite, Mlosino, Klelubne, Virchuge, Varsime, et cum omnibus aliis utilitatibus que in presenti in dictis villis sunt et in futurum poterunt exoriri, redimentes ipsas et incolas dictarum villarum ab omnibus exactionibus et solucionibus que nostro dominio et nostris officialibus dignoscuntur pertinere, ab angariis et perangariis, castelaniis et servitutibus universis. Ut autem nostra donacio et confirmacio perpetuo inviolabiliter perseveret, presentem paginam nostro et prefati principis Premislonis filioli nostri munimine sigillorum fecimus roborari presentibus his testibus: comite Svenca palatino de Gdansk, comite Paulo palatino de Sveche, comite Nicolao palatino de Trsev, comite Zegotha castellano Cracoviensi, comite Beniamin castellano Gneznensi et iudice ibidem, comite (2 lit. des.) entomirio dapifero Gneznensi. Datum in Gnezna in die Severi et Severini per manus Iasconis notarii curie ducis Polonie, anno gracie Domini M.CC. nonagesimo.
Lubna, Łubnia. Damianova Dambrova, Dąbrowa. Lacus Prevlocno, Virchuge, nie odgadnione. Chocle, może Cicholewo. Verzanza, nie odgadnione. Bresno, Brzeźno. Strupino, z niemiecka Strippen. Rugno, Rajków. Kelpino, Kiełpin. Kiseva, Kiszewy. Lacus Cranc, Cozelno etc., nazwiska rozlicznych jeziór, pomiędzy któremi leżą Kiszewy. Sveche, Swiecie. Trsev, Tczew.


Dokument Nr 659
Mscug dux Pomoranie 1290 s. d., in Gnezna; vendit ecclesiae Gneznensi villas Gruczno et Kozielec.
Transsumpt potwierdzony przez: Ludolfus Kunig Ordinis fratrum Hospitalis b. Marie domus Theutonice magister general. 1344 Nov. 22, in Kyrsburg.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol Nr. I15. - T. Działyński, Lites ac res gestae, I, pag. 68.

In nomine Domini amen. Ne res gestas dignas memoria laudabili transcursus temporum aboleat, confirmat illas solempnis tytulus litterarum. Hinc est igitur, quod nos Mscug Dei gracia dux Pomoranie notum esse volumus universis presentibus et posteris presentem litteram inspecturis, quod de consensu illustris principis karissimi filioli nostri domini Premislii secundi, Dei gracia ducis Polonie et Cracovie, venerabili patri domino Iacobo secundo, Dei gracia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, et per eum suis successoribus et ipsi Gneznensi ecclesie vendidimus, contulimus et tradidimus pro trecentis marcis argenti Thorunensis monete duas villas et hereditates nostras in castellania nostra de Svece, Groczno videlicet cum iure patronatus et cum toto suo districtu, et Kozlec cum vinea et pomeriis, similiter cum toto suo districtu, et cum omnibus suis adiacenciis, pertinenciis et utilitatibus in terris et aquis, venacionibus et piscacionibus cum retibus, clausuris, et quocunque nomine censeantur; cum silvis, nemoribus, planis, mericis, insulis, humuletis, pratis, et omnibus generaliter utilitatibus, que sunt infra dictarum villarum terminos vel esse poterint in futurum. Dantes incolis ipsarum villarum, vel si que infra earundem villarum terminos fuerint in futurum, plenam et omnimodam libertatem ab omnibus angariis et perangariis, solucionibus et exaccionibus et servitutibus ordinariis et extraordinariis, novis et veteribus, quocunque nomine censeantur; eximentes ipsas ab omnibus expedicionibus, preter dum expedicio pro defensione terre facta fuerit, quando instans exercitus processerit contra terram. Et quod ad edificacionem vel reparacionem castrorum omnium, preter id sub quo degunt et se vel sua bona necessitatis tempore debuerint conservare, dum tota castellania eiusdem castri ad reparacionem vel ad edificacionem compulsa fuerit, pro eorum porcione minime teneantur. Liberantes eciam ipsas ab omni nostra iurisdiccione et omnium iudicum seu officialium nostrorum, quibuscunque nominibus denotentur, iurisdicioni seu iudicio dominorum suorum tantummodo relinquentes; et generaliter, in remissionem nostrorum peccaminum et progenitorum nostrorum, dicte Gneznensi ecclesie ius dominii nostri, quod in dictis villis habuimus, cedentes et dantes in totum, et omnia supradicta iure dominii perpetuo possidenda. In cuius rei testimonium, presens scriptum sigillis, nostro et dicti domini ducis filioli nostri karissimi domini Premisslii, Dei gracia ducis Polonie et Cracovie, fecimus roborari. Actum in Gnezna anno Domini M.CC.XC, Indiccione tercia, presentibus: Nycolao Calisiensi, Svanca Slupensi, Paulo Svecensi et Nicolao de Trscew palatinis; Bodzata Lendensi, Sbyluto de Nakel castellanis, et aliis baronibus terre Polonie et Pomeranie pluribus fide dignis.
Svece, Swiecie. Groczno, Gruczno. Kozlec, Kozielec. Slupensis, de Słupsk, dziś z niem. Stolpe. Trscew, Tczew. Lendensis, de Ląd. Nakel, Nakło.


Dokument Nr 660
Premisl secundus dux Maioris Polonie et Cracovie 1290 Oct. 29-Nov. 2, in Gnezdna; confirmat quasdam donationes, Iacobo archiepiscopo Gneznensi a Boleslao quondam duce Cracoviae, Conrado et Boleslao ducibus Mazoviae, factam. (Cnfr. Nr. 580).
Pergam. orygin. w znacznéj części przeżarty; na pasmie nici jedwabnych czerw. przywieszony ułamek pieczęci Przemysława księcia; (pieczęć XXVI).
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 52.

In nomine Domini amen. Licet cursus rerum temporalium floridus et sincerus evidenter noticie subiaceat singulorum, consuevit nichilominus processu temporis sequacium ignorancia perturbari; necesse est ergo, actiones legitimas scripti continencia posterorum noticie commendare. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Maioris Polonie et Cracovie, notum esse volumus universis presentibus et futuris ad quorum noticiam devenerit presens scriptum, quod cum illustris princeps felicis recordacionis dominus Bolesslaus condam dux Cracovie (18 lit. desunt) patri domino Iacobo sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo (4 lit. des.) in minera (22 lit. des.) Prus ante Cracoviam sitam contulisset, vi .. (5 lit. des.) d. . (31 lit. des.) .. adus Mazoviensis, Bolesslaus (46 lit. des.) .. unensis Dei (9 lit. des.) hered. . (49 lit. des.) heredes aliam (10 lit. des.) dicte (51 lit. des) civitate Cracoviensi condam Iacobi (6 lit. des.) pro commutacione (25 lit. des.) ibidem per fossatum civitatis erat destructa (5 lit. des.) accedentes ipsorum (19 lit. des.). . a contulisset iure hereditario in perpetuum possidendam: nos nolentes tam pia facta dictorum principum immutare, ymmo cupientes eorum esse ydoneus imitator, pro salute nostra et ob reverenciam beati Adalberti hereditatem et domum prefatam dicto venerabili patri, et per ipsum Gneznensi ecclesie, donaciones prescriptas ratas et gratas habentes, presencium serie iure hereditario in perpetuum confirmamus. Actum in Gnezdna anno Domini M.CC.XC. infra octavam Symonis et Iude apostolorum, presentibus comitibus: Nicolao palatino Kalislensi, Bogusslao castellano de Usce, Mirosslao castellano, Nicolao subcamerario nostro, et dominis Philippo Gneznensi et Andrea Kalisiensi archidiaconis, et aliis pluribus fidedignis. In cuius rei testimonium, presentes litteras fieri fecimus et nostri sigilli munimine roborari.
Prus ante Cracoviam, osada znikła. Usce, Ujście.


Dokument Nr 661
Premisl secundus dux Polonie et Cracovie 1290 Nov. 11, in Pizdry; permittit villam s. Sepulchri dictam Cantrino (?) iure Theutonico locare.
Nakielski, Miechovia pag. 216.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negotia literarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gratia dux Polonie et Cracovie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod cultum divini numinis magis ampliare cupientes per nostrum dominium, villam sancti Sepulcri dominici nomine Cantrino ad instanciam et peticionem rectoris eiusdem ecclesie permisimus et admisimus iure Theutonico locare, eo iure videlicet, quo omnes ville et civitates in dominio nostro dinoscuntur locate; ita quod eadem villa ab omni exactione et solucione Polonica sit penitus immunis, nec quitquam iuris sibi nostri officiales vendicent in eadem pretextu cuiuslibet officii. In cuius rei testimonium, presentes conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari presentibus hiis testibus: domino Philippo archidiacono Gneznensi, comite Nicolao subcamerario Gneznensi, Petro Sciborovich procuratore nostro. Datum in Pizdry in die beati Martini episcopi et confessoris, anno gracie Domini M.CC.XC, per manus Iasconis notarii curie nostre. Insuper eciam prefate ville et incolis ipsius damus infra spacium decem annorum libertacionem (sic), ab instanti festo beati Martini.
Cantrino, nie odgadnione.


Dokument Nr 662
Premisl secundus dux Polonie et Cracovie 1290 Nov. 15, in Dlusco; ratam habet locationem civitatis Słupca iure Theutonico, a Iohanne episcopo Poznaniensi factam.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 132. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 73.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que geruntur in tempore, simul labuntur cum tempore nisi litterarum seu testium munimine fuerint perhennata, nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie et Cracovie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod cupientes ut bona ecclesie Poznaniensis, cuius nos Dei nutu patroni sumus, in melius reformentur, ordinacionem, quam venerabilis pater dominus Iohannes eiusdem gracia Poznaniensis episcopus provide fecit locando civitatem in bonis ecclesie Poznaniensis, que civitas Slupcza Polonice nominatur, gratam habentes, presentibus confirmamus et omne ius Theutonicum in ea promittimus observare; volentes ut omnes, tam mercatores quam alii ibidem ad forum venientes, plenam habeant libertatem, et omnes hospites, mercatores seu terrigene, per ipsam civitatem Slupczam liberum habeant arbitrium transeundi, nec in via per nostrum dominium ab aliquo molestentur. Ne vero super hiis in posterum dubitetur, vel aliquis infringat hoc factum, presentem litteram conscribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari. Datum in Dlusco XVII Kalendas Decembris, anno Domini M.CC. nonagesimo, presentibus baronibus: Thomislao palatino, Petrcone castellano Poznaniensibus, Dirzicraio castellano et Thilone preposito de Santok, et aliis quam pluribus fidedignis. Ego Iasco notarius ducis prefati hiis omnibus interfui, et de mandato ipsius propria manu subscripsi.
Slupcza, Słupca. Dlusco, Dłusk. Santok, Santok.


Dokument Nr 663
Henricus dux Slesie etc. 1290 s. d. et l.; dimittit 15 mansos villae Przyczyna civibus de Wschowa pro decem mansis, de quibus censum sibi solvere tenentur.
Pergam. orygin. Na skrawku pergamin. przywieszona pieczęć przedstawia w ułamku osobę w szacie długiéj po kolana, pomiędzy dwiema wieżami stojącą. Prawica wsparta na oszczepie, na lewicy tarcz trójkątna z wyobrażeniem Orła rozpostartego, bez korony. Na lewéj wieży osoba podająca jakoby księciu płaski hełm przystrojony.
Warszawa. Archiwum Główne. - Stronczyński, Wzory, Nr. 19.

In nomine Domini amen. Quod decrevit maiestas principum, firmum et stabile debet permanere. Noverint igitur tam presentes quam posteri ad quorum audienciam presens scriptum deferetur, quod nos Henricus Dei gratia dux Slesie et dominus Glogoviensis publice profitentes intendere cupientes civium nostrorum profectui et utilitati, eisdem hanc graciam ad preces eorum inclinati duximus largiendum, quod quindecim mansos Francikos ville que vulgariter Predsin nuncupatur, qui mansi pertinent in Frowenstat civitatem, ob nimiam sterilitatem eorundem dimisimus pro decem mansis, quemlibet eorum pro octo virgis estimando. De quibus nobis tempore suo, secundum graciam quam ipsis duximus conferendam, in censu ceterisque solucionibus se promptos nobis taliter ut dictum est persolvere conformabunt. In cuius rei firmitudinem, presentes nostras conscribi et sigilli nostri impressione communiri iussimus et signari. Acta sunt autem hec his presentibus: domino Theodrico castellano Glogoviensi, domino Henczkone de Wizemburk, Sibano de Der, domino Sulkone, domino Voelframo de Panwicz. Datum per manus Iohannis notarii nostri anno Domini M.CC. nonagesimo.
Predsin, Przyczyna. Frowenstat, Wschowa.


Dokument Nr 664
Premisl dux Polonie 1291 Ian. 5, in Kalis; confirmat venditionem trium mansorum in villa Warangowicz, quos Marsalcus et Paulus, servitores sui, ecclesiae Gneznensi resignaverant.
Pergam. orygin. W dolnym, założonym brzegu pasmo nici jedwabn. czarn. przewleczone przez dwa wcięcia poprzeczne. Pieczęci nie masz.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 53.

In nomine Domini amen. In caducis humane fragilitatis disposicionibus, labentis fluxum memorie instrumentorum fides et testium conciliat, ac excludit materiam iurgiorum. Hinc est quod nos Premisl Dei gracia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris, quod Marsalcus Andree de Opol cum Paulo fratre suo, servitores nostri: quibus de nostre claritudinis munificencia pro ipsorum fidelibus serviciis tres mansos in villa nostra Warangowicz iacentes, qui fuerunt hominum nostrorum Pauli, Falconis, Kiliani, et Swidve Marconis filii, donavimus iure hereditario perpetuo possidendos: de nostro favorabili assensu et licencia speciali dedit, vendidit et tradidit pure et libere venerabili in Christo patri domino Iacobo, vocacione divina archiepiscopo Gnezdnensis ecclesie, nomine ipsius ecclesie dictos tres mansos sive sortes in prefata villa nostra Warangowicz uterque ipsorum suo nomine et ambo simul pro quadraginta quatuor marcis argenti communis, iure hereditario in perpetuum possidendos, renuncians uterque ipsorum pro se et eorum heredibus omni iuri et accioni, quod vel que sibi in posterum quacunque ex causa aliqualiter conpetere videretur. Nos igitur dictam donacionem, tradicionem seu vendicionem, in nostre serenitatis conspectu taliter celebratam, firmam, ratam et gratam habentes, tenore presentium tanquam racionabilem et legitimam confirmamus, volentes dictas tres sortes gaudere eodem privilegio, quo cetera bona et possessiones Gnezdnensis ecclesie perfruuntur. In cuius nostre confirmacionis, et dictorum Marsalci et Pauli fratrum vendicionis et tradicionis facte dicto domino archiepiscopo nomine sue Gnezdnensis ecclesie, noticiam et memoriam sempiternam, et ne cuiquam super hoc in posterum aliquis dubietatis scrupulus generetur, sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum in Kalis anno Domini M.CC.LXXXXI, Nonas Ianuarii, Indiccione quarta, presentibus: comite Segota castellano Cracoviensi, comite Dominico Glowni filio Petri de Hoyna, magistro Miroslao preposito sancti Pauli in Kalis, domino Nicolao preposito Rudensi, domino Tilone preposito de Santok et domino Petro notario curie nostre, et aliis fidedignis.
Opol, nie odgadnione. Warangowicz, albo dziś Wardężyn p. m. Rychwał, lub też Warężyn p. m. Sięwierz w Ziemi Krakowskiéj: Hoyna, albo Chojno p. m. Miejska Górka, lub też Chojno p. m. Iwanowice. Rudensis, de Ruda. Santok, Santok.


Dokument Nr 665
Secundus Pramuzel dux Polonie et Cracovie 1291 Ian. 6, in Kalis; confert civitati Kalisz, pro ipsius reformatione, censum sui venditorii pannorum et utilitates de omnibus cameris.
Pergam. orygin. Gruby sznur z nici jedwabn. wiśniow. i żółtych. Pieczęci nie masz.
Warszawa. Biblioteka prywatna, Dyplomata.

In nomine Domini amen. Ab humana labuntur facilius memoria, que nec voce testium nec sigillatis apicibus eternantur. Igitur nos secundus Pramuzel dux Polonie et Cracovie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod intuentes grata et fidelia servicia tocius universitatis civium Kalisiensium, que nobis in presenti gratanter et fideliter ostenderunt et in futurum nostris successoribus sunt ostensuri, bona deliberacione habita et salubri, nostrorum baronum usi consilio, ipsis et eorum subsequentibus nostri venditorii in medio foro Kalisiensi constructi, ubi panni venduntur, omnem censum, et utilitates de omnibus cameris nunc ibi existentibus et in posterum provenientibus, de nostra non ficta voluntate damus, conferimus et donamus iure hereditario in perpetuum possidendas; ita tamen, quod eundem censum et easdem utilitates pro reformacione eiusdem civitatis Kalisiensis et non alibi convertantur. Ut autem nostra racionabilis donacio perpetuo inviolabilis perseveret, presentem paginam nostri sigilli munimine roboramus presentibus hiis testibus: comite Nycolao palatino Kalisiensi, comite Ubizlao subcamerario Kalisiensi, Tilone preposito de Zanthoch. Datum in Kalis in Epyphania Domini, anno Domini MCC nonagesimo primo, per manus Iesconis notarii curie nostre, Indictione quarta.
Zanthoch, Santok.


Dokument Nr 666
Iacobus secundus archiepiscopus Gneznens. 1291 Ian. 25, in Uneyow; protestatur, se, si a monasterio de Byszewo omnes pertinentias ad ecclesiam de Dobrowo spectantes obtinere posset, eidem monasterio de duabus decimis provisurum.
Pergam. orygin. Na skrawku pergamin. przywieszona pieczęć podłużna, wyobraża biskupa na tronie, błogosławiącego; z napisu: S. Iacobi Dei ... Gnezn ... Arch ...
Poznań. Königl. Staats Archiv. Koronowo 18.

In nomine Domini amen. Nos Iacobus secundus, Dei gracia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, notum facimus universis presentibus et futuris, quod cum de consensu nostri Capituli cum domino abbate de Bissovia Cisterciensis Ordinis, Cuyaviensis dyocesis, commutacionem et contractum super decimis fecissemus, assignantes eidem decimas nostras in territorio castri de Nakel et recipientes ab ipso ecclesiam ipsius de Dobrow cum omnibus pertinenciis, utilitatibus et decimis, protestamur: quod si omnes pertinencias ad dictam de Dobrow ecclesiam pertinentes, id est proprietates hereditatum, videlicet ipsum Dobrow, Quatkovo, Dzadovo, Rsuchovo et Leschno, potuerimus obtinere, volumus eidem abbati et domui sue pro eisdem de duabus decimis providere, prout ipsi et nobis viderimus expedire. Si vero predictas hereditates non poterimus obtinere, nichilominus commutacio et contractus super decimis habitus, prout in privilegiis super hoc confectis plenius continetur, debet inviolabilis permanere; in cuius rei testimonium presens scriptum nostro sigillo fecimus communiri. Datum in Uneyow anno Domini M.CC.XC.I, in die beati Pauli Conversionis.
Bissovia, Byszewo. Cuyaviensis dyocesis, t. j. Włocławek. Nakel, Nakło. Dobrow, Kwiatkowo, dziś tak samo. Dzadovo, Dziadowice. Rzuchow, Leszno, Uniejów, dziś tak samo.


Dokument Nr 667
Comes Iohannes Cechoslai filius de Galevo 1291 Mai. 25, in Cosmin; confert hereditatem suam Radlin Martino dicto de Staniewo, iure Theutonico locandam.
Pergam. orygin. Wcięcia poprzeczne od przywieszenia jednéj pieczęci.
Poznań. Königl. Staats Arch. Person. A 12.

In nomine Domini amen. Ne gesta hominum tractu declivi temporis evane scant, provida sapientum provide sanxit auctoritas, facta digna noticia munimine testium vel scripturarum serie perhennari. Igitur nos comes Iohannes, Cechoslai filius de Galevo, una cum fratre nostro Alberto videlicet, volumus ad quemvis presencium et futurorum hanc paginam inspiciencium noticiam devenire, quod hereditatem nostram, que Radlino vulgariter nuncupatur, Martino dicto de Stanevo suisque successoribus legittimis contulimus Teutonico iure locandam, eo videlicet iure, quo cives et civitas Novi fori in suis legibus pociuntur; ista paccione et forma, ut incole iam dicte ville singulis annis de quolibet manso parvo in die beati Martini solvere tenebuntur II mensuras tritici, IIII siliginis, VI avene in mensuram Pisdrensem, fertonem argenti usualis: et hunc censum ducere debebunt ad nostram curiam propiorem. Super his omnibus colentes predictam villam exolvendis, novem annos ab omni exactione et solutione liberos optinebunt. Dictus M. vero scultetus et sui heredes, racione locacionis septimum mansum cum omni iure et dominio, ut nos in nostris exercere consuevimus, libere possidebunt. Ortos eciam duos in predicta villa scultetus et sua posteritas cum omni censu et utilitate suis usibus applicabunt, et tercium denarium de re qualibet iudicata. Dedimus eciam cum omni libertate et iure predicto M. sculteto et suis heredibus potestatem construendi molendina, quodquod fieri poterunt in ipsa hereditate; tabernam, macellum, pistrinum libertate quam supra pro se habebunt, et pannos eciam vendant. Concedimus M. sculteto et sue posteritati facultatem iudicandi capitis truncacionem et membrorum mutilacionem in his, qui in villa deliquiverint memorata. Ad hec, si de sculteto coram nobis questio facta fuerit vel querela, non nisi coram sculteto alio, iure Teutonico respondebit. Volumus insuper, omni impedimento remoto, prenominatum M. scultetum et suos sequaces potestatem habere lepores, perdices et fasones capiendi, piscesque venandi in aquis dicte hereditatis, in quacunque parte fuerint adinvente. Ceterum, sepedicti villani currum nobis cum duobus equis ducant ad expedicionem. Ecclesie vero duos mansos liberos contulimus ibidem. Ne igitur aliquis nostrorum successorum ausu temerario nostram donationem racionabiliter factam presumpserit impedire, presentem paginam nostri sigilli munimine confirmavimus. Datum in Cosmin anno Domini M.CC. nonagesimo primo, in die beati Urbani Pape et martiris, presente Iohanne sculteto, H. de Stanevo, Petro circa balneum.
Galevo, Galewo. Radlin, Staniewo, dziś tak samo. Novum forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Cosmin, Koźmin.


Dokument Nr 668
Nicolaus Pp. IV 1291 Iun. 9, apud Urbem veterem; concedit Conventibus sororum sub cura fratrum Ordinis Praedicatorum viventibus, ut a contribuendo in exactionibus vel collectis aliquibus, a legatis apostolicae Sedis impositis, sint liberi.
Pergam. orygin. Na niciach jedwabn., żółt. i czerwon. przywieszona bulla: Nicolaus Pp. IIII.
Poznań. Königl. Staats Arch. Allgem. Geistl. 6.

Nicolaus episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus, priorissis et Conventibus sororum inclusarum monasteriorum Ordinis sancti Augustini, secundum instituta et sub cura fratrum Ordinis Predicatorum viventium, salutem et apostolicam benedictionem. Quanto studiosius devota mente ac humilis contemplationis divine vacatis obsequiis, tanto libentius vestre pacis procuramus comodum et quietis. Attendentes igitur, quod licet quam plurima monasteria vestri Ordinis varias possessiones obtineant, idem tamen Ordo in paupertate fundatur, vosque voluntarie pauperes, Christo pauperi deservitis, vestris supplicationibus inclinati: ut vos seu vestrum alique ad exhibendum procurationes aliquas legatis vel nuntiis apostolice Sedis, sive ad prestandum subventionem quamcunque vel ad contribuendum in exactionibus vel collectis seu subsidiis aliquibus, per litteras dicte Sedis aut legatorum vel nuntiorum ipsorum, seu rectorum terrarum vel regionum, quascunque impetratas vel e iam impetrandas minime taneamini nec ad id cogi possitis, etiamsi in huiusmodi Sedis eiusdem contineatur litteris, quod ad quevis exempta vel non exempta loca et monasteria se extendant, et aliqua eis cuiuscumque tenoris existat ipsius Sedis indulgentia non obsistat, nisi forsan littere ipse dicte Sedis de indulto huiusmodi et Ordine vestro plenam et expressam fecerint mentionem: auctoritate vobis presentium indulgemus. Nos enim decernimus irritas et inanes interdicti, suspensionis et excommunicationis sententias, si que in vos vel aliquam vestrum aut aliquod monasteriorum vestrorum, seu quoscunque alios occasione vestri, premissorum pretextu contra huiusmodi concessionis nostre tenorem per quemcunque de cetero contingerit promulgari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem V Idus Iunii, pontificatus nostri anno quarto.


Dokument Nr 669
Nicolaus Pp. IV 1291 Iun. 17, apud Urbem veterem; mandat Ordini Theutonicorum, archiepiscopum Gneznensem contra oppressores defendat.
Pergam. orygin. w wielu miejscach przeżarty. Na sznurku konopn. przywieszona bulla: Nicolaus Pp. IIII.
Königsberg. Königl. Staats Arch.

Nicolaus episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis . . magistro et fratribus Domus sancte Marie Theutonicorum in Prussia ............... ecclesias et personas ecclesiasticas eo vobis fiducialius commendamus, quo erga ipsas zelum habere vos ............... per quem Deo gratum prestatis obsequium et hominibus vos redditis gratiosos. Cum igitur ............... archiepiscopus Gneznensis, sicut ipse nostris auribus intimavit, multiplicata in partibus illis superborum ............... lignorum, multas a nonnullis patiatur iniurias et pressuras, a quibus vix sine vestro se posse ............... universitatem vestram rogamus et hortamur attente, quatinus provide attendentes quod ............... gemina laude dignum, qui oppresis subveniens cohibet oppressores, predictum archiepiscopum et ............... manutenere viribus ac defendere studeatis. Ita quod exinde vobis retributionis eterne premium ............... veniat actio gratiarum. Datum apud Urbem veterem XV Kalendas Iulii, pontificatus nostri anno quarto.


Dokument Nr 670
Primusil dux Polonie 1291 s. d. et l.; monasteria de Oliwa et de Żarnowiec sub suam protectionem suscipit, et possessionem omnium ipsorum hereditatum confirmat.
Pergam. orygin. Dwa sznury jedwabne, czerwone i żółte, od dwóch pieczęci.
Königsberg. Königl. Staats Arch.

In nomine Domini amen. Nos Primusil Dei gracia dux Polonie, universis presens scriptum audituris vel visuris in perpetuum. Ne ea que aguntur nostris temporibus cum lapsu temporis a memoria hominum defluant malignanciumque calumpnia in posterum depraventur, utile ac necessarium esse dinoscitur, ut fidedignorum hominum et scripture testimonio perhennentur. Noverint igitur presentes et posteri universi, quod nos ad laudem et honorem omnipotentis Dei et gloriose matris eius virginis Marie augmentandum, monasterium quod Oliva dicitur Cisterciensis Ordinis, situm in Pomerania, cum fratribus inibi Deo servientibus sub alas nostre protectionis suscipimus, confirmantes eis eorumque successoribus omnes hereditates, villas seu possessiones, quas idem monasterium ex donacione vel confirmacione illustris principis domini Mysciwgii dilecti patrui nostri, ducis Pomeranie, ac progenitorum suorum longo tempore iusto titulo pacifice possederunt et possident in presenti. In quibus subscriptas hereditates propriis nominibus dignum duximus exprimendas: inprimis ipsum claustrum Olivam cum grangia adiacente, villas Prsimore, Podole, Gransow, Sterchow, Cincimiz, Prusencino et grangiam Bargnewiz. Insuper villas ipsis pro terra Gemewe in restaurum (sic) datas, quarum nomina sunt hec: Bissekir, Choyno et parvum Choyno, Slomno, Banino, Czegnino, Nivadove, Thuchume cum omni stagno adiacente parvo et magno, quod Warsna dicitur, in omni litore, excepta parte que spectat ad villam domini episcopi, Begarewicz, Smolino, Quassin, Wissoka, Brudvino, Sopot; dimidiam quoque partem terre Oxivie cum omnibus terminis et utilitatibus suis et libera piscacione in mari rumnam, cuius termini protenduntur versus Radam ad quercum circa viam publicam signatam, et sic descendunt ad locum ubi Runa et Rada confluunt; grangiam Starin cum villa eiusdem nominis et Messin grangiam, eciam Radastowe, Raikowe, Scowarnikowe, Hostriza, Plawanowe cum molendino in Raduna, Wassino et Zirinsna, molendina quoque in Stricze constructa et in posterum construenda, locum eciam molendini circa villam Vriseze cum terminis suis, et prefatum fluvium Stricze cum utroque litore a lacu Colpin, unde scaturit, descendendo usque in Wizlam; et ab illo loco per totam Wizlam usque in mare liberam piscacionem capiendi rumbos vel esoces vei cuiuscumque generis pisces, quibuslibet retibus vel instrumentis. A portu vero Wizle versus occidentem, totum litus maris cum omni utilitate et libertate usque ad utrumque litus rivuli qui Swelina nuncupatur; preterea unam navem liberam in salso et in recenti mari ad capiendum allec, rumbos, vel alios quoscumque pisces. Insuper decimam noctem de clausura nostra in Rada, absque omni contradictione nostrorum ibidem officialium, pisces libere perpetuo percipiendi, prefatis fratribus de Oliva et eorum successoribus cum omnibus bonis supradictis libertate perpetua confirmamus pariter et donamus. Claustrum eciam dominarum Cysterciensis Ordinis nomine Sarnowicz, quod pertinet in Olivam, sub nostram protectionem suscipimus, confirmantes ipsis possessiones et villas subscriptas: Wircusino, Liubecow, Carcussino, Udargow et Swecin; totum quoque stagnum quod Pesnicza nominatur, et fluvium eiusdem nominis in utroque litore cum clausura piscium et pratis circumiacentibus usque ad mare et liberam piscacionem ibidem; unam quoque navem liberam allec vel rumbos aut ceteros pisces libere capiendi. Universas itaque et singulas possessiones et villas prenominatas cum omnibus terminis et graniciis et libertatibus suis, sicut in privilegiis prefati domini Misciwgii et aliorum progenitorum suorum expressius continentur, et cum omnibus utilitatibus que nunc in ipsis sunt vel haberi quomodolibet poterunt in futuro in molendinis, tabernis, pratis, piscacionibus, aurifodinis, argentifodinis et salinis vel cuiuscumque fuerit utilitas eris, cum omni iudicio maiori et minori, capitali videlicet et manuali, sepedictis fratribus de Oliva et eorum in evum successoribus libertate perpetua confirmamus. In huius igitur confirmacionis perhennem memoriam, presentem paginam sigillo nostro et sigillo domini Mysciwgii ducis Pomeranie, qui huic ordinacioni presencialiter interfuit, cum subscripcione testium fecimus roborari. Testes sunt: Tomizlaus palatinus Poznaniensis, Nicholaus palatinus Kalisiensis, Petrus castellanus de Poznan, Beniamyn castellanus et iudex de Gnezna, Sbiluta castellanus de Nakel, Buguzlaus castellanus de Usze subcamerarius de Poznan, et alii quam plures fide digni. Datum anno Domini MCCXCI, Concurrente VII, Indictione quarta.
Oliva, Oliwa. Następnie wymienione wsie, niegdyś do klasztoru Oliwskiego należące, dziś po części pod niemieckiemi nazwami ukryte, leżą pomiędzy miastami Wejherowo, Gdańsk i Kartuzy. Terra Gemeve, t. j. de Gniew. Stagna Warsna, jezioro p. w. Warzno, nad którem wieś Tuchów. Terra Oxivia, dziś Oxhöft. Rada, rz. wpływająca do Baltyku, nad którą m. Wejherowo i wieś Reda. Runa, dziś rz. Biała. Raduna, dziś rz. Radaune. Stricze, rz. wypływająca z jeziora p. w. Wysokie Kiełpiny. Wizla, Wisła rz. Rivulus Swelina, pewnie dziś Kielau strum. Sarnowicz, Żarnowiec. Wsie następnie wyliczone, leżą pomiędzy miastami Leba, Wejherowo i Puck. Stagnum et fluv. Pesnicza, nad którem stał klasztor Żarnowiec. Nakel, Nakło. Usze, Ujście.


Dokument Nr 671
Nicolaus Pp. IV 1291 Iun. 27, apud Urbem veterem; confirmat donationem villae Piątkowo, a Premisl duce Poloniae conventui sanctimonialium Ordinis sancti Benedicti Poznaniae factam.
Pergam. orygin. Na niciach jedwabnych, czerwonych i żółtych przywieszona bulla: Nicolaus Pp. IIII.
Poznań. Königl. Staats Arch. Pos. S. Catharin. 1.

Nicolaus episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus priorisse et conventui monasterii Poznaniensis, per priorissam soliti gubernari, Ordinis sancti Augustini, secundum instituta et sub cura fratrum Ordinis Predicatorum viventibus, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem nobis vestra petitio continebat, quod carissimus in Christo filius, nobilis vir Premisl dux Polonie Maioris, cupiens terrena in celestia et transitoria in eterna felici commercio commutare, villam Puntchove, ducentos mansos et duos lacus, cum domibus, agris, pascuis, pratis, piscariis et annuis redditibus, et omnibus aliis iuribus tunc in predictis villa, mansibus et lacubus, domibus, agris, pascuis, pratis, piscariis ac redditibus ad ipsum pertinentibus, vobis et dicto monasterio pia et provida liberalitate donavit, prout in litteris inde confectis, eiusdem ducis sigillo munitis, plenius dicitur contineri. Nos itaque vestris iustis postulationibus inclinati, quod super hys pie ac provide factum est ratum et gratum habentes, illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hec attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem V Kalendas Iulii, pontificatus nostri anno quarto.
Puntchove, Piątkowo.


Dokument Nr 672
Premisl secundus dux Polonie 1291 Aug. 1, in Pisdri; confert Henrico civi de Pyzdry villam Wrąbczyn, iure Theutonico locandam.
Wilanów. Biblioteka. Rejestr Rewizorów do Wielkopolski, fol. 121 v.

In nomine Domini amen. Dum vivit litera vivit et accio commissa litere, cuius assercio nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod prospicientes nos per experienciam ius Polonicale in dominio nostro nichil nobis vel parum affere utilitatis, volentes villam nostram iure Polonico locatam nomine Wronchino in meliorem et utiliorem conferre condicionem, ipsam contulimus Henrico, civi nostro de Pisdri, iure Theutonico locari secundum ius civitatis Pisdrensis, ita quod racione sue locacionis prefatus Henricus et sui successores et heredes optinebunt sextum mansum liberum, thabernam, piscinam (sic), molendinum, et cameram liberam sutorum. Donamus eciam silvas et paludes, que extirpari non possunt nec habiles sunt ad agriculturam, pro pascuis peccorum et scropharum; et quidquid de pratis est in districtu eiusdem ville, adiungimus eidem Henrico et successoribus ipsius cum omnibus utilitatibus et attinentiis. Et si apes, que in silva sunt eiusdem ville, perire contingat per melioracionem et locacionem, prefatum Henricum et heredes ipsius propterea non inculpabimus aliquo modo. Ut autem melius locari possit dicta villa, damus duodecem annorum libertatem ab omni exactione et solucione a festo sancti Martini proxime venturi; qua elapsa, singulis annis persolvent nobis incole dicte ville de singulis mansis sex mensuras silliginis, totidem avene, et fertonem denariorum, secundum quod erunt in Pisdri. Liberum eciam arbitrium habeat Henricus cum heredibus suis ibidem ecclesiam construere, et eidem pro decore mansum unum liberum assignare. Preterea dictam villam Wronchino adiungimus ville nostre que Sal nuncupatur, quod utraque unum districtum habeat et limitacionem. Insuper prenominatus Henricus et sui heredes liberum habeant arbitrium in districtu dicte hereditatis lepores venandi et perdices. Ut autem hec nostra donacio inviolabilis perpetuo perseveret, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus communiri. Actum in Pisdri in die Vincula beati Petri, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, datum per manus. Iasconis notarii curie nostre.
Wronchino, Wrąbczyn. Sal, nie odgadnione; pokazuje się wszakże z odnośnych dokumentów, że w powyżéj oznaczonéj okolicy, t. j. miasteczka Zagurów, wyrabianie soli było w dawnych wiekach pospolitem; cnfr. Nra. 20 i 192. Pisdri, Pyzdry.


Dokument Nr 673
Premisl secundus dux Polonie et Pomeranie 1291 Aug. 18, in Dlusco; villis monasterii de Ląd exemptionem a viciniis de Lądek, Biała et Sławsk adiudicat.
Kopja współczesna na pergaminie, u którego pozostał pasek pergamin. od przywieszonéj pieczęci. U oryginału była przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXVI.)
Warszawa. Zbiory Rusieckich. Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae, I, Nr. 76. - Poznań. Königl. Staats Arch. Inscription. Poznaniens. a. 1546 fol. 20.

In nomine Domini amen. Multis malis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum seu testium serie roboramus. Idcirco nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie et Pomeranie, universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris volumus esse manifestum, quod venerabilis pater abbas Gerardus monasterii Lendensis, Ordinis Cysterciensis, in nostra baronorumque (sic) presencia constitutus, viciniarum de Coschol, Belscho et Slavscho querimoniarum tumultibus vexatus super eo, quod asserebant villas prefate domus debere secum stare in contribucione opole, videlicet vacca et bove, antiqua libertate libertate (sic) suorum privilegiorum monstrata, se suosque homines ab omnibus exemit inpeticionibus nostro iudice Dirsycraio iudicante abbatem esse iustum, ceteris baronibus acclamantibus et viciniarum dictorum (sic) querelas vera sentencia perpetuo silencio claudentibus, nostro favore et iudicii iusto tenore prenominati abbatis villas, ab earundem viciniarum solucione exemptas et libertati adiudicatas, perpetue dimiserunt. Et quoniam varie altercaciones prenominato monasterio crebrius oboriuntur super iuribus Polonicalibus, veteri more non bene expressis, decrevimus illius molestie in posterum sincera sollicitudine providere, presentibus exprimendo iura, a quibus sunt absolute ville cum hominibus dicte domus a nostris predecessoribus ducibus Polonie, a quibus nichilominus eos absolvimus, scilicet a powos, a prewot, a strosa, a dan, a naraz quod aper dicitur, potvorove id est a melle et annona, targove, mostne, a castrorum edificio seu poncium quorumlibet, a recepcione seu custodia vel conductu castorariorum, a custodia vel solucione herodiorum quod socol dicitur, a vicinia quod opole wlgariter nuncupatur, a vacca videlicet et bove, a recepcione venatorum et subvenatorum qualiumcumque, ita ut de villis dicte domus nullam iurisdiccionem usurpent sibi quod vocatur Polonice stan, ab omni exaccione seu collectione, a vecturis et expedicionibus, nec non ab omnibus iuribus in Polonia constitutis, quibuscumque nominibus censeantur. Insuper, cum in antiquis privilegiis fratrum sit luculenter exaratum domus Lendensis, quod venatores fratrum abbatum possint sequi venatores ducum per universam Poloniam, nos addimus et confirmamus, ut abbatibus dicte domus per omnes hereditates suas in silvis et nemoribus venaciones prout ipsis placuerit liceat exercere. Et ne humana versucia spirituali simplicitati valeat derogare, potestatem conferimus sepe dicte domus abbatibus, homines suos ascripticios a se fugientes, ubicumque locorum illos deprehenderint, capiendi, incarcerandi et in servicium perpetuum redigendi. Nulli ergo castellanorum aut iudicum scitandi sive iudicandi in prefatis hominibus vel villis eorum ius aliquod reservamus. Ne autem super huiusmodi processu in posterum dubitetur, abbati suisque fratribus super hoc dari iussimus litteram, nostri sigilli munimine roboratam. Datum autem in Dlusco presentibus baronibus nostris comitibus: Benyamin et Nicholao palatinis Polonie, Berwoldo castellano et Dirsycraio iudice Kalisiensibus, et me Petro dicto Scecliza notario qui hanc cedulam manu mea conscripsi, nec non aliis quam pluribus fide dignis, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, XV Kalendas Septembris, Indictione nona.
Sigillum huius privilegii est rotundum, habens in se effigiem hominis stantis inter duas turres, tenens (sic) vexillum in manu dextra et clipeum in sinistra, et draconem sub pedibus, cum tali supscripcione: Sigillum Premislonis secundi Dei gracia ducis Polonie.
Lendensis, de Ląd. Coschol, t. j. kościół św. Mikołaja, miejsce, na którem późniéj założono miasteczko Lądek. Belscho, dziś Bielawy. Slavscho, Sławsk. Dlusco, Dłusk.


Dokument Nr 674
Secundus Premisl dux Polonie 1291 Sept. 1, in Kalis; confert civitati Kalisz duodecim mansos pro pascuis, simul et priorem donationem eorundem, a Boleslao duce Poloniae factam, confirmat.
Pergam. orygin. W dolnym, założonyn brzegu 2 wcięcia poprzeczne od przywieszenia pieczęci.
Kalisz. Archiw. Rządowe. Diplomata.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que per assercionem principum in publica deveniunt munimenta perpetuam obtinent firmitatem, ideo nos secundus Premisl Dei gracia dux Polonie ad noticiam universorum tam presencium quam futurorum volumus devenire publice presentis tenore privilegii profitentes, quod cupientes melioracionem et reformacionem nostre civitatis que Kalis vulgari nomine nominatur, damus duodecim mansos omnibus qui se in civitatem pretaxatam receperint vel sint recepturi, ipsi civitati adiacentes, sine quibus nostra civitas prelibata non bene perduraretur; et hoc facimus nomine et racione pascuorum. Iacent autem hi mansi a magna via iacente (sic) de Kalis in nostram civitatem que Stavissin nuncupatur. Quos mansos, etiam cum residua parte manente ibidem, preter omnem solucionem libere et pacifice possidebunt. Et ut donacio nostra et patrui nostri, bone memorie ducis Boleslai, predictorum mansorum indubitabilis perseveret, secundum quod in ipsius privilegio super primam donacionem eorundem mansorum plenius fuit expressum, cuius carencia prefatis nostris civibus accidit dum pars nostre civitatis pluries memorate per suggestionem et instigationem diaboli in cinerem et favillam est redacta, ipsam de consolita nostra benignitate confirmamus. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem, presens scriptum conscribi fecimus et iussimus sigilli nostri munimine roborari. Datum et actum in Kalis in die beati Egidii, anno gracie Domini MCC nonagesimo primo, per notarium curie nostre dominum Iaschonem, presentibus hiis testibus infra scriptis, videlicet comite Sandivoio castellano de Ruda et subcamerario Gneznensi, comite Albrachto filio Iankonis quondam palatino Kallisiensi, domino preposito de Santok nomine Thilone, domino Iaschone scriptore curie nostre, comite Nicholao subdapifero Gneznensi, domino Victore procuratore Kalisiensi.
Stavissin, Stawiszyn. Ruda, Ruda. Santok, Santok.


Dokument Nr 675
Nicolaus Pp. (IV) 1291 Septemb. 22, apud Urbem veterem; confirmat donationes et libertates coenobio de Ołobok a Vladislao Odonis, duce Kalissiensi, anno 1213 Octob. 20, in Kalisz, concessas. (Cnfr. Nr. 81).
Pergam. orygin. Dwie dziurki od przywieszenia bulli.
Poznań. Königl. Staats Arch. Ołobok 2.

Nicolaus episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus .. abbatisse et conventui monasterii de Olobok Cisterciensis Ordinis, Gneznensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane petitio vestra nobis exhibita continebat, quod nobilis vir Vladislaus quondam Odonis, dux Kalissiensis, cupiens terrena in celestia et transitoria in eterna felici commercio commutare: locum Oloboc et partem aque que Prosna vulgariter nuncupatur, a loco qui dicitur Zadovicz usque ad locum in quo Barich de Prosna procedit, cum castoribus; forum quoque liberum in Barich cum tabernis ibidem consistentibus et omni iurisdictione ad dictum ducem tunc ibi spectante, Ticadlovo, Zidovo, Pole, Vrostle, Stav et Radzlai iuxta Kaliscovic villas, prout spectabant ad ipsum, cum domibus, agris, pascuis, pratis, piscariis, venationibus, redditibus et omnibus aliis iuribus et pertinentiis suis vobis et dicto monasterio pia liberalitate donavit, sicut in patentibus litteris inde confectis, ipsius ducis sigillo munitis, plenius dicitur contineri. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, donationem huiusmodi, sicut pie ac provide facta est et in alterius preiudicium non redundat, ratam et gratam habentes, illam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem X Kalendas Octobris, pontificatus nostri anno quarto.
Oloboc, Ołobok. Aqua Prosna, Prosna rz. Zadovicz, Zadowice. Barich, rzeczka Baryczka. Barich, osada znikła. Ticadlovo, Tykadłów. Zidovo, Żydowo. Pole, Vrostle, osady znikłe. Stav, Staw. Villae Radzlai iuxta Kaliscovic, Kaliszkowice Ołobockie. Kaliscovie, Kaliszkowice Kaliskie.


Dokument Nr 676
Nicolaus Pp. IV 1291..., apud Urbem veterem; confirmat omnes immunitates, a praedecessoribus suis, nec non et libertates, a principibus et aliis fidelibus coenobio de Ołobok indultas et concessas.
Pergam. orygin. Pismo bardzo zatarte. Nici jedwabne, żółte i czerwone, bulli nie masz.
Poznań. Königl. Staats Arch. Ołobok 3.

Nicolaus episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus .. abbatisse et Conventui monasterii de Olobok Cisterciensis Ordinis, Gneznensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecte in Christo filie, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates, a predecessoribus nostris Romanis pontificibus sive per privilegia seu alias indulgentias vobis et monasterio predicto concessas, nec non libertates et exceptiones secularium exactionum, a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis et monasterio vestro indultas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem (13 lit. des.) ... usti, pontificatus nostri anno quarto.
Olobok, Ołobok.


Dokument Nr 677
Premisl secundus dux Polonie 1291 Oct. 16, in Poznania; ratificat venditionem hereditatis Drobnin quam filii Petri comiti Bogumilo resignaverant, eamque, amplissimis libertatibus munitam, iure Theutonico locare concedit.
Pergam. orygin. W dolnym brzegu dwa wcięcia poprzeczne od przywieszenia pieczęci.
Trzemeszno. Privilegia Conventus Canon. Regular. Lateran.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra nostrorumque baronum presencia constituti filii quondam Petri, videlicet Magnus, Vincencius, Woycech et Falus, hereditatem propriam, Drobnino vulgariter nuncupatam, que ad ipsos iure patrimonii pertinebat, comiti Bogumilo filio Iohannis libere vendiderunt et resignaverunt, omni iuri quod in dicta hereditate habuerunt pro se et suis successoribus perpetuo renunciantes. Nos vero considerantes huiusmodi vendicionem rite et racionabiliter celebratam, ipsam ratificavimus et approbavimus perpetuo valituram. Ob fidelia vero servicia que nobis idem comes Bogumilus exibuit, exibet in presenti et semper exibere est paratus, exemimus et absolvimus prenominatam villam Drobnino ab omni exactione et qualibet solucione, videlicet a naraz, a povoz, a stroza, a podvorove, a bove et vacca, ab opole et castri citacione; ita quod incole dicte ville nonnisi coram nobis, nostro anulo vel sigillo provocati, conquerentibus respondebunt; et si inter ipsos, pecatis exigentibus, homicidium fieri contigerit, nullus alius, sed prefatus Bogumilus et sui heredes penam percipiant capitalem, cui eciam et suis heredibus et successoribus confirmamus vendicionem ville prenotate. Preterea omni iure Polonico, videlicet baculo, fero, duello, super aquam mittendam, prefatus Bogumilus et eius successores libere utantur. Licitum sit eidem Bogumilo et heredibus eius, in districtu hereditatis pretaxate cervvos et capriolos venari. In quorum omnium testimonium, presentes conscribi iussimus et sigilli nostri munimine roborari presentibus his testibus, comitibus Sendyvoio pincerna Poznaniensi, Sendyvoius castellanus de Drosin, domino Martino abbate de Lubin. Datum in Poznania in die beati Galli, anno Domini M.CC. nonagesimo primo, per manus Iasconis notarii curie nostre.
Drobnino, Drobnin. Drosin, Drożyn. Lubin, Lubin.


Dokument Nr 678
Secundus Premisl dux Maioris Polonie 1291 Oct. 21, in Gnezna; roborat commutationem hereditatum monasterii Ląd, vocatarum Głowiew, Sławsk et Chocicza, cum hereditate comitis Sendyvoii subcamerarii, dicta Kopojno, quam amplissimis munit privilegiis.
Pergam. orygin. Na grubym sznurze nici jedwabn., zielon. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXVI).
Bibl. XX. Czartoryskich. Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplomatic. Poloniae I, Nr. 77; z innego oryginału, ma na końcu: Data per Iasconem notarium curie nostre anno Domini M.CC. nonagesimo primo in Gnezna, in die XI millium Virginum.

In nomine Domini amen. Quoniam humane memorie innata oblivio, actuum temporalium constituta dirigit in errorem que non fuerint litterali apice aut testium subscripcione firmiter roborata, nos secundus Premisl Dei gracia dux Maioris Polonie universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris volumus esse notum, quod venerabilis abbas dominus Gerhardus de Lenda et eius conventus cum dilecto subcamerario nostro comite Sendyvoio pro commodo domus sue commutacionem fecerunt nostro gracioso favore et consensu mediante, donantes ipsi tres hereditates, videlicet Glovevo, Slavsco et Chociczha pro hereditate dicta Copaino, quam idem Sendivoius pro suo patrimonio, scilicet Gorcino, a nobis commutatam possedit hereditarie liberam et exemptam ab omni iure Polonico quocunque nomine censeatur, filiis dicti Sendivoii, scilicet Iancone et Martino, ad quos spectabat ius hereditarium, dictam hereditatem coram nobis resignantibus et a iure hereditario cedentibus, abbate vero prefato cum suis fratribus prelibatam hereditatem Copayno intrantibus hereditarie possidendam. Nos autem affectum quem circa domum Lendensem semper habuimus augere cupientes, volumus sepedictam hereditatem cum incolis eiusdem, propriis seu liberis, exemptam fore et liberam, ut prius erat cum a dicto Sendyvoio possideretur, ab omni prevod, a povoz, a stroza, a dan, a naraz, a podvorove, a targove, a mostne, a castrorum edificio seu poncium quorumlibet, a recepcione seu custodia vel conductu castariorum (sic), castores enim domino abbati ac suis fratribus venandos perpetuo contulimus. Insuper a vicinia que opole vulgariter dicitur, a recepcione subvenatoris aut venatorum qualiumcunque, a custodia vel solucione herodiorum quod socol populariter nuncupatur, ab omni exactione seu collectione quod povolove dicitur, a vecturis et expedicionibus seu omnibus iuribus in Polonia constitutis, quibuscumque nominibus censeantur. Iudiciorum nichilominus omnium, ut est de contencione, percussione, membrorum mutilacione, seu eciam capitis perplexione, ut maiorem circa Deum in tremendo iudicio fiduciam habeamus, predictis fratribus per suum iudicem liberam auctoritatem contulimus exequendi, nulli castellanorum aut iudicum sive citandi sive iudicandi in ipsa hereditate ius aliquod reservantes. Et ut hoc factum nostrum in honorem Dei sancteque Marie semper virginis robur perpetue firmitatis obtineat, presentem paginam sigilli nostri munimine roboramus. Huius rei testes sunt: Philippus archidiaconus Gneznensis, Berwoldus castellanus Kalisiensis, Abraham thezaurarius Gneznensis. Acta sunt hec anno Domini MCC nonagesimo primo in Gnezna, in die Virginum Undecim milium.
Lenda, Ląd. Glovevo, Głowiew. Slavsco, Sławsk. Chociczha, Chocicza. Copaino, Kopojno. Gorcino, Górczyn.


Dokument Nr 679
Frat. Bernhardus dictus de Evirsten preceptor Domorum milicie Templi etc. 1291 Nov. 13, Poznania; protestatur, se omnia bona, in terra Czaplinek quondam a duce Premisl Domui sui Ordinis collata, a Iohanne episcopo Poznaniensi Theutonicali iure collocanda recepisse, conditione tamen decimas ecclesiae Poznaniensi solvendi.
Poznań. Archiv. Capituli, Lib. privil. B, Nr. 164. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 74.

In nomine Domini amen. Acciones quas mundus ordinat delet successus temporum, nisi perhennacione scripturarum et voce testium recipiant robur et firmamentum. Hinc est quod nos frater Bernhardus dictus de Evirsten, humilis preceptor Domorum milicie Templi per Poloniam, Sclaviam, Novam terram et magister curie Quarczanis, una cum fratribus nostris presentibus protestamur et universis Christi fidelibus cupimus esse notum ad quos presens pagina fuerit devoluta, quod nos omnia bona nostra, in terra quam habemus circa et ultra stangnum sive lacum quod Draviczka, vocatur sita, que terra nunc a nobis Tempelborch nuncupatur, quam illustris princeps dominus Premisl dux Kalisiensis Domui nostre contulit in subsidium Terre sancte Iherosolimitane pro anime sue suorumque predecessorum remedio salutari, a venerabili patre et domino Iohanne, miseracione divina Poznaniensis ecclesie episcopo, et a sua ecclesia seu Capitulo recepimus Theutonicali iure in suo episcopatu collocanda, tali condicione mediante, ut post locacionem uniuscuiusque ville elapsis annis duodecim, a quolibet manso unum solidum Brandeborgensium denariorum, et non plus, nomine decime singulis annis in festo beati Martini iam dicto domino Iohanni episcopo sueque ecclesie seu Capitulo solvere debeamus; eo excepto, quod de agris quos colimus propriis laboribus et expensis, nullas penitus decimas persolvere debeamus. In cuius rei testimonium, presentem paginam eidem domino Iohanni episcopo sueque ecclesie seu Capitulo dedimus, nostri sigilli munimine roboratam. Datum Poznania anno Domini M.CC.XC primo, presentibus fratribus nostris: domino Henrico fratre dicto de Bletkendorph, fratre Fredrico dicto Nigro, fratre Alberto magistro curie in Crona, qui eciam presentem paginam cum appensione sui sigilli communivit. Actum Idus Novembris.
Nova terra, Neumark. Quarczan, dziś z niemiecka Quartschen. Draviczka lacus, dziś z niemiecka Drazig See. Tempelborch, Czaplinek. Crona, późniéj Arneskrone, dziś Deutsch Krone, zamiast Wałcz.


Dokument Nr 680
Premisl secundus dux Polonie 1292 Febr. 10, in Dlusco; hereditatem servitoris sui Iacobi, dictam Dzierzysław, amplissimis dotat privilegiis, simulque concedit, ut iure Theutonico locari valeat.
Pergam. orygin.; w środkowem załamaniu przeżarta podłużna dziura. Gruby sznur nici lnian. niebiesk., pieczęci nie masz.
Biblioteka X. X. Czartoryskich. Diplomata, Vol. II, Nr. 3.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine renovamus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod intuentes fidelia grataque obsequia servitoris nostri Iacobi filii Dyrsislay, villam ipsius Dyrsislave vulgariter nuncupatam exemimus et absolvimus ab omni exactione et Polonica solucione, videlicet a naraz, a prevod, a povoz, a stroza, a podvorove, ab opole et a lasca opolna, a cifo mellis, a bove et vacca, a porco et castri citacione: et si quispiam incolas prefate ville citare voluerit, hoc (sic) nonnisi nostro anulo vel sigillo ad nostram presenciam evocabit. Et si inter ipsos, peccatis exigentibus, homicidium fieri contigerit, nullus alius, set sepe dictus Iacobus et sui successores penam percipiant capitalem. Preterea volumus, ut pretaxatus Iacobus et eius posteri in villa prenominata omnibus iuribus, ut p .. (6 litt. des.) duello, super aquam mittendam et furta similiter percipiant perpetrata, et alias omnes utilitates que in dicta villa in presenciarum sunt in aqua et terra, et que processu temporis poterunt exoriri. Et ut ampliori beneficio nostre gracie habundet Iacobus et eius universi successores, prelibatam villam Dyrsislave iure permisimus Theutonico locare, eo iure, quo omnes ville Theutonicales in dominio nostro dignoscuntur locari, et quod scultetus eiusdem ville omnes causas parvas et magnas sine nostro assessore iudicare debebit. Et si quas exactiones in terra nostra inposuerimus, volumus quod similes Iacobus et eius posteri in sua ponant hereditate et percipiant ex integro, cum omni iure Theutonico, decapitacione et omnimoda membrorum mutilacione. Et ut omnia suprascripta robur perpetue optineant firmitatis, presentes conscribi fecimus, sigilli nostri munimine roborantes presentibus his testibus: comite Nicolao palatino Kalisiensi, domino Andrea cancellario Polonie, comite Roscone venatore Kalisiensi. Datum in Dlusco in die Scolastice virginis, anno Domini M.CC. nonagesimo secundo, per manus Iasconis notarii curie nostre.
Dyrsislave, Dzierzysław. Dlusco, Dłusk.


Dokument Nr 681
Iacobus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1292 Febr. 20, apud Opatoviam; mandato apostolico conservator coenobii de Ołobok constitutus, magistrum Nicolaum cantorem Poznaniensem et praepositum Kalisiensem ad praedictum officium subdelegat.
Poznań. Königl. Staats Arch. Ołobok, Acta non foliata.

Iacobus divina miseracione sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, honorabili et discreto viro magistro Nicolao cantori Poznaniensi ac preposito Kalisiensi salutem et sinceram in Domino liberalitatem. Noveritis, nos recepisse litteras et mandata apostolica, quod religiosis personis, domine abbatisse de Olobok et dominabus ibidem Ordinis Cisterciensis, contra invasores violentos et manifestos bonorum ipsius monasterii, conservacionis officio et oportuni favoris auxilio assistere debeamus, quodque decimas, universas possessiones, redditus et omnia bona eiusdem monasterii contestata vel deperdita, ad ius et proprietatem ipsius monasterii curaremus legittime revocari. Et quia nos, sepius elongatos, predicta domina abbatissa cum suis sororibus commode non possunt requirere, vobis, qui eisdem viciniores esse cognoscimini, de cuius quoque zelo et circumspeccione fiduciam gerimus pleniorem, vices nostras quoad predicta omnia subdelegamus et committimus per presentes, vobis in virtute sancte obediencie precipiendo mandantes, quatenus eidem domine abbatisse et monasterio sepedictis, auctoritate apostolica et nostro commisso, officiales nostri, iuxta formam in litteris contentam apostolicis, quas vobis mittimus cum presentibus, oportuno defensionis auxilio efficaciter assistatis: ita quod predicta domina abbatissa cum suis sororibus de defectu iusticie querulari et ad nos recurrere non debeant, vestramque ex hoc obedienciam valeamus non immerito commendare. Nos autem litteras vestras, quas rite duxeritis promulgandas, ratas et firmas habentes, faciemus inviolabiliter observari. Datum apud Opatoviam anno Domini M.CC.XCII, X Kalendas Marcii.
Olobok, Ołobok. Opatovia, Opatówek.


Dokument Nr 682
Premisl secundus dux Polonie 1292 Mai. 6, in Poznania; vendit villas Zarmino et Nochowo scultetis Zachariae et Wilhelmo fratribus, iure Theutonico locandas.
Poznań. Königl Staats Arch. Inscription. Costens. a. 1563, fol. 177.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod reformacioni et melioracioni terre nostre nec non villarum nostrarum saluberiter intendentes, ipsas in meliorem transferre duximus condicionem, vendentes villas nostras, Zarmino et Nochowo vulgariter nuncupatas, sculteto nostro nomine Zacharie et fratri ipsius Wilhelmo et heredibus ipsorum, iure Theutonico locandas secundum ius et consuetudinem Novi fori. Reducentes villas prefatas, adiungentes terciam villam nomine Drzonek sub eodem iure locandam et possidendam, in unum districtum et limitacionem, quod Polonice obiazd nuncupatur, ita quod omnes tres ville suprascripte secundum reduccionem una penitus censeatur. Permittentes scultetos nostros prelibatos in dicta villa habere tabernam liberam, pistorum macellum et carnificum liberum, sutorem et fabrum liberos. Preterea permittimus scultetis nostris et eorum heredibus, quantum ad ipsorum pertinet mensam, in nostra piscina, quam pro nobis reservavimus, cum parvo rheti quod in vulgari prziwloka nuncupatur, et hamo ipsis licitum sit piscari. Quitquid vero de paludibus in dicta hereditate existit quod excoli non valeat per agriculturam, si quas ibidem invenerint utilitates, ipsis libere perfruantur; similiter et in montibus eisdem utantur, quorum est dificilis agricultura et inutilis. Donantes de agris cultis quatuor, de incultis vero sex annorum, a festo beati Martini numerandorum proxime venturi, libertatem; qua elapsa, de quolibet parvo manso, excepto sexto manso qui ad scultetos pertinet racione eorum locacionis et tercius denarius iudicii, pro censu et decima incole dicte ville annis singulis in festo beati Martini quatuor mensuras tritici, quatuor siliginis et totidem avene et fertonem argenti solvere tenebuntur. Et ut omnia suprascripta robur perpetue obtineant firmitatis, presentes conscribi fecimus, sigilli nostri munimine roborantes presentibus hiis testibus: comitibus Petrkone castellano, Boguslao subcamerario Poznaniensi, domino Thilone preposito nostro de Santhok, Crisano procuratore Poznaniensi et Iascone notario curie nostre, qui huic pagine propria manu subscripsit. Datum in Poznania in die beati Iohannis ante portam Latinam, anno gracie Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo.
Zarmino, osada znikła. Nochowo, Drzonek, dziś tak samo. Santhok, Santok.


Dokument Nr 683
Premisl secundus dux Polonie 1292 Mai. 26-31, in Poznan; sculteto de Jerzyce interdicit, ne quemquam de civibus Poznaniensibus, in Poznan residentibus, solummodo ad agros colendos in villam suam recipiat.
Poznań. Archiw. miejskie. Lib. privil. fol. 5. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 75.

Nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, recognoscimus tenore presencium publice profitentes, statuisse et specialiter Petro sculteto de Ysych et ipsius progenitoribus prohibuisse, nullum de civibus nostris Poznaniensibus ad villam recipere quoad agros solummodo colendos, in civitate vero residenciam facientes corporalem. Sed si quis ibidem agros emerit, volumus quod ibi presencialiter semper sit et resideat sua cum familia universa. Sin autem noluerit vel nequiverit, volumus statutum nostrum suum perpetuum robur obtinere: quod per scultetum nostrum non recipiatur ad agros solummodo colendos, nisi resideat ibidem sicut dictum est. In cuius rei testimonium, presentes scribere iussimus, sigilli nostri munimine roborantes. Datum in Poznan infra festum Pentecostes, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo.
Ysych, Jerzyce.


Dokument Nr 684
Premisl dux Polonie 1292 Mai. 26-31, in Poznania; absolvit Petrum scultetum de Jerzyce ab impetitione Rinoldi sculteti civitatis Poznań, et villam eius quibusdam munit privilegiis.
Transsumpt potwierdzony przez: Wladislaus rex Polonie etc. 1444 Apr. 18, Bude, umieszczony w pergaminie oryginaln., wydan. przez: Iurati iuris Maydeburgensis 1523 Iul. 14, Cracovie, przy którym pieczęć tegoż urzędu jest zawieszona.
Poznań. Archiw. miejskie, Diploma Nr. 7.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl Dei gracia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra nostrorumque baronum presencia constitutus Petrus scultetus noster de Ysicze, cum sculteto civitatis nostre Poznaniensis, nomine Rinoldo, iudicio contenderunt super eo, quod idem scultetus Poznaniensis dicebat, scultetum de Ysicze non debere iudicium magnum habere in villa nostra Ysicze ter in anno, et debere respondere coram ipso et comparere; que omnia Petrus scultetus de Ysicze negabat et diffitebatur sufficienter. Igitur auditis utriusque partis et allegacionibus intellectis, ex vero iudicio sentenciam contulimus diffinitivam, prefatum Petrum et successores ipsius ab impeticione sculteti Poznaniensis Rinoldi et ipsius successoribus (sic) absolventes, et sibi perpetuum silencium imponentes; ita quod idem Petrus et successores eius, nonnisi coram nobis, nostro sigillo vel annulo nostro provocati, de se conquerulantibus tenebuntur respondere, vel coram nostro advocato, qui nostros duos denarios de quolibet iudicio tollet. Preterea ad maiorem rei memoriam notificamus, quod eadem villa nostra Ysicze singulis annis in festo beati Martini octo marcas argenti nobis pro censu solvere tenetur et plebano divi Adalberti septem marcas, ecclesie beati Nicolai unam marcam, sculteto Poznaniensi duas marcas. Vicarius vero in vigilia Nativitatis Domini de sancto Adalberto, villanos visitare tenetur de Ysicze, ubi percipere debet, quod ab inicio ibidem vicarii percipere consueverunt. Insuper scultetus dicte ville in eadem villa quatuor mansos liberos et liberum molendinum cum suis successoribus et heredibus habebit. Omnes vero causas, parvas et magnas, nostro cum advocato qui nostrum perceperit denarium, idem scultetus et sui successores iudicare debent. In piscina vero, que inferius Nyestachovvo iacet, prenominatus scultetus noster et ipsius successores liberum habent arbitrium piscandi. Quitquit vero ultra quadraginta mansos existit in dicta villa de agricultura, sculteto nostro et suis successoribus contulimus iure hereditario in perpetuum possidendum. Et ut omnia supradicta robur perpetue obtineant firmitatis, presentes scribere statuimus, sigilli munimine roborantes. Datum in Poznania infra festum Pentchecosten, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, per manus Iaschonis notarii curie nostre, presentibus hiis testibus: comitibus Petrcone castellano Poznaniensi, Boguslao subcamerario Poznaniensi, et Sandivogio castellano de Bnyn, et Ffallone castellano de Czarnkov.
Ysicze, Jerzyce. Nyestachovvo, osada znikła, przyległa wsi Sołacz. Bnyn, Bnin. Czarnkov, Czarnków.


Dokument Nr 685
Premisl secundus dux Polonie 1292 Sept. 29, in Kalis; ratam habet commutationem hereditatis Woislai filii Goslai, dictae Niałek, cum hereditatibus Wislai filii Gerlachonis, dictis Wrąbczyn et Bieganin, ante quinque annos factam.
Pergam. orygin. Na niciach jedwabn. czerwon. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXVI).
Warszawa. Biblioteka prywatna, Diplomata. - Poznań, Königl. Staats Arch. Ląd, Lib. privil. B, Nr. 22.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentis etatis hominibus quam future, quod in nostra nostrorumque baronum presencia constituti comes Wisslaus filius quondam Gerlochonis parte ex una, et Woysslaus filius Goslay parte ex altera, inter se talem super hereditatibus propriis celebravere commutacionem: quod prefatus Wisslaus, suscipiens hereditatem Woysslay supra nominati nominatam vulgariter Nalcho, duas hereditates proprias, Wroncino quam cum Pribislao filio Luthognevi commutaverat, et Beganino donavit et resignavit racione commutacionis, perpetuo iure hereditario possidendas. Nos vero considerantes huiusmodi commutaciones rite et racionabiliter celebratas, ipsas approbantes et ratificantes decrevimus, omni obstaculo postposito, perpetuo valituras. De plenitudine vero nostre potestatis predictas villas Wroncino et Beganino absolvimus et exemimus ab omni exactione Polonica, et facimus liberas quemadmodum ab antiquo fuerunt, videlicet a naraz, a povoz, a prevod, a stroza, a podvorove, a bove, a vacca, ab opole, a castri citacione. Et si inter incolas dictarum villarum homicidium fuerit perpetratum, predictus Woyslaus et sua posteritas penam percipient capitalem. Si vero homicidium fuerit inter incolam ipsius et extraneum, penam nichilominus homicidii percipiet post incolam per se (sic). Qui incole dictarum villarum non nisi coram nobis citabuntur, littera, nostro sigillo aut anulo, et ibidem de se conquerentibus tenebuntur respondere. In cuius rei testimonium, presentes Iasconem notarium nostrum conscribi iussimus, sigilli nostri munimine roborantes presentibus his testibus: comitibus Petrcone castellano Poznaniensi, Sblutone (sic) castellano de Nakel, Vito pincerna Gneznensi. Datum in Kalis in die beati Michaelis, cum ad expedicionem processimus in Syracz ad regem Bohemie, et tunc eadem permutacio est innovata et confirmata, que fuit acta et celebrata ante spacium quinque annorum. Anno gracie Domini M.CC. nonagesimo secundo.
Nalcho, Niałek. Wroncino, Wronczyn. Beganino, Bieganin. Nakel, Nakło. Syracz, Sieradz.


Dokument Nr 686
Premisl secundus dux Polonie 1292 s. d., in Kalis; absolvit universos homines, terram suam ratione mansionis per Ołobok intrantes, et mercatores de Kalisz eandem viam transeuntes, a solutione thelonei.
Pergam. orygin. Pasmo nici jedwabn., żółt.; pieczęci nie masz.
Warszawa. Biblioteka prywatna, Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae I. Nr. 81.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentis etatis hominibus quam future, quod pia consideracione intendentes profectui et melioracioni terre nostre et civitatis Kalisiensis, ut in facultatibus propriis ampliata, consueta nobis servicia facilius valeat inpertiri, universos homines terram nostram racione mansionis intrantes per Oloboch, et cives nostros Kalisienses cum mercibus ipsorum per viam eandem transeuntes, a theloney absolvimus solucione; donantes eisdem civibus nostris, ex plenitudine gracie nostre, censum de cameris duabus, sitis in eadem civitate Kalisiensi pro pannis tondendis, in subsidium civitati perpetuo possidendum. In cuius rei testimonium, presentes conscribere iussimus, sigilli nostri munimine roborantes presentibus his testibus: comitibus Alberto castellano de Cbansin, Sendyvoio subcamerario Kalisiensi, domino Thilone preposito de Santok. Ego Iasco notarius domini mei ducis supra nominati his eciam interfui, et de mandato ipsius propria manu subscripsi. Actum et datum in Kalis, anno gracie Domini M.CC. nonagesimo secundo.
Oloboch, Ołobok. Cbansin, Zbąszyń. Santok, Santok.


Dokument Nr 687
Premisl secundus dux Polonie 1292 Oct. 21, in Tremesna; confirmat privilegium quod dederat monasterio de Trzemeszno pater suus: Premisl dux Polonie 1251 Apr. 25, in Poznan; et monasterium praefatum a solutione collectae, quae poradlne appellatur, absolvit.
Pergam. orygin. Brzegi obcięte, dwie dziurki od przywieszenia jednéj pieczęci.
Trzemeszno. Priv. Conv. Can. Reg. Lateran.

In nomine Domini amen. Universis presentes litteras inspecturis, Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, salutem et perpetuam noticiam subscriptorum. Etsi, de nostre benignitatis clemencia, iusta subditorum nostrorum favorabiliter exaudire precamina nostram digne deceat maiestatem, illorum tamen peticionibus condescendere dignius et decencius reputavimus, quos vite laudabilis et religionis insignit honestas, et per quos laudum nobis aput homines accrescunt preconia et aput Dominum premia promeremus. Per hoc igitur privilegium noscat tam presens etas quam futura successura posteritas futurorum, quod vir providus et henestus, frater Stephanus prepositus domus de Tremesna, nobis quoddam privilegium prefati monasterii, a felicis memorie duce Premislone, quondam patre nostro, super confirmacionem aliorum privilegiorum, a nostris progenitoribus eidem monasterio concessorum, ostendit et suppliciter exoravit, ut nos idem privilegium ratificare et confirmare de nostre benignitatis gracia dignaremur. Erat autem privilegium ipsum non abolitum, non abrasum, non concellatum nec in aliqua parte sui viciatum, sed in prima sui figura consistens; et tenor sive continencia eius talis est: (Sequitur diploma Nr. 292.)
Nos igitur tam iustis peticionibus dicti prepositi benignius annuentes atque cupientes voluntatem progenitorum nostrorum firmam et inviolabilem permanere, dictum privilegium Iasconem notarium nostrum fecimus innovare, et graciam in ipso contentam, secundum quod dicto monasterio dictus pater noster fecerat, ratam et firmam habemus et vigere volumus vigore perpetue firmitatis. De plenitudine vero nostre benignitatis, vestigiis predecessorum nostrorum pie inherentes universas villas dicte domus Tremessensis absolvimus perpetuo a solucione collecte, que poradlne appellatur. In huius rei testimonium, presentes conscribi iussimus et sigilli nostri munimine roborari presentibus his testibus: comite Boguslao subcamerario Poznaniensi, et domino Philippo archidyacono ecclesie Gneznensis, ac comite Falone castellano de Carncov. Datum in Tremesna in die Undecim milia Virginum, anno gracie Domini M.CC. nonagesimo secundo.
Tremesna, Trzemeszno. Carncov, Czarnków.


Dokument Nr 688
Eufrosina ducissa Kuiavie etc. 1292 Oct. 27, in Lanchicia; dat ecclesiae Gneznensi villam Ujma mała.
Dwa pergam. orygin. równobrzmiące. U Nru. 54 przywieszona na sznurku nici jedwab., czerwon. okrągła pieczęć, przedstawia Najśw. Pannę z Dzieciątkiem, zwróconą w lewo, ponad niemi miesiąc z gwiazdą. Przed niemi postać niewieścia klęczy z złożonemi rękami. Napis: S. Eufrosine ducisse Cuiavie. Nr. 55 zachował tylko sznurek.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 54 et 55.

In nomine Domini amen. Ne caduce disposiciones fragilitatis humane cum defluxu temporis a memoria dilabantur, sapientum decrevit maturitas, ipsas scripturarum et testium fide dignorum presidio perhennare. Hinc est quod nos Eufrosina Dei gracia ducissa Kuiavie, Lanchicie et Syradie, relicta illustris principis ducis Kazimiri dictarum terrarum quondam domini et heredis, ex hoc exilio ad patriam aspirantes, zeli et devocionis fervore succensa quos (sic) ad ecclesias Gneznensem videlicet et Lanchiciensem fiducialiter optinemus salutis nostre optentu, et bonorum omnium que in eisdem ecclesiis per suos ministros divine maiestatis clemencia operari dignabitur particeps effici toto desiderantes affectu, sana mente sanoque consilio villam nostram que Ugma minor dicitur, sitam in ducatu Kuiavie, nulli alteri obnoxiam, quam magnificus princeps dux Pomoranie dominus Mstiugius nobis contulit hereditarie, iure perpetuo a predicta Gneznensi ecclesia per commutacionem optentam pro quadam villa sita in Pomorania, Gardna nomine, quod quidem nomen a lacu eiusdem nominis super quem est posita optinuit in hunc diem, cum pleno iure et dominio damus, conferimus et largimur liberaliter dicte Gneznensi ecclesie, plene, pure et simpliciter pro nostre salutis augmento, cum omnibus fructibus, utilitatibus ad ipsam villam spectantibus, iure hereditario perpetuo possidendam. Ut autem hec nostra donacio, rata, firma et stabilis perseveret, nec a quoquam valeat in posterum violari, presentes litteras confici fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum in Lanchicia sub anno Domini M.CC.LXXXXII, VI Kalendas Novembris, presentibus nobilibus viris et discretis: Alexio castellano, Secech iudice Lanchiciensibus, Iacobo preposito Wisliciensi, Nicolao cantore Lanchiciensi, et Niculone canonico Uneieviensi aliisque pluribus fidedignis.
Ugma minor, Ujma mała. Gardna, dziś z niemiecka Garde. Lacus eiusdem nominis, Gardesche See na pobrzeżu Baltyku. Uneieviensis, de Uniejów.


Dokument Nr 689
Przemisl secundus dux Maior. Polonie 1292 Oct. 28, in Poznan; dat villam Skorzewo et partem villae Młodasko Capitulo Poznaniensi, receptamque pro eisdem villam Krosno, se comiti Nicolao palatino Kalisiensi contulisse protestatur.
Pergam. orygin. Nici czerwonego jedwabiu przez trzy wcięcia poprzeczne przewleczone, pieczęci nie masz.
Poznań. Königl. Staats Arch. Posen, Dom. Capit. 1.

In nomine Domini amen. Ne noverca memorie oblivio suis votis locum habeat, providit racio temporibus gestis quibuslibet solempniter celebratis in testimonium sequacibus, per certa subvenire remedia scripturarum. Hinc est quod nos Przemisl secundus, Dei gracia dux Maioris Polonie, volentes ut ea, que temporibus nostris et per nos aguntur, perpetue robur optineant firmitatis, notum esse volumus tam presentibus quam futuris presentis littere seriem inspecturis, cum venerabili patre nostro domino Iohanne miseracione divina episcopo et fratribus suis Capitulo Poznaniensi, talem villarum fecisse commutacionem. Dedimus siquidem eidem domino episcopo et fratribus suis Capitulo Poznaniensi villam nostram, nulli alteri quam ducatui nostro pertinentem, Scosevo vulgariter dictam, et partem alterius ville que Mloda dicitur, sicut nunc sunt limitibus consignate, cum omni iure et utilitate, lacubus et libertate quam omnes ville Poznaniensis ecclesie antiquitus possesse habuerunt et habent, videlicet a citacione castri, iudicis, seu cuiuslibet officialis nostri, ab opole, a stacionibus, collectis et aliis iuribus ducalibus, ab angariis et perangariis et servitutibus universis, quibuscunque nominibus vocitentur. Recipientes ab ipso domino episcopo et eius Capitulo racione huiusmodi permutacionis villam ecclesie ipsorum Crosna dictam, sitam super fluvium Mosinam, similiter cum omni iure et utilitate, qua recepta, ipsam comiti Nicolao palatino Kalissiensi sub protestacione domini episcopi et Capituli eius Poznaniensis tradidimus et donavimus, iure hereditario in perpetuum possidendam. Ut autem hec permutacio et donacio inviolabilis perpetuo perseveret, presentes conscribi iussimus, sigilli nostri munimine roborantes presentibus his testibus: comitibus Petrcone castellano, Gnevomiro iudice Poznaniensibus, comite Bervoldo castellano Kalisiensi, comite Beniamin castellano et iudice Gneznensi, comite Bozatha castellano de Lenda. Datum in Poznan in die sanctorum apostolorum Symonis et Iude, anno Domini M.CC. nonagesimo secundo, per manus Iasconis notarii curie nostre.
Scosevo, Skorzewo. Mloda, może Młodasko. Crosna, Krośno. Fluv. Mosina, odpływ rz. Obra do rz. Warta, nad którym leży m. Mosina. Lenda, Ląd.


Dokument Nr 690
Sixtus et Wirbentha heredes de Clesczew 1292 Nov. 11, in Koberzno; vendunt scultetiam in hereditate Kleszczew, quam iure Theutonico locare decernunt, Martino et Venceslao fratribus.
Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. civium a. 1561, fol. 650.

In nomine Domini amen. Ne res gestas aboleat processus temporum, confirmat illas solemnis titulus litterarum. Agnoscant igitur universi tam presentes quam futuri presentem paginam inspecturi, quod nos Sixtus et Wirbentha, heredes de Clesczew, duobus fratribus, Martino videlicet et Venceslao nostris fidelibus servitoribus, sculteciam in dicta hereditate nostra Klesczew vendidimus pro triginta marcis argenti usualis. In qua hereditate mensurati sunt quadraginta mansi et tercius dimidius mansus, quos mansos ipsi locare et populare debent iure Theuthonico, scilicet Novi fori, ex quibus mansis, racione locacionis, pro ipsis et eorum posteris sextum et septimum, mansum, liberum a censu et decima et ab omni solucione, pacifice et quiete in perpetuum retinebunt. Insuper cupientes ipsos prosequi maiori nostra benevolencia et favore, perspectis serviciis ipsorum que nobis semper fideliter ostenderunt, addimus eis et eorum successoribus unum mansum, quem ita libere habituri sicut et ceteros mansos perpetuo possidebunt. Nos vero ad utilitatem curie nostre de mansis sepedictis excipimus tres mansos, quos permittimus nostros colere aratores. Colonis autem, quos locaverint super reliquos mansos, septem annis plenam dedimus libertatem; qua expirante, memorati coloni nobis et nostris posteris, semper in festo beati Martini confessoris atque pontificis et duobus diebus sequentibus, de quolibet manso pro censu et decimali solucione fertonem argenti usualis et unam maldratam triplicis frumenti, videlicet quatuor mensuras tritici, quatuor siliginis et quatuor avene, singulis annis solvere tenebuntur. Currum eciam unum sine expensis ad expedicionem cum duobus equis, dum per nos et nostros posteros requisiti fuerint, nobis ac nostris posteris mittere teneantur. Pro glandinibus et aliis pascuis, in gayo nostro et circumquaque gayum iacentibus et provenientibus, superius memorati coloni omnibus annis nobis et nostris liberis de quolibet manso ad solvendam mensuram avene esse debeant obligati. Contulimus preterea dictis scultetis et eorum successoribus, racione scultecie, tercium denarium de proventibus iudiciorum et iuramentorum, dantes eis omnimodam facultatem, omnes causas, parvas et magnas, que in dicta villa seu hereditate emerserint, sicut sunt furta, homicidia, et alia queque plurima, iudicandi. Interserimus autem, quod ter in anno debeat esse magnum iudicium, ad quod iudicium personaliter veniemus, aut nuncium nostrum mittemus, quem tunc temporis eligemus ad mittendum. Cui nuncio nostro, aut nobis, villani sepius memorati duobus diebus quibus fuerit iudicium dabunt expensas, sculteti vero uno die dare expensas aut fertonem argenti usualis tenebuntur; similiter et villani, si voluerint, pro expensis dare poterunt fertonem argenti. Damus eciam dictis scultetis nostris et eorum heredibus pistoream liberam et tabernam, macellum carnificum liberum et sutoriam liberam in villa superius memorata. Et habeant liberum arbitrium edificandi et construendi stagnum et molendinum super aquam, dictam Chranstina, cum utilitate piscium, si qui fuerint in eodem stagno. Conferimus eciam eis dimidium pratum, quod iacet prope metas hereditatis venerabilis patris domini episcopi Poznaniensis, dicte Tanborz. Item volumus, ut libere utantur pascuis nostris in gayo et preter gayum, sicut et nos. Addidimus quam ob rem, si tempore procedente dictam scultetiam unum habere contigerit, de nostra bona voluntate et permissione non ficta, omni illo qui mansos prefate scultetie tenebit, qnod in pascuis et in aliis omnibus eadem qua sculteti gaudebit libertate. Damus eciam eis et ipsorum heredibus plenam libertatem dictam sculteciam vendendi, donandi et commutandi, seu quocunque alio modo a se alienandi, quando ipsis videbitur expedire. Item damus eis et eorum successoribus octo hortos liberos, qui zagrodi vulgariter nuncupantur. Ut autem hec nostra vendicio, prefatis scultetis Martino et Venceslao et eorum successoribus per nos rite facta, robur perpetue obtineat firmitatis, presentem paginam eis dari fecimus, sigillorum nostrorum munimine consignatam. Acta sunt hec in villa dicta Koberzno presentibus hiis testibus, videlicet comite Petro Thanycz, comite Sandivogio herede de Raysco, comite Alberto filio quondam comitis Bartholomei, Victore filio quondam comitis Pauli, et Hermano sculteto nostro de Blyzanow. Datum ibidem in Koberzno in die beati Martini confessoris atque pontificis, anno gracie Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo.
Clesczew, Kleszczew. Novum forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Aqua dicta Chranstina, dziś mały strumyczek bez nazwiska. Tanborz, Taniborz. Koberzno, Kobierno. Raysco, Rajsko. Blyzanow, Blizanów.


Dokument Nr 691
Secundus Premisl dux Polonie 1292 Dec. 21, in Conino; protestatur, tironem quendam dictum Clamping vendidisse duos mansos liberos in villa Tykadłów, quorum incolis multa privilegia largitur, cuidam Francisco.
Kalisz. Archiwum Rządowe. Inscription. Castrens. Kalissiens. a. 1546, Lib. 9, fol. 235. (Z transsumptu oryginalnego, potwierdzonego przez: Sigismundus rex Polonie etc. 1544 Dec. 9, Cracovie, i pieczęcią tegoż króla opatrzonego).

In nomine Domini amen. Multis incommodis pradenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum munimine roboramus. Igitur nos secundus Premisl Dei gratia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostram nostrorumque baronum presentiam veniens tiro, dictus Clamping, suos duos mansos liberos, quos a nobis habuit in villa nostra wlgariter dicta Thikadlowo, vendidit pro octo marcis usualis monete et resignavit Francisco atque suis legitimis successoribus, iure hereditario perpetuo possidendos, dans ei omnem potestatem vendendi, commutandi atque donandi prout sibi melius videbitur expedire, itaque videlicet, quod durante tempore nullus predictum Franciscum vel suos successores ullo iudicio seu calumnia in prefatis mansis valeat perturbare. Nos vero, cupientes dictum Franciscum pro suis fidelibus serviciis remunerare, liberamus supradictos mansos et incolas habitantes in eis a iudicio Theutonicali, astancia et castri citatione, ita quod nec aliquis iudex cum eis quitpiam habeat in iudicacione, et nisi annulo nostro citati, ad presenciam nostram respondere tenebuntur. Liberamus etiam seu absolvimus sepedictos mansos, seu incolas eorum, ab omnibus solucionibus Polonicalibus seu Theuthonicis, exactionibus et collectis, angariis ac perangariis, nominibus quibuscunque censeantur, et ab omnibus solucionibus sint immunes, que ad nostri ducatus usum provenire dinoscuntur. Ut autem hec nostre gracie protestacio atque donatio graciosa, similiterque ipsorum ordinacio, firma atque stabilis perpetuo permaneat, presentem paginam scribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari cum testibus subnotatis: comite Bozatha castellano Lendensi, comite Ubislao pincerna Calisiensi, domino Gabriele cantore Gneznensi, comite Bronisio venatore Lendensi, comite Ozia thezaurario Lendensi. Acta sunt hec in die beati Thome apostoli, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo. Datum in Conino per manus Petrini notarii curie nostre.
Thikadlowo, Tykadłów. Lendensis, de Ląd. Conino, Konin.


Dokument Nr 692
Premislius secundus dux Maioris Polonie etc. 1293 Ian. 7-12, in Kalis; dat ecclesiae Gneznensi in recompensatione damnorum, quae occasione guerrarum super dominio terrarum Cracoviae et Sandomiriae fuerat passa, quasdam summas pecuniae in suppa ducatus Cracoviensis locatas, seseque defensorem eiusdem ecclesiae declarat.
Pergam, orygin. Na sznurze jedwabn., czerwon. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXVI).
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 56. - Raczyński, Cod. diplom. Maior. Polon. 76.

In nomine Domini amen. Ne res gestas aboleat transcursus temporum, confirmare solet eas solempnis titulus litterarum. Hinc est igitur quod nos Premislius secundus, Dei gracia dux Maioris Polonie et heres Cracovie, tenore presencium notum esse volumus universis presentibus et futuris, quod cum ecclesia Gneznensis metropolitana et mater nostra, occasione guerrarum ortarum super dominio terrarum Cracovie et Sandomirie dampna plurima et iniurias perceperit, nos ipsam filiali prosequentes affectu conservareque volentes indempnem, ymmo antecessorum nostrorum vestigiis insequentes, ipsam tanquam caput aliarum ecclesiarum Polonie magnificare ac honorare ut condecet cupientes, trecentas marcas argenti in suppa ducatus eiusdem, annis singulis, temporibus quibus suppa solvi consuevit aut quibus tenetur, venerabili in Christo patri domino Iacobo sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo et ecclesie Gneznensi promittimus, et exnunc, quantum in nobis est et quantum nobis de iure competit vel competerit in futurum, ob honorem Dei et beate Marie virginis beatique Adalberti, iure hereditario damus et conferrimus perpetuo possidendas, ad hoc sibi supparios qui pro tempore fuerint obligantes. Promittimus nichilominus eidem venerabili patri ducentas marcas argenti puri de eadem suppa, preter numerum dictarum trecentarum marcarum, primis duobus annis, centum videlicet in dictorum annorum quolibet assignare. Promittimus insuper eidem venerabili patri, iura Gneznensis ecclesie que eidem de iure communi conpetunt vel ex privilegiis quibuscunque, et consuetudines laudabiles antiquitus observatas manutenere et illibata indisscussaque firmiter observare, et bona ecclesie Gneznensis a violenciis et iniuriis pro viribus defensare. Actum anno Domini M.CC.XC. tercio, infra octavam Ephifanie in Kalis, presentibus Nicolao palatino, Andrea cancellario, Bervoldo castellano, Rokene venatore Kalisiensibus, et domino Philippo Gneznensi achidiacono, et Iohanne notario nostro.


Dokument Nr 693
Premisl secundus dux Polonie 1293 Febr. 10, in Posnania; ratam habet donationem villae Tarnowo, a Philippo archidiacono Gneznensi, Sandivogio subcamerario Kalisiensi, Nicolao palatino de Tczew et Michaele subpincerna Kalisiensi, filiis quondam Iankonis, ecclesiae Poznaniensi factam.
Pergam. orygin. Sznurek jedwabny, zielony; pieczęci nie masz.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 1.

In nomine Domini amen. Cum labilis sit etas mortalium, et de gestis ipsorum quamvis racionabilibus sueverit calupnia suboriri, necesse est, ut ea que inter mortales aguntur, litterali memorie comendentur, que veritatis est indicium ac certitudinis argumentum. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, cupientes digna negocia, nostro precipue testimonio delata, debita gaudere firmitate, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis, quod in nostra nostrorumque baronum presencia constituti, discretus vir dominus Philippus archidyaconus Gneznensis, Sandivoius subcamerarius Kalissiensis, Nycolaus palatinus de Trcsev et Michael subpincerna Kalissiensis milites nostri, filii quondam Ianconis, villas hereditario sibi iure debitas, videlicet Tarnovo utrumque, unum patris ipsorum comitis Ianconis et aliud quondam comitis Arcanboldi patrui ipsorum, diligenti deliberatione prehabita, ecclesie Poznaniensi, presente venerabili patre nostro domino Iohanne episcopo eiusdem ecclesie, in ipsius persona ob salutem suam et animarum parentum suorum unanimiter et sincero animo contulerunt cum omni iure et utilitate, que inibi sunt in presenti et haberi poterint in futurum, et hec a nobis ratificari et confirmari humiliter postularunt. Nos vero ipsorum iustis desideriis annuentes et huiusmodi elemosine ac meriti participes fieri cupientes, hanc donacionem gratam et ratam habentes nostro privilegio confirmamus, et libertatem incolis earumdem villarum liberaliter condonamus, volentes, ut eodem iure, consuetudine et honore dicte ville perpetuo perfruantur, quo iure, consuetudine et honore singule ville ecclesie Poznaniensis fruuntur ab antiquo pacifice et quiete. Ne vero super his in posterum posset dubitari, presentes conscribi iussimus et sigilli nostri munimine roborari. Acta sunt hec in Posnania quarto Idus Februarii, anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo tercio. Testes autem sunt hy qui geste rei sua presencia interfuerunt: comes Thomislaus palatinus Poznaniensis, comes Petrco castellanus Poznaniensis, comes Zementha de Velaves, dominus Thilo prepositus de Santok. Ego Iasco notarius domini mei ducis prenominati his eciam interfui, et de mandato ipsius presens privilegium propria manu conscripsi.
Trcsev, Tczew. Tarnowo, Wielawieś, Santok, dziś tak samo.


Dokument Nr 694
Premisl secundus dux Polonie 1293 Apr. 19, in ecclesia Poznaniensi; villam Kobylniki et oppidum Środka ecclesiae Poznaniensi ea conditione confert, ut ante suum et coniugis suae sepulcra horis canonicis luminaria alantur.
Pergam. orygin., częściowo przetlały. Sznurek jedwabny, czerwony przez 3 dziurki przewleczony; pieczęci nie masz.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 3.

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, si non litterarum memorie fuerint commendata. Igitur nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, volentes ut ea que nostris temporibus et per nos aguntur, robur perpetue optineant firmitatis, ad noticiam presencium et futurorum volumus pervenire, quod ob amorem ecclesie Poznaniensis quem ad ipsam semper habuimus et habemus, et propter nostram salutem ac nostrorum parentum remedium animarum, villam nostro ducatui pertinentem que Cobilnichy vulgariter nuncupatur, sitam prope Tarnovo, de consilio et voluntate baronum nostrorum damus, tradimus et conferimus ipsi ecclesie Poznaniensi in persona venerabilis patris nostri domini Iohannis, episcopi eiusdem ecclesie, cum omni iure, utilitate ac libertate ea, quam omnes ville antique ecclesie predicte habent et a nostris parentibus habuerunt, addicientes ad hec locum aput ecclesiam sancte Margarethe, qui Srodca dicitur in vulgari, in quo idem dominus episcopus et sui successores liberam habeant facultatem locandi Theutonicos sive Polonos. Et hii qui ibi locati fuerint, habeant tabernas et opperarios calciamentorum quodcunque ipsis videbitur expedire, unum macellum carnificum et unum pistrinum; et si fuerint pannifices, pannos integros in nostra vendant civitate. Manentes vero ibidem, omni a nobis et nostris successoribus gaudeant libertate. Predictus vero dominus episcopus, nostra devocione quam ad ecclesiam Poznaniensem habemus inspecta, promisit et se ac suos successores cum consensu sui Capituli obligavit, semper in horis canonicis omnibus ad nostrum et coniugis nostre defuncte sepulcra habere candelam ardentem et in nocte lumen de sepo vel oleo, que nunquam defficient nec cessabunt. Et ut ista firma perpetuo perseverent, presentem litteram conscribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari. Acta sunt hec in ecclesia Poznaniensi XIII Kalendas May, anno gracie Domini M.CC nonagesimo tercio, presentibus his baronibus nostris: comitibus Nycolao palatino Kalisiensi, Petrcone castellano Poznaniensi, Thomislao castellano et iudice Gnesnensi, Dyrsicraio iudice Kalisiensi, Boguslao castellano de Usche et subcamerario Poznaniensi, Pacoslao filio Scedricy. Ego Iasco notarius domini mei ducis prenominati hiis eciam interfui, et de mandato ipsius presens privilegium conscripsi et propria manu sigillavi.
Cobilnichy, Kobylniki. Tarnowo, Środka, dziś tak samo. Usche, Ujście.


Dokument Nr 695
Secundus Premizl dux Polonie Maioris 1293 Apr. 23, in Gnezdna; concedit monasterio Ląd, ut hereditatem Jaroszyn, plurimis a se immunitatibus dotatam, iure Theutonico locare valeat.
Pergam. orygin. Sznurek jedwabny, czerwony przez 3 wcięcia poprzeczne przewleczony; pieczęci nie masz.
Warszawa. Zbiory Rusieckich. Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae, I, Nr. 83.

In nomine Domini amen. Omnis actio temporalis memoria indigens ne pravorum hominum suggestionibus depravetur, utile visum est, ut scripture testimonio roboretur, et iusticia debitum sorciatur effectum. Noverint igitur universi presentem paginam visuri, quod nos secundus Premizl, Dei gracia dux Polonie Maioris, cupientes que ad cultum divini nominis spectant nostris temporibus pocius augeri quam diminui, et ea prout possumus liberius confovere, quapropter nos progenitorum nostrorum devocionem quam semper habuerunt erga domum Lendensem pio prosequentes affectu, contulimus reverendo patri domino Gerardo abbati domus eiusdem et suis fratribus interpellantibus, auctoritatem locandi in hereditate que Iarossino dicitur villam cum Teutonicis et liberis Polonis, pleno iure Teutonicorum. Verum, quia donum Deo collatum legibus principum subiacere non debet, volumus predictam villam liberam et exemptam esse a povoz, a prevod, a strosa, a dan, a naraz, a podvorove, a targove, a mostne, a castrorum edificio sive poncium quorumlibet, a recepcione subvenatoris seu custodis, vel conductu castorariorum, a vicinia quod opole wlgariter nuncupatur, a custodia vel solucione erodiorum quod socol nuncupatur, et ab omni exactione seu colleccione quod povolove dicitur, a vecturis et expedicionibus, vel omnibus iuribus in Polonia constitutis, quibuscumque censeantur nominibus; hoc solo excepto: cum aliquis contra dominum (sic) nostrum insultum fecerit, quod coloni sepedicte ville una nobiscum tenebuntur defensare. Iudiciorum nichilominus omnium, ut est de contentione, percussione, membrorum mutilacione, sive eciam capitis perplectione, ut maiorem circa Dominum in tremendo iudicio fiduciam habeamus, predictis fratribus per suum iudicem exsequenda (sic) liberam auctoritatem concedimus; nulli ergo castellanorum aut iudicum sive citandi sive iudicandi in ipsa villa ius aliquod reservantes. In huius rei testimonium, presentem paginam nostri sigilli munimine roboramus presentibus hys: comite Bozeta castellano Lendensi, comite Iohanne castellano Sremense, comite Bogmilo venatore Gnezdnensi, comite Lasch subdapifero domine ducisse, et aliis quam pluribus fide dignis. Datum in Gnezdna Adalberti martyris, anno Domini MCC nonagesimo tercio, per Iaschonem notarium nostrum.
Lendensis, de Ląd. Sremensis, de Śrem. Iarossino, Jaroszyn. Kotunia, dziś tak samo. Kluchniki, nie odgadnione. Goslavice, Gosławice. Zabardovo, Zabartów. Riszow, Ryszewo.


Dokument Nr 697
Iacobus Gneznens. archiepiscopus 1293 Apr. 26, in Gnezna; commutat villam suae ecclesiae dictam Pikarty, cum villa Nicolai filii Abrahae, vocata Złotkowy.
Pergam. orygin. W doln. założon. brzegu dwa grube pasma jedwabiu czerwon. i żółt. Z pierwszego pieczęć znikła; na drugiem pieczęć Kapituły Gnieźnieńskiéj; (pieczęć XXIV).
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 57.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que aguntur in tempore cum tempore pariter elabuntur, provida veterum sanxit auctoritas, ut gesta mortalium scripture testimonio ad perhennem memoriam et futurorum noticiam transferantur. Hinc est quod nos Iacobus, Dei gracia Gneznensis archiepiscopus, una cum nostro Capitulo presentibus protestamur, quod cum Nicolao milite domini Premislii ducis Polonie, filio Abrahe, talem commutacionem fecimus villarum infrascriptarum: quod nos recepimus ab eodem Nicolao villam ipsius dictam Lutkovo vulgariter, que alio nomine Slotnici nuncupatur ex eo quod in ea ducis aurifabri resederunt, sitam in castellania Lendensi, cum omnibus utilitatibus et fructibus ipsius, et dedimus sibi villam nostram que Pikardovo nuncupatur, sitam iuxta Dobrczam, cum omnibus pratis et silva eidem adiacente ac aliis fructibus omnibus et utilitatibus ipsius, de beneplacito et consensu nostri Gneznensis Capituli supradicti sibi suisque successoribus iure hereditario in perpetuum possidendam. In cuius commutacionis robur et testimonium, presentes litteras sigillis, nostro et nostri Capituli sepedicti, fecimus communiri. Datum in Gnezna anno Domini M.CC.LXXXX tercio, in crastino sancti Marci ewangeliste, presentibus honorabilibus viris: dominis Wlostiborio preposito, Gozslao decano, Philippo archidiacono, Gabriele cantore, Philippo scolastico, Alexandro custode Gneznensibus, et aliis fidedignis.
Lutkovo sive Slotnici, Złotkowy. Lendensis, de Ląd. Pikardovo, Pikarty. Dobrcza, Dobrzec.


Dokument Nr 698
Secundus Premisl dux Polonie 1293 Mai. 24, in Dlusco; ratam habet permutationem villae ecclesiae Gneznensis dictae Biskupice, pro villa Sixti et Wirbentae, filiorum Wirbente, nomine Lisków.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 4 v.

In nomine Domini amen. Ne res gestas, recordacione dignas, labentis temporis fluxus aboleat et earum memoria in oblivionem defluat, per momenta scribi solent testiumque et scripturarum testimonio perhenniter roborari. Proinde nos secundus Premisl Dei gracia dux Polonie notum esse volumus universis presentibus et futuris, quod inter venerabilem in Christo patrem dominum Iacobum Dei gracia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopum ex parte una, et inter milites nostros Sixtum et Wirbentam filios Wirbente ex altera, talis, hinc inde habitis super eo diversis tractatibus, ex consensu utrorumque unanimi voluntate ordinacio seu permutacio in nostra presencia concorditer intervenit: quod videlicet prefatus dominus archiepiscopus ipsis nostris militibus villam ecclesie sue dictam Biscupicy seu alio nomine Doluplozicy, eis adiacentem, iure perpetuo ac hereditarie cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis coram nobis liberaliter assignavit. In recompensacionem autem ville sue, aliam ab ipsis fratribus villam que dicitur Llysconicy, sitam prope Zichovich, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis, videlicet agris, pratis, silvis et mellificiis, vel alias undecunque provenientibus, permutacionis nomine simul receptavit. Nos autem utilitati communi sicut tenemur prospicere cupientes, ipsam permutacionem iustam et utilem, ratam et gratam habuimus et habemus: hoc addicientes, quod incole memorati venerabilis patris domini archiepiscopi, hac in ipsa villa Liscomica libertate gaudebunt, quam omnes ville antique archiepiscopales ex predecessorum nostrorum privilegio et confirmacione Sedis apostolice diucius optinere dinoscuntur. In ipsa autem villa Doluplosicy iura pro nobis ducalia, similiter in recompensacionem, totaliter reservamus, secundum ius et consuetudinem militalem. In quorum omnium noticiam et evidenciam cerciorem, presentem litteram scribi fecimus, et in signum confirmacionis, nostri sigilli munimine confirmari presentibus hiis qui geste rei sua presencia interfuerunt: domino Philippo archidiacono Gneznensi, comitibus Sandivogio subcamerario Kalisiensi et castellano Rudensi, Ubislao pincerna Kalisiensi. Ego Iasco notarius domini mei ducis pretaxati hiis eciam interfui, et de mandato ipsius presenti pagine propria manu subscripsi. Datum in Dlusco in die sancte Trinitatis, anno gracie Domini M.CC. nonagesimo tercio.
Biscupicy als. Doluplozicy, nie odgadnione, które Biskupice z pomiędzy wielu tego nazwiska w Wielkopolsce. Llysconicy, Lisków. Zichovich, Żychow. Rudensis, de Ruda. Dlusco, Dłusk.


Dokument Nr 699
Naceslaus heres de Dobrossulow 1293 Iun. 24, in Casimir; dat Henrico villam suam Dobrosołowo, iure Theutonico locandam.
Gniezno. Archiv. Consistorii Metropol. A. C. anni 1409. (Kopia z pergam. oryginalnego, u którego na sznurku jedwabn., czerwon. przywieszona podługowata pieczęć przedstawiała godło rodu Nowina; z napisu: S. Nacislai co ...) Lewy brzeg księgi nadgniły.

Noverint universi tam presentes quam futuri ad quorum noticiam presens scriptum fuerit devolutum, quod ego Naceslaus heres de Dobrossulow villam meam Dobrossulow Henrico profiteor dedisse de septimo manso et sexto iure Theutunico locandam, ita videlicet, quod idem Henricus et sui heredes vel successores racione locacionis et iure scoltecie habebunt tercium denarium de qualibet re iudicata, michi vero duos presentabunt. Dedi eciam eidem scolteto et suis posteris unum maccellum carnium, pistrinum, fabricam et domum sutoriam construendi (17 lit. deletae).. veniencia idem scoltetus et sui posteri perpetuo et libere possid .. (17 lit. del.) eidem scolteto in villa et bonis eisdem molendinum edificare (17 lit. del.). Item predicto scolteto admisi in villa mea Dobrossulow ve .. (14. lit. del.) lepores et alias parvas feras, et pisces qualescunque in lacu su .. (14 lit. del.) incolis prenominate ville Dobrossulow a census solucione et ab om .. (14 lit. del.) .. tonibus dedi sedecim annis omnimodam libertatem. Quibus evulsis (14 lit. del.) ville michi et meis successoribus sex mensuras avene qua .. (14 lit. del.) duas tritici et fertonem usualis argenti quolibet anno de quolibet (13 lit. del.) solvere et prestare perpetuo tenebuntur. Preterea currum vacuum cum duobus (13 lit. del.) sine inposicione expensarum ad expedicionem seu colloquium mittere michi (12 lit. del.) meis successoribus dicti incole perpetuo sint astricti. In cuius rei testimonium, presentem litteram mei sigilli appensione mandavi communiri. Actum et datum in Casimir in die beati Iohannis Baptiste, sub anno Domini M.CC. nonagesimo tercio, presentibus hiis comitibus: Iohanne castellano de Srem, Nelas carzone venatore, Andrea, Floriano, Olsamo, Goslao advocato de Conin, et aliis quam pluribus fidedignis.
Dobrossulow, Dobrosołowo. Casimir, Kaźmierz. Srem, Śrem. Conin, Konin.


Dokument Nr 700
Premisl secundus dux Polonie 1293 Iun. 29, in Poznan; protestatur, Nicolaum et Iohannem, filios b. m. Bozathae, ratione hereditatis Lubrza cum monasterio Paradyż concordiam fecisse.
Rogalin, Biblioteka. Paradis, Lib. privil. Nr. 51.

In nomine Domini amen. Cum propter avaricie seminarium excreverint mala multiplicia super terram, et propterea diligant homines antecessorum suorum facta, ordinaciones et contractus legitimos magis intringere quam firmare, necesse est ea que aguntur a mortalibus, ne simul cum ipsis moriantur, scripturarum caucioni tradere et annotatis testibus posterorum noticie commendare. Idcirco nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, presentis pagine exaracione notum esse volumus universis presentibus ac futuris, quod causa que vertebatur inter Nicolaum et Iohannem, filios Bozathe, ex una parte, et inter dominum Sigelbertum abbatem et conventum claustri de Goscichov quod Paradisus dicitur ex parte altera, super hereditate Lubrze nuncupata, eidem claustro contigua, quam prefatus Bozatha eisdem abbati et conventui contulit donacione libera propter Deum, recolens beneficii eorum, videlicet quod ipsi eum redemerunt de captivitate pro quadraginta marcis Theutonicalis ponderis et argenti, prout patris nostri pie memorie ducis Premislonis privilegialis stipulacio protestatur: pro bono pacis, accedente nostro consensu, mediantibus probis viris, in concordiam est perducta. Ita duntaxat, quod predicti abbas et conventus Paradisi memoratam hereditatem Lubrze quam quadraginta annis et supra iusto titulo possederunt, adhuc libere et quiete in perpetuum, sine omni retractacione prefatorum Nicolai et Iohannis filiorum Bozathe filiorumque ac cognatorum ipsorum, possideant pacifice et quiete. Et ad omnis querele et controversie precisionem, Nicolao et Iohanni filiis Bozathe prelibatis, qui coram nobis omni iuri et accioni, que eis videbatur competere de Lubrze, pro se ac suis posteris cognatisque suis filiis Mironis, Henrico et Bozatha, patrui eorum, qui tunc presentes astiterunt et pariter cum ipsis abrenunciaverunt, et donacionem sui patris, abrenunciantes iuri et accioni prout dictum est, ratificantes confirmaverunt: abbas et conventus supradicti dederunt ducentas marcas et decem, Polonicalis ponderis et argenti, ad terminos qui per mediatores eorum sunt statuti, tali pacto, quod si unquam super huiusmodi possessione hereditatis predicte, Nicolaus et Iohannes predicti aut eorum posteri vel cognati abbatem et conventum Paradisi in aliquo perturbaverint, statim contra ipsos dominus episcopus Poznaniensis per sentenciam excommunicacionis procedere teneatur, quoadusque ab eorum molestacione desistant et de dapnis satisfaciant congruenter. Ut autem hec ordinacio, coram nobis ex consensu utriusque partis facta, inconvulsa et inviolabilis maneat in eternum nec per aliquem posterorum debeat irritari, presentem paginam pro testimonio conscribi fecimus et nostro ac domini episcopi Iohannis Poznaniensis sigillis iussimus roborari. Acta sunt hec publice in Poznan anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tercio, in festo beatorum apostolorum Petri et Pauli, Indiccione sexta, mediantibus et attestantibus probis viris: domino Woycecho preposito et domino Iacobo cognomine Scorupca, canonicis Poznaniensibus, nec non militibus nostris: Nicolao palatino Kallisiensi, Woycecho castellano de Cbansim, Wisslao castellano de Mezerech et fratre eius Predpelco, et aliis quam pluribus fidedignis. Ego Iasco notarius domini mei ducis prefati his eciam interfui, et de mandato eius presens privilegium propria manu conscripsi.
Paradisus, Paradyż. Lubrze, Lubrza, dziś z niemiecka Liebenau. Cbansim, Zbąszyń. Mezerech, Międzyrzecz.


Dokument Nr 701
Secundus Premuzl dux Polonie 1293 Iun. 30, in Poznania; confert comiti Tarscin hereditatem Ostrow, multis a se immunitatibus dotatam.
Pergam. orygin. W dolnym, założonym brzegu dwa wcięcia trójkątne od przywieszenia pieczęci. Pergamin i pismo nie podobne do innych dyplomatów tegoż księcia, mianowicie nie wyszło z pod ręki Jaśka ani Mikołaja.
Biblioteka XX. Czartoryskich. Diplomata. - Kalisz, Archiw. Rządowe, transsumpt oryginalny, potwierdzony przez: Sigismundus Augustus rex Polon. etc. 1557 fer. 5ta a festo s. Agnethis, Varschoviae in conventione regni w pergam., u którego na sznurze z nici jedwabn., zielon. i czerwon. przywieszona pieczęć Zygm. Aug. króla, przedstawia na tarczy Orła w koronie, na około którego na 10 tarczach godła Ziem królestwa; na pierwszéj godło Sforzów.

In nomine Domini amen. Quoniam humani generis actiones sepius corrumpuntur et ad nichilum deveniunt nisi litterarum munimine sint fulcite, nos igitur secundus Premuzl Dei gracia dux Polonie notum facimus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod intuentes fidelia servicia comitis Tarscini exhibitoris presentium, qui nobis in omnibus sua servicia fideliter ostendit, sibi suisque successoribus nostram hereditatem que Ostrovo vulgariter nuncupatur, circa rivulum Prosnam iacentem, contulimus cum omnibus utilitatibus secundum quod nos habuimus libere in perpetuum possidendam, taliter quod nullus aliquid habeat ad eandem hereditatem, sed supradictus comes, noster fidelis servitor, omnes ipsius habeat utilitates. Item vero, si aliquis vel aliqui repetere vellet eandem hereditatem, dicens eam suam esse: eum sic ab exnunc prout extunc abiudicamus, et sepedictum comitem Tarscin ad eandem confirmamus hereditatem. Absolventes eandem hereditatem ab omni solucione Polonica que ad nostrum dominium dinoscitur pertinere, videlicet a naraz, a povoz, a prevod, a podvozove (sic), a poradlne, a bove, a vacka (sic), et a citacione castri nisi nostro sigillo evocentur. Habeat eciam parvas et magnas causas iudicandi, duello et ferro. Ut autem nostra donacio tam rite peracta, nec per nos aut per nostros successores seu alicuius temeritate in posterum valeat irritari, presentem paginam nostri sigilli fecimus communiri (sic) presentibus hiis testibus: comite Nycolao palatino Kalisiensi, comite Potrec castellano Poznaniensi, comite Gnomirs (sic) iudice Poznaniensi, comite Ianus Pilgrimovic dapifero Kanlisiensi (sic). Acta sunt hec in Poznania anno Domini M.CC nonagesimo tercio, in crastino beatorum apostolorum Petri et Pauli, datum per manus Iesconis scriptoris curie nostre.
Ostrovo, Ostrow.


Dokument Nr 702
Premisl secundus dux Polonie 1293 Iun. 30-Iul. 5, in Poznan; confirmat donationem hereditatis Mascovo, a Iohanne et filio eius Iacobo, monasterio de Zemsko factam.
Pergam. orygin. Na sznurkach jedwabnych, czerwonych przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXVI).
Poznań. Königl. Staats Arch. Blesen 8.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, cupientes digna negocia, nostro precipue testimonio delata, perpetua gaudere firmitate, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra nostrorumque baronum presencia constitutus Iohannes dictus Mascove cum filio suo nomine Iacobo, deliberacione provida prius habita, ob remedium animarum suarum partem hereditatis Mascovo vulgariter nuncupate, que ipsum et filium suum racione patrimonii contingebat et hereditario iure, monasterio de Zembrsco Ordinis Cisterciensis in persona religiosi viri domini Nicolay abbatis domus eiusdem contulit et resignavit, iure hereditario perpetuo possidendam. Que pars dicte hereditatis sic suis limitibus est circumferencialiter distincta: secundum quod via ducit de Ponikva directe in rivulum, que via currit in Skrelewe, et sic rivulus dictus per medium. Et hec eadem pars hereditatis sita est ex parte ville Cruciferorum, Templevo vulgariter nominate. Nos vero considerantes huiusmodi donacionem rite et racionabiliter celebratam, participes fore cupientes dicte elemosine, ipsam aprobantes et ratificantes decrevimus robur optinere perpetue firmitatis. Et ne quispiam huic donacioni processu temporis et nostre confirmacioni obviare presumat, presentes conscribere Iasconem notarium nostrum iussimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum et datum in Poznan infra octavas beatorum apostolorum Petri et Pauli, anno gracie Domini M.CC. nonagesimo tercio, presentibus his testibus: comitibus Boguslao castellano de Usche et subcamerario Poznaniensi, Wlostone castellano de Drezen, et domino Thilone preposito de Santok.
Mascovo, osada znikła. Zembrsco, Zemsko. Ponikva, dziś z niemiecka Neudorf. Rivulus, sc. Ponikwa rz. Skrelewo, z niem. Schermeisel. Templevo, z niem. Tempel. Usche, Ujście. Drezen, Drzeń czyli Dryżyna, dziś Drezdenko. Santok, Santok.


Dokument Nr 703
Henricus dux Silesie et dominus Glogovie 1293 Iul. 12, Stinavie; liberat fratres monasterii Paradyż, venientes ad fora in civitates sui ducatus, ab extorsione thelonei.
Rogalin, Biblioteka. Paradis, Lib. privil. Nr. 52.

Henricus Dei gracia dux Silesie et dominus Glogovie, universis advocatis et civibus suis per ducatum suum constitutis graciam suam. Quia fratres Ordinis Cisterciensis de Paradiso, quos in nostram specialem recipimus proteccionem, a primis temporibus predecessorum nostrorum libertate pura et omnimoda impetrata eadem hactenus sunt potiti, omnes nundinas et fora civitatum nostrarum ementes quaslibet res necessarias libere frequentabant, quolibet gravamine vel extorsione thelonei non obstante easdem comparantes: nos vero, eisdem operibus charitatis intendere volentes et eisdem tramitibus incedere gestientes, universitati vestre mandamus firmiter et districte gracie nostre sub obtentu, ut quantumcunque dicti fratres ad vestra fora generalia seu specialia pervenerint, ipsos res huiusmodi emere et reducere permitti volumus, quascunque eciam pro suis usibus voluerint comparare, predictam libertatem per nostros predecessores eis concessam, per nos et per vos inviolabiliter cupientes observari. In cuius rei firmitudinem et maiorem efficaciam libertatis, presentes nostras conscribi iussimus, sigilli nostri munimine roborantes. Datum Stinavie quarto Idus Iulii, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tercio.
Paradisus, Paradyż. Stinavia, Scieniawa, z niemiecka Steinau.


Dokument Nr 704
Premisl secundus dux Polonie 1293 Aug. 6, Poznanie; protestatur, Conradum, filium quondam Manczonis militis, hereditatem Rębowo Iohanni episcopo Poznaniensi in 30 marcis certa conditione pignori obligavisse.
Pergam. orygin. Sznurek jedwabny, czerwony przez 2 dziurki przewleczony; pieczęci nie masz.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 4.

In nomine Domini amen. Nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, presentibus protestamur, quod in nostra presencia constituti, venerabilis pater dominus Iohannes Poznaniensis episcopus et Czeczirad filius Manczonis quondam militis nostri, idem Czeczirad recognovit hereditatem suam desertam, dictam Rambovo, eidem domino episcopo pro triginta marcis argenti, quas ab ipso recepit, pignori obligasse cum omni utilitate que ibi haberi potest et cum silva ipsam hereditatem Rambovo contingentem (sic); ita, quod cum dictus Czeczirad triginta marcas argenti eidem domino episcopo vel eius successori persolverit, prefatus Czeczirad ad suam hereditatem Rambovo sine contradictione qualibet revertatur. Ne vero super hiis possit processu temporis dubitari, presentem litteram fecimus nosti sigilli munimine roborari. Actum Poznanie octavo Idus Augusti, anno Domini M.CC. nonagesimo tercio, presentibus: comite Gnevomiro iudice nostro Poznaniensi, domino Philippo archidiacono Gnesnensi, Iascone notario nostro, et aliis quam pluribus. Datum per manus Nicholay scriptoris curie nostre.
Rambovo, Rębowo.


Dokument Nr 705
Premisl secundus dux Polonie 1293 Aug. 6, Poznanie; protestatur, Sandivogium heredem de Kolnica, filium quondam Iacobi militis, hereditatem Rogusko Iohanni episcopo Poznaniensi pro 80 marcis pignori obligavisse.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 161.

In nomine Domini amen. Nos Premisl secundus, Dei gratia dux Polonie, presentibus protestamur, quod in nostra presentia constituti, venerabilis pater dominus Iohannes Poznaniensis episcopus et Sandivogius dictus Colnicza, filius quondam Iacobi militis nostri, idem Sandivogius recongnovit, hereditatem suam Rogosco dictam eidem domino episcopo pro octoginta marcis argenti, quas ab ipso recepit, pignori obligasse cum omni utilitate que ibi haberi potest; ita, quod cum dictus Sandivogius octoginta marcas argenti eidem domino vel suo successori persolverit, prefatus Sandivogius ad suam hereditatem Rogosco sine contradictione qualibet revertatur. Ne vero super hiis dubitetur, presentem litteram fecimus nostri sigilli munimine roborari. Actum Poznanie octavo Idus Augusti, anno Domini M.CC nonagesimo tertio, presentibus: comite Gnevomiro iudice nostro Poznaniensi, domino Philippo archidiacono Gneznensi, Iascone notario nostro et aliis multis. Per manus Nicolai scriptoris curie nostre.
Colnicza, t. j. de Kolnica. Rogosco, Rogusko.


Dokument Nr 706
Secundus Premizl dux Polonie 1293 Aug. 11, in Poznan; protestatur, Nesul et Iohannem fratres et Petrum filiolum ipsorum, partem hereditatis Kierzno, quibusdam privilegiis a se munitam, filiolae ipsorum Katharinae et marito eius Pelegrino resignavisse.
Pergam. orygin. Pasmo nici jedwabn., fioletow., od którego pieczęć ucięto.
Poznań. Archiv. Capituli, II, 2.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que per assercionem principum in publica deveniunt munimenta perpetuam optinent firmitatem, nos igitur secundus Premizl Dei gracia dux Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra nostrorumque baronum presencia venientes milites nomine Nesul, frater ipsius Iohannes, filiollus eorum Petrus, partem sue hereditatis que vulgariter nuncupatur Chirino post filiam et filiollam ipsorum nomine Katerinam, et marito ipsius Pelegrino dictam partem hereditatis dederunt, tradiderunt et favorabiliter resignaverunt, ipsis et eorum posteritati in perpetuum possidendam. Si vero aliquis ex ipsis contra istam resignacionem et donacionem insurgere voluerit, omnino inhibemus et prohibemus; sed dictus Pelegrinus et Katerina uxor ipsius et posteritas eorum dictam sortem possideant in perpetuum ex integro. Nos respicientes fidelia servicia Pelegrini et ad peticionem comitis Nycolay palatini Kalissiensis, dedimus super sortem istam omnimodam libertatem, videlicet a naraz, a povoz, a prevod, a podvorove, a bove, a vacca, ab opole, a castri citacione, et ab omnibus solucionibus qui (sic) nunc sunt aut inveniri possunt in futuro; ita quod dictus Nesul, frater ipsius Iohannes et Petrus filiollus, dictam sortem iure hereditario coram nobis et nostris baronibus in perpetuum resignaverunt. In cuius rei testimonium, presentem litteram scribi iussimus, sigilli nostri munimine duximus confirmandam. Datum in Poznan in die Tiburtii presentibus hiis testibus: comite Nycolao palatino Kalisiensi, comite Dirsicrayo iudice Kalissiensi, comite Stephano castellano de Carsec, per manus Iasconis notarii curie nostre anno Domini MCC nonagesimo tercio. Volumus etiam ut non respondeat coram aliquo, nisi anulo nostro provocatus.
Chirino, może Kierzno. Carsec, Karzec.


Dokument Nr 707
Wladysslaus dux Syradiens. et Cuyaviens. 1293 Aug. 20, in Bresche; commutat hereditates suas Niewodniki et Cieślin, cum hereditatibus monasterii Ląd, dictis Kłobia et Choceń.
Pergam. orygin. Dwa wcięcia poprzeczne od przywieszenia pieczęci.
Warszawa. Zbiory Rusieckich, Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae, I. Nr. 84.

In nomine Domini amen. Omnis actio legitima temporalis, memoria indigens, ne pravorum hominum sugestionibus infirmetur, utile et cautum est ut scripture testimonio roboretur. Hinc est quod nos Wladysslaus Dei gracia dux Syradiensis et Cuyaviensis ordinacionem sive commutacionem hereditatum cum viris religiosis, domino abbate Gerardo et conventu domus Lendensis fecimus: dantes eisdem hereditates nostras que Nevodnici et Cheslino wlgariter nuncupantur, cum lacu qui Goplo dicitur ad prefatam hereditatem pertinentem (sic), cum omnibus utilitatibus que nunc in eis sunt aut umquam esse poterunt, pro duabus hereditatibus ipsorum, quarum una Cloba altera vero Hocene nominatur; fideli devocione promittentes, quod si umquam quod absit a nostro dominio in preiudicium predictorum fratrum eedem hereditates quas contulimus recesserint, in nostro ducatu, ubi nobis et ipsis visum fuerit, recipiant pro suis hereditatibus condignam mansionem. Et quia hereditates quas a sepedictis fratribus per commutacionem recepimus, Clobam videlicet et Hocene, ab antiquo potite sunt omnimoda libertate, potestate qua fungimur conferimus predictis hereditatibus, quas domui Lendensi assignamus in remedium animarum progenitorum nostrorum nostramque pacem ac salutem, libertatem ab omni iure Polonicali, videlicet a povos, ab omni prevod, a strosa, a dan, naraz, podvorove, targove, mostne, a castrorum edificacione seu poncium quorumlibet, a custodia et solucione herodiorum quod socol dicitur, a vicinia que opole wlgariter nuncupatur, ab omni exactione sive collectione, a vecturis et expedicionibus, ab omnibus iuribus in dominio nostro constitutis, quibuscunque censeantur nominibus. Nulli ergo castellanorum aut iudicum in prefatis hereditatibus, seu hominibus propriis sive liberis in eis commorantibus, ius aliquod reservamus. Sed cum gravis causa emerserit que coram abbate vel eius iudice convenienter diffiniri non poterit, ad presenciam nostram cum anulo nostro citari debent, remittentes abbati quidquid iure iudicii cesserit. Conferimus eciam domino abbati, ut cum universaliter a nobis in terra nostra exactio sive collecta statuetur, ipse in suis hereditatibus pro se coligat et reservet. Volomus (sic) nichilominus, ut sive per nos sive per quemcumque villa eorum que Hocene dicitur possessa fuerit, domui de Landa decimam in campis asignet illibatam. In Cloba vero pro decima recipiant dimidiam partem argenti et dimidiam partem annone censualis. Datum et actum in Bresche anno Domini MCC nonagesimo tercio, Indictione sexta, in die beati Bernardi abbatis, presentibus hiis testibus: comite Cristino palatino Cuyaviensi, domino Fulcone cancellario Cuyaviensi, Predslao castellano Wladislaviensi, comite Bronisio castellano Crusvicensi, domino Andrea procuratore, Iacobo venatore, Iacobo subiudice, et aliis quam pluribus fide dignis. Ut autem hec omnia in perpetuum rata et inconwlsa permaneant, presentem cedulam sigilli nostri apensione confirmamus.
Lendensis, de Ląd. Nevodnici, niegdyś osada pod m. Kruszwica, dziś znikła. Cheslino, zamiast Cieślin. Cloba, Kłobia. Hocene, Choceń. Bresche, Brześć Kujawski. Wladislaviensis, de Włocławek.


Dokument Nr 708
Wladysslaus dux Cuyaviens. et Syradiens. 1293 s. d., aput Bresche; villas monasterii de Trzemeszno in ducatu Cuiaviensi sitas, a iurisdictione castri Kruszwica eximit.
Pergam. orygin. Trzy dziurki od przywieszenia pieczęci.
Trzemeszno. Privileg. Conventus Canon. Regular. Lateran.

In nomine Domini amen. Sapientum decrevit auctoritas, ut acta que simul cum tempore labuntur, ne calumpniosis morsibus inpugnentur, scripture testimonio debeant perhennari. Nos igitur Wladysslaus, Dei gracia dux Cuyaviensis et Syradiensis, cupientes viros religiosos a strepitu causarum extrahere ut liberius Creatori nostro debitum exhibere possent famulatum, pro remedio anime nostre villas monasterii de Tremesna in ducatu Cuyaviensi sitas, vicelicet Quechisev, Stodoli, Wlostov, a iuridicione castri Crusviciensis in totum exhimimus, decernentes easdem villas a iuridicione castri esse liberas et exhemptas; ita quod coram castro nec comparere nec respondere teneantur, nec strosam solvere sint obnoxii vel alias soluciones, quibuscunque nominibus eedem soluciones censeantur. In cuius rei testimonium, presentes duximus nostro sigillo roborandas. Actum aput Bresche anno Domini MCC nonagesimo tercio, Indiccione sexta, presentibus hys testibus: Fulcone cancellario Cuyaviensi, Mathia iudice, Hebda subcamerario, Alberto thezaurario Cuyaviensibus. Datum per manus domini Fulconis cancellarii predicti, qui promotor exstitit predicte libertatis.
Quechisev, Kwieciszewo. Stodoli, Stodoły. Wlostov, Włostowo. Bresche, Brześć Kujawski.


Dokument Nr 709
Woyzech de Lubenow castellan. de Banscin 1293 Sept. 29, s. l.; famulo suo Theodorico quatuor mansos liberos in villa Sczaniec donat.
Rogalin. Biblioteka, Paradis, Lib. privil. Nr. 53.

In nomine Domini amen. Ab humana memoria negocia mundi facilius elabuntur, que nec scripto nec voce testium eternantur. Hinc est quod nos Woyzech de Lubenow, castellanus de Banscin, notum esse volumus omnibus quos presens scriptum contigerit intueri, quod nostro fideli famulo Theodorico contulimus quatuor mansos liberos in villa nostra Stentz, sibi suisque heredibus natis ac nascendis in perpetuum possidendos, sic, ut ipse Theodericus nobis debeat de ipsis prefatis mansis cum aliis suis bonis esse uno servicio obligatus. Datum anno Domini M.CC.XCIII in die Michaelis archangeli. Testes huius facti sunt: Nicolaus prefectus in Lubenow, Henricus Prutenus, Dirsicus iudex noster, Berteramus scultetus in Stentz, Rule balestarius, Albertus dictus Cnop, et alii multi viri fidedigni.
Lubenow, Lubrza, z niem. Liebenau. Banscin, Zbąszyń. Stentz, Sczaniec.


Dokument Nr 710
Com. Voych de Lubolov 1293 Nov. 30, s. l.; famulo suo Theodrico 14 mansos liberos in villa Kręsko et 2 in villa Sczaniec confert.
Pergam. orygin. Wcięcia poprzeczne od przywieszenia jednéj pieczęci.
Poznań. Biblioteka Raczyńsk. Diploma B 26. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 77.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que geruntur in tempore, ne simul labantur cum lapsu temporis poni solent in lingua testium seu testimonio litterarum, pateat igitur universis presentibus ac futuris presentem paginam inspecturis, quod nos comes Voych de Lubolov et castellanus de Bansim, considerantes fidelia ac utilia servicia nostri famuli Theodrici filii quondam Symonis, contulimus ei ac liberis eius sedecim mansos liberos, cum omnibus usibus seu proventibus iure hereditario in perpetuum possidendos. Ex hiis mansis; quatuordecim sunt in Grancze et duo in Szanzec. Et ex hac nostra donacione, famulus noster superius prelibatus Ths. ad expedicionem tocius terre nobis promtus erit, ita tamen, dum fructuosa fuerint dicta bona. Et ipsa eciam de nostra omnimoda voluntate vendere vel donare libere poterit, seu liberis suis relinquere pacifice et quiete. Ut autem hec nostra donacio perpetuo perseveret, ad evidenciam pleniorem nostrum sigillum duximus apponendum presentibus hiis testibus fide dignis ac honestis: Henrico dicto Prusso, Nicolao sculteto de Lublov, Bertramo sculteto de Scanzec. Actum et datum sub anno Domini M.CC.XC.III, in die beati Andree apostoli.
Lubolov, Lubrza, dziś z niemiecka Liebenau. Bansim, Zbąszyń. Grancze, Kręsko. Szanzec, Sczaniec.


Dokument Nr 711
Premisl secundus dux Polonie 1293 Dec. 28, in Kalis; confirmat privilegia quae dederant coenobio de Ołobok: Wladislaus ducis Odonis filius dux de Kalis 1213 Octob. 20, s. l.; et Premisl et Boleslaus fratres uterini duces Polonie 1253 Mai. 11, in Gnezna; et antiquis nova addit.
Transsumpt orygin., potwierdzony przez: Wladislaus rex Polonie etc. 1329 Ian. 1, in Poznania.
Poznań. Königl. Staats Arch. Ołobok 5. - Warszawa, Metryka Koronna, Księga 23, fol. 270.

In nomine Domini amen. Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, nos Premisl secundus, Dei gratia dux Polonie, salutem et perpetuam notitiam subscriptorum. Etsi, de nostre benignitatis clementia, iusta subditorum nostrorum favorabiliter exaudire precamina nostram digne deceat maiestatem, illorum tamen peticionibus condescendere dignius et decentius reputamus, quos vite laudabilis et religionis insignit honestas, et per quos laudum nobis apud homines accrescunt preconia, et apud Deum premia promerentur. Per hoc igitur privilegium noscat tam presens etas quam futura, quod nobilis et honesta domina nomine Censtobronka, abbatissa domus et cenobii de Olobok, nobis quedam privilegia prefati monasterii, a felicis memorie Wladislao avo nostro et Premislone patre nostro ac Boleslao patruo nostro, ducibus Polonie, concessa ostendit. Erant autem privilegia ipsa non abolita, non abrasa, non cancellata nec in aliqua parte sui viciata, set in prima sui figura consistentia; que suppliciter exoravit, ut nos eadem privilegia ratificare et confirmare dignaremur de gratia nostre benignitatis. Tenor vero sive continencia eorum talis est: (Sequitur diploma Nr. 81.)
Tenor vero et continencia privilegii patris nostri et patrui est: (Sequitur diploma Nr. 311.)
Nos igitur, tam iustis petitionibus dicte abbatisse benignius annuentes, quam cupientes voluntatem predecessorum nostrorum firmam et inviolabilem permanere, dicta privilegia Iasconem notarium nostrum fecimus innovari, et gratiam in ipsis contentam, secundum quod dicto cenobio dictus avus noster, pater et patruus fecerat, ratam et firmam habemus, et vigore vigere volumus perpetue firmitatis. Et quoniam nonnulli militum nostrorum ausu temerario ius heredis et patronatus nituntur usurpare et usurpant in dicto cenobio, nos ipsorum malitiis nostra providentia obviare volentes, excludimus ipsos et eorum universos successores, quod nullum penitus ius heredis (sic) aut patronatus audeant sibi vendicare, cum idem ius hereditarium et patronatus ad nos et nostros successores inmediate et de iure dinoscatur pertinere. De plenitudine vero nostre benignitatis, exigentibus meritis sepedicte abbatisse, libertatem auximus eidem cenobio, absolventes universas villas dicti cenobii a bove et vacca, ab opole, a curru feni et capete siliginis. Homicidium vero si ortum fuerit inter incolas dictarum villarum, domina abbatissa penam percipiet capitalem; si vero inter ipsius incolam et extraneum, de suo penam percipiet capitis ex integro. Preterea sint libere a solutione mellis, quod rozmar dicitur in vulgari. In huius rei testimonium presentes conscribi fecimus, sigilli nostri munimine roborantes. Datum in Kalis in die Innocentum, anno gratie Domini MCC nonagesimo tertio, presentibus hiis testibus: comitibus Bervoldo castellano, Sandivogio subcamerario Kalisiensibus; Andrea cancellario Polonie, domino Thilone preposito de Santok, et aliis pluribus fide dignis.
Ołobok, Santok, dziś tak samo.


Dokument Nr 712
Premisl secundus dux Polonie 1278 (sic) Mart. 30, Kalis; confirmat privilegium quod dederat monasterio sancti Laurentii ante Kalisz Mesco filius Boleslai dux Polonorum s. a. d. et l., et confirmato nova addit.
Transsumpt potwierdzony przez: Casimirus rex Poloniae 1467 Mai. 22, in conventu Piotrcoviensi.
Kalisz. Archiw. Rządowe. Inscription. et Relation. castrens. Kalisiens. a. 1549 lib. 11, fol. 83. - W. Kętrzyński, Cod. diplomatic. monasterii Tynecens. Nr. 29.

In nomine Domini amen. Nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum esse volumus universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, quod cum homines sancti Laurentii in districtu nostri dominii a nostris beneficis in exactionibus ducalibus impedirentur, dominus Iohannes prepositus una cum fratribus suis eiusdem ecclesie quoddam instrumentum privilegii super libertatem villarum nominate ecclesie, a duce Mescone ipsis donatum, nobis sub tali forma demonstraverunt: (Sequitur diploma Nr. 35.)
Nos vero prefatus dux Polonie Premisl secundus, attendentes et inherentes vestigiis predecessorum nostrorum, cupientes per opera pia et misericordié pervenire ad regna celestia, eodem instrumento privilegii inspecto et fideliter examinato, de consensu et consilio baronum nostrorum duximus renovandum fidelissimas et benignas donaciones rerum mobilium et immobilium, et libertates eorundem et exempciones quarumlibet vexacionum secularium indultas, et a solucione nostra vel indebita, predicto monasterio misericorditer in perpetuum confirmandas. Absolvimus eciam omnes homines in prefatis villis inhabitantes, ut coram nullo iudice, castellano, palatino nec advocato civitatum debeant citati comparere, nisi coram suo preposito. Et si per aliquem predicti homines citati fuerint et non comparuerint, nichil inde luant, sed omnia iudicia coram suo preposito prosequantur. Prepositus vero non pro alio ad nostram presenciam citabitur, nisi pro terminis hereditatum, et per litteram nostro sigillo sigillatam. A penis vero iudiciariis quibuslibet, prepositus sit liber et exemptus; in aliis autem causis quibuscunque, ad suum ordinarium pertinebit iudicandus. Contulimus eciam eidem monasterio et presentibus conferimus incolis villarum predictarum ius Theutonicum Novi fori, eo iure, quod omnes civitates et ville per districtum nostri dominii libere possident iuxta formam iuris Novi fori; ita tamen, quod ad ius Theutonicum iam expressatum, in perpetuum nullum respectum in aliquibus exaccionibus penitus habeamus. Ab expedicione vero monasterium idem et omnes incole hereditatum predictarum, in terra nostra et extra terram, quocumque evenerit, nec ad currum nec ad aliquod iuvamentum vel ad castrum edificandum erunt obligati, sed per omnia liberi et immunes. Liberamus eciam, ut a stacione equorum prefatum monasterium et prepositus cum fratribus suis sint liberi et exempti. Ut autem hec nostra pia confirmacio et donacio perpetuo inviolabilis perseveret et robur obtineat firmitatis, presentem paginam nostri sigilli munimine roboravimus. Actum et datum Kalis anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo (sic), feria quarta proxima post Letare, presentibus his testibus: comite Zegota venatore Kalisiensi, Bervoldo castellano Kalisiensi, comite Szandivogio castellano Siradiensi (sic), Chotone (sic) succamerario, Bertholdo tribuno, Zawissa vexillifero Kalisiensibus, Ubislao pincerna Kalisiensi, Sandzivogone iudice Gnesnensi, et aliis quam plurimis fide dignis. Datum per manus Tylonis notarii nostre curie.
Novum forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku; (N. b. Kopia ta albo jest niedbale sporządzoną, na coby mianowicie wskazywało mylne podanie roku i przekręcenie nazwisk: n. p. zamiast: Szandivogio castellano Siradiensi, Chotone succamerario, prawdopodobnie powinnoby być: Sandivogio castellano Rudensi, Calisiensi subcamerario; lub też, jak sądzi W. Kętrzyński, całkiem jest sfałszowanym dokumentem. W kaźdym razie nie zgadza się Tilo notarius curie z świadkami, bo ten występuje ostatni raz w tym charakterze r. 1287; cnfr. Nr. 572).


Dokument Nr 713
Premisl secundus dux Polonie 1294 Apr. 16, in Poznania; ecclesiae Poznaniensi villam Parusewo restituit.
Poznań. Archiv. Capituli, Lib. privil. B, Nr. 15.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris hoc scriptum visuris, quod sortem que Paruszowo vocatur, iunctam Uscencyno ville episcopi Poznaniensis, quam ad relacionem quorundam pravorum abstuleramus: tandem cognoscentes plenius veritatem, ipsam sortem Paruszowo prefato domino episcopo et ecclesie Poznaniensi restituimus liberaliter cum omnimoda libertate perpetuo possidendam; in cuius rei testimonium, presentes litteras conscribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari. Actum in Poznania in Parasceve, anno gracie Domini M.CC nonagesimo quarto, presentibus comitibus: Benyamyn palatino Poznaniensi, Nicolao palatino Kalisiensi et comite Petrkone castellano Poznaniensi.
Paruszowo, Parusewo. Uscencyno, Uscięcin.


Dokument Nr 714
Premisl secundus dux Polonie 1294 Mai. 27, apud Chodecz; concedit rectori ecclesiae s. Adalberti apud Kalisz, ut villam eiusdem ecclesiae, dictam Sierzchów, iure Theutonico locet.
Kalisz. Archiwum Rządowe, Inscription. castrens. Kalissiens. a. 1544, fol. 984. (Z transsumptu orygin., potwierdzonego przez: Sigismundus rex Polonie etc. 1537 Iul. 1, Cracovie.)

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia, apud nostram dominacionem emergencia, vivacium literarum et testium munimine roboramus. Inde est quod nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod comitis Ianusii filii quondam Peregrini, patroni ecclesie sancti Adalberti apud Kalis, peticionibus piis et dignis sicut debemus annuere cupientes, damus auctoritatem et concedimus rectori ecclesie dicte sancti Adalberti, qui pro tempore fuerit ibidem, in villa seu hereditate sua que Sirchowo wlgariter nuncupatur locandi ius Theutonicum eo modo, quo ville omnes in terra nostra Kalisiensi iure Theutonico sunt locate; absolventes et eximentes dictam villam seu hereditatem ab omni iure Polonico cui astricta est, et ab omnibus iudiciis, exactionibus et vexacionibus Polonicis, quocunque nomine censeantur. Ut autem hec nostra concessio liberalis, ecclesie profutura, robur obtineat perpetue firmitatis, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus communiri. Actum apud Chodecz in die Ascensionis Domini, anno millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, presentibus comite Zawissa pallatino Siradiensi, Ubislao pincerna Kalisiensi, Swentomiro castellano de Bechowo. Datum per manus Iasconis notarii curie nostre.
Ecclesia s. Adalberti apud Kalis, stoi na Zawodziu, w bliskości starego grodziszcza. Sirchowo, Sierzchów. Chodecz, Chocz. Bechowo, Biechów.


Dokument Nr 715
Msciwgius dux tocius Pomoranie 1294 Iun. 15, in Slupzk; confert ecclesiae Poznaniensi villam Rębowo, eiusque incolas ab omni exactione cuiuslibet servitutis absolvit.
Pergam. orygin. Pismo zupełnie odrębne, takie samo, jak w przywilejach tegoż księcia w kapitule Gnieźnieńskiéj. Dwie pieczęcie przywieszono; pierwsza na sznurku jedwabn., czerwon. okrągła, wielka, zupełnie zatarta; druga znikła; pozostał sznur z nici jedwabn., biał., czerwon. i żółtych.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Multis incommodis prudenter ocurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum memorie commendamus. Hinc est quod nos Msciwgius, Dei gracia dux tocius Pomoranie, cupientes fieri participes et consortes omnium bonorum et oracionum que in ecclesia Poznaniensi fiunt vel fient in perpetuum Deo dante, de consilio et consensu filioli nostri P. Dei gracia illustris principis ducis Polonie hac baronum nostrorum, ipsi ecclesie Poznaniensi dedimus et damus villam in Pomorania terra nostra, que Rambovo nuncupatur, ipsi ecclesie et episcopo Poznaniensi in perpetuum possidendam. Et ut idem episcopus Poznaniensis pleniori utilitate eiusdem elemosine nostre libere perfruatur, ipsam villam et omnes homines eam inhabitantes ab omni exaccione absolvimus cuiuslibet servitutis. Ut autem ea que per nos nostris temporibus aguntur robur obtineant perpetue firmitatis, et hec donacio nostra firma et stabilis perpetuo perseveret, presentes litteras conscribi fecimus et nostro sigillo hac sigillo filioli nostri iam memorati communiri. Testes autem huius donationis sunt: comes Swenca palatinus Gdanensis, comes Laurencius castellanus Slupensis, comes Ceslaus tribunus Slupensis, comes Pomorcius subdapifer Slupensis, Minzga subcamerarius ibidem, et alii quam plures viri fide digni. Actum et datum in Slupzk in die beatorum martirum Viti et Modesti per manum Theodrici cappelani curie et notarii, anno Domini M.CC.LXXXX quarto.
Rambovo, Rębowo. Slupensis, de Słupsk, z niemiecka Stolpe.


Dokument Nr 716
Mstugius dux Pomoranie 1294 s. d., in Slupsk; ecclesiae Gneznensi hereditatem Dobieszewo confert, eiusque incolas pluribus libertatibus dotat.
Pergam. orygin., u którego na pasmie nici czerwon., jedwabn. przywieszona pieczęć Mściwoja księcia. (Opis p. Nr. 556).
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 59. - T. Działyński, Lites ac res gestae I, p. 70.

In nomine Domini amen. Ut mutacio temporum facta mortalium non imutet, consueverunt autenticarum litterarum serie posterorum noticie commendari. Hinc est igitur quod nos Mstugius Dei gracia dux Pomoranie notum esse volumus universis presencium noticiam habituris, quod nos pia nostrorum predecessorum imitari vestigia cupientes, venerabili in Christo patri domino Iacobo secundo, Dei gracia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, ac per ipsum Gneznensi ecclesie hereditatem nostram dictam Dobessovo, sitam in districtu Slupensi, in quantum se illud extendit quod nos tenuimus deducta parte eiusdem hereditatis quam prius nostris dedimus militibus, habito maturo baronum nostrorum consilio, mente et corpore bene sani damus et conferimus cum omni dominio et iure nostro quod habuimus in eadem, et cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis que in agris, silvis, aquis, paludibus habentur vel haberi poterunt in futurum, iure hereditario inperpetuum possidendam, ipsam hereditatem et eius incolas ob reverenciam beate Marie et beati Adalberti liberantes ab omnibus iuribus ducalibus, angariis et perangariis, solucionibus et exactionibus quibuscunque et quocunque nomine censeantur: salvo iure custodie castri nostri Slupensis dum exhercitus noster terram nostram egreditur, et quod ad defensionem terre, dum exhercitus nostrorum hostium ipsam invaserit, teneantur. Liberamus insuper incolas dicte ville ab hoc, quod ad nostrum iudicium sew nostrorum iudicum sew officialium quorumcunque et quocunque nomine vocentur, non debeant pertrahi: sed ipse dominus archiepiscopus sew sui iudices ipsos tantummodo iudicabunt; et generaliter ipsi hereditati et eius incolis in remissionem nostrorum peccaminum concedimus omnimodam libertatem. In cuius rei testimonium, presentes litteras fecimus nostri sigilli munimine roborari. Actum in Slupsk sub anno Domini M.CC. nonagesimo quarto presentibus comitibus: Svancza palatino de Gdansk, Laurencio castellano Slupensi, Witga subcamerario ibidem, Pomorzone subdapifero, Mathia snbcamerario Slavensi, et domino preposito Ordinis sancti Vincencii, et aliis pluribus fidedignis.
Dobessovo, nie odgadnione. Slupensis, de Słupsk, z niemiecka Stolpe. Slavensis, de Sławno, z niem. Schlawe.


Dokument Nr 717
Mestwinus dux Pomeranie 1294 s. d. et l.; confirmat donationem villae Bruzdzewo, a Iolanta ducissa Poloniae ecclesiae Gneznensi factam, eiusque incolas libertatibus antiquarum villarum ecclesiae praedictae dotat.
Stettin. Königl. Staats Arch. Dregers Mnscrpt. IV Nr. 858.

In nomine Domini amen. Cunctorum facta mortalium et ordinationes laudabiles eorundem ab hominum noticia seiunguntur, si testium memoria et testimonio scripturarum non fuerint perhennata. Hinc est igitur quod nos Mestwinus Dei gratia dux Pomeranie notum esse volumus tenore presentium presentibus et posteris universis, quod cum nuper in Gnezna fuissemus, serenissima domina nurus nostra domina Io., relicta Boleslai quondam ducis Polonie, in nostra et aliorum baronum nostrorum presentia personaliter constituta, mente et corpore bene sana, villam suam Bruzeno wlgariter dictam, quam ex nostra donatione cum pleno nostro dominio et omni libertate omnibusque ad ipsam pertinentiis et utilitatibus et omni venatione habuerat, omni conditione semota pro remedio anime sue donavit venerabili in Cristo patri domino Iacobo, Gneznensis ecclesie archiepiscopo, et per ipsum Gneznensis ecclesie archiepiscopatui, videlicet iure perpetuo possidendam, desiderans more Iobi pellem pelle redimere, et sibi suisque progenitoribus pro cunctis bonis operibus vitam eternam et celeste gaudium vendicare. Nos igitur eiusdem domine donationem salubrem ratam et gratam habentes, de voluntate omnium baronum nostrorum et communi consensu dictam villam Bruzeno cum omnibus utilitatibus et pertinentiis ad ipsam, prout nos ipsam possedimus aliquando, et cum toto dominio quod habuerimus vel habere potuerimus in eadem, et cum omni venatione et omnimoda libertate: et quod incole eiusdem ville ad nostrum vel nostrorum officialium iudicium protrahi minime teneantur, nec alicui solutioni seu exactioni que nobis vel nostris officialibus quibuscunque conpetiit vel competere poterat in eadem, subiaceant, quocunque nomine nuncupentur: eidem Gneznensi ecclesie et archiepiscopatui iure perpetuo et hereditario confirmamus; sperantes in Domino, ex eo nobis et nostris progenitoribus retributionis eterne premia provenire: cum certo certius, nullum bonum irremuneratum sit apud Deum. Adicientes generaliter, quod incole eiusdem ville Bruzeno eodem gaudeant privilegio, quo et alie ville antique Gneznensis ecclesie, que sunt ab omnibus iuribus ducatus nostri, angariis et perangariis, exactionibus scilicet et serviciis totaliter liberate. In cuius rei testimonium, presentem paginam nostri sigilli munimine duximus confirmandam. Actum et datum anno Domini M.CC.XC.IIII, presentibus hys testibus: comite Swencza Gdanensi, comite palatino Swecensi Paulo, comite Alberto de Glovciz, ac prelatis: domino Wlosciborio preposito, domino Goslao decano, domino Gabriele cantore Gneznensibus, et pluribus fide dignis.
Bruzeno, Bruzdzewo, dziś z niemiecka Brusdau. Swecensis, de Swiecie. Glovciz, Głowczewice.


Dokument Nr 718
Premisl secundus dux Polonie 1294 s. d., aput Carnin; confert comiti Miroslao filio Pretpelci, in omnibus bonis eius ius Theutonicum, cum omni iure altiori adhibendum.
Pergam. orygin. Na niciach czerwonego jedwabiu zawieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXVI). Na stronie odwrotnéj ręką z tegoż wieku napisano: Super omnes villas ius Theuthonicum Andree Mirosconis transeat bene.
Poznań. Własność J. Lekszyckiego.

In nomine Domini amen. Multis incomodis prudenter ocurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum et testium munimine roboramus. Inde est quod nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod consideratis gratis obsequiis et fidelibus comitis Miroslay filii Pretpelci que nobis exibuit et exhibet incessanter, volentes ipsius serviciis consolacionis munere respondere, considerantes eciam quod omnia iura alciora et inferiora in bonis habet suis a nostris et suis progenitoribus ab antiquo in iure Polonico exercendi, ut puta duellum, ferrum, mittere super aquam, suspendere et decollare sicut nostre castellanie et curia nostra tenet: ut id quod habuit in iure Polonico, in iure Theutonico obtineret, damus sibi et omnibus successoribus suis plenarium ius Theutonicum in bonis suis, villis videlicet Meczevo, Iablonovo, Iascovo, Kandemino, Gora que iacet super lacum, Bnin, Dambecz, Rogalino, Cresini, Pametkovo, Lubanka, Vigonoviczi et Sukovo, nunc locatis et possessis, et demum locandis et possidendis: videlicet quod omne ius alcius habeat in eisdem, capitis amputacionem et manus seu menbri cuiuslibet mutilacionem, et omnes causas iudicare quecunque in dictis emerserint bonis, et penas percipere inde provenientes. Preterea damus sibi et omnibus successoribus suis, quod nullus assessor noster causis iudicandis in huiusmodi bonis interesse tenebitur et debebit, vel per se vel per nuncium suum, qualescunque cause fuerint, magne sive parve, alte, mediocres vel inferiores. Et ne super hiis inposterum dubitetur, sibi presentem dari iussimus litteram, nostri sigilli munimine roboratam presentibus baronibus nostris: comitibus Sandyvoyo castellano Lendensi, Alberto castellano de Cbesim, Wlostone castellano de Drezen, Sventomiro castellano de Behow et Iaskone notario nostro. Actum et datum aput Carnin anno Domini M.CC. nonagesimo quarto, per manus Nicholay scriptoris curie nostre.
Meczevo, Mieczewo. Iablonovo, w téj okolicy nie odgadnione. Iascovo, Jaśkowo. Kandemino, nie odgadnione. Gora super lacum, nie odgadnione, czy osada znikła nad jeziorem Bnińskiem, czy Gorka pod Stęszewem, czy Gora p. Pobiedziskami. Bnin, Bnin. Dambecz, Dębicz. Rogalino, Rogalin. Cresini, Krzesiny. Pametkovo, niegdyś osada okolicy m. Bnin, dziś znikła. Lubanka, Luboniec. Vigonoviczi, osada znikła p. m. Poznań. Sukovo, w tych stronach nie odgadnione. Lendensis, de Ląd. Cbesim, Zbąszyń. Drezen, Drzeń, czyli Dryżyna, dziś Drezdenko. Behow, Biechów. Carnin, Karmin.


Dokument Nr 719
Premisl secundus dux Polonie 1294 s. d., in Poznan; roborat privilegium, quod dederat monasterio de Lubin: Premisl dux Polonie 1242 s. d., in Poznan, simul et omnes possessiones et iura eiusdem monasterii confirmat.
Pergam. orygin. Na niciach jedwabnych, wyblakłych przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXVI).
Poznań. Königl. Staats Arch. Lubin 5. - Raczyński, Cod. diplom. Maior. Poloniae 18.

In nomine Domini amen. Quanto maior et altior est persona, tanto debet curare cautius, ut ea que gerit negotia, nullus possit processus temporis inpedire; solet enim frequenter accidere, quod humanis actibus atemptat calumpnia novercari. Noverint igitur universi filii sancte matris Ecclesie presentes et futuri ad quos presens scriptum pervenerit, quod nos Premisl secundus, Dei gratia dux Polonie, revolventes in animo pia facta patris nostri felicis memorie ducis quondam Premislonis, que fecit domui sancte Marie in Lubin et fratribus in ea manentibus Ordinis sancti Benedicti, ob salutem etiam anime nostre et ad instanciam viri providi et honesti, domini Martini abbatis, omnem libertatem et donationem, velut in privilegio a prefato duce dato, in hunc modum continentem confirmamus. (Sequitur diploma Nr. 236).
Hee sunt ville, quas de communi consensu et consilio baronum nostrorum supra nominato monasterio iure hereditario possidendas confirmamus. Ipsum Lubin cum omnibus sortibus circumquaque adiacentibus, Chuscovo post unum centurionem et omnes homines ad eum pertinentes, cum solutione stroza, stan, naraz, povoz cum aliis exactionibus, poradlne, super istos et alios omnes homines ecclesie. Hee sunt ville prefati centurionis: ipsa supradicta, Moscesici cum lacu ex integro, in quo nullum ius Dambiche, Motholevo, de iure piscandi habent; et alio lacu quod Malpino nuncupatur, in quo nullum ius Motholevo et Lagovo piscandi habent; Varla cum omnibus sortibus, Luschovo, Gluchovo, Chusevo, Puteovo, Revucz, Motholevo, Veschovo cum omnibus sortibus ad molendinum, Cirmino, Subovo, Popino, Choslovicz, Chosovo, Pozebsco, Zcodrochovo, Stuzica, Slub, Dobrochow, Stupovo, Slavcovo, Mechinevo, Gyrca, Marisevo, Garlochovo, Cychovo cum lacu ex integro, in quo nullum ius Dambice et Bredne de iure piscandi habent; lacus magnus cum piscatoribus, qui inter Moscesicz, Cychov et Manclino adiacet; Gorca, Peczino, Charbelino et Dluzino cum lacu dimidio Trebina et alio Cossino; Swecechovo cum omni iure Theutonico: ut videlicet in eo nullus nomine nostro, vel etiam alicuius nomine nostri castellani seu nomine alterius cuiusquam potestatis, iudiciariam sibi usurpet auctoritatem, ut sub aliquo pretextu thelonei, homicidium sive aliquam aliam sibi vendicet exactionem; sed in horum et aliorum iurium perceptione, abbas de Lubin plene gaudeat possessione libertatis. Item eadem civitas cum theloneo ex integro, et si necessitate interveniente, hospitum transitus ad alium quemcunque locum, utpote in Critsco aut in Strezevich, vie Poznaniensis vel cuiuscunque alterius transferatur, theloneum ibidem dicta domus Lubiniensis semper percipiat ex integro. Radlevo, Ossow, Stanchovo, Dalevo, Virchreca, Tresceocovo, Smolici, Lusno, Malpino, Iarine, Grodovo, Zemovo cum centurione et cum hominibus et sortibus eorum circumquaque adiacentibus et prefata solutione. Insuper Starigrod cum thabernis et theloneo, etiam si necessitate occurrente transitus hospitum ad alium quemcunque locum vie Thoruniensis, seu Wratislaviensis transferatur, theloneum ibidem dictus abbas Lubiniensis percipiat ex integro. Psacovo, Opatovo, Radomicho cum dimidia piscina et dimidia parte molendini, Wanesech cum hominibus et omnibus sortibus circumadiacentibus, Gnevovo, Crivin cum theloneo et omni iure Thewtonico: ut videlicet in ea nullus nomine nostro vel etiam alicuius nomine nostri castellani, seu nomine alterius cuiusquam potestatis, iudiciariam sibi usurpet auctoritatem, ut sub aliquo pretextu thelonei, homicidium sive aliquam aliam sibi vendicet exactionem; sed in horum et aliorum iurium perceptione, abbas de Lubin plene gaudeat posessione libertatis. Sulevo, quod coram nobis nostrisque baronibus Petrus heres partem suam contulit domui sancte Marie in Lubin pro suorum redemptione peccatorum iure hereditario possidendam, ita tamen, si idem Petrus sine prole morietur. Dedimus etiam dicto abbati et suis fratribus, ut si aliquas villas suas in ius locare voluerint Thewtonicum, ut dicte ville eodem iure utantur quo et ipsorum utuntur civitates prelibate. Ut autem hec nostra donatio, innovatio et confirmatio robur perpetue optineat filmitatis, presentem paginam nostri sigilli munimine precepimus roborari. Actum et datum in Poznan anno Domini MCC nonagesimo quarto presentibus his: comite Beniamyn palatino Poznaniensi, comite Thomislao iudice et castellano Gneznensi, comite Dirsicraio castellano de Usce, comite Bozata castellano de Linda, comite Chemca castellano de Radim, domino Iascone notario nostro.
Lubin, Lubin. Chuscovo, Kuszkowo. Moscesici, Mosciszki. Dambiche, Motholevo, osady znikłe. Malpino, Małpin. Lagovo, Łagowo. Varla, nie odgadnione. Luschovo, Łuszkowo. Gluchovo, Głuchowo. Chusevo, Kuszewo. Puteovo, może Pucołowo. Revucz, nie odgadnione, może Rochy. Veschovo, Wieszkowo. Cirmino, Czermin. Subovo, może Zębowo. Popino, Popowo polskie. Choslovicz, Kozłowo. Chosovo, Kosowo. Pozebsco, nie odgadnione. Zcodrochovo, Szczodrochowo. Stuzica, Stężyca. Slub, Słupia. Dobrochow, Dobra. Stupovo, Stępocin. Slavcovo, nie odgadnione. Mechinevo, Mechlin, lub Mchy. Gyrca, Irka. Marisevo, osada znikła, poprzedniéj przyległa. Garlochovo, Gierlachowo. Cychovo, Cichowo. Bredne, Manclino, osady znikłe. Gorca, Górka Lubińska. Peczino, w XV w. Pechnino, Piechanin. Charbelino, Charbielin. Dluzino, Dłużyn. Lacus Trebina et Cossino, jeziora p. w. Trzebidza i Boszkowo. Swecechovo, Święciechowa. Critsco, Krzycko. Strezevich, Strzyżewice. Radlevo, osada znikła pod Święciechową. Ossow, Stankowo, Dalewo, dziś tak samo. Virchreca, Wyrzeka. Tresceocovo, Trzecianowo lub Drzeczkowo. Smolici, Smolice, lub Smolno. Lusno, nie odgadnione. Iarine, Garzyn. Grodovo, Grodnica lub też Grodzisk. Zemovo, Siemowo. Starigrod, Starygród. Psacovo, Psary. Opatovo, Opatówko. Radomicho, Radomicko. Wanesech, Wonieść. Gnevovo, Gniewowo. Crivin, Krzywin. Sulevo, Sulewo. Usce, Ujście. Linda, Ląd. Radim, Radzim; gród stał na wyspie rz. Warta, z którego dziś wysokie grodziszcze, wały i głębokie przekopy pozostały.


Dokument Nr 720
Secundus Premisl dux Polonie 1294 Iun. 30, in Pobedzisk; confirmat commutationem hereditatis Martini Crispul, armigeri, dictae Oczkowice, cum scultetia sortis hereditatis Krobia, quam praedictus Martinus et Thomka custos Poznaniensis, Thomas subcamerarius ducisse et Boguslaus plebanus de Witomyśl, filii quondam Unenthae secum fecerant.
Poznań. Archiv. Capituli. Liber privil. B, Nr. 22.

In nomine Domini amen. Dum vivit littera vivit et actio commissa littere, cuius assertio nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Nos igitur secundus Premisl Dei gratia dux Polonie notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra nostrorumque baronum presentia constituti, honorabilis vir dominus Thomca custos Poznaniensis ecclesie et fratres sui, comes Thomas subcamerarius domine ducisse et dominus Boguslaus plebanus de Withomisle, filii Unenthe quondam militis nostri, et Martinus dictus Crispul armiger noster, bonorum immobilium infrascriptorum permutationes perpetuas inierunt. Ita videlicet, quod prefati dominus Thomca custos et fratres sui assignaverunt dicto Martino scultetiam in hereditate ipsorum Crobya, que dicitur Unentina, cum eo iure quo sculteti priores possederunt, et Flemmineos sex mansos et medietatem paludis in hereditate predicta, cum ea libertate, qua superius memorati dominus Thomca cum fratribus suis hactenus possederunt; recipientes ab ipso Martino villam seu hereditatem que Oczkovicze vulgariter nuncupatur. Interserimus preterea, quod dictus Martinus, ratione scultetie sue, proventus iudiciorum per medium debeat habere; addicientes etiam, quod dictam scultetiam et mansos annotatos sine ipsorum voluntate nulli vendere teneatur, nisi cum ipsi redimere non valerent. Nos vero prefatas permutationes per ipsos ita rationabiliter factas admittimus confirmantes, perpetuo valituras. Et ne de cetero super hiis dubitetur, presentem paginam conscribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari presentibus hiis testibus: comite scilicet Drogoslao castellano de Radim, Nicolao subdapifero Kalisiensi, Iacobo cancellario domini episcopi Poznaniensis, et magistro Nicolao medico nostro. Actum et datum in Pobedzisk quarto die post diem beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini M.CC.XC. quarto, per manus domini Iasconis notarii curie nostre.
Withomisle, Witomyśl. Crobya Unencina i Krobia Sulkonis, składały dzisiejsze miasto Krobia. Oczkovicze, Oczkowice. Radim, Radzim. Pobedzisk, Pobiedziska.


Dokument Nr 721
Premisl secundus dux Polonie 1294 Iul. 27, in Censzim; ratam habet commutationem villae Daleborii et Andreae fratrum, dictae Gałęzewo, cum villis ecclesiae Poznaniensis, dictis Uscięcin et Parusewo.
Dwa pergaminy orygin., równobrzmiące. U każdego sznurek jedwabny, czerwony; pieczęci nie masz.
Poznań. Archiv. Capituli, II, 7 et II, 8.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, volentes ut ea que in nostra presencia sunt acta vel aguntur, perpetue obtineant robur firmitatis, notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod in nostra presencia constituti, venerabilis pater dominus Iohannes episcopus Poznaniensis et Dalebor cum fratre Andrea, talem inter se fecerunt villarum perpetuam commutacionem: videlicet quod idem dominus episcopus nomine suo et ecclesie sue recepit a Daleborio et fratre suo Andrea villam ipsorum nomine Galanzovo minus, iuxta episcopi Galanzovo, et dedit eis villam ecclesie sue nomine Uscenczino cum sorte Paruszovo, addens eis nichilominus idem dominus episcopus pro supplemento mansum unum Flammingicum in Galanzovo, ubi Bosidarius est scoltetus, vel decem marcas argenti usualis pro eodem manso libero, et Uscencino cum ea, quam ipsi in suo tenuerunt Galanzovo libertate. Nos vero ipsam commutacionem villarum, inter ipsos solempniter celebratam, gratam et ratham habentes, presencia baronum nostrorum confirmavimus et presentes litteras conscribi et nostri sigilli munimine fecimus communiri. Datum et actum in Censzim VI Kalendas Augusti anno Domini MCC nonogesimo quarto, presentibus hiis comitibus: Sandywoyo castellano Rudensi et subcamerario Kalisiensi, Vlostone castellano de Dirczen, Szegota Gnesnensi venatore, et aliis multis nostre curie militibus et capellanis fide dingnis.
Galanzovo, Gałęzewo. Uscenczino, Uscięcin. Paruszovo, Parusewo. Censzim, Ciążyń. Rudensis, de Ruda. Dirczen, Drzeń, późniéj Dryżyn, dziś Drezdenko.


Dokument Nr 722
Premisl secundus dux Polonie 1294 Aug. 10, in Kalis; quosdam invasores possessionum ecclesiae Gneznensis, civitati Kalisz vicinarum, bonis privat, eademque dictae ecclesiae ascribit.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 112.

In nomine Domini amen. Quia summum in rebus bonum est iusticiam colere et sua unicuique iura servare, non sinere quod potestatis est fieri, sed quod equum est custodire, nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, tenore presencium notum esse volumus universis presentibus et futuris, quod cupientes predecessorum nostrorum vestigiis inherere, et matrem nostram, Ecclesiam sanctam Dei, ut devoti filii caritatis brachiis amplexari et ut veri patroni ab inimicorum insidiis defensare: considerantes et gravi animo ferentes, quod Simeon et Petrko fratres filii Petrkonis, Nicolaus et Michael fratres de Drscenicza, Kunath et Iasko dicti Trnycz, Iasko et Bernartus filii Pulconis de Sencza, Dzethko cum fratre suo Iuliano dicti Zazpicze de Osesyn, Ryfinus scoltetus de Saczino, Bracossius ibidem, Pelkota filius scolteti de Wynarz, Ffalibog et Wenceslaus de Potkocow, Adam dictus Zkarga heredes de Orbanich, Kunek, Iasek et Nicolaus Cristani de Kalis cives, Nicolaus dictus Dudel de Konyatovich, Barsecz de Mazlow, Gerardus de Olevyn, Iohannes dictus Gromadzycz ibidem, et Adam scoltetus de Czena, bona Gneznensis ecclesie nostre metropolitane hostiliter invadentes publice cum exercitibus sub vexillo nequiter spoliarunt: non solum bona mobilia et sese movencia, ut equos, iumenta, boves, vaccas, oves, capras et scrophas simul rapiendo, verum eciam homines capiendo, feminas maritatas et virgines, quod horrendum est dicere, proch dolor turpitudinibus profanando, et alicubi eadem bona nec non utensilia que non poterant asportare igne cremando, ymmo domos venerabilis patris I. secundi, Dei gracia eiusdem ecclesie archiepiscopi, frangendo, hostia violando, bona que in eis fuerunt asportando, ymmo quidem ex eis hominem predicti venerabilis patris in Opathow datis gravibus vulneribus occidendo: nos atrocitatem seu ferocem ymmo immanitatem non valentes surdis auribus et conniventibus oculis pertransire, ymo, quia publice rei interest ne crimina remaneant impunita, nolentes eorum maliciam dimittere impunitam nec viam aliorum maliciis aperire, vocatis eis peremptorie ad nostram audienciam, sed nolentibus tanquam de sua diffidentibus iusticia apparere, habito sapientum baronumque consilio unanimi et de consensu et voluntate eorum, cum hoc adeo notorium sit quod nulla tergiversacione valeat celari: tanquam hostes nostros et Ecclesie ac reipublice, ymmo tanquam reos lese crimine maiestatis, bonis suis mobilibus et immobilibus sentencialiter duximus iusticia exigente privandos, eorum bona, videlicet Glowczino, Dobezanky, Wylkanovo, Wydrino, Walkovo, Trzeniczam, Dosesyn, partem Borsczonis in Maslovich, partem Gerardi in Olevyn, partem Iohannis in Gromadzycz, partem Iohannis et Bernarti in Sencza, scolteciam Rifini in Sacino, laneos Braccossii ibidem, Ade scolteciam in Czena, molendina Kunogii ante Kalis super Proznam, hereditatem Ade dicti Skarga que aput Greh dicitur in vulgari, domos Kunogii, Nicolai, Iasconis in Kalis, pro prefatis iniuriis et dampnis iam dicte ecclesie Gneznensi tenore presencium perpetuo ascribentes, et promittentes ea et alia bona ecclesie ab eorum amicis et eis eisque adherentibus defensare, eosque tanquam fures et predones una cum prefato venerabili patre nostro per nos et quoslibet terrigenas nostros persequi pro viribus temporibus vite nostre, quatenus Ecclesia hec et alia bona pacifice valeat possidere. In cuius rei testimonium, presentes eidem venerabili patri nostro dari mandavimus, nostri sigilli robore communitas. Actum et datum in Kalis in die sancti Laurencii martiris, anno Domini M.CC.XC. quarto, presentibus honorabilibus viris, dominis Wlostiborio preposito, Philippo archidiacono, Philippo scolastico, Nicolao canonico Gneznensi, nec non domino Andrea cancellario Polonie, et baronibus nostris: Petrkone castellano Poznaniensi, Bervoldo castellano Kalisiensi, Alberto castellano de Cbansin, Roscone venatore Kalisiensi, Stogneo fratre suo, Ubislao pincerna Kalisiensi, Sandivogio subcamerario Kalisiensi, aliisque pluribus fidedignis. Datum per manus domini Iacobi nostri notarii.
Drscenicza, Trzcińsko. Trnycz, de Trzciniec. Sencza, Sieniec. Zazpicz, t. j. de Zaspy (Miłkowskie). Osesyn, Orzeżyn. Saczino, Saczyn. Wynarz, Winiary. Potkocow, Podkoce. Orbanich, Urbaniec. Dudel, t. j. de Dudki. Konyatovich, Konatow. Mazlow, Masłowiec. Olevyn, Olewin. Gromadzycz, de Gromadzice. Czena, Cienia. Opathow, Opatówek. Glowczino, Głowczyn. Dobezanky, nie odgadnione. Wylkanovo, Wilkowizna. Wydrino, Wydrzyn. Walkovo, Walków. Dosesyn, zam. de Orzeżyn. Greh, nie odgadnione. Cbansin, zam. Zbąszyń.


Dokument Nr 723
Premisl secundus dux Polonie 1294 Aug. 10, in Kalis; hortulanos in antiqua civitate Kalisz iure Theutonico locat.
Kalisz. Archiw. Rządowe, Relation. castrens. Kalisiens. a. 1707, lib. 66, fol. 231.

In nomine Iesu Christi. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum et testium munimine roboramus. Inde est quod nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris, quod cum nostris hortulanis in antiqua civitate Kalis commorantibus et ibidem habitationem habentibus agere misericorditer cupientes, cum ea moderarcione ip sis misericordie nostre beneficia impartimur, videlicet quod pro omni solucione censuali, a qualibet exaccione quomodolibet emergenti, quilibet hortulanus instituens hortum integrum, qui debet continere, prout mos existit Theutonicus, sex ramos in latitudine et triginta in longitudine, solvet nobis singulis annis perpetuo quatuor scotos in festo beati Martini: duos scotos in Nativitate Domini, et duos in festo beati Iohannis Babtiste. Ut autem incole predictorum hortorum munificencie nostre beneficia sibi senciant profutura, damus et concedimus ipsis ius Theutonicum, eximendo ipsos ab omni iure Polonico et vexacione qualibet Polonica, sive sit poradlne sive quoquo nomine alio designetur; ita quod iure Theutonico libere gaudeant, et in iudiciis et causis ipsorum non teneantur coram aliquo homine respondere vel quomodolibet litigare, nisi coram nostro vladario, per ipsum ad iudicium, prout mos est Theutonicus, racionabiliter advocati. Et si ipsis contingat homicidium perpetrare, vel in bonis ipsorum per quemcumque perpetrari, has causas et omnia quecunque inter ipsos orientur idem noster vladarius determinabit. Ne vero super his in posterum dubitetur, presentem paginam conscribi fecimus, et ut perpetue firmitatis robur obtineat, sigilli nostri munimine roborari mandavimus. Actum in Kalis in die beati Laurentii martyris gloriosi, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, presentibus hiis testibus: domino Philippo archidiacono Gneznensi, comite Sandivogio subcamerario Kalisiensi, Nicolao nostro procuratore. Datum per manus Iacobi capellani (sic) nostri.
Antiqua civitas Kalis, leżała, gdzie dziś osada Zawodzie.


Dokument Nr 724
Secundus Premisl dux Polonie Maioris 1294 s. d., in Swece; confirmat omnes donationes et libertates, quas Msciugius dux Pomeranorum ecclesiae s. Iohannis Baptistae in Swormagac contulerat.
Pergam. orygin., bardzo podziurawiony, bez pieczęci. (Dopełniono podług: Dreger's Mnscrpt. IV, Nr. 855, w archiwie Szczecińskiem).
Königsberg. Königl. Staats Arch. Schiebl. 58, Nr. 28.

In nomine Dei eterni amen. Omnium habere memoriam sive noticiam non humanitati, set pocius, secundum legittimas sancciones, attribuitur Deitati, ideo veneranda decrevit antiquitas, ut ea que a presentibus racionabiliter ordinantur, futurorum noticiam ne excedant, testium subscripcionibus et sigillorum impressionibus roborentur. Proinde noverint universi presentes et posteri hanc paginam inspecturi, quod nos secundus Premisl Dei gracia dux Polonie Maioris omnes donaciones seu libertates, quas illustris princeps Msciwgius eadem gracia dux Pomeranorum, patruus noster dilectus, ecclesie sancti Iohannis Baptiste in Sworinagac ac fratribus ibidem Deo famulantibus in villis ipsorum, in lacubus, in fluviis, in borris, in pratis, et in aliis utilitatibus omnibus contulit, tradidit et donavit, et prout in suis privilegiis ostendere possunt, litteris presentibus confirmamus. Et ne in posterum qualiscunque calumpnia oriri possit vel talem donacionem infringere, presentem paginam nostri sigilli munimine contulimus roboratam. Huius confirmacionis testes sunt: Swenza palatinus Gdanensis, Paulus palatinus Swecensis, Voyceh castellanus in Cbansin, Kels castellanus in Santok, Boguslaus castellanus in Usce, Iacobus castellanus in Rogozna, Graba subtesaurarius, et alii quamplures viri fidedigni. Actum et datum in Swece per manum domini Hermani notarii curie, anno Domini M.CC.LXXXX quarto.
Sworinagac, z niemiecka Schwornigatz. Swecensis, de Swiecie. Cbansin, Zbąszyń. Santok, Santok. Usce, Ujście. Rogozna, Rogoźno.


Dokument Nr 725
Primiszil dux Polonie 1297 (sic) Oct. 9, in Gdancek; confirmat omnes donationes et privilegia, monasterio de Pelplin a Samborio et Mestwino, quondam ducibus Pomeranorum, concessa, pro sua vero parte silvam Belski las dictam eidem confert.
Pergam. orygin. Na pasmie nici jedwabn., czerwon. i żółt. przywieszona pieczęć Przemysława księcia, (pieczęć XXVI), z 10 ułamków woskiem pozlepiana; pismo i pergamin nie okazują nic podejrzanego.
Königsberg. Königl. Staats Archiv.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Nos Primiszil Dei gracia dux Polonie omnibus presentem paginam inspecturis in perpetuum. Cum ea que nostris racionabiliter sunt gesta temporibus, litteris ac testibus discrecione previa caucius roboramus, quibuslibet periculis inopinatis et versucis (sic) hominum malignorum consultius obviamus. Hinc est quod ob honorem Dei et gloriose virginis Marie, quorum beneficio sumus in hoc mundo diviciis et gloria sublimati, ipsorum devotis famulis, videlicet conventus et fratrum in Novo Doberan paci et quieti providere volentes, omnia bona et hereditates seu gracias, que dominus Samburius beate memorie quondam dux Pomeranie ipsis contulit et dilectus noster patruus Mystwinus dux Pomeranorum nichilominus confirmavit eisdem, et ea bona et hereditates, que de mera liberalitate sua idem dominus Mystwinus ipsis postmodum superaddidit pro remedio anime sue ac progenitorum eius, cum omni iure terminisque et attinenciis ac utilitatibus, quocunque nomine censeantur, quibus ea tenuerunt actenus ab ipsis, nos quoque confirmamus eisdem. Privilegia dicti monasterii, que a prefatis principibus super bonis, possessionibus, utilitatibus et iuribus habent, quia ipsa, cum nobis per abbatem exhibita fuissent, nostris litteratis, videlicet clericis et notariis, inter quos fuere periti dominus Stephanus archidiaconus Gnesnensis et magister Nycolaus medicus, mandavimus ut diligenter examinarent: et quia ea laudaverunt et approbaverunt, nos omnia et singula in ipsis contenta grata habentes et rata, de benignitate solita approbamus. Et ut bonorum spiritualium, que in dicto monasterio fiunt, participes efficiamur, dictis monachis ac monasterio silvam nostram Belskiles dictam pro dimidio locandam conferimus, iure proprietatis sicut alia bona cum omnibus condicionibus possidendam: ita ut quicquid utilitatis in dicta silva per eos procuratum fuerit, sive ville locentur seu alii fructus quicunque provenerint, ad nos dimidia pars pertinebit. Habebunt eciam dictam silvam totam, ut dictum est, pro dimidio usque ad fluvium Ianam, non obstante quod ibi resident nostri venatores seu silve custodes, qui cum locanda fuerit, cedere debebunt. In cuius rei robur et perpetuam evidenciam, presentes dicto dedimus monasterio, nostri sigilli munimine communitas. Huius itaque rei testes sunt: dominus Stephanus archidiaconus et Nicolaus phisicus; milites vero: dominus Buchzlaus castellanus de Uzech, Albertus castellanus de Bencin, Keiteke castellanus de Zantoch, Svantomyr castellanus de Bechowe, Borch miles, Iacobus castellanus de Rogezen, Swenzo palatinus de Gdancek, Paulus palatinus de Zwetz, et quam plurimi alii fide digni. Acta sunt hec anno Domini M.CC.XCVII (sic), Indictione VIIa. Datum in Gdancek in beati Dyonisii episcopi et martiris gloriosi die.
Novum Doberan, nazwa klasztoru Cystersów w Pelplin. Silva Belskiles, nie odgadniony. Fluv. Iana, rz. Jania, płynąca od wsi Jania do rz. Wierzyca, wpadającéj do rz. Wisła p. m. Gniew. Uzech, Ujście. Bencin, Zbąszyń. Zantoch, Santok. Bechowe, Biechów. Rogezen, Rogoźno. Zwetz, Świecie.


Dokument Nr 726
Secundus Premisl dux Maioris Polonie 1294 Oct. 14, in Danzich; confirmat omnes libertates, quas b. m. Mestwinus dux Pomoraniae civitati Elbląg concesserat.
Pergam. orygin. Na pasmie nici jedwabn., biał. i czarn. przywieszona pieczęć Przemysława księcia; (pieczęć XXVI).
Elbing. Staedtisches Archiv. Diploma Nr. 16a. - Dogiel, Cod diplom. Polon. IV, pag. 35.

In nomine Domini amen. Dum vivit littera vivit et actio commissa littere, cuius assercio nutrit memoriam et roborata suscipit incrementum. Nos igitur secundus Premisl Dei gracia dux Maioris Polonie notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod dilectus patruus noster magnificus princeps dominus Mestwinus, Dei gracia dux Pomoranie, inspectis fidelibus serviciis civium de Elbingo que sibi sepissime fideliter inpenderunt et adhuc inpendere non obmittunt, contulit eisdem civibus omnimodam libertatem tam in aquis quam in aliis partibus suis que spectant ad dominium ipsius, videlicet terram suam intrandi, transeundi, mercesque suas vendendi et emendi ibidem quascunque voluerint, et nichilominus ad provincias suas, unde veniunt, redeundi sine omni exactione thelonei et solutione. Addiciens autem ipsis burgensibus de ipsius mera liberalitate, ne aliquis hominum ipsius ipsos burgenses, si aliquis ipsorum a latere sui dominii tempestate agitante quod absit naufragium pateretur, gravare presumat in corpore sive rebus aliis quibuscunque, nec eciam aliquam summam pecunie audeat extorqueri in tali periculo a burgensibus supradictis. Insuper voluntatis ipsius est et inhibet, ut nullus omnino suorum successorum seu officialium suorum racionabilem donacionem, per ipsum factam, infringere audeat vel ei ausu temerario contraire. Preterea, nos memoratos superius cives de Elbingo cupientes omni nostra prosequi gratia qua possumus et favore iam annotatis, libertatis donacionem, quam ipsis inclitus princeps dominus Mestwinus patruus noster dux Pomoranorum ut supra habetur contulit, habito maturo baronum nostrorum consilio presentibus confirmamus, volentes inviolabiliter tempore procedenti per nos et nostros posteros dictam libertatis plenitudinem observari. In cuius rei testimonium, presens scriptum nostri sigilli munimine fecimus roborari presentibus hiis testibus, videlicet domino Rudgero abbate de Olyva, domino Henrico abbate de Polpelin, fratre Gerardo de Cholbach, fratre Cunrado Rost dicto fratre Ordinis Domus Theutonice, domino Paulo palatino Swecensi, domino Swentza palatino Gdanensi, domino Andrea castellano Gdanensi, domino Stanislao castellano Swecensi, domino Albertho castellano de Bencin, domino Boguslao castellano de Usce et subcamerario Poznaniensi, domino Kelczone castellano de Santok, et domino Swentomiro castellano de Bechow et aliis quam pluribus fide dignis. Actum et datum in Danzich in die beati Kalixti Pape et martyris anno Domini M.CC. nonagesimo quarto, per manus domini Hervini capellani curie nostre.
Elbingum, Elbląg. Olyva, Oliwa Polpelin, Pelplin. Cholbach, Kolbacz. Swecensis, de Świecie. Bencin, Zbąszyń. Usce, Ujście. Santok, Santok. Bechow, Biechów. Danzich, Gdańsk.


Dokument Nr 727
Iacobus secundus s. Gnezdnens. ecclesie archiepiscopus 1294 Oct. 21, in Uneyow; dat cum consensu sui Capituli Trebezlao filio Wislai villam Bukownica, iure de Środa locandam.
Pergam. orygin. Pismo miejscami zatarte; z dwóch przywieszonych pieczęci pozostały sznurki jedwabne, żółte.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 58.

In nomine Domini amen. Ne decursu vel longinquitate temporis gestorum memoria obscuretur, consueverunt authoritate scripturarum posterorum notitie comendari. Hinc est quod nos Iacobus secundus, divina miseracione sancte Gnezdnensis ecclesie archiepiscopus, notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris ad quorum noticiam pervenerit presens scriptum, quod de communi voluntate et consensu fratrum nostrorum, Gnezdnensis videlicet Capituli, Trebezlao filio Wisslay hereditatem ecclesie nostre dictam Bukownicza, sitam in castellania Kalissiensi, iure novo, quod est confectum in Sroda scilicet vel unde ius illud noscitur processisse, dedimus ad locandum; dantes sibi et suis legittimis successoribus nomine scoltecie sex mansos liberos, molendinum, thabernam et tercium denarium cuiuslibet iudicati, ipsis perpetuo possidenda. Damus insuper colonis quos ibidem locaverit decem annis omnimodam libertatem: excepto, quod tempore libertatis predicte, decimam manipularem de antiquis agris nobis solvere tenebuntur; elapsa vero libertate eadem, de quolibet manso nomine decime usitatas tres mensuras tritici, tres mensuras siliginis, sex mensuras avene, et fertonem usualis argenti annis singulis nobis solvere iuxta consuetudinem civitatis predicte, ad domum nostram propinquiorem predicta omnia deducentes. Damus eciam eidem terciam partem mellis, quod veniet nobis de borra ibidem que in araturam redigi non poterit: excepta parte mellificii, que eidem assignabitur de communi consensu. Denique, quod si nos predictam villam intrare contigerit, coloni ibidem ad viciniorem villam nostram nos educere tenebuntur. Et quoniam iura predicte civitatis Sroda sunt nobis incognita, protestamur, quod in prescriptis et aliis omnibus que suorum commodum respiciunt dominorum, ad iura predicta volumus nos tenere. Actum et datum in Uneyow in festo Undecim millium Virginum anno Domini M.CC.XC. quarto, presentibus honorabilibus viris dominis: Iosepho scolastico, Iohanne cantore Lanciciensi, Gregorio et Petro canonicis Gneznensibus, Spitkone Cracoviensi canonico nostro thezaurario, et comite Stanislao de Viasd ac aliis fide dignis.
Bukownicza, Bukownica. Środa, t. j. na Szlązku, z niemiecka Neumarkt. Uneyow, Uniejów. Viasd, Ujazd.


Dokument Nr 728
Comes Nycolaus Gnesnens. et Kalisiens. palatinus 1294 Dec. 27, s. l.; vendit Mercloni hereditatem Gałęzewo, iure Theutonico locandam.
Pergam. orygin. Sznurek jedwabny, czerwony przez 2 wcięcia przewleczony; pieczęci nie masz.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 5.

In nomine Domini amen. Evanescunt simul cum tempore que geruntur in tempore, nisi recipiant a voce testium aut a scripti memoria firmamentum. Notum ergo sit universis presentibus et futuris hanc litteram inspecturis, quod nos comes Nycolaus Gnesnensis et Kalisiensis palatinus, hereditatem nostram, Galanzovo vulgariter nuncupatam, Mercloni vendidimus iure Theutonico pro septimo manso collocandam, scolteciam sibi suisque posteris iure hereditario possidendam. Racione igitur locacionis, sex annis sibi dedimus libertatem. Expirata itaque libertate, a quolibet manso unam maldratam triplicis frumenti: quatuor mensuras tritici, quatuor siliginis et quatuor avene nobis exsolvere tenebitur singulis annis. Addimus insuper thabernam, macellum carnificum et pistorum in villa memorata. In cuius rei testimonium, presentem sibi paginam contulimus, nostri sigilli munimine roboratam. Testes sunt comes Myroslaus castellanus de Bnyn, dominus Wylhelmus frater Ordinis Predicatorum. Acta sunt hec anno Domini M.CC. nonagesimo quarto in die sancti Iohannis apostoli et ewangeliste. Datum per manus Eberhardi scriptoris curie nostre.
Galanzovo, Gałęzewo. Bnyn, Bnin.


Dokument Nr 729
Sandziwogius subcamerarius Kalisiens. 1294 s. d. et l.; confert Rachgwino villico villas suas Saczyn et Sojakow, iure Theutonico locandas.
Transsumpt potwierdzony przez: Consules civitatis Kalisiens. 1434 Oct. 12, in Kalis, w pergam. orygin., u którego z przywieszonéj pieczęci pozostał sznurek jedwabny, czerwony.
Warszawa. Biblioteka prywatna. Diplomata.

In nomine Domini amen. Acta que geruntur nostris temporibus, eternari solent memoria literarum. Hinc est quod nos Sandziwogius subcamerarius Kalisiensis notum esse volumus tam presentibus quam futuris omnibus presentem literam inspecturis, quod nos vendidimus villas nostras Saczino et Soyacowo, usque ad locum illum qui Gostina nuncupatur, Rachgwino villico iure Theutunico ad locandum, eo videlicet iure, quo ville circa Nowum Forum in suis legibus pociuntur. Et locacio dicte ville continere debet mansos quadraginta; et si plures ibidem fieri possunt, villicus dictus supradicto iure fruatur. Racione vero sue locacionis, villicus et sua posteritas percipient sextum et septimum mansum liberum, et tercium denarium de qualibet re iudicata, et thabernam liberam, et macellum carnium, sutoris et pistoris, et molendinum quod spectat ad villam que Saczino nuncupatur liberum. Et aliud molendinum inferius si fieri potest, liberum sine nostro impedimento, et omnia prata sine mensura que circa Koprziwniczam sunt locata. Et borram nostram liberam concedimus dicte ville quoad pascua et ad incidendum edificia (sic) et omnia alia necessaria, preter arbores illas, que pro melleficiis ad nostros usus conservari possunt. Et in piscinis que spectant ad molendina villici nominati, liberam sibi conferimus et sue posteritati piscium capturam, et pro nobis idem (sic) conservamus. Hec notata villicus Rachgwinus et sua posteritas iure hereditario libere et pacifice possidebit. Et ville dicte damus octo annis libertatem. Exspirata vero libertate, in quolibet festo beati Martini solvent nobis incole in eadem villa commorantes de quolibet manso non libero duas mensuras tritici, sex siliginis et quatuor avene, et fertonem argenti usualis. Ut autem hec ordinacio firma presentibus et futuris temporibus perseveret, in huius rei testimonium presentem literam nostri sigilli munimine fecimus communiri presentibus hiis: comite Ubislao pincerna Kalisiensi, Henrico advocato de Kalis, Henrico sculteto de Thincia, Hermanno sculteto de Dobrcza, anno Domini millesimo CC.XC quarto, per manus Wilhelmi rectoris ecclesie in Gosticin.
Saczino, Saczyn. Soyacowo, osada znikła. Locus Gostina, nie odgadnione. Nowum Forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Koprziwnicza, Koprzywnica, lewy przypływ strumienia Stawka, wpadającego do rz. Prosna pod m. Kalisz. Thincia, Tyniec. Dobrcza, Dobrzec. Gosticin, Gostyczyn.


Dokument Nr 730
Premisl secundus dux Polonie et Pomeranie 1295 s. d., Poznanie; admittit commutationem partis villae Lubiechowo Bartholomaei et Nicolai, filiorum Manczonis, cum villa ecclesiae Poznaniensis, dicta Crupczino.
Pergam. orygin. Sznurek jedwabny, żółty, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 9.

In nomine Domini amen. Multis incomodis prudenter ocurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Hinc est quod nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie et Pomeranie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra nostrorumque baronum presencia constituti venerabilis pater dominus Iohannes Poznaniensis episcopus ex una parte, et Bartholomeus et Nicholaus fratres et filii Manczonis ex altera, comutacionem terrarum fecerant prout inferius annotatur. Dederunt siquidem milites superius nominati partem Lubecovo, prout per nostrum ministerialem missum per subcamerarium nostrum est suis limitibus consignata, domino episcopo Poznaniensi nomine ecclesie sue, et receperunt ab eo villam sive hereditatem Crupczino dictam vulgariter et triginta marcas argenti usualis, quas se confessi sunt integraliter recepisse. Nos autem votis utriusque partis prout convenit annuentes, dictam superius permutacionem admisimus nostras super hoc dantes litteras, nostri sigilli munimine roboratas presentibus hiis testibus: comitibus Kelczone castellano de Cbansim, Alberto subcamerario et Borcone Vyslay. Actum et datum Poznanie anno Domini M.CC. nonagesimo quinto, Indiccione octava, per manus Nicholay scriptoris curie nostre.
Lubecovo, Lubiechowo. Crupczino, nie odgadnione, może dziś Kruczyn. Cbansim, Zbąszyń.


Dokument Nr 731
Premisl secundus dux Polonie et Pomeranie 1295 s. d., Poznanie; annuit commutationi villae ecclesiae Poznaniens., dictae Crupczino, pro parte villae Bartholomaei et Nicolai, filioram Manczonis, dictae Lubiechowo.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 72.

In nomine Domini amen. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie et Pomeranie, volentes ea, que in nostra aguntur presencia, perpetua firmitate gaudere, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra presencia constituti venerabilis pater dominus Iohannes episcopus et Bartholomeus et Nicolaus Manczonis, fratres, permutacionem terrarum inter se fecerunt ita, quod venerabilis pater dominus Iohannes episcopus dedit Bartholomeo et Nicolao supradictis Crupczino cum ea libertate, cum qua Poznaniensis ecclesia possidebat, et recepit ab ipsis partem Lubecovo ipsorum, sicut iam limitibus est divisum; et in melioracionem terre dictorum Bartholomei et fratris sui, dominus episcopus triginta marcas usualis argenti dedit eis, quas triginta marcas confessi sunt coram nobis integraliter recepisse. Nos vero eorum commutacioni annuentes, super hoc presentes eis dari iussimus litteras, nostri sigilli munimine roboratas presentibus hys testibus: comitibus Kelczone castellano de Cbansim, Alberto subcamerario Poznaniensi, Iaroslao subiudice Poznaniensi. Actum et datum Poznanie, anno Domini M. ducentesimo nonagesimo quinto, per manus Nicolai scriptoris curie nostre.
Crupczino, nie odgadnione, może dziś Kruczyn. Lubecovo, Lubiechowo. Cbansim, Zbąszyń.


Dokument Nr 732
Premislius secundus dux Polonie et Pomoranie 1295 Apr. 6, in castro Swecensi; ratam habet sententiam Boguslai iudicis Gneznens. et Kalisiens., qua villa Sobkow ecclesiae de Włocławek contra inpetitionem filiorum Michaelis ceterorumque fuit adiudicata.
Włocławek. Archiv. Capituli. Lib. privil. f. 134 v. - T. Działyński. Lites ac res gestae etc. I, pag. 92.

In nomine Domini amen. Cum labilis sit etas hominum, necesse est ut ea que inter mortales aguntur et disponuntur, litterali memorie commendentur, que veritatis est indicium et certitudinis argumentum. Nos igitur Premislius secundus, Dei gracia dux Polonie et Pomoranie, notum facimus universis presentibus et futuris, quod cum inter venerabilem patrem dominum Wislaum Wladislaviensis ecclesie episcopum ex parte una, et Nicolaum, Georgium et Rudolfum, filios Michaelis, generosque ipsorum, videlicet Andream subcamerarium de Gersel (sic) et Albertum dictum Bisyc ex altera, esset exorta materia questionis super villa Sopcow vulgariter nuncupata, intentantibus predictis militibus in nostra et nostrorum baronum presencia adversus predictum dominum episcopum accionem super villa nominata superius, ex parte prefati domini episcopi multa fuerunt proposita, que ipsorum actionem omnimode pertingebant. Cumque fuissent hinc et inde multa proposita, nos una cum nostris baronibus auditis racionibus et allegacionibus parcium ac plenarie intellectis, quia proposita ex parte prefati domini episcopi invenimus esse vera, et instrumentis felicis memorie domini Mscivii ducis quondam Pomoranie, patrui nostri, non cancellatis, non abolitis, nec in aliqua sui parte viciatis, sufficienter approbata: comiti Boguslao iudici Gnezdnensi et Kaliziensi dedimus in mandatis, ut inter ipsos litigantes diffinitivam sentenciam promulgaret. Et ipse auctoritate nostra et nostri presencia pro domino episcopo memorato sentenciam protulit, possessionem et proprietatem ville predicte Sobcowo domino episcopo sueque ecclesie adiudicavit sentencionaliter in perpetuum pacifice possidendam, suis adversariis superius nominatis eorumque posteris super villa predicta perpetuum silencium imponendo. Nos vero sentenciam ipsam, rite, iuste, racionabiliter promulgatam, ratam habentes, nostris litteris presentibus duximus confirmandam. Ne autem super hoc in posterum aliquod dubium oriatur, presens instrumentum nostri sigilli munimine fecimus communiri. Testes autem huius rei sunt hii comites: Beniamin palatinus Poznaniensis, Svencza palatinus Gdanensis, Nicolaus palatinus et Adam castellanus Gnezdnenses, Stanislaus castellanus Svecensis, dominus Stephanus archidiaconus Pomoranie, Paulus subcamerarius, Preclaus subpincerna Svecensis, Uneslaus subcamerarius Gdanensis, Iulianus pincerna Dersoviensis, dominus Paulus canonicus Plocensis et plebanus de Chelmicz, et alii quam plurimi clerici et layci fide digni. Actum et datum in castro Swecensi quarta feria proxima post diem dominice Resurrectionis, anno gracie Domini MCCXCV, per manus Iasconis curie nostre notarii.
Wladislaviensis, de Włocławek. Gersel, w Lites Gersendo, mylnie zam. Derscev, czyli Tczew. Bisyc, w Lites Sisyc, pewnie de Byszew pod m. Świecie. Sopcow, Sobków, z niem. Subkau. Zam. Beniamin, w Lib. privil. Dewanini, a w Lites terrarum. Zam. Svencza, w Lites Vixenta. Zam. S. castellan. Svecensis, w Lites mylnie Tharsoviensis. Chelmicz, w Lites Celense, Chełmża, lub Chełmice.


Dokument Nr 733
Premisl secundus dux Polonie et Pomoranie 1295 Mai. 12, aput Kalis; confirmat donationem hereditatis Zajączki, a comite Stoygnevo, castellano de Ruda, coenobio de Ołobok factam.
Pergam. orygin. Na sznurze jedwabnym, czerwon. przywieszona pieczęć Przemysława księcia zatarta; (pieczęć XXVI).
Poznań. Königl. Staats Arch. Ołobok 4.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negotia litterarum et testium munimine roboramus. Hinc est quod nos Premisl secundus, Dei gratia dux Polonie et Pomoranie, universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis facimus manifestum, quod comes Stoygnevus castellanus Rudensis ob remedium animarum, sue, parentum et propinquorum suorum, hereditatem Sagenckovo vulgariter nuncupatam, a duce Polonie Boleslao recolende memorie patruo nostro karissimo deservitam, honorabili domine Censtobrone abbatisse de Olobok et suo conventui iure hereditario perpetuo possidendam cum omnibus hiis libertatibus, cum quibus eandem possedit comes Stoygnevus superius nominatus, liberam scilicet a povoz, a prevod, a naraz, a strosa, a podvorove, a bove, a vacca, ab opole, a poradlne et a castri citatione: ita quod si incole dictarum villarum essent ad iudicium evocandi, non coram alio sed coram nobis comparebunt, nostro anulo vel nuncio provocati. Nos vero petitionibus dilecti nostri baronis comitis Stoygnevi et sue pie et rationabili donationi plenarie annuentes, eam cum plena deliberatione et maturo consilio confirmamus perpetuo valituram. Ne autem super hiis in posterum valeat dubitari, dicte domine abbatisse et conventui suo super hoc presentes dedimus litteras, nostri sigilli munimine roboratas sub testimonio comitum: Boguslay iudicis, Ubislay pincerne, Roskonis venatoris, Sandivoy subcamerarii Kalisiensium, anno Domini M.CC nonagesimo quinto, Indictione octava, per manus Nicholay scriptoris curie nostre. Actum et datum anno et Indictione superius nominatis aput Kalis, in die Ascensionis Domini.
Rudensis, de Ruda. Sagenckovo, Zajączki. Olobok, Ołobok.


Dokument Nr 734
Bonifatius Pp. VIII 1295 Mai. 30, Anagnie; mandat quibusdam praelatis ecclesiae de Włocławek, ut causam inter episcopum de Chełmno et Iacobum archiepiscopum Gneznensem ratione iuris metropolitici vertentem, decidant.
Braunsberg. Archiv. dioces. Culmens. Copiarium d. a. 1382. (Transsumpt potwierdzony przez: Ottobonus de Placentia etc. 1295 Aug. 1, Anagnie). - Długosz. Histor. Polonica, Lib. octavus; s. a. d. et l.

Bonifatius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis decano et preposito ac scolastico ecclesie Vlatislaviensis salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater noster I. archiepiscopus Gneznensis petitione monstravit, quod venerabilis frater noster episcopus Culmensis, eius suffraganeus, de provincia Gneznensi se non esse pretendens, ab ipsius archiepiscopi iurisdictione in hiis que ad legem metropoliticam pertinent se abstrahere nititur, sibique tanquam metropolitano subesse indebite contradicit. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis audiatis causam, et apellatione remota fine debito decidatis, facientes quod decreveritis auctoritate nostra firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam, apellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Proinde auctoritate presencium extra Vlatislaviensem et Culmensem civitates et dyoceses ad iudicium evocetur, nec procedatur in aliquo contra eum. Quod si non omnes hiis exsequendis perveneritis interesse, duo vestrum nichilominus exequantur. Datum Anagnie III Kalendas Iunii, pontificatus nostri anno I.
Vlatislaviensis, de Włocławek. Culmensis, de Chełmno.


Dokument Nr 735
Premisl secundus dux Polonie et Pomoranie 1295 Iun. 1, aput Kalis; confirmat adiudicationem sortium hereditatum Smogorzewo et Strzyżewo, ecclesiae Gneznensi contra petitionem Adae Skarga factam.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 90.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum et testium munimine roboramus. Hinc est quod nos Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie et Pomoranie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra nostrorumque baronum presencia constituti, venerabilis pater dominus Iacobus sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus ex una parte et Adam dictus Skarga ex altera, super sortibus Smogorevo et Strzezevo, ville dicte Godessevo adiacentibus, diucius litigarunt; tandem post longas altercaciones partibus superius nominatis in nostra nostrorumque baronum presencia constitutis, comes Boguslaus iudex noster Kalisiensis cum debita maturitate et recto consilio sortes Smogorevo et Strezevo adiudicavit domino archiepiscopo, nomine ecclesie sue tenendas perpetuo, Ade dicto Skarga et suis successoribus super dictis sortibus perpetuum silencium unponendo. Nos vero, huiusmodi adiudicacionem volentes gaudere perpetue robore firmitatis, super hoc dicto domino archiepiscopo nomine ecclesie sue presentes dari iussimus litteras, nostri sigilli munimine roboratas presentibus comitibus et dominis: Beniamin palatino Poznaniensi, Bervoldo castellano Kalisiensi, Andrea cancellario nostro. Actum et datum aput Kalis anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, Indiccione octava, quarta feria post diem Trinitatis, per manus Nicolai scriptoris curie nostre.
Smogorevo, osada znikła. Strzezevo, Strzyżewo. Godessevo, Godzisze.


Dokument Nr 736
Premisl secundus dux Maioris Polonie 1295 s. d., in Gnezna; renovat litteras suas sub antiquo sigillo datas, quibus monasterio sanctae Clarae in Gniezno villam Obora et alias, plurimis privilegiis munitas, contulerat.
Transsumpt potwierdzony przez: Elisabeth senior regina Hungarie et Polonie 1372 Iun. 15, Gnezne.
Poznań. Königl. Staats Arch. Inscript. Poznaniens. a. 1546, fol. 17. - Warszawa. Archiw. Główne Ks. M. 25, fol. 269 v.

In nomine Domini amen. Religiosam vitam eligentibus aut gerere volentibus, favorabili et benigno nobilitatis convenit adesse presidio, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur quod absit sacre religionis infringat. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Maioris Polonie, notum facimus universis tam presentibus quam posteris presentem paginam inspecturis, quod ob honorem Dei et sancte matris Ecclesie, ac condigne petitionis intuitu serenissime domine Iolanthe, quondam incliti principis felicis recordationis domini Boleslai ducis Polonie, dilecti patrui nostri, villas nostras Oboram, Woszniky, Schirzinki, Wynary cum Laszcze et lacubus vulgariter nuncupatis: Dluge, Belsko, Melno, in districtu Gneznensi sittas, damus et conferimus monasterio sancte Clare in civitate Gneznensi per nos constructo, cum hominibus ministerialibus ibidem existentibus et omnibus utilitatibus seu proventibus qui nunc ibidem sunt vel in posterum fieri poterunt, et cum area ubi idem monasterium est fundatum, cuius termini usque ad fluvium ex utraque parte monasterii protenduntur, in quo eadem domina, recepto habitu religionis Ordinis Fratrum Minorum, elegit et proposuit vitam ducere religiosam. Que omnia supradicta eidem monasterio iure hereditario in perpetuum possidenda conferimus et donamus libere, pacifice et quiete, absolventes predictas villas ab omnibus exaccionibus solucionibusque, que sic vulgariter nuncupantur: narzaz, povoz, stroza, podvorowe, poradlne, bos et vacca, opole, edificacio castri vel aliarum municionum, et ab omnibus aliis gravaminibus quibuscunque nominibus censeantur, que nunc sunt vel in posterum poterunt exoriri. Nec aliquem currum ad expedicionem mittere teneantur. Volumus preterea, ut homines predictarum villarum per nullum penitus citentur vel iudicentur pro qualibet causa seu eciam homicidio, nisi per suum iudicem qui per idem monasterium fuerit constitutus, et quitquid pene ex causis derivabitur, totum cedat monasterio memorato. Concedimus insuper monasterio supradicto plenam facultatem predictas villas iure Theutonico locandi, vel, secundum quod in posterum videbitur expedire, ad usus proprios convertendi. Ut autem hec nostra donacio firma et perpetua perseveret, nec a nostris successoribus valeat immutari, presentem paginam confici fecimus et conscribi.
Et licet dudum alia super huiusmodi donacione publica conscripta fuerint instrumenta nostroque antiquo sigillo communita, testibus dicte donacionis in eisdem annotatis, ad maioris nichilominus robur firmitatis, presentibus nostrum novum sigillum duximus appendendum. Actum in Gnezna anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, Indictione octava, presentibus hiis comitibus: Nicolao palatino Kalisiensi, Pothrkone castellano Poznaniensi, Sandivogio castellano Landensi, Sandivogio subcamerario Kalisiensi, Nicolao scriptore nostre curie, qui de mandato nostro hec omnia conscripsit et eciam sigillavit.
Obora, Woźniki, Zierniki, Winiary, dziś tak samo. Laszcze, niegdyś osada ostatniéj przyległa, dziś znikła. Lacus Dluge, Długie jezioro, nad którem leży wieś Winiary. Lacus Belsko, pózniéj Białe jezioro, dziś Święte, nad którem stoi kościół św. Krzyża, najpierw nadany Bożogrobcom. Lacus Melno, nie wiadomo, które z pasma jeziór, w którem leżą oba poprzednie. Fluvius iuxta monasterium, dziś tylko głęboki parów, zaledwie sączący wodę. Landensis, de Ląd.


Dokument Nr 737
Primislavius secundus rex Polonie et dux Pomeranorum 1295 Iul. 30, in Stolp Pomeranie; monasterio de Bukow villam Małkow contra petitionem Zimeri Domaradowicz eiusque proximiorum adiudicat, ac privilegia praedicti monasterii confirmat.
Stettin. Königl. Staats Arch. Matric. Bucoviens. p. 62. - Dreger, Mnscrpt. IV, Nr. 877.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Primislavius secundus, Dei gratia rex Polonie et dux Pomeranorum, universis Cristi fidelibus presentem literam visuris seu audituris in perpetuum. Quoniam generatio preterit et generatio advenit, nichilque in humana conditione stabile consistit quod propter mortalitatem hominum et labilem memoriam eorundem in oblivionem non deveniat, ideo discretorum consilio salubre remedium est inventum, ut ea que ab humanis actibus aguntur, scriptis autenticis ad perpetuum confirmentur, quatenus exinde habeatur cognitio veritatis, si super his que acta sunt, suboriri contingat aliquid questionis. Noscat igitur natio presentium et felix successio futurorum, quod quidem Zimerus Dummeradevicz et filius suus Venslaus Dummeradevicz filiusque fratris sui Thesegur proposuerunt querimoniam in Slaven coram nobis, quod abbas de Bucovia ceterique fratres sui villam Malchowe, que iure hereditario eos contingeret, iniuste possiderent. Nos vero responsionibus abbatis auditis et fratrum, et iustitiam eis ad privilegia discutientes, predictam villam Malchowe dicto Zimero Dummeradevicz et filio suo Venslao filiisque fratris sui abiudicavimus, ipsis super hac querimonia perpetuum silentium imponentes, et domino abbati et conventui de maturo consilio baronum et discretorum nostrorum et approbata iustitia adiudicavimus iure perpetuo libere possidendam. Preterea, pro devitanda posterorum litis occasione, omnes possessiones et donationes quas patruus noster dominus Mestwinus suis privilegiis confirmavit, cum omni iure et gratia, cum omni fructu et libertate privilegiorum suorum nec non et ipsa privilegia grata et rata habentes, cum omnibus in eis contentis ecclesie Bucowiensi et fratribus, tam presentibus quam futuris, ad honorem Dei et beate Marie virginis sine contradictionis obstaculo condonando approbamus, et approbando in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti perpetuo approbamus et confirmamus. Huius autem donationis et confirmationis nostre testes sunt: dominus Swenso palatinus, dominus Bugislavus iudex, dominus Philippus archidiaconus Gnesinensis, dominus Nicolaus palatinus, dominus Matheus subcamerarius Slavenensis, et alii literati et illiterati quam plurimi fidedigni. Ne qua igitur imposterum suboriri possit calumpnia, que donationem, ordinationem et confirmationem nostram audeat infirmare, presentem paginam ipsis porreximus, sigilli nostri munimine roboratam. Datum in Stolp Pomeranie per manus notarii nostri domini Swanteslai, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, tertio Kalendas Augusti, Concurrente quinto, Indictione octava.
Slaven, Sławno, dziś z niem. Schlawe. Bucovia, Bukow. Malchowe, Małkow, z niem. Malchow. Stolp, Słupsk, z niem. Stolpe.


Dokument Nr 738
Ottobonus de Placencia etc. domini Pape capellanus etc. 1295 Aug. 1, Anagnie; protestatur, fratrem Petrum de Polonia procuratoribus archiepiscopi Gneznensis et episcopi de Chełmno quosdam iudices deputavisse, apud Włocławek de causa inter ipsos vertente tractaturos, simulque breve apostolicum transsumi facit, quod ediderat: Bonifatius Pp. VIII 1295 Mai. 3|0, Anagnie.
Transsumpt potwierdzony przez: Vislaus Wladislaviens. episcopus s. a. d. et l., w pergam. orygin., u którego przywieszona pieczęć połamana.
Braunsberg. Archiv. diocesan. Culmense. Copiarium d. a. 1382.

Nos Vislaus Dei gracia Wladislaviensis ecclesie episcopus vidimus litteras in hec verba:
Omnibus presentes litteras inspecturis Ottobonus de Placencia decanus ecclesie Suessionensis, domini Pape capellanus et subdyaconus ac ipsius litterarum contradictarum auditor, salutem in Domino. Noveritis, quod cum inter magistros Guilielmum de sancto Geminiano, procuratorem venerabilis patris I. archiepiscopi Gneznensis, pro ipso in Romana curia impetrantem ex parte una, et Iacobum de Neapoli, procuratorem venerabilis patris episcopi Culmensis, pro ipso contradicentem ex altera, aliquamdiu super convencione loci et iudicum foret in nostra presencia litigatum, tandem, cum prefati procuratores inter se non possent de iudicibus et loco aliquatenus concordare, nos vero de utriusque partis procuratorum assensu discretum et venerabilem virum fratrem Petrum de Polonia domini Pape penitenciarium elegimus, ut eisdem partibus indices et locum duceret assignandos, qui frater Petrus, prehabita deliberacione solempni, discretos viros decanum et prepositum ac scolasticum ecclesie Wladislaviensis medios et communes iudices duxit eisdem partibus deputandos, ita tamen, quod iidem iudices aput Wlad. civitatem, quam pro loco eisdem partibus deputavit, debeant convenire, ibidem de causa et negocio infra scriptis iuxta rescriptum apostolicum tractaturi, quod ad ipsos dirigitur sub hac forma: (Sequitur diploma Nr. 734).
In cuius convencionis testimonium, presentes litteras fieri fecimus et audiencie contradictarum sigillo muniri. Datum Anagnie Kalendis Augusti, pontificatus domini Bonifacii Pape octavi anno primo.
In cuius rei testimonium, nostrum sigillum presentibus duximus apponendum.
Wladislaviensis, de Włocławek. Culmensis, de Chełmno.


Dokument Nr 739
Premislius secundus rex Polonie et dux Pomoranie 1295 Aug. 9, in castro Gdanzk; suscipit monasteria de Oliwa et de Żarnowiec sub suam protectionem, possessionem bonorum eorundem confirmat, et incolas multis privilegiis dotat.
Pergam. orygin., u którego na sznurze z nici jedwabn., czerwon. przywieszona dwustronna pieczęć Przemysława króla; (pieczęcie XXVII i XXVIII).
Königsberg. Königl. Staats Arch. Schiebl. LV, Nr. 68.

In nomine Domini amen. Quoniam generatio preterit et generatio advenit, nichilque in humana conditione stabile subsistit quod propter mortalitatem hominum et labilem memoriam eorumdem in oblivionem non deveniat, ideo discretorum virorum consilio salubre remedium est inventum, ut ea que ab humanis actibus aguntur, scriptis autenticis ad perpetuum confirmentur, ut exinde habeatur cognitio veritatis, si super hiis que acta sunt, suboriri contingat aliquid questionis. Igitur nos Premislius secundus, Dei gracia rex Polonie et dux Pomoranie, ad noticiam universorum tam presencium quam futurorum volumus devenire, quod nos ad laudem et honorem omnipotentis Dei et gloriose matris eius virginis Marie augmentandum, monasterium quod Oliva dicitur Cisterciensis Ordinis, situm in Pomorania, cum fiatribus inibi Deo servientibus sub alas nostre protectionis suscipimus, confirmantes eis eorumque successoribus omnes hereditates, villas seu possessiones, quas idem monasterium ex donatione vel confirmatione illustris principis domini Mysciwgii dilecti patrui nostri, ducis Pomoranie, ac progenitorum suorum longo tempore iusto titulo pacifice possederunt et possident in presenti. In quibus subscriptas hereditates propriis nominibus dignum duximus exprimendas. In primis ipsum claustrum Olivam cum grangia adiacente, villas Prsimoze, Podole, Gransow, Sterchow, Cincimiz, Prusencino et grangiam Bargnewiz. Insuper villas ipsis pro terra Gemewe in restaurum datas, quarum nomina sunt hec: Bissekir, Choyno et parvum Choyno, Slomno, Banino, Czegnino, Nivadove, Thuchumme cum omni stagno adiacente parvo et magno quot Warsna dicitur, in omni littore, excepta sola parte que spectat ad villam domini episcopi, Begarewiez, Smolino, Quassin, Wissoka, Brudvino, Sopot. Dimidiam quoque partem terre Oxivie cum omnibus terminis et utilitatibus suis et libera piscatione ibidem in parvo mari, Rummam, cuius termini protenduntur versus Radam ad quercum circa viam publicam signatam, et sic descendunt ad locum ubi Rumna et Rada confluunt. Grangiam Starin cum villa eiusdem nominis et Messin. Grangiam eciam Ratstowe, Raicowe, Brust. Dimidium Bresno cum media parte stagni per terminos ibidem distinctos usque in Bebrovamstrugam, et eundem rivulum cum utroque littore usque in Verissam, et prata iuxta eandem Verissam. Scowarnichow, Hostritza, Plavanowe cum molendino in Raduna. Wasino et Zirinina, molendina quoque in Strize constructa et in posterum construenda. Locum eciam molendini circa villam Vrieze cum terminis suis, et prefatum fluvium Strize cum utroque littore a lacu Colpin unde scaturit descendendo usque in Wizlam, et ab illo loco per totam Wizlam usque in mare liberam piscationem capiendi rumbos vel esoces vel cuiuscunque generis pisces, quibuslibet retibus vel instrumentis. A portu vero Wizle versus occidentem, totum littus maris cum omni utilitate et libertate usque ad utrumque littus rivuli qui Swelina nuncupatur. Preterea unam navem liberam in salso et unam in recenti mari, ad capiendum allec, rumbos, vel alios quoscunque pisces. Insuper decimam noctem de clausura nostra in Rada, absque omni contradictione nostrorum ibidem officialium pisces libere percipiendi, prefatis fratribus de Oliva et eorum successoribus cum omnibus bonis supradictis libertate perpetua confirmamus pariter et donamus. Claustrum eciam dominarum Cysterciensis Ordinis nomine Sarnowitz, quod pertinet in Olivam, sub nostram protectionem suscipimus, confirmantes ipsis possessiones et villas subscriptas: Wircussino, Liubecow, Cartussino, Udargow et Swecin. Totum quoque stagnum quod Pesnitza nominatur, et fluvium eiusdem nominis in utroque littore cum libera clausura piscium et pratis circumiacentibus usque in mare et liberam piscationem ibidem, unam quoque navem liberam allec vel rumbos aut ceteros pisces libere capiendi, predictis monialibus de Sarnowitz assignamus. Hominibus eciam abbatis prope mare residentibus, quoslibet pisces libere in terminis ipsorum, sicut abbati conplacuerit, licet piscari. Extra terminos vero ipsorum, non nisi secundum communem nostre terre consuetudinem piscabuntur. Preterea, ut prefata domus Oliva, locus sepulture principum Pomoranie specialis, ut dignum est privilegio gaudeat libertatis, omnes colonos et servientes res et naves ipsorum, in omni dominio nostro a solutione thelonei decernimus fore exemptos; et omnia bona prenominata cum omnibus attinenciis suis in agris, pratis, pascuis, silvis, piscationibus, molendinis, tabernis, venationibus, castoribus, mellificiis, et quibuslibet aliis utilitatibus que nunc in ipsis sunt vel haberi quoquomodo poterunt in futuro, in aurifodinis, argentifodinis, seu quecunque fuerit utilitas metalli sive eris ac eciam salis, cum omni proprietate ac iuris integritate, iudicio maiori et minori, capitali videlicet et manuali, prefatis fratribus de Oliva et eorum successoribus perpetua libertate conferimus et donamus: hoc sane adicientes, ut si que homicidia, furta, vel alia quecunque enormia forefacta in hereditatibus seu terminis prescripte abbacie patrata fuerint, nullius nisi abbatis iudicio iudicentur, et pena que pro hiis solvenda fuerit, monasterii usibus totaliter deputetur. Inhibemus insuper, ne coloni eorum urbes edificare, custodire vel reparare cogantur; sed liberi sint ab omni exactione et solutione Polonica seu Theutonica, que nunc est vel processu temporis poterit suboriri: ab opole, a prevod, a solutione bovis et vacce, ab urna mellis, a naraz, a povoz, ab exactione que poradlne dicitur, et ab omnibus prorsus aliis exactionibus vel gravaminibus, quibuscunque nominibus censeantur. Omnes quoque libertates et iura, a domino Mysciwgio pie memorie dilecto patruo nostro et a domino Swantopolco patre suo et ab aliis progenitoribus eorundem ipsis collatas, prefato monasterio et fratribus de Oliva pie et liberaliter perpetuo confirmamus. Ut ergo hec omnia rata et inconvulsa permaneant, regalis sigilli nostri inpressione et testium subscriptione presentem paginam roboramus. Testes sunt: dominus Swentza palatinus Gdanensis, dominus Philippus archidiaconus Poznaniensis, Boguslaus iudex, Nycolaus palatinus Dersoviensis, Laurencius castellanus in Stolp, Stanislaus castellanus in Sweze, Unislaus subcamerarius in Gdanzk, et alii quam plures fide digni. Datum in castro nostro Gdanzk vigilia beati Laurencii martiris, anno Domini millesimo CC. nonagesimo quinto, Indictione octava, Concurrente quinto, Epacta tertia.
Oliva, Oliwa. Miejscowości poniżéj wymienione, których nazwiska dziś po części pod niemieckiemi przezwiskami ukryte, leżą pomiędzy miastami Wejherowo, Kartuzy i Gdańsk, a zalegaja wybrzeże Baltyku od Gdańska aż do ujścia rz. Biała. Terra Gemewe, okolica m. Gniew. Stagnum Warsna, jezioro, nad którem leży w. Tuchów. Sopot, Copoty. Terra Oxivie, okolica w. Oxhöft. Rumma, albo jest znikła dziś osada nad rzeczką tegoż nazwiska, lub też tylko nieznane dziś nazwisko ryby; (cnfr. Nr. 670). Rada, rz. wpadająca do Baltyku, nad którą leżą m. Wejherowo i w. Reda. Rumna, dziś rz. Biała. Bresno, Brześno. Verissa, Wierzyca rz., z niem. Ferse Fl., lewy przypływ rz. Wisła. Raduna, z niem. Radaune Fl., lewy przypływ rz. Wisła. Strize, rzeczka wypływająca z jeziora, nad którem leży w. Wysokie Kiełpiny. Rivulus Swelina, z niem. Kielau Fl. Sarnowitz, Żarnowiec. Wsie następnie wyliczone, leżą pomiędzy m. Leba, Wejherowo i Puck. Stagnum Pesnitza, jezioro, nad którem leży klasztor Żarnowiec na pobrz. Baltyku. Dersoviensis, de Tczew. Stolp, Słupsk na Pomorzu. Sweze, Świecie.


Dokument Nr 740
Premislaus secundus rex Polonorum et dux Pomoranie 1295 Aug. 15, in Svece; confirmat omnes possessiones et libertates, concessas monasterio de Żukow a Mistiwogio I, Swentopelcone et Mistiwogio II, ducibus quondam Pomoraniae, et antiqua novis privilegiis augmentat.
Danzig. Staedtisches Archiv. Diplomata, Scr. 45, C 1. (Kopja na arkuszu papieru, pisana ręką XVIII wieku.)

In nomine Domini amen. Quoniam generacio preterit et generacio advenit, nichilque in humana conditione stabile persistit quod propter mortalitatem hominum et labilem memoriam eorundem in oblivionem non deveniat, ideo discretorum virorum consilio salubre remedium est inventum, ut ea que ab humanis actibus aguntur, scriptis autenticis ad perpetuum confirmentur, ut exinde habeatur cognitio veritatis, si super his que acta sunt, suboriri contingat aliquid questionis. Igitur nos Premislaus secundus, Dei gracia rex Polonorum et dux Pomoranie, notum esse volumus universis, quod nos considerantes salubrem et dignam donacionem domini Mistugii et Svantopelci, nec non incliti principis domini Mistugii quondam ducis Pomoranie, patrui nostri charissimi, ad honorem Dei et sancte Marie domui Zukowiensi et sanctimonialibus ibidem Deo famulantibus Ordinis Premonstratensis, Wladislaviensis diocesis, confirmamus et confirmando approbamus, quod omnes villas locatas et quotquot potuerit in futurum locari infra metas ab antiquo ipsis villis assignatas, cum omnibus utilitatibus que habebantur et in futurum potuerint haberi, in terra vel super terram, in agris cultis et incultis, in rivulis, lacubus, stagnis, paludibus, molendinis, silvis, nemoribus, mellificiis, venacionibus et aliis omnibus utilitatibus et proventibus, cum omni iuridiccione atque districtu spiritualium et temporalium que habuerunt in ipsis villis vel habere potuerint, in perpetuum libere possidendas. Quarum villarum sunt hec nomina: Zucow, Mislicino, Golubino, Barclino, Zulislawe, ipsum locum claustri cum utroque littore et rivulo Raduna vulgariter nuncupato, Rambecowo, Snimirowo, Oxiva cum villis, et hec sunt nomina earum: Obluze, Pogorze, Grambelino, Sbichowo, Nasinchyno, Remicowo, Kedrino, Kosakowo, Sbichowo, Pirvosyno, Moscino, Kochowo, Gogolino, Sebandowo, Barchocino; duas villas in Swece, Grabowo et Karsewo; in Slupsco, Prewos, et Cecanowo, Beleczkowo, Landochowo, Luzino, Zamblewo, Ramboszewo et Wazino: quas villas ab omni solucione et servitute ducali, vel quitquit iuris in illis villis habebant, liberas reddiderunt. Contulerunt eciam predicti principes terciam partem thelonei in Gdanzk de omnibus, que ibidem recipiebantur et in futurum recipientur. Decem insuper naves cum hominibus ipsorum contulerunt liberas cum stacione Oxivensi, Noisca vulgariter nuncupata, preter homines Samborii et Ratiborii et preter homines ipsius claustri. Reddiderunt eciam clausuram sturionum que vocatur Olsica, et quadraginta marcas denariorum de tabernis, et decem urnas mellis in Scorevo et Lenievo, et quinque lacus: Karsno, Brodno, Brodnica, magnum lacum Brudno et lacum Garche: quas donaciones et collaciones similiter confirmamus et approbamus, absolventes omnes incolas predictarum villarum domus Zucoviensis ab omni iugo servitutis, et a conductu ducali quod podvod nuncupatur, a custodia vel edificacione castrorum; excepto, quod solum castrum Gdanzk cum aliis nostris hominibus cum necesse fuerit edificabunt. Absolvimus eciam ipsos incolas ab omni expedicione, nisi quando exercitus quod absit terram incurrere voluerit, similiter cum nostris hominibus defendere tenebuntur. Volumus eciam, ut nullus palatinorum, castellanorum seu iudicum, homines sepe dicte domus audeat iudicare vel citare; sed iudicia maiora sive minora, vel qualiacunque fuerint exorta, provisor dicte domus de Zucow iudicabit et recipiet penam iudicatam. Si autem incola prefate domus cum alio causam moverit, medietatem cause iudicate post ipsum recipiat provisor domus Zucoviensis. Admittimus eciam, cum poradlne vel qualiscunque solucio fuerit in nostra terra, de villis percipiat plenarie provisor domus Zucoviensis. Contulerunt eciam dicte domui pro commutacione clausure de Olsica, clausuram salmonum et rivum iuxta Belgard, qui vulgariter Leba nuncupatur, a lacu magno Lebsco nomine, usque ad salsum mare per medium; hoc cum omnibus utilitatibus que in presenti habentur et in futurum qualicunque arte poterint haberi, predicte domui et ipsius inhabitatoribus plena et mera libertate confirmamus. Insuper contulit eisdem sanctimonialibus et ipsarum provisoribus inclitus princeps dominus Mistwgius patruus noster carissimus, quondam dux Pomoranie felicis memorie, ecclesiam sancti Petri in villa que Chmelno dicitur, cum omnibus utilitatibus, tam spiritualibus quam temporalibus ad ipsam ecclesiam pertinentibus, tam in villis quam aliis proventibus, et ipsam domum Zucoviensem misit in possessionem ipsius ecclesie in Chmelno. Dedit eciam sepedicte ecclesie de Zucow omnes suos lacus et pisces ad ipsum castrum de Chmelna pertinentes, cum omnibus utilitatibus quas ibidem habuit vel habere potuit, in perpetuum possidendas; quam donacionem et collacionem predicto monasterio approbamus. Concedimus eciam ad maiorem utilitatem et profectum sepedicte domus, ut omnes hereditates prenominatas ipsius domus provisores eo iure Theutonico locare possint, quo sibi suisque subsecutoribus videbitur expedire. Ut autem hec nostra confirmacio et libertatis donacio in perpetuum inviolabilis perseveret nec a quopiam in posterum valeat attemptari, sibi presentem litteram scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari presentibus hiis testibus: Philippo archidiacono Gneznensi, Boguslao iudice Gneznensi, Nicolao palatino Dersoviensi, Stanislao castellano Svecensi, Gothardo dapifero Svecensi, Paulo subcamerario Svecensi. Actum et datum anno Domini M.CC. nonagesimo quinto in Svece, in die Assumpcionis beate Marie virginis, regni nostri anno primo.
Zukowiensis, de Żukow, z niemiecka Zuckau. Wladislaviensis, de Włocławek. Wsie następnie wymienione, n. p. Mislicino, z niemiecka Mischau, Golubino, z niemiecka Gollubien, leżą w okolicy m. Kartuzy. Riv. Raduna, rz. Raduna wpadająca do rzeki Wisła p. m. Gdańsk. Oxiva, z niem. Oxhöft nad morz. Baltyckiem, na północ m. Gdańsk. Miejscowości następnie wymienione leżą w okolicy Oxhöft i Kartuz. Swece, Świecie. Slupsco, Słupsk, z niem. Stolpe. Scorevo, Skorzewo pod m. Kartuzy. Lenievo, Liniewo p. m. Skarszew. Następnie wymienione jeziora leżą na zachód od m. Kartuzy, Brodnica, pod wsią Brodnica, Garche, pod w. Garcz. Belgard, Białogród. Leba, rz. Leba. Lacus Lebsco, wielkie jezioro blisko ujścia rz. Leba do Baltyku. Chmelno, Chmielno. Dersoviensis, de Tczew.


Dokument Nr 741
Swenso palatinus Gedanens. etc. et ceteri iudices 1295 Aug. 16-21, in castro Slawen Pomeranie; protestantur, Zimerum Domaradowicz et cognatos eius ab impetitione dimidietatis villae Małkow in favorem monasterii de Bukow destitisse.
Stettin. Königl. Staats Arch. Matricula Bucoviens. pag. 42. - Dreger, Mscrpt. IV, Nr. 876.

Universis Cristi fidelibus presentem literam visuris seu audituris, Swenso palatinus Gedanensis et Stolpensis Pomeranie, Matthias subcamerarius in Slaven et Paulus subdapifer ibidem, salutem in Domino sempiternam. Quia pium est et Cristiane religioni consentaneum esse dinoscitur veritati testimonium perhibere, universis presentibus et futuris presentem literam visuris seu audituris publice protestamur, quod Zimerus Dummeradeviz, Venslaus filius suus, et filii fratrum suorum, Tessegur et Busezech et Kunike, super dominum abbatem de Bucovia et fratres suos proposuerunt querimoniam in Slawen coram domino Primislao rege Polonie et duce Pomeranie, villam Malchow impetentes minus iuste; nam predicte ville dimidietatem dominus abbas ab eis emerat pro quindecim marcis denariorum et duobus bubus cum consensu domini nostri quondam ducis Pomeranie rationabiliter atque iuste, et dictus dominus noster Mestvinus ipsis, dictam villam Malchow domino abbati integraliter resignantibus, pro alia dimidietate (aliam) villam redonavit. Dictus autem rex, auditis responsionibus domini abbatis et fratrum et visa iustitia eis apprivilegiata, domino abbati et fratribus villam Malchow integraliter adiudicavit et illis abiudicavit, super hac querimonia perpetuum silentium imponendo. Predicti vero, scilicet Venslaus filius Zimeri Dummeradevitz, et Tessegur, Busezech et Konike, his non contenti, unam dimidietatem venditam fatebantur, domino abbati et fratribus pro alia dimidietate importunas minas incendii et rapine inferentes. Sepedictus vero dominus abbas cum fratribus timore futuri periculi compulsus, pro alia dimidietate, non ab eis empta sed a domino Mestvino data, viginti quinque marcas denariorum Colbergensium dedit ipsis cum duobus bubus, emptionem faciens iterato. E contra predictus Zimerus Dummeradevitz et filius suus Vencislaus et filii fratrum Zimeri, scilicet Thessegur et Busezech et Konike, cum omni cognatione sua sepedicte ville Malchowe utramque dimidietatem cum omni iure suo, in Slawen coram nobis domino abbati et fratribus resignarunt, astantibus quam plurimis fide dignis qui huius rei testes sunt, videlicet dominus abbas Wichardus qui huiusmodi resignationem suscepit, frater Ecbertus supprior, frater Iohannes cantor, monachi de Bucovia; frater Iohannes commendator in Slawen et sacerdos, Volseke signifer, et Woianus tribunus in Slawen, Gresmarus de Pankonin, Woizlavus filius Mathie subcamerarii. Datum et actum in castro Slawen Pomeranie anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, infra octavam Assumptionis sancte Marie. Ne autem predicta compositio inter predictos et ville Malchowe resignatio, coram nobis tam rite et rationabiliter facta, in recidive contentionis scrupulum relabatur, sed perpetuo perseveret, presentem literam sigillorum nostrorum munemine facimus roborari.
Stolpensis, de Słupsk. Slaven, Sławno n. Wiperą. Bucovia, Bukow. Malchow, Malkow. Colbergensis, de Kołobrzeg. Pankonin, z niem. Pannekow.


Dokument Nr 742
Bonifatius Pp. VIII 1296 Ian. 5, Rome apud s. Petrum; mandat episcopo de Chełmno, ut bona a monasterio Ląd alienata eidem restitui curet.
Pergam orygin., w którego dolnym, założonym brzegu dwie dziurki od przywieszonéj niegdyś bulli.
Włocławek. Własność X. Stanisława Chodyńskiego.

Bonifatius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri .. episcopo Culmensi salutem et apostolicam benedictionem. Dilectorum filiorum .. abbatis et conventus monasterii Lyndensis Cisterciensis Ordinis, Gnesnensis diocesis, precibus inclinati, presentium tibi auctoritate nostra mandamus, quatinus ea que de bonis eiusdem monasterii alienata inveneris illicite vel distracta, ad ius et proprietatem ipsius monasterii legitime revocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere: proviso, ne aliquis extra suam civitatem et diocesim auctoritate presentium ad iudicium evocetur, nec procedatur in aliquo contra eum. Datum Rome apud sanctum Petrum Nonas Ianuarii, pontificatus nostri anno primo.
Culmensis, de Chełmno. Lyndensis, de Ląd.


Dokument Nr 743
Premisl rex Polonie et dux Pomeranie 1296 Ian. 25, in Poznan; claustrum sororum Ordinis Praedicatorum Poznaniae fundat, plurimis possessionibus, reditibus et libertatibus dotat, collationes a terrigenis ei factas confirmat, et ipsum in suam curam et regimen assumit.
Transsumpt potwierdzony przez: Venceslaus Bohemie et Polonie rex 1304 Mart. 14, Prage.
Poznań. Königl. Staats Arch. Posen. S. Catharin. 28.

In nomine Domini amen. Que geruntur in tempore simul evanescunt cum tempore, nisi per litteras et voces testium sumant robur perpetuum et stabile firmamentum. Hinc est quod nos Premisl, superna disponente clemencia rex Polonie et dux Pomeranie, intendentes terrena pro celestibus commutare, saluti anime nostre insuper providere cupientes, assumpsimus ex animo claustrum sororum sacri Ordinis fratrum Predicatorum in Poznaniensi civitate fundare, dotare, fundatumque et dotatum in nostram curam et regimen assumere, presentibus testantes, nos eiusdem esse patronum. Notum igitur facimus presentibus et futuris presens privilegium inspecturis, quod ad locandum eiusdem claustri solida fundamenta, parochiam ecclesie sancte Marie Magdalene in ipsa civitate Poznan predicta damus, et conferimus eisdem sororibus in eadem ecclesia ius patronatus perpetuum, quod ad nos ex nostris antecessoribus ex tempore cuius non extat memoria pertinet et pertinebat, cum omnibus condicionibus debitis illi ecclesie, que ad ius pertinent patronatus. Et ut hec eadem nostra fundacio ipsis sororibus ad maius commodum valeat provenire, damus eidem claustro potestatem faciendi aqueductum per civitatem ipsam usque ad ipsum claustrum, a nostro scilicet molendino quod est in civitate predicta, ita videlicet, ut nullus hoc ipsum debeat impedire. Et ut nobis apud Deum maior accrescat cumulus meritorum, eidem claustro ac sororibus damus atque donamus duas hereditates, videlicet Pentchowo et Rudniche, in perpetuum possidendas cum omnibus iuribus et utilitatibus, que de presenti sunt et de futuro poterunt reperiri, nec non et cum pertinenciis singulis, que ad hereditates predictas possunt reduci. Ad firmius insuper fundamentum ipsius claustri, confirmamus donacionem seu collacionem factam ipsi claustro, videlicet domini Vincencii cancellarii nostri ac fratrum eiusdem, Nicolai palatini et Miroslai, pro anima Bozate fratris sui, videlicet Donatowo et Grzimizlave hereditates; nec non donacionem domini comitis Nicolai palatini Kalissiensis, factam specialiter ipsis sororibus de propriis bonis: Roscimno et Balokose et Sokolniche hereditates cum lacubus, pratis et aliis quibuslibet utilitatibus, que in eisdem hereditatibus nunc sunt et in posterum reperientur. Confirmamus insuper domini Iohannis hereditatem scolastici ecclesie Poznaniensis, quam donavit, dedit et tradidit cum filiastra sua eidem claustro, que hereditas Popowo nuncupatur. Dantes omnibus et singulis superius nominatis hereditatibus plenariam libertatem, et absolventes incolas earundem a stroza, a naraz, a podvorove, a prevod, a povoz, a citacione castrensi, a poradlne, et ab aliis omnibus gravaminibus seu exactionibus secundum iura Polonicalia ex antiquo servata; addicientes ad hoc ipsum et dantes eisdem hereditatibus hanc libertatem, quod ipsas in quocunque iure sibi magis utili, sive Theutonico sive alio, possint locare. De speciali insuper gracia donamus sive damus, quod predictarum villarum incole seu coloni nullius adstent iudicio, preter iudicem, qui a predicto claustro fuerit constitutus. Omne autem iudicatum sive pena quarumlibet solucionum, tam pro homicidiis quam pro quibuslibet aliis culpis, volumus quod ad utilitatem eiusdem monasterii convertatur; quod si aliquis homicidium in terminis predictarum perpetraverit, vel ubicunque alias inhabitatorem earundem quocunque modo leserit vel occiderit, volumus quod pena pecuniaria integre pertineat ad idem claustrum. In augmentum insuper remissionis nostrorum peccaminum, tali prerogativa nostri privilegii et gracia ipsum claustrum ac homines eiusdem graciosius communimus, videlicet ut predictarum villarum inhabitantes et coloni, nec ad expedicionem nec ad municionem civitatum seu castrorum edificacionem aut fossatorum fossionem in perpetuum teneantur. Confirmamus preterea donacionem factam predicti comitis Nicolai palatini Kalisiensis, videlicet quod molendinum quod ante civitatem Poznaniensem situm est, et quod idem contulit claustro memorato cum orto qui eidem molendino adiacet, nec non et alios duos ortos quos sorores claustri predicti propria pecunia redimerunt, et quorum unus ante dictam civitatem Poznaniensem situs est alter vero in villa que dicitur Vinar, totum hoc presenti privilegio roboramus; dantes eisdem plenam libertatem, ut nulli hominum collectam vel exactionem vel quamcunque aliam solucionem perpetuo solvere teneantur, sed hec omnia et singula de molendino et ortis pretactis superius, ad predictum claustrum libere pertinebunt. Acta sunt hec in Poznan anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, regni nostri anno primo, in Conversione sancti Pauli apostoli, presentibus hiis testibus: comite Benyamin palatino Poznaniensi, Nicolao palatino Kalisiensi, comite Petrcone castellano Poznaniensi, comite Kelchone et fratre eius Dobrogostio. In cuius eciam nostre donacionis et confirmacionis testimonium, hoc nostrum privilegium sigilli nostri appensione duximus roborandum.
Pentchowo, Piątkowo. Rudniche, dziś Rudnica. Donatowo, Donatowo. Grzimizlave, Grzymisław. Roscimno, w XV wieku Roscigniewice, dziś Roszczki. Balokose, Białokosz. Sokolniche, Sokolniki. Popowo, Popowo. Vinar, Winiary.


Dokument Nr 744
Premisl secundus rex Polonie et dux Pomeranie 1296 Febr. 3, apud Pisdri; monasterio de Lubin iurisdictionem et iura, quibus ipse utitur, concedit; incolis vero villarum eiusdem amplissima privilegia largitur.
Dwa transsumpta oryginalne równobrzmiące, potwierdzone w pergaminach orygin. przez: Sigismundus rex Polonie etc. 1530 Iul. 22, Cracovie. Pieczęć przywieszona na sznurach jedwabn., czerwon. i żółt. przedstawia tarcz kwadrowaną w Orła i Pogoń.
Poznań. Königl. Staats Arch. Lubin, Nr. 51, Nr. 52.

In nomine Domini amen. Multis incomodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia rex Polonie et dux Pomeranie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem inspecturis paginam, quod merita pie devocionis et conversacionis reverendi viri domini Martini abbatis monasterii de Lubyn et sui conventus Ordinis sancti Benedicti speciali gracia et favore prosequentes, iuxta debitum regalis nostre dignitatis eorum dispendiis et profectibus grata benivolencia et providencia occuremus, et ob amorem Dei et beate virginis Marie, pro remedio anime nostre ac omnium parentum, predecessorum et posterorum ac successorum nostrorum, ut eo ferventius pro nobis omnibus orarent, et missam pro peccatis et aliam pro defunctis in qualibet ebdomada decantarent, ad instanciam dicti abbatis et sui conventus, larga regali largicione sibi et suo conventui ac suis successoribus pro utilitate ipsorum et monasterii omnem iurisdicionem et omne ius quo nos utimur, omnimodamque ac perfectam damus ac conferimus presentibus libertatem omnibus hominibas ipsorum, tam liberis quam obnoxiis in omnibus villis eorum et civitatibus, ab omnibus exactionibus, prestacionibus, servitutibus et vexacionibus iuris Polonicalis; nec non a cittacione castrorum vel cuiuslibet iudicis, sive pedanei vel generalis, per nos in Polonia constituti: excepta sigilli nostri cittacione, ad quam coram nobis vel prefate ecclesie abbate cittati, tantummodo villani astabunt memorati, querulantibus responsuri. Qui abbas circa nos sedens, eosdem homines iudicabit, et penam, si qua ceciderit, pro se ac suo monasterio recipiet ex integro. Damus eciam dicto monasterio, abbati et suis fratribus hanc libertatem, ut, si casu interveniente inter homines ipsorum, tam liberos quam ascripticios, homicidium perpetratum fuerit, solucio homicidii in abbatis totaliter cedat potestatem. Si vero homines prefati abbatis extraneum, aut extranei suum liberum aut obnoxium occiderint, tunc abbas et suus conventus pro libero dimidiam penam, et pro obnoxio totam percipiat capitalem. Dedimus eciam eisdem ad utilitatem omnem venacionem, tam parvam quam magnam, videlicet castorum, ursorum, aprorum, silvesticorum (sic) bubulcorum, cervorum, et super omne genus singularum ferarum quocunque nomine censeantur, libere ac pacifice perpetuo possidendam. Si vero quis villanorum ipsius in bonis eiusdem abbatis et sui monasterii feram aliquam occiderit abbate ignorante, nullus prorsus castellanorum nostrorum seu procuratorum se de causa aut pena intromittat; sed abbas et sui sequaces penam que nos tangit, in eis percipiat ex integro. Comodis eciam eorum in hoc occurremus, dantes eis et monasterio ipsorum hanc iudiciariam potestatem perpetuo possidere: latrones et spoliatores, qui eos et ipsorum homines molestant, depredant et anihilant, iudicare, decollare, et penam que sedmcessant nuncupatur in eisdem recipere, fures suspendere, sacrilegos rotare, falsarios comburere, manibus, pede vel manu mutilare, duellum de gladio et duellum de baculo, examen ferri ardentis, et examen aque frigide et ferventis. Si autem homines dicti claustri et abbatis in spolio vel furto detenti fuerint, non obstante aliquo iure civili seu Polonicali sive quorumlibet iudicum vel castellanorum abbas dicti monasterii eosdem suos homines iudicet, et penam totam percipiat in eisdem. Starigrod cum tabernis et theloneo specialiter confirmamus. Eciam, si necessitate occurente transitus hospitum ad alium quemcunque locum vie Thorunensis seu Wratislaviensis transferatur, theloneum abbas Lubinensis ibidem percipiat ex integro. Woneszcz eciam cum lacu ex integro, in quo nullum ius Grizina et Ossek de iure piscandi habent. Et hec omnia et singula bona eorum, habita et habenda, presencium tenore confirmamus, nostris ac perpetuis temporibus duratura. Ut autem hec donacio nostra et confirmacio robur obtineat perpetue firmitatis, presentem literam sibi dari fecimus, nostri sigilli regalis munimine roboratam. Actum et datum apud Pisdri, Purificacionis sancte Marie die sequenti, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, presentibus hys honorabilibus viris: venerabili patre domino Iohanne Herbicz episcopo Poznaniensi, comite Beniamin pallatino Posnaniensi, comite Thomislao iudice et castellano Gneznensi, comite Dyrsicraio de Usczye, comite Bozata castellano de Lyada, domino Iascone notario nostro, et aliis quam plurimis fide dignis.
Lubyn, Lubin. Starigrod, Starygród. Woneszcz, Wonieść. Grizina, Gryżyna. Ossek, Osiek. Pisdri, Pyzdry. Usczye, Ujście. Lyada, Ląd.


Dokument Nr 745
Wladislaus dux Polonie etc, 1296 Mart. 10, in Crivin; cum Henrico duce Silesiae pacem ratione successionis in regno Poloniae init, et Maiorem Poloniam dividit.
Pergam. orygin, u którego przywieszona pieczęć przedstawia godło Ziemi Kujawskiéj; z napisu: ... ladislai ... Du ... Cuiav ... Siradi ...
Breslau. Königl. Staats Arch. Glogau Nr. 9. - Worbs, Neues Archiv f. d. Geschichte Schlesiens u. d. Lausizen II, p. 124. (Przepełnione błędami).

In nomine Domini amen. Nos Wladislaus, Dei gratia dux Polonie, Pomoranie, Cuiavie, Lancicie ac Syradie, notum facimus universis ad quorum audientiam contextus presentium defferetur, quod licet post decessum pie recordationis serenissimi principis Premislonis, bone memorie regis Polonie et ducis Pomoranie, omnes barones et nobiles terre concorditer nos celebrata electione solempni dominum eorum prefecerint, tamen: perspicua consideratione speculantes, quod magnifico principi domino Henrico duci Slesie et domino Glogovie, nostro sororio karissimo, super eadem terra Polonie bonum ius competeret ex eo, quod predicto domino regi in linea consanguinitatis propinquus esset, et ex eo, quod idem rex, antequam carnis debitum exolveret, totam terram Polonie sub instrumentorum ipsius robore sibi dederat et liberaliter resignarat: ne aliqua ex hoc in predicta terra controversia oriretur prefato domino Henrico duci Glogovie, mediante utriusque partis baronum consilio veram pacem inivimus et concordie unionem, terram Polonie totam secum dividentes. Donantes et tradentes sibi terram nostram usque ad fluvium qui Obra dicitur, incipiendo ab eo loco ubi idem fluvimus (sic) oritur, usque ad fluvium Wartam, ubi terminatur, et deinde per fluvium Wartam usque ad fluvium Nothes nuncupatum, ubi mete Polonorum terminantur, cuius etiam mete et termini a superiori parte eiusdem aque usque ad magnam silvam circa villam Yrbitz se extendunt. Et si qui sunt in eadem terra, quam sibi contulimus, se cum suis firmitatibus predicto duci Glogovie opponentes, hos cum nostro et ipsius wallabimus exercitu, inde non recessuri, donec ipse firmitates sue fuerint subiecte ditioni. De speciali etiam permissione concedimus dicto amico nostro districtum de Cbansin evincere et redimere a relicta regis Polonie, quem optinet ratione donationis propter nuptias. Damus etiam sororio nostro predicto duci Glogovie medietatem terre Clobucensis possidendam, reliquam vero partem mediam eiusdem terre damus duci Boleslao Opoliensi ob amorem nostri sororii sepe dicti, cum sit cum ipso concorditer unus homo. In evidentiam vero amplioris amicitie et dilectionis, filium prelibati principis Henrici, nomine Henricum, in nostrum adoptavimus filium, gubernandum et fovendum. Cui quidem sic adoptato damus et conferimus totam terram Pozniensem perpetuo possidendam hereditario iure, sicut ipsam sepe dictus rex Polonie possedit, dum a patruo suo bone memorie Boleslao fuit divisus et separatus. Cum vero iidem Henricus adfilius (sic) Henrici ad eos annos pervenerit, quod terram Pozniensem gubernare poterit, a nostra gubernatione absolutus de dicta terra faciat et disponat pro sue libito voluntatis. Si vero peccatis exigentibus eundem Henricum rebus humanis eximi contigerit, alii filii predicti Henrici ducis Glogovie dictam terram Pozniensem, prout superius est expressum, pacifice possideant et quiete. Supperioribus et hoc duximus inserendum, quod si nos sine liberis mori contigerit, filium predictum Henricum et ceteros filios eius ad obtinendam totam terram Polonie subrogamus et constituimus legittimos successores et heredes. Insuper promittimus sepe dictum amicum nostrum iuvare et eidem assistere contra quemlibet hominem, cuiuscunque conditionis existat seu status, nostre potentie ope, opere, consilio et favore; nec insidiari eidem in vita sua, rebus, honoribus, castris, possessionibus et munitionibus quibuslibet: immo potius iuvare et deffensare contra omnes venientes ex adverso. Preterea fures, proscripticios et universos maleficos et nocivos terre ipsius non servabimus aliquo modo, sed ipsos persequi volumus et vite ipsorum insidiari secundum exigentiam iuris. Ut autem facilius et libentius recreari valeamus mutuis aspectibus, assecuramus his scriptis amicum nostrum karissimum, ut terras nostras, domos, munitiones, castra et oppida, absque omni formidine vite, personarum et rerum valeat intrare, quandocumque et quociescumque eidem conveniens videbitur et expedire. Et ut omnia suprascripta rata et inviolabiliter perpetuo perseverent, presentes conscribi iussimus et sigillis, nostro et venerabilis patris nostri domini episcopi Pozniensis ac baronum nostrorum infrascriptorum, fecimus sigillari, qui omnes una nobiscum et pro nobis pro omnibus et singulis supra scriptis firmiter repromiserunt. Quorum nomina sunt: comes Nicolaus palatinus Calisiensis, comes dominus episcopus Pozniensis, comes Petrico castellanus Pozniensis, comes Beniamin palatinus Pozniensis, comes Sbyluth castellanus de Gnezna, comes Boguslaus iudex Calisiensis, Troianus wenator, Borislaus castellanus de Zanze, Kelco castellanus de Cbansin, Iohannes Bogumili, Florianus pincerna, Iohannes castellanus de Srem, Petricus Milesic, Iohannes Peregrini, Petricus Symanus (sic) de Dambno, Swentomirus castellanus de Bechow. Actum et datum in Crivin sabbato proximo ante Iudica, anno gratie Domini M.CC nonagesimo sexto.
Fluv. Obra, Obra rz. Fluv. Nothes, Noteć rz. Yrbitz, z niemiecka Ehrbardorf p. m. Wieleń. Cbansin, Zbąszyń. Terra Clobucensis, de Kłobucko, czyli południowa część Ziemi Wieluńskiéj. Opoliensis, de Opole, z niem. Oppeln. Zanze, Książ. Dambno, Dębno. Bechow, Biechow. Crivin, Krzywin.


Dokument Nr 746
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1296 Mai. 2, Poznanie; comiti Nicolao palatino Pomoraniae villas Gosciejewo et Olszyna, plurimis libertatibus dotatas, confert.
T. Działyński. Lites ac res gestae I, pag. 61.

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripture presidio vel testium aminiculo fuerint insignita. Nos igitur Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie et Cuyavie, Lanzicie et Syradie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod attendentes fidelia grataque obsequia, que fidelis noster comes Nicolaus palatinus de Pomorania filius Iankonis nobis exhibuit multiformiter et in futurum dante Domino nobis impendere est paratus, volentes ipsum ad omne obsequium reddere prompciorem, villas que Gostogewo et Olsewa Straka nuncupantur, cum omnibus utilitatibus et proventibus que nunc ibidem sunt aut fieri poterunt in futuro, prout prefate ville in suis metis et terminis sunt distincte, prefato comiti Nicolao dedimus et contulimus iure hereditario sibi suisque posteris in perpetuum possidendas. Liberantes et absolventes incolas in predictis villis sedentes ab omnibus solucionibus Polonicalibus que nostro dominio dinoscuntur pertinere, videlicet a naraz, a povoz, a prewod, a poradlne, a ponevolne (sic), ab opole, a stroza, a bove, a porco, a vacca, ab ove. Item a palatino, a castri citatione et ab eorum iurisdiccione, sepedicti incole penitus sint absoluti, scilicet quod non comparebunt coram eis citati nec respondebunt, set tantummodo coram nobis, dum per litteras nostras fuerint evocati, tunc comparebunt et respondebunt. Adhuc volumus, quod sepedictus Nicolaus et sua posteritas habeat liberum arbitrium easdem villas transferendi in ius Teutonicum cum omni iure Novi fori, secundum quod omnes ville militum in terra Polonie sunt locate. Et ut hec nostra donacio robur obtineat perpetue firmitatis, presentem paginam conscribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari presentibus hiis testibus: comite Benyamin palatino Poznaniensi, comite Alberto dicto Ganska herede de Stwolna, Dominico scriptore curie nostre. Datum et actum Poznanie anno Domini MCCXCVI, in vigilia Ascensionis Domini.
Gostogewo, Gosciejewo. Olsewa Straka, zam. Olszyna. Novum forum, Środa na Szlązku, z niem. Neumarkt. Stwolna, Stwolna.


Dokument Nr 747
Comes Gerwardus dominus et heres in Cosuth 1296 Mai. 19, s. l.; Cristiano sculteto molendinum in villa Koszuty confert.
Pergam. orygin. Na skrawku pergamin. przywieszony ułamek pieczęci okazuje łacińską literę T, u któréj koniec lewego ramienia wraz z brzegiem pieczęci odłamany; z napisu pozostało ... ard. (Może pierwowzór godła rodu Kornicz).
Warszawa. Zbiory Rusieckich, Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae, I, Nr. 85.

In nomine Domini amen. Quoniam humane conditionis fragilis propago, a statu huius vite velut aqua defluens, omnis actionis detrimentum patitur quam non studuerit fide digna subscripcione testium roborare, nos comes Gerwardus dominus et heres in Cosuth universis Christi fidelibus presentibus et futuris volumus esse notum, quod nos Cristiano sculteto nostro ac suis heredibus contulimus molendinum nostrum, quod situm est in villa nostra Cosuth super rivulum qui Virbez dicitur, iure hereditario possidendum; ita quod singulis annis in festo beati Martini dabunt duos lapides cere in remedium anime nostre ac parentum nostrorum monasterio Lendensi, censu perpetuo perdurante, nulli ultra quicquam de prefato molendino servientes, sed ab omni servicio exempti, ipsum libere possidebunt. Si vero contigerit, quod idem molendinum sit venumdandum, venient heredes ad dominum abbatem monasterii memorati, colloquentes ei super venditione huius molendini; cui si placuerit emere precio quo convenerit cum eis, pre ceteris obtinebit. Quicumque autem possessor huius molendini fuerit, tenebitur nobis molere gratis diebus versantibus vite nostre. Contulimus etiam dicto Cristiano ambo littora nostri stagni, in quibus poterit edificare et operari, prout sibi ac suis posteris videbitur expedire. Nichilominus pro utilitate ac necessitate sua, plantandi ortum ipsi contulimus libertatem, in nostro stagno piscandi facultatem tribuentes; verum tamen piscacionis usum cum reti parwlo prosequantur. Et ut idem molendinum in omnibus liberum sit et expeditum, dedimus eidem Cristiano ac suis posteris viam accedendi ad prefatum molendinum ubi sibi melius et aptius viderint competere, nullo penitus prohibente. Ut autem hec ordinacio, quam fecimus ob salutem anime nostre, inviolabilis perseveret, obtinuimus a reverendo patre domino Iohanne episcopo Poznaniensi, ut sigillo suo presentia confirmando, huius rei testis venerabilis habeatur una cum discreto viro Gerhardo abbate Lendensi, domino Hermanno seniore ibidem, domino Waltero plebano de Slupza, et aliis quam pluribus fide dignis. Datum et actum anno Domini M.CC.XCVI, Potentiane virginis venerande. Ut autem sciantur ista, a nobis tamquam a vero herede ordinata, presentem cedulam sigilli nostri munimine fecimus communiri.
Cosuth, Koszuty. Virbez rivulus, dziś Wierzbiec str. Lendensis, de Ląd. Slupza, Słupca.


Dokument Nr 748
Wladizlaus regni Polonie etc. dux 1296 Iun. 6, ante Cosczan; confirmat venditionem sortis Grodzisk, monasterio Paradyż a comite Petro de Glińsk resignatae.
Pergam. orygin. W dolnym, obciętym brzegu dziurki od przywieszenia jednéj pieczęci.
Poznań. Biblioteka Raczyńsk. Diploma B. 27.

In nomine Domini amen. Quod magnifica principum decrevit auctoritas, ratum debet atque stabile permanere. Proinde nos Wladizlaus, Dei gracia regni Polonie et terrarum Pomoranie, Cuyavie, Lanchicie ac Syradie dux, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod in nostra et nostrorum baronum presencia constitutus comes Petrus de Glinsk protestatus est, se vendidisse domino abbati et conventui de Paradizo, quod claustrum in vulgari dicitur Goscychov, sortem unam dictam Grodicz que ad partem suam cessit, sitam in eadem hereditate Glinsk, pro centum et quinquaginta marcis argenti, fratribus ipsius ibidem astantibus et consencientibus, videlicet Thoma, Stephano et Dirzicragio, cum omnibus utilitatibus et proventibus ad dictam sortem pertinentibus, agris cultis et incultis, pratis, pascuis, rubetis, silvis, lacubus, et aliis, qui nunc sunt vel esse poterunt in futurum. Predictus vero Petrus cum prenominatis suis fratribus omni iuri hereditario coram nobis renunciaverunt spontanei, non cohacti; ita quod nec eis nec ipsorum successoribus aliqua accio contra ipsum abbatem seu conventum de Paradizo remaneret in futurum, nec in dicta sorte Grodycz requirenda sepedicti heredes ius aliquod haberent. Nos vero predictam emptionem ratam gratamque gerentes, domino abbati et conventui de Paradizo eandem sortem dictam Grodycz perpetuo et perpetualiter presenti privilegio confirmamus, et sigilli nostri munimine roboramus presentibus hiis testibus: domino abbate de Lubin, domino Iohanne cancellario Cuyaviensi per cuius manum presens privilegium est porrectum, comite Potrcone castellano, comite Gnevomiro iudice Poznaniensibus, et aliis quam plurimis fide dignis. Datum ante Cosczan in die beati Vincencii martyris, anno Domini M.CC. nonagesimo sexto.
Glinsk, z niemiecka Leimnitz. Paradizus, Paradyż. Sors Grodicz, z niem. Gräditz. Lubin, Lubin. Cosczan, Kościan.


Dokument Nr 749
Wladislaus regni Polonie etc. dux 1296 Iun. 6, ante Coczan; comiti Gnewomiro iudici Poznaniensi villam Tomyśl confert.
Pergam. orygin. W dolnym, założonym brzegu sznurek jedwabny, czerwony, przez 3 dziurki przewleczony, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 11.

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripture presidio vel testium aminiculo fuerint insignita. Nos igitur Wladislaus, Dei gracia regni Polonie et terrarum Pomoranie, Cuyavie, Lancicie ac Syradie dux, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod intuentes fidelia servicia nobilis viri comitis Gnewomiri iudicis Poznaniensis, que nobis multipliciter exhibuit et adhuc exhibere est paratus, damus, tradimus et conferimus villam nostram Thomisle vulgariter dictam, sitam super fluvium Obram, sibi suisque veris heredibus et legitimis successoribus iure hereditario perpetuo possidendam cum omnibus utilitatibus, proventibus et pertinenciis, videlicet silvis, nemoribus, rubetis, mellificiis, pratis, aquis decurrentibus, taberna, molendinis, et cum aliis omnibus proventibus, que nunc sunt vel esse poterunt in futurum. Damus insuper predicto Gnewomiro et eius posteris, eandem hereditatem omni alienacionis tytulo ipsam alienare, commutare, vendere et donare, pro ipsius beneplacito voluntatis. Et ut hec nostra donacio robur obtineat perpetue firmitatis, presentes conscribi fecimus, nostri sigilli munimine roboratas presentibus hiis testibus: domino Iohanne cancellario Cuyaviensi per cuius manum est privylegium hoc porrectum, comite Sbygneo castellano Syradiensi, comite Alberto dicto Ganska herede de Stwolna, comite Petro dicto Stosevicz, comite Paulo dicto Baruth, Stanislao scriptore curie nostre, et aliis quam plurimis fide dignis. Datum et actum ante Coczan in die beati Vincencii martyris, anno Domini M.CC. nonogesimo sexto.
Thomisle, Tomyśl. Obra fluv., Obra rz.; tu się rozumie rzeczka Dojca, do Obry wpadająca. Stwolna, Stwolna. Coczan, Kościan.


Dokument Nr 750
Bervoldus castellanus Kalisiens. 1296 Iul. 1, Poznanie; recognoscit, se decimas de novalibus villae suae Siedlemin, de gratia Iohannis episcopi Poznaniensis, tantum ad tempus vitae suae recepisse.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. I36.

In nomine Domini amen. Noverint universi ad quorum notitiam presens scriptum pervenerit, quod ego Bervoldus castellanus Kalisiensis, de speciali gratia venerabilis in Christo patris domini Io. episcopi Poznaniensis decimas de novalibus, que nunc sunt vel in posterum fuerint in villa mea que Sedlemyno dicitur, me recongnosco recepisse quamdiu vixero possidendas, que post dies vite mee ad mensam episcopi sine qualibet contradictione revertentur. In cuius rei testimonium, presentem litteram nostro sigillo fecimus roborari. Datum Poznanie in octava beati Iohannis Baptiste, anno Domini M. ducentesimo nonagesimo sexto.
Sedlemyno, Siedlemin.


Dokument Nr 751
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1296 Aug. 6-11, Poznanie; ratam habet donationem villae Sokolniki, quondam a Premislio rege Poloniae comiti Nicolao palatino Pomoraniae factam.
T. Działyński. Lites ac res gestae. I, pag. 62.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que frequenter legitime acta sunt, longinquitate temporis interveniente que mater est oblivionis, a multis multociens in dubium revocantur, nos igitur Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie, Cuyavie, Lanzicie et Syradie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod cognoscentes veraciter ex proborum hominum iusta protestacione, quod amicus noster felicis recordacionis Premislius secundus, rex Polonie, attendens fidelia grataque obsequia comitis Nicolai palatini de Pomorania, filii Iankonis, contulit ei villam que Sokolniky vulgariter nuncupatur, sibi suisque veris heredibus et legitimis successoribus iure hereditario perpetuo possidendam: nos pretatam donacionem superius dicti amici nostri carissimi ratam gratamque habentes, prefato comiti Nicolao et suis veris heredibus et legitimis successoribus eandem presenti privilegio confirmamus. Et ut hec nostra confirmacio, sic per nos legitime facta, robur obtineat perpetue firmitatis, presentem paginam conscribi fecimus, et sigilli nostri munimine roborari presentibus hiis testibus infrascriptis ad hoc rogatis: comite Barwoldo castelano Caliziensi, comite Boguslao iudice Gnesdnensi, Dominico scriptore curie nostre. Datum et actum Poznanie anno Domini MCCXCVI, infra octavas Dominici confessoris.
Sokolniky, Sokolniki.


Dokument Nr 752
Nycolaus palatinus Kalisiens. 1296 Sept. 16, Poznanie; commutat hereditatem Głowczyn cum villa ecclesiae Poznaniensis, dicta Marlewo.
Pergam. orygin. Przez 3 dziurki wykrojone w dolnym brzegu, przewleczony sznurek jedwabny, zielony, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 10.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurritur, cum etatis nostre negocia litterarum ac testium munimine roborantur. Nos igitur Nycolaus palatinus Kalisiensis notum facimus universis, talem ordinationem et commutacionem villarum fecisse cum venerabili patre domino Iohanne Poznaniensi episcopo et Capitulo suo. Dedimus siquidem prefato domino episcopo et ecclesie Poznaniensi hereditatem sive villam nostram que Glowcino vulgariter nuncupatur, recipientes ab ipsis, domino episcopo et Capitulo suo, villam eorum que Marlewo dicitur, ipsas villas nobis et ipsis perpetuo possidendas. Actum Poznanie anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, XVI Kalendas Octobris. In cuius rei testimonium, presenti littere nostrum sigillum duximus apponendum.
Glowcino, Głowczyn. Marlewo, Marlewo.


Dokument Nr 753
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1296 Oct. 6, Pyzder; confirmat donationem villae Broniki, a comite Ozia, thezaurario Lendensi, monasterio Ląd factam.
Pergam. orygin. Na niciach jedwabnych, wyblakłych, przywieszona pieczęć Władysława księcia przedstawia godło Ziemi Kujawskiéj. Napis: S. Wladislai .... vie et Siradie.
Warszawa. Biblioteka prywatna. Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae I, Nr. 87.

In nomine Domini amen. Quod fide sincera perpenditur, roborari debet sollempni tytulo litterarum. Nos igitur Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie, Cuyavie, Lantixie (sic) ac Syradie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod comes Ozias tezaurarius Lendensis coram nostra baronumque nostrorum constitutus presentia, pro remedio anime sue et in remissionem suorum peccaminum contulit villam de consensu fratrum suorum unanimi, que Bronkowo vulgariter nuncupatur, monasterio de Lenda et fratribus ibidem Deo deservientibus iure hereditario, in perpetuum possidendam cum omnibus utilitatibus et proventibus ad predictam villam spectantibus. Et quia predictus Ozias coram nobis et nostris baronibus spontaneus, non coactus, dictam hereditatem predicto monasterio de Lenda et fratribus ibidem tradidit et donavit ita, quod deinceps prefatus Ozias et fratres ipsius, et legittimi eorum successores, ad prefatam hereditatem nil habeant questionis: volentes autem ut fratres monasterii de Lenda gaudeant de speciali nostra gracia et favore, damus in villa superius prenotata plenum ius Teuthonicum cum omni libertate, secundum quod alie ville sepedicti monasterii iure Teuthonico fore dinoscuntur locate; liberantes dictam villam et incolas ibidem ab omnibus solucionibus Polonicalibus, que nostro dominio dinoscuntur pertinere, et generaliter ab omni alia inquietacione, que ius Teuthonicum consuevit perturbare. Ut igitur donacio comitis Ozie, sic legitime coram nobis facta, et nostre libertatis concessio firma, per nos et successores nostros in perpetuum observetur, presens instrumentum in testimonium predictis fratribus de Lenda dedimus, nostri sigilli robore communitum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, presentibus infrascriptis testibus ad hoc rogatis: domino Iohanne cancellario Cuyaviensi, comite Berwoldo castellano Kalisiensi, domino Philippo archidiacono Gnezdnensi, comite Sandyvogio subcamerario Kalisiensi. Datum Pyzder in octava beati Mychaelis archangeli.
Lendensis, de Ląd. Bronkowo, Broniki. Pyzder, Pyzdry.


Dokument Nr 754
Iohannes Poznaniensis episcopus 1296 Oct. 16, Poznanie; ad petitionem comitis Nicolai, palatini Kalisiensis, collegiatam saecularium clericorum in Głuszyna instituit.
Transsumpt potwierdzony przez: Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 13, Poznanie.
Poznań. Archiv. Capituli. Liber privil. B, Nr. 106.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Cum pie desiderium voluntatis et laudabile (sic) diffinitionis intentio sacerdotalibus sit sepe studiis adiuvanda, idcirco nos Iohannes miseratione divina Poznaniensis episcopus, pie petitioni karissimi in Christo filii nostri, nobilis viri comitis Nicolai palatini Kalisiensis, eo promtiori succurrentes affectu, quo divini numinis cultum uberius cupimus ampliari, habito super eo pluries Capituli nostri consilio et diligenti tractatu omnique circa hoc iuris solempnitate servata, de unanimi et concordi eiusdem Capituli nostri consensu, de ecclesia parrochiali Gluschinensi locum conventualem seu collegiatum secularium clericorum fecimus, instituimus et creamus: ita videlicet, quod in eodem collegio tres debent esse canonici distinctas prebendas habentes, prelatum insuper debent habere prepositum, cui quantum ad correctionem choralem subesse debebunt, penes quem etiam prepositum iam predicti collegii, totius parrochie cura remaneat animarum; volentes, ut dictum collegium seu conventualis ecclesia eisdem privilegiis et iuribus gaudeat et fruatur, quibus omnes gaudent et de iure gaudere debent ecclesie conventuales. Et inibi nullus iurisdictionem, correctionem vel visitationem habeat, nisi nos et nostri successores, ad hoc domini Henrici archidiaconi nostri expresso et libero accedente consensu et renuntiante (sic) omni iuri suo et iurisdictioni, que in ibidem (sic) ad ipsum pertinent iure archidiaconatus, de consuetudine vel de iure. Et quia multiplicato numero personarum, dignum est etiam redditus ecclesie aug mentari, salvis antiquis decimis, videlicet Gluschina, nova villa dicta Koszeglovi et Kalek, eidem ecclesie Gluschinensi decimas addicimus, videlicet in Virek, in Marlevo, in Kamenevicz per sortem Varszinovo, in Lang, in Chranstovo et in Gora. Viros vero providos de prebendis infrascriptos presentialiter nostro annulo investimus: dominum Theodricum de prima, dominum Iohannem de secunda, dominum Vislaum iuniorem de tertia; dominum vero Vislaum seniorem, virum discretum, prepositura eiusdem ecclesie presentialiter nostro anulo investimus. Redditus vero prepositure sunt hii: hereditas dimidium Virek cum decima, quindecim iumenta, quatuor boves, due vacce, quinquaginta oves, quindecim scrophe, decimam per villam Gluschinam ex integro, decime libere per totam parrochiam prout decet curatum. Item libere decime de aratro comitis Nicolai et suorum successorum dabuntur eidem preposito, prout ab antiquo dari in Gluschinam consueverunt. Et columbatio parrochialis eidem preposito et suis successoribus cedet ex integro. Oblationes vero de ecclesia et spolia de mortariis, cum canonicis aut ipsorum vicariis per dimidium dividentur. Solutio etiam et pensio thabernarum in districtu Gluschinensi, dicto preposito ex integro persolvatur. Redditus vero prebende domini Theodrici et suorum successorum hii sunt: de Kamenevicz hereditas quod (sic) Varzinovo nominatur cum decima, et decima in Lang et Chranstovo et de aratris comitis ibidem, et similiter quindecim iumenta, quatuor boves et due vacce, quinquaginta oves, quindecim scrophe; quam deserviet aut per se aut suum vicarium dyaconem (sic). Redditus vero domini Iohannis et successorum suorum hii sunt: hereditas de Marlevo cum decima, item decime de Gora et de aratris comitis ibidem, et similiter quindecim iumenta, quatuor boves et due vacce, quinquaginta oves, quindecim scrophe; quam deserviet per se vel suum vicarium subdyaconum. Redditus autem prebende domini Vislai iunioris et successorum eius hii sunt: hereditas dimidium Virek cum decima, et decime ex integro in nova villa que Koszeglovy dicitur, et in Kalek et de araturis comitis ibidem, et similiter quindecim iumenta, quatuor boves et due vacce, quinquaginta oves, quindecim scrophe, quam per se aut suum vicarium subdyaconum deserviet cottidie. Libertatem insuper habeant prepositus et canonici in venationibus leporum in districtu Gluschinensi et villarum eiusdem comitis, que adiacent sub sono campane. Insuper capturas piscium in piscinis et in aquis fluentibus in Gluschina, prout sunt superius et inferius propriis limitibus consignate. In huius nostre institutionis, donationis, ordinationis, creationis, collationis consensus nostri Capituli et archidiaconi evidentiam pleniorem, presens scriptum eiusdem comitis Nicolai palatini Kalisiensis, nostro, nostrique Capituli et domini archidiaconi Henrici nostri sigillorum munimine fecimus communiri. Actum et datum Poznanie per manus Gerlibi scriptoris nostri XVII Kalendas Novembris, anno Domini M.CC. nonagesimo sexto, presentibus fratribus nostris et dominis: Alberto preposito, magistro Gregorio decano, Iohanne scolastico, Henrico archidiacono, Thoma custode, Michaele, Iacobo, magistro Paulo, Nicolao canonico et cancellario nostro, Friczkone, Salomone, Adam, Valtero, Sdislao, Henrico, Nicolao, et aliis canonicis quam plurimis, in nostro Capitulo constitutis.
Gluschinensis, de Głuszyna. Koszeglovi, Koziegłowy. Kalek, dziś Kaleje. Virek, dziś Wiorek. Marlevo, Marlewo. Kamenevicz, dziś Kamionki. Lang, Łęg. Chranstovo, Chrząstowo. Gora, Góra.


Dokument Nr 755
Iohannes Poznaniens. episcopus 1296 Oct. 17, Poznanie; villam ecclesiae Poznaniensis, dictam Morownica, iure Theutonico locandam Daloni servitori suo tradit.
Pergam. orygin. Na sznurkach jedwabn., żółt., przywieszono dwie pieczęcie; pierwsza znikła; druga podługowata, zniszczona, okazuje część osoby, w kapłańskie szaty ubranéj; z napisu ... Sig ...
Poznań. Archiv. Capituli. II, 12.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Nos Iohannes, miseracione divina Poznaniensis episcopus, cupientes bona ecclesie nostre in melius reformare, dedimus villam ecclesie, dictam Morofniczam, de consilio et voluntate fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis Daloni nostro servitori pro septimo libero manso Flammingico, ad quatuor annos libertatis a festo beati Martini nunc venturo, Theutonico iure locandam et perpetuo possidendam sibi suisque posteris sub hac forma, quod evulsa libertate iam dicta, incole ville predicte nobis et nostris successoribus censum solvent, cum domino Vlostone nostro canonico cuius est decima et eiusdem successoribus dividendum, maldratam annone, quatuor videlicet mensuras tritici, quatuor siliginis et quatuor avene, et fertonem argenti usualis, prout argentum curret in partibus circa Premant. Idem vero scoltetus et ipsius posteri, septimum mansum cum molendino in villa ibidem constructo, et thabernam, fabricam, pistrinum, suthoriam et macellum libere possidebunt. De iudiciis autem episcopo Poznaniensi duo denarii, et scolteto tercius de re qualibet iudicata cedet. Terram vero prorsus inarabilem, que in mensuram mansorum venire non poterit, eidem scolteto nostro pro suis utilitatibus condonamus. Concedimus insuper sibi venacionem leporum et perdicum ville predicte in districtu. In cuius rei testimonium, presentibus nostrum nostrique Capituli sigilla duximus apponenda. Actum et datum Poznanie per manus Gerlibi notharii curie nostre XVI Kalendas Novembris, anno Domini MCC nonogesimo sexto, presentibus dominis fratribus nostris: Alberto preposito, magistro Gregorio decano, Iohanne scolastico, Henrico archidiacono, Thomca custode, Thilone nostro canonico et preposito Santocensi, Iacobo, magistro Paulo, Iacobo, Friczkone, Adam, Salomone, Sdislao, Nycolao, Valtero, Fredrico, Stephano, et aliis quam plurimis in nostro Poznaniensi Capitulo constitutis canonicis fide dignis.
Morofnicza, Morownica. Santocensis, de Santok.


Dokument Nr 756
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1296 Oct. 27, Kalis; confirmat donationem villarum Mrozin, Dąbrowo, Kiszewy et Lubnia, Nicolao palatino Kalisiensi quondam a Mistivio duce Pomoraniae, et Premislio rege Poloniae factam.
Pergam. orygin. W dolnym brzegu przewleczony przez 3 dziurki sznurek jedwabny, czerwony; pieczęć znikła. Na brzegu notatka: Presens littera, quia periculosa, bene masticetur antequam hic de loco sumatur.
Königsberg. Königl. Staats Arch. Schiebl. 58, Nr. 10.

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripture presidio vel testium aminiculo fuerint insignita. Nos igitur Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie, Cuyavie, Lancycie ac Syradie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod inspectis fidelibus servitiis comitis Nycolay palatini Kalisiensis, que nobis exhibuit multiformiter et in futurum dante Domino nobis impendere est paratus, volentes ipsum ad omne obsequendum reddere prompciorem, donacionem domini Mystwini felicis recordacionis ducis Pomoranie, et domini Premisli secundi, regis Polonie, super villas in terra Pomoranie situatas, videlicet Mresino, Kyseva, Dambrowa, Lubna, cum omni iure, secundum quod a principibus superius prenotatis tenuit et possedit, confirmamus, revocantes omnia pryvilegia et donaciones, in quascunque personas per nos aut per predecessores nostros factas, ipsis pro villis supradictis perpetuum silencium imponentes. Et ut hec nostra confirmacio, sic per nos legitime facta, robur obtineat perpetue firmitatis, nec per aliquem per processum temporis infringatur, presentem paginam conscribi fecimus, nostri sigilli munimine roboratam presentibus hys testibus: comite Zavisio palatino Syradiensi, comite Berwoldo castellano Kalisiensi, comite Sbylutone castellano Gnezdnensi, comite Boguslao iudice Gnezdnensi, comite Allexio castellano Rudensi, Dominico scriptore curie nostre. Datum et actum Kalis anno Domini millesimo ducentesimo nonogesimo sexto, in vigilia Symonis et Iude apostolorum.
Mresino, Mrozin, z niemiecka Mrose. Kyseva, Kiszewy. Dambrowa, w Nr. 657 i 658 Damianova Dambrova, Dąbrowa. Lubna, Lubnia. Rudensis, de Ruda.


Dokument Nr 757
Iohannes Poznaniens. episcopus 1296 Nov. 28, Poznanie; scultetiam in civitate Słupca, iure Novi fori locandam et plurimis privilegiis dotatam, Hermanno civi de Stawiszyn vendit.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 131.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negotia litterarum memorie commendamus. Noverint igitur universi tam presentes quam futuri, presens scriptum visuri, quod nos Iohannes, miseratione divina Poznaniensis episcopus, volentes ut ea que nostris temporibus et per nos aguntur, perpetue robur obtineant firmitatis, notum esse volumus, quod empta scultetia civitatis nostre Slupcza a Nicolao filio Oblini tunc sculteto ibidem et ei in totum persoluta, ad eandem scoltetiam nostram vocavimus Hermannum civem de Stavischino et eam sibi suisque posteris vendidimus possidendam, et dictam civitatem nostram Slupczam locandam iure Novi fori, prout Pisdrensis civitas est locata. Ita quod ipse Hermannus et ipsius posteri habebunt de Slupcza, de Vszelevo, de Bednarzevo et de Iankovo sextum mansum liberum Flammingicum, de ipso Iancovo pratis pro nobis reservatis tamdiu, donec tota illa sorte Iankovo extirpata, transeundo aratrum eadem prata valeat exarare. Capellano ibidem duos mansos liberos nomine dotis condonantes; de aliis vero singulis mansis annuatim nobis solventur quatuor mensure tritici, quatuor siliginis et quatuor avene et ferto argenti usualis: et annone solventur in mensura, qua solvitur in Chotuna. Et mensuras missales ibidem solvent etiam capellano. Volumus etiam, ut cives nostri ibidem, tam divites quam pauperes, in terris et silvis civitatis pascant animalia et lingna incidant absque cuiuslibet nocumento. Addicientes insuper eisdem nostris civibus terram cum palude ex illa parte rivuli, a sinistris eundo de Slupcza per viam que ducit in villam Gervardi militis, pro pascuis animalium civitatis. Denique, nulla villa nostra infra miliare de civitate nostra Slupcza iure Theutonico locata vel locanda, habere presumat thabernam, fabricam, pistrinum, sutoricam (sic) vel macellum: nisi faber residentibus in eadem villa, et non aliis villis, reparet secures et bipennes, vomeres et ferramenta aratrorum, et sutor nisi antiqua reparet calciamenta. Item, omnes ville nostre Theutonicales, iure Theutonico locate vel locande in districtu nostro Czanszim, civitatem nostram Slupczam adire pro capitalibus sententiis teneantur, et sententias quas apud se invenire non possunt, ibi requirant. Sexta area erit sculteti et suorum posterorum; et nobis cedent duo denarii, et sculteto tertius de re qualibet iudicata. Et quodquot orti fuerint extra mensuram mansorum, nobis quinque et ei sextus solvetur. Permittimus etiam scultetum in suis mansis liberis ortos facere pro ipsius utilitate; dantes ei balneum liberum et omnes utilitates, quas scultetus Pisdrensis habet nomine scultetie sue tam in foro annuali quam in aliis, et venationes leporum et perdicum. Maccella vero sibi solventia scoltetus tot habeat, quotquot necessaria fuerint civitati: pro nobis quatuor carnium reservatis, que pro nobis prius conducantur. Et hec de voluntate fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis fecimus et consensu; in cuius rei testimonium, presentem litteram conscribi et nostro nostrique Capituli sigillorum munimine fecimus communiri. Datum Poznanie per manus Gerlibi scriptoris curie nostre, anno Domini M.CC. nonagesimo sexto, IIII Kalendas Decembris, presentibus dominis fratribus nostris: Alberto preposito, magistro Gregorio decano, Iohanne scolastico, Henrico archidiacono, Antonio cantore, Thomca custode, magistro Paulo, Michaele, Adam, Iacobo canonico et cancellario nostro, Friczcone, Henrico, Salomone, Fredrico, Valtero, Sdislao, Nicolao, et aliis multis canonicis Capituli nostri fide dignis.
Slupcza, Słupca. Stavischino, Stawiszyn. Novum forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Vszelewo, Bednarzewo, Iankowo, osady znikłe. Chotuna, Kotunia. Villa Gervardi, dziś Giwartowo. Czanszim, Ciążyń.


Dokument Nr 758
Wladislaus dux Cuyavie etc. 1296 Dec. 28, in Gneczdena; universis civibus de Lübeck securitatem transeundi per sua dominia concedit, eosdemque in suam tutelam recipit.
Cod. diplomatic. Lubecens. Erster Theil Nr. 655. (Z pergam. orygin., u którego przywieszona pieczęć przedstawia godło Ziemi Kujawskiéj.)

Noverint universi quorum audiencie presens scriptum defertur, quod nos Wladislaus, Dei gratia dux Cuyavie, Lancycie ac Syradie, damus et conferimus universis civibus de Lubca omnimodam securitatem per dominia nostra transeundi, ipsos in nostram tuthelam et securitatem recipientes, mandantes universis per districtum dominii nostri constitutis, ut prefatos cives seu eorum nuncios cum curribus transeuntes, nullis molestiis perturbare presumant. Quod si quis nostris mandatis in hac parte contrarius inventus fuerit, nostram se proinde noverit indignacionem incursurum. Promittimus insuper fide data, dictos cives et eorum nuncios favore benigno prosequi, et eisdem omnibus auxiliis pariter et consiliis in omnibus adesse. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem, presentes conscribi fecimus, nostri sigilli munimine roboratas. Actum coram hiis testibus: comite Swetopolcone palatino Lanciciensi, domino Iohanne cancellario Cuyaviensi, domino Alberto dicto Gaska, et aliis quam pluribus fidedignis. Datum in Gneczdena in die beatorum Innocencium, anno Domini myllesimo ducentesimo nonagesimo sexto.
Lubca, Lübeck. Gneczdena, Gniezno.


Dokument Nr 759
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1297 Ian. 1, Pizdri; protestatur, monasterium de Łekno obtinuisse iudicialiter hereditates Bukowie et Bukowiec, quas modo commutationis a filiis Petri de Redgoszcz, Petricone et Vincentio, pro villis Kluczewo et Białośliwie receperat.
Wągrowiec. Archiv. monasterii. Protocollum tertium, pag. 11.

Noverint universi tam presentes quam futuri presentem paginam inspecturi ad quorum audientiam presens scriptum defertur, quod nos Vladislaus, Dei gratia dux regni Polonie et dominus Pomeranie, Cuyavie, Lancicie ac Siradie, in his scriptis publice protestamur, quod dominus Iohannes abbas de Lukna coram nobis et baronibus nostris constitutus cum Petricone et fratre ipsius Vincentio, filiis Petri de Radgoszcz, pro hereditatibus videlicet Bukow et Bukowecz iudicio contenderunt: quas hereditates a predictis militibus per commutationem villarum domus de Lukna, Kluczewo et Bialosliwe, predictus abbas recepit: tandem quia prefatus abbas de vero iudicio nostro baronumque nostrorum, domini Andree cancellarii Polonie et comitis Petrkonis castellani Poznaniensis, hereditates Bukow et Bukowecz superius prenotatas obtinuit(?) monasterium de Lukna iure hereditario, cum omnibus utilitatibus et proventibus ad predictas villas spectantibus perpetuo possidendas. In cuius rei testimonium et evidentiam etiam pleniorem, presentes conscribi fecimus, nostri sigilli munimine roboratas. Actum anno Domini M.CC.XC.VII et datum Pizdri in octava Natalis Domini nostri.
Lukna, Łekno. Radgoszcz, Redgoszcz. Bukow, Bukowie duże. Bukowecz, Bukowie małe. Kluczewo, nie odgadnione. Bialosliwe, Białośliwie.


Dokument Nr 760
Wladislaus dux regni Polonie 1297 Ian. 18, Kalis; concedit civibus de Kalisz pro reformatione civitatis, census venditorii et omnium camerarum in urbe existentium, omniaque privilegia, a rege Premislio et Boleslao duce quondam Poloniae data, confirmat.
Perg. orygin. W dolnym, założonym brzegu dwie dziurki od przywiesz. pieczęci.
Warszawa. Biblioteka prywatna. Diplomata.

In nomine Domini amen. Ab humana labuntur facilius memoria, que nec voce testium nec sigillatis apicibus eternantur. Igitur nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lancicie ac Syradiensis, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod intuentes grata et fidelia servicia tocius universitatis civium Kalisiensium, que nobis in presenti constanter et fideliter ostenderunt et in futurum nostris successoribus sunt ostensuri, bona deliberacione habita et salubri nostrorum baronum usi consilio, ipsis et eorum subsequentibus nostri venditorii in medio foro Kalisiensi constructi, ubi panni venduntur, omnem censum et utilitates de omnibus cameris, nunc ibi existentibus et in posterum provenientibus, de nostra non ficta voluntate damus, conferimus et donamus iure hereditario in perpetuum possidendas: ita tamen, quod eundem censum et easdem utilitates pro reformacione eiusdem civitatis Kalisiensis et non alibi convertantur (sic). Omnia vero privilegia dicte civitatis, que receperunt ab illustri domino rege Polonie felicis memorie domino Premislio ac duce Pomoranie, et ab inclito principe domino Boleslao duce eiusdem terre Polonie dilecto socero nostro pie recordacionis, confirmamus, rata facimus atque firma, videlicet censum salis, censum de cameris pannorum, censum de cameris institorum, et duodecim mansos pro pascuis, secundum quod in privilegiis eorum continentur. Et omnia iura antecessorum nostrorum que sunt eis donata, inviolabiliter ac stabiliter volumus observare, ut per hoc civitas nostra melius reformetur. Ut autem hec nostra confirmacio privilegiorum antecessorum nostrorum ex integro robur firmitatis optineat, nec ab aliquibus successu temporis valeat irritari, presentem litteram nostri sigilli munimine duximus roborandam presentibus hys testibus: comite Nycolao palatino Kalisiensi, domino Andrea cancellario tocius Polonie, comite Alberto dicto Ganska, comite Petro castellano de Novo Mir, comite Lexicone castellano de Velun, domino Sventoslao notario Polonie et canonico Gnezdnensi. Actum et datum Kalis in die beate Prisce virginis, anno Domini MCC nonagesimo septimo.
Novum Mir, miejscowość nie odgadniona. Velun, Wieluń.


Dokument Nr 761
Vladisslaus dominus regni Polonie etc. 1297 Febr. 22, in Kalis; ratam habet donationem hereditatis Łęg, a comite Dobeslao, filio Creslai de Kościelec, monasterio Ląd factam.
Rzyszczew. Muczkow. Codex diplom. Poloniae. II, Nr. 163. (Z pergaminu oryg., którego pieczęć połamana.)

In nomine Domini amen. Quoniam facta mortalium oblivionem inducunt, vel morte intercepta, sicut experiencia docuit, solent adnullari si non fuerint legitimo virorum ac proborum testimonio roborata; eapropter nos Vladisslaus, Dei gracia dominus regni Polonie, Pomoranie, Lancycie, Cuyavie et Syradie, universorum presencium et futurorum memorie declaramus, quod comes Dobeslaus filius Creslai de Lapidea ecclesia in nostra ac nostrorum baronum presencia constitutus, pro remedio anime sue ac predecessorum suorum et successorum et in remissionem omnium suorum peccaminum, hereditatem suam Lange wlgariter nuncupatam, que sibi ex paterna successione conpetebat, in terra Cuyaviensi sitam, monasterio de Lenda et fratribus ibidem Deo deservientibus, iure hereditario in perpetuum possidendam cum omnibus utilitatibus ac proventibus, videlicet agris, pratis, silvis, venacionibus, mellificiis, lacubus, et super Wyslam ac aliis aquis piscacionibus et molendinis, et omnibus que nunc sunt vel in futurum haberi possunt utilitatibus, ad eandem hereditatem infra gades ipsius iure spectantibus, sana mente, propria sponte et absque ulla coactione memorato monasterio de Lenda et fratribus ibidem contulit, tradidit et donavit; ita quod deinceps idem Dobeslaus aut sui successores, super eadem hereditate in posterum nil habeant questionis. Nos vero ob remedium anime nostre et affectionem quam circa eundem Ordinem gerimus dictam domum augere cupientes, absolvimus ipsam ab omnibus palatinis, castellanis et ipsorum iudicibus: ut nec ab ipsis citari, nec coram ipsis stare seu respondere teneantur, sed tantum coram nobis, dum ad nostram presenciam per nostram literam citati fuerint conparebunt, suo tantum iure responsuri: et ab omnibus dominii nostri iuribus et exaccionibus universis, nobis de iure vel de facto spectantibus, et cum omnibus incolis, sive propriis sive liberis, in eadem hereditate commorantibus, quos penitus absolvimus, videlicet a povoz, a naraz, ab opole, a custodia cervi et castrorum vel poncium edificacione, et omnium aliorum Polonicalium officiorum, quibuscumque, sive novis sive antiquis, nominibus censeantur. Item dominus abbas omnes causas, tam magnas quam leves, vel fratres sui, vel quos ipsi iudices ad hoc specialiter deputaverint, iudicabunt. De iudicatis vero rebus et omnium iudiciorum proventibus, nullus omnino aliquam penarum porcionem presumat accipere; sed quidquid inde provenerit, integraliter arbitrio fratrum cedere protestamur. Ut autem donacio comitis Dobeslai sic legitime coram nobis facta et nostre libertatis concessio, firma per nos et successores nostros perhenniter observetur, presens instrumentum in testimonium predicte domui de Lenda et fratribus dedimus, sigilli nostri robore communitum. Actum in Kalis et datum in Cathedra beati Petri sub anno Incarnacionis Domini MCC nonogesimo septimo, Indictione decima, presentibus hys testibus: comite Zavisio palatino Syradiensi, domino Iohanne cancellario Cuyaviensi, comite Ubeslao pincerna Kalisiensi, comite Miroslavo filio Predpelconis, comite Sandywoyo subcamerario Kalisiensi, ac aliis quam pluribus fide dignis.
Lapidea ecclesia, Kościelec. Lange, Łęg. Lenda, Ląd.


Dokument Nr 762
Iohannes secundus Poznaniens. episcopus 1297 Apr. 18, Poznanie; villam ecclesiae Poznaniensis dictam Lubnica, Iaszkoni et Wlostkoni iure Theutonico locandam tradit.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil D, Nr. 84.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que in tempore aguntur, labente tempore a memoria hominum evanescunt nisi testibus vel scriptura authentica fuerint perhennata, idcirco nos Iohannes secundus, miseracione divina Poznaniensis episcopus, cupientes bona ecclesie nostre in melius reformare, villam eiusdem ecclesie nostre dictam Lubnicza dedimus Iaschconi et Wlostkoni, Theutonico iure pro septimo libero manso Flamingico, ad quinque annos libertatis a festo beati Martini nunc venturo, locandam et perpetuo ipsis eorumque posteris possidendam, sub hac forma, quod primo anno libertatis solventur nobis seu nostris successoribus nomine decime quatuor marce, secundo vero, tercio, quarto et quinto, solventur quolibet anno similiter nomine decime quinque marce. Evulsa vero libertate iam dicta, incole ville predicte solvent nobis singulis annis in festo beati Martini de quolibet manso duas mensuras tritici, quinque siliginis et quinque avene, et fertonem argenti usualis; ac eundem censum in Sumbsko deducere tenebuntur, excepto uno manso, de quo non solvent cum eos ecclesiam habere contingerit in eadem villa, quem rectori ecclesie reservamus. Medium eciam mansum villanis pro pascuis condonamus. Insuper damus eiusdem ville villanis libertatem in silva nostra Vielychowo incidendi ligna pro eorum commodo et utilitate. Idem vero Iaschco et Wlostek habebunt nomine scultecie ipsorumque posteri tabernam, fabricam, pistrinum, sutoriam et macellum, et quod libere possunt venari lepores in eadem hereditate, sine tamen nocumento segetum villanorum. De iudiciis autem nobis vel nostris successoribus cedent duo denarii, et eis tercius, de re qualibet iudicata. Et hoc de voluntate et consilio fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis fecimus et consensu. Ne vero super his ab aliquibus in posterum dubietatis scrupulus oriatur et ad huius rei evidenciam pleniorem, presentem eis litteram conscribi et nostro nostrique Capituli sigillorum munimine fecimus communiri. Datum Poznanie XIIII Kalendas May, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, per manus Gerlibi curie nostre notarii, presentibus dominis fratribus Capituli nostri: Andrea preposito, magistro Gregorio decano, Iohanne scolastico, Henrico archidiacono, Anthonio cantore, Tomka custode, magistro Paulo, Iacobo canonico ecclesie nostre et curie nostre cancellario, Friczkone nostro canonico et rectore ecclesie sancte Marie Magdalene in Poznan, Wlostone, Henrico, Salomone, Prediwoyo, Martino, Goslao nostro canonico et procuratore, Andrea, Gerkone, Frederico et Valtero, et aliis multis canonicis Capituli nostri, viris providis et honestis.
Lubnicza, Lubnica. Sumbsko, Zemsko. Vielychowo, Wielichowo.


Dokument Nr 763
Wladislaus dux regni Polonie 1297 Mai. 8, Kalis; concedit libertatem infra 12 annos in medietate hereditatis Smieszków, quam Victor procurator de Kalisz Ottoni filio Malomiri de Bralin vendiderat.
Pergam. orygin., w którego dolnym, założonym brzegu pasmo nici jedwabn., karmazyn. i żółt. przez dwa wcięcia poprzeczne przewleczone, ostrém narzędziem przycięte. W środku pergaminu miejsce przeżarte.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 61.

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripture presidio vel testium aminiculo fuerint insignita. Nos igitur Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie, Cuyavie, Lancycie ac Syradie, ad notitiam universorum tam presencium quam futurorum pervenire volumus presentis tenore privilegii publice protestantes, quod dominus Victor procurator quondam Kalisiensis una cum filiis suis in nostra nostrorumque baronum presencia constitutus, medietatem (sic) partem hereditatis que ei de iure cessit, dicte Smeskovo, Otthoni filio Malomiri de Bralyno vendidit pro viginti quatuor marcis, sibi suisque veris heredibus et legitimis successoribus iure hereditario in perpetuum possidendam cum omnibus utilitatibus et proventibus, ad predictam hereditatem spectantibus, prout est in suis metis distincta; ita quod prefatus Victor et sua posteritas contra predictum Otthonem vel ipsius successores nullum ius in requirenda superius dicta hereditate habebunt, set idem Ottho cum sua posteritate perpetuo et perpetualiter liberum arbitrium habeat, iam dictam hereditatem vendendi, donandi, commutandi et quocunque modo alienandi. Volentes ut prefatus Ottho propter ipsius fidelia servicia gaudeat de speciali nostra gracia, damus ei infra spacium duodecim annorum omnimodam libertatem super eandem hereditatem, videlicet a naraz, a povoz, a prevod, a poradlne, a stroza, ab opole, et generaliter ab omnibus solucionibus que nostro dominio dinoscuntur pertinere; nec non a castellano et castri citacione, quod non comparebunt nec respondebunt: sed tantummodo coram nobis, dum per literas nostras fuerint evocati, tunc comparebunt et respondebunt. Et ut predicta vendicio et empcio et liberalitatis nostre concessio robur obtineant perpetue firmitatis, presentes conscribi fecimus, nostri sigilli munimine roboratas presentibus hiis testibus: domino Fulcone cancellario Syradiensi, comite Ubyslao pyncerna, comite Roskone venatore Kalisiensibus, comite Ianusio dapifero Lendensi, comite Iohanne tribuno Kalisiensi. Actum anno Domini M.CC. nonagesimo septimo, et datum Kalis in die beati Stanislay episcopi et martiris.
Smeskovo, Śmieszków. Bralyno, Bralin. Lendensis, de Ląd.


Dokument Nr 764
Iohannes de Lossow Rudolphus de Liwendal capitanei in Meseritz 1297 Mai. 20, in Paradiso; protestantur, Nicolaum et Woyzlawum, fratres germanos, hereditatem ipsorum Wysoka monasterio Paradyż certa conditione inpignorasse.
Rogalin, Biblioteka. Paradis, Lib. privil. Nr. 56.

Nos Iohannes de Lossow, Rudolphus de Liwendal, capitanei in Meseritz, ex parte inclitorum principum domini Ottonis et domini Alberti, marchionum de Brandeborch, notum facimus universis ad quos pervenerit presens scriptum, quod duo germani, Nicolaus et Woyzlaw, hereditatem ipsorum Clauswalde pro quinquaginta taleris Brandeburgensibus novorum denariorum a proximo festo Pentecostes ad unum annum inpignorarunt fratribus Paradisi. De hac pecunia quadraginta taleri dabuntur ante terminum memoratum. Et si dicti Nicolaus et Woyzlaw non possunt redimere sua bona, decem residua talerorum dabuntur in festo Pentecostes, et tunc dictam hereditatem fratres de Paradiso cum omnibus attinentiis atque iure, nullo contradicente perpetuo possidebunt libere ac quiete. Si vero infra hunc terminum redimere voluerint, bene poterunt. Si autem hoc placuerit, quod cedere voluerint infra hunc terminum, datis decem taleris, fratribus ad possidendum hereditario resignabunt. Interim dicti Nicolaus et Woyzlaw una cum fratribus omnem fructum provenientem de his bonis eque inter se dividere tenebuntur. Nullus eciam ad redimendum pro maiori precio, fraudulenter vel subtiliter se intromittat in hec bona. Si non possunt redimere coram principe qui regnabit vel qui fratribus placuerit, resignabunt et limitando metas iustas ostendent. Insuper dominus Iacobus Craft plebanus de Repin, Iohannes, Th. de Stokow, fidem dantes pro his omnibus promiserunt. Acta sunt hec in Paradiso anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, decimotercio Kalendas Iuny.
Lossow, Lossow. Meseritz, Międzyrzecz. Clauswalde, z niem. zam. Wysoka. Paradisus, Paradyż. Repin, Reppen. Stokow, zapewnie mylnie zam. Storkowo, może też zam. Stok p. miastem Lubrza (Liebenau).


Dokument Nr 765
Boleslaus dux Masovie et Cyrnensis 1297 Iun. 17, in Zochazof; promittit, se servaturum omnes libertates, villis ecclesiae Poznaniensis in terra de Czersk ab antecessoribus suis concessas.
Pergam. orygin. Sznurek nici jedwabn., wypłowiałych, przewleczony przez dwie dziurki w dolnym, założonym brzegu wykrojone; pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 13a. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 78.

In nomine Domini amen. Cum per successum temporis oblivio gestorum excludat memoriam, quibus etiam frequenter scrupulus calumpnie novercatur, necessarium est, actiones legitimas que memoria indigent, per scripti continenciam ad noticiam transmitti posterorum. Igitur nos Boleslaus, Dei gracia dux Masovie et Cyrnensis, cupientes pie Matris pio filio Ihesu Christo debite servitutis obsequia persolvere et donorum ab ipso non esse immemores acceptorum, ac saluti nostre et fratris nostri felicis recordacionis domini Conradi, quondam ducis Masovie et Cyrnensis, filiorumque nostrorum devocius providere, ob remedium anime nostre et omnium parentum nostrorum, omnes libertates ab antecessoribus nostris et a nobis hactenus concessas vel forte in futuro concedendas in villis venerabilis patris domini Iohannis, episcopi Posnaniensis, et Capituli sui eiusdem ecclesie in terra Cyrnensi sub nostra potestate et nostro dominio existentibus, videlicet Coslovo, Biscupici, Stibicovo, Vrocisovo, Recovici, Biscupici cum area que Koscelisco dicitur sub castro Cyrnensi, Kiselsco, Chrunino, Sobine, Smonevici et Biscupici, promittimus firmiter observare. Absolventes incolas ipsarum villarum perpetuo ab omnibus solucionibus, serviciis, exactionibus et oppressionibus realibus, predialibus et personalibus, scilicet povoz, stroza, stan, poradlne, naraz, crova, ofza, targove, a citacione castri, moneta, et ab omnibus angariis et perangariis, sive de novo emergant sive fuerint ab antiquo, quibusvis nominibus censeantur vel in posterum censebuntur; nec non ab omnibus iuribus, iuridicionibus, iudiciis palatinorum, castellanorum et omnium iudicum atque officialium quorumcunque facimus et reddimus immunes, perpetuo liberos et exemptos: ut non liceat nec licebit villas predictas ad tribunal alicuius citatorie conveniri, nisi ad nostram tantum presenciam; nec aliter nisi nostro sigillo fuerint evocati, dumtaxat tamen in gravibus et enormibus causis seu forefactis, coram nobis respondere predicte (sic) incole tenebuntur. Ad prewod vero militale iuxta consuetudinem militum terre nostre, et ad edificacionem castrorum nostrorum solummodo tenebuntur; hoc adiecto, quod predictarum villarum incole dictum prewod in proxima villa, cuiuscunque fuerit, sub periculo non recipiencium deponere teneantur. Ad hec volumus, ut iisdem in omnibus et singulis libertatibus et utilitatibus gaudeat villa archidiaconi Cyrnensis dicta Rokithno, prout superius est expressum. Damus et concedimus prefato patri Io. et ecclesie Posnaniensi in prenominatis villis venaciones capreolorum atque cervorum, omnibus aliis feris magnis pretermissis, quorum venaciones penitus prohibemus. In cuius rei testimonium, presentes fieri iussimus et nostri sigilli munimine communiri. Acta sunt hec anno Domini M.CC. nonagesimo septimo, Indictione decima, quintodecimo Calendas Iulii. Datum in Zochazof per manus domini Hermani subcancellarii nostri, presentibus baronibus nostris: Imislao castellano Wisnensi, Iohanne pincerna, Nemiro castellano Cyrnensi, Iacobo iudice Masoviensi, Grotcone iudice Cyrnensi, Climenta venatore, et aliis quam pluximis fide dignis.
Cyrnensis, de Czersk. Coslovo, Kozłów. Biscupici, Biskupice p. miastem Sochaczew. Stibicovo, Zbikowo. Vrocisovo, Wrociszow. Recovici, Rękawica. Biscupici cum area Koscelisco, osada znikła. Kiselsco, nie odgadnione. Chrunino, pewnie Krubin. Sobine, Sobienie biskupie. Smonevici, Szymanowice. Biscupici, Biskupice p. miast. Warka. Rokithno, Rokitno. Zochazof, Sochaczew. Wisnensis, de Wizna.


Dokument Nr 766
Boleslaus dux Mazovie et Cyrnensis 1297 Iun. 17, in Zochazof; ecclesiae Poznaniensi villas Rębowo, Dąbrowa, Barcik, Iamno et Gramzeno donat, incolis quoque earum amplissimas libertates largitur.
Pergam. orygin. Na jedwabiu wyblakłym przywieszona pieczęć, wyobraża osobę w aureoli, siedzącą w prawo i błogosławiącą klęczącego przeciw sobie męża zbrojnego, który znów prawą ręką kładzie sobie na głowę spiczasty hełm, a lewą wspiera się na trójkątnéj tarczy. Za rycerzem występuje przód konia. Napis: S. Boleslai ... Mazovie.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 13b.. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplomatic. Poloniae. I, Nr. 86. - Raczyński, Cod. diplomatic. Major. Polon. 98.

In nomine Domini amen. Cum oblivio per successum temporis gestorum excludat memoriam, quibus eciam frequenter scrupulus calumpnie novercatur, necessarium est, actiones legitimas que memoria indigent, per scripti continenciam ad noticiam transmitti posterorum. Igitur nos Boleslaus, Dei gracia dux Mazovie et Cyrnensis, saluti nostre et fratris nostri felicis recordacionis domini Conradi, quondam ducis Mazovie et Cyrnensis, filiorumque nostrorum cupientes devocius providere, ob remedium anime nostre et omnium parentum nostrorum venerabili in Christo patri domino Iohanni, miseracione divina Poznaniensi episcopo, et ecclesie Poznaniensi donamus in perpetuum villas seu hereditates, nulli alteri nisi nobis et nostro dominio subnixas, sibi et suis successoribus inconcusso iure ac hereditario possidendas, videlicet Rambovo, Dambrova, Barcicovic, Iamno, Gramzeno, silvas Toravez et Pocekars adiacentes hereditati Chrumino vulgariter nuncupate, cum ipsarum utilitatibus, omnibus libertatibus et exempcionibus. Et dictarum villarum incolas absolvimus perpetuo ab omnibus solucionibus, serviciis, exactionibus realibus, predialibus et personalibus, scilicet povoz, stroza, stan, poradlne, naraz, crova, ofza, targove, a citacione castri, moneta, et ab omnibus angariis et perangariis, sive de novo emergant sive fuerint ab antiquo, quibuscunque nominibus censeantur vel in posterum censebuntur; nec non ab omnibus iuribus, iuridicionibus, iudiciis palatinorum et castellanorum et omnium iudicum officialiumque quorumcunque facimus et reddimus immunes, perpetuo liberos et exemptos: ut non liceat nec licebit villas predictas ad tribunal alicuius citatorie conveniri, nisi ad nostram tantum presenciam; nec aliter nisi sigillo nostro fuerint evocati, dumtaxat tamen in gravibus et enormibus causis seu forefactis, coram nobis respondere predicte (sic) incole tenebuntur. Ad prewod vero militale iuxta consuetudinem militum terre nostre, et ad edificacionem castrorum nostrorum solummodo tenebuntur; hoc adiecto, quod predictarum villarum incole ipsum prewod in proxima villa, cuiuscunque fuerit, sub periculo non recipientium deponere teneantur. Ad hec volumus, ut iisdem in omnibus et singulis libertatibus gaudeat villa archidiaconi Cyrnensis dicta Rokithno, prout superius est expressum. Damus etiam et concedimus prefato patri Io. et ecclesie Poznaniensi in prenominatis villis venaciones capreolorum atque cervorum, omnibus aliis feris magnis pretermissis, quorum venationes penitus prohibemus. In cuius rei testimonium, presentes fieri iussimus et nostri sigilli munimine communiri. Hec acta sunt anno Domini M.CC. nonagesimo septimo, Indictione decima, quintodecimo Calendas Iuly. Datum in Zochazof per manus domini Hermanni subcancellarii nostri presentibus baronibus nostris: Imislao castellano Wisnensi, Iacobo iudice Masoviensi, Grotone iudice Cyrnensi, Nemiro castellano Cyrnensi, Iohanne pincerna, Climenta venatore, et aliis quam plurimis fide dignis.
Cyrnensis, de Czersk. Rambovo, Rębowo. Dambrova, Dąbrowa. Barcicovic, Barcik. Iamno, Jamno. Gramzeno, nie odgadnione, może Czermno. Chrumino, Krubin. Rokithno, Rokitno. Zochazof, Sochaczew. Wisnensis, de Wizna.


Dokument Nr 767
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1297 Dec. 6, in Poznan; confirmat sororibus Ordinis beati Dominici donationem ecclesiae b. Mariae Magdalenae Poznaniae cum proventibus eiusdem, quam b. m. Premisl secundus, rex Poloniae, eisdem pro claustro aedificando fecerat.
Pergam. orygin. W dolnym, założonym brzegu dwa wcięcia poprzeczne, przez nie przewleczone nici jedwabne.
Poznań. Königl. Staats Arch. Posen, S. Catharin. 2.

In nomine Domini amen. Quod sincera fide perpenditur, roborari debet sollempni tytulo litterarum. Nos igitur Vladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie, Cuyavie, Lancicie ac Siradie, ad universorum noticiam tam presencium quam futurorum cupimus pervenire, quod Premisl secundus, rex Polonie felicis recordacionis, cui in regno Polonie et ducatu successimus, ob remedium anime sue et in remissionem suorum peccaminum contulit ecclesiam beate Marie Magdalene sitam in civitate Poznaniensi, cum area iuxta eandem ecclesiam pro claustro edificando quantacunque fuerit necessaria, sororibus Ordinis beati Dominici, fratrum videlicet Predicatorum, cum omnibus proventibus ad predictam ecclesiam spectantibus in perpetuum possidendam. Quam donacionem, sic per predictum regem legitime factam, ratam et firmam habentes, presenti privilegio confirmamus et predictam ecclesiam, cuius ius ad nos pertinet patronatus, cum area iam prefata supradictis sororibus assignamus perpetuo conferentes. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem, presentes conscribi fecimus, nostri sigilli munimine roboratas. Actum anno Domini M.CC. nonagesimo septimo, datum in Poznan in die beati Nicholay confessoris atque pontificis per manus Dominici notarii curie nostre, presentibus hys testibus: Petrcone palatino Poznaniensi, Nicholao palatino Kalisiensi, castellano Gneznensi Kelchone, Miroslao castellano Bninensi, et aliis quam pluribus fide dignis.
Bninensis, de Bnin.


Dokument Nr 768
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1297 Dec. 20, in Bresce; ecclesiae Poznaniensi aream iuxta Fratres Praedicatores Poznaniae sitam donat et quibusdam privilegiis munit.
Pergam. orygin. Przez 2 dziurki, wcięte w dolnym brzegu, przewleczony sznurek jedwabny, niebieski, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv Capituli. II, 14.

In nomine Domini amen. Prothoplasti rubigine humana contaminata condicio sic cellule memorialis officio eclipsatur, quod, successu temporis novercante, diu gestorum non valeat recordari; quinimo, tanquam in speculo native ymaginis speculator ab eo secedens, qualis fuerit, minime recordatur: sic profecto, quod temporaliter agitur, continuo ab humana labitur noticia, si non fuerit scripture testimonio roboratum. Hinc est quod nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie ac dominus Cuyavie, Siradie et Pomoranie, volentes saluti nostre et predecessorum nostrorum omnium providere, wenerabili in Christo patri domino Andree, divina miseracione Poznaniensi episcopo, et ipsius ecclesie Poznaniensi, quam favore prosequimur speciali, damus aream nostram quam habemus in civitate Poznaniensi, sitam iuxta fratres Predicatores, sibi suisque successoribus perpetuo possidendam cum ea libertate, qua ipsam nos et antecessores nostri tenuerunt; volentes, ut ipsa ab omni solucione et exaccione, nostram civitatem Poznaniensem contingente, libera et penitus sit immunis: hoc excepto, quod ad muri custodiam sicut ceteri civium teneantur. Custos vero seu curiator curie que in area constructa fuerit pretaxata, non coram advocato civitatis nostre, sed coram nobis tenebitur respondere, si pro aliqua obligacione vel maleficio fuerit evocatus. Ne vero super hiis in posterum dubitetur, presentem litteram conscribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari. Actum et datum in Bresce anno Domini M.CC. nonogesimo septimo, in vigilia beati Thome apostoli, presentibus hiis testibus: comite Bronissio palatino Cuyavie, Mathya iudice Cuyavie, Preczslao castellano de Bresce, domino Iohanne preposito Plocensi, et aliis quam pluribus fide dignis.
Bresce, Brześć Kujawski.


Dokument Nr 769
Wladislaus dominus regni Polonie etc. 1298 Jan. 13, in Dansk; confirmat omnia privilegia, civibus de Elbląg a Mestwino quondam duce Pomoraniae et Premislio quondam rege Poloniae concessa.
Pergam. orygin. Na pasmie nici jedwabnych, czerwon. i zielon. przywieszona pieczęć wyobraża godło Ziemi Kujawskiéj; napis: S. Wladislai Dei Gra. Ducis Cuiavie et Siradie.
Elbing. Staedtisches Archiv. Diploma Nr. 17. - Dogiel, Codex diplom. Polon. IV, pag. 36.

In nomine Domini amen. Quoniam facta mortalium oblivionem inducunt, vel morte intercepta, sicut expergencia docuit, solent adnullari si non fuerint legittimo virorum ac proborum testimonio roborata, eapropter nos Wladislaus, Dei gracias (sic) dominus regni Polonie, dux Pomoranie, Lancicie, Cuyavie et Syradie, notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod magnifici principes, scilicet Mestvynus Dei gracia dux Pomoranie et eadem Dei gracia Primisl rex Polonie et dominus eiusdem Pomoranie, inspectis fidelibus serviciis civium de Elbingo que eis sepissime impenderunt, contulerunt eisdem civibus de Elbingo omnimodam libertatem tam in aquis, quam in aliis partibus que spectant ad eorum dominium, videlicet terras eorum intrandi, transeundi, mercesque vendendi et emendi ibidem quascunque voluerint, et nichilominus partes quas velint, sine omni exaccione thelonei et solucione redeundi. Insuper adicientes de ipsorum mera liberalitate, si predicti (sic) cives ad latus dictorum dominorum, hoc est ad littus Pomoranie, tempestate agitante quod absit naufragando pervenire contingerit (sic), nullus omnino fidelis subditus memoratos cives gravare presumat in corpore sive in rebus, sive in aliis quibuscunque, nec eciam aliquam summam pecunie audeat extorqueri (sic) in tali periculo. Deinde voluntatis eciam ipsorum est, ut nullus omnino successorum eorum seu officialium ipsorum, racionabilem donacionem per ipsos factam infringere audeat vel ausu temerario contraire. Preterea nos Wladislaus, Dei gracia dominus nunc regni Polonie etc., memoratos cives de Elbingo cupientes omni nostra prosequi gracia qua possumus et favore, iam annotatam libertatis donacionem, quam incliti principes feliscis (sic) memorie antecessores nostri superius memoratis civibus de Elbinge contulerunt, habito concilio (sic) nostrorum baronum maturo, presentibus confirmamus, volentes per nos et nostros posteros inviolabiliter observari, sigillorum nostrorum munimine roborantes. Actum in Dansk et datum in octava Epyfanie Domini presentibus hiis testibus: fratre Rudingero domino abbate de Oliva, fratre Henrico domino abbate de Polpelin, et pan Svenz castellano de Stolp, pan Adam castellano de Sveicz (sic), comite Mathia iudice, comite Kelchone castellano Gnezenensi, comite Alberto dicto Gaska de Vstwolna, domino Rudgero vicecancellario Cuyaviensi qui tenet sigillum domini, domino Tesslao subcancellario Pomoranie, sub anno Incarnacionis Domini M.CC. nonagesimo VIII.
Elbingum, Elbląg. Oliva, Oliwa. Polpelin, Pelplin. Stolp, Słupsk, z niemiecka Stolpe. Sveicz, Świecie. Vstwolna, Stwolno.


Dokument Nr 770
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Ian. 31, in Capitulo Poznaniensi; archidiaconatum Poznaniensem in tres archidiaconatus dividit et administrationem eorum ordinat.
Pergam. orygin., u którego dwie pieczęcie przywieszono; pierwsza znikła, pozostał sznurek niciany, biały; druga podługowata, przywieszona na sznurku jedwabn., zielon., zupełnie zatarta.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 15. - Raczyński. Cod. diplom. Maior. Polon. 79.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Sollicitudinis et officii interesse dinoscitur pastoralis, ut summa animi vigilancia et consideracione perspicaci, illa que commisse sibi ecclesie profutura fuerint, procurare debeat mediatoris Dei et hominum vicarius et minister, et circumspecte provisionis studio promovere, quidquid in emolumentum ipsius commodum cedere viderit vel honorem, et tanto sollicicius curam ipsius agere, quanto, divinis affatibus contestatus, gregi sibi credito providere et honera pascendi gregis suis cum fratribus partiri cogitur ex precepto. Idcirco nos Andreas, Dei gracia episcopus ecclesie Poznaniensis, instanciis et crebrius venerabilis patris domini Iacobi, divina providencia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, hortati monitis et rogati: cum ecclesie nostre Poznaniensis archidiaconatus, canonice nunc vacans, ex distancia longiore et multiplici amplificatione et promixcione eciam et excrescencia creverit populorum, commodeque tribus archidiaconis in solidum regendus sufficiat et decenter, ipsum in tres archidiaconatus separatos canonice et disiunctos auctoritate nobis tradita divideremus, certis et determinatis limitibus declaratos: prefatis igitur venerabilis patris sanis exhortacionibus, salubribus consiliis et canonicis monitis inclinati, pocius animabus, de quibus in districto examine coram exactissimo iudice sumus racionem in die iudicii reddituri, et profectui ecclesie nostre intendere et consulere cupientes, diligenti et unanimi deliberacione prehabitis et tractatu, de consensu et beneplacito fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis dictum archidiaconatum nostrum Poznaniensem in tres archidiaconatus dividimus sub hoc modo, videlicet quod hec ecclesie sue ex illa parte fluvii qui dicitur Varta, ad maiorem archidiaconatum nostre ecclesie sint spectantes: Mossina, Locza, Modrze, Granovo, Droszim, Slup, Neproszevo, Kasimirs, Szamantuli, Obriczko, et alie omnes versus Poznaniam site ab istis ecclesiis nominatis. Ab alia vero parte eiusdem fluvii, omnes ecclesie incipiendo a Censzim usque in Dirczen, ita tamen, quod se ultra Notes fluvium non extendat, quia illam partem archidiaconatui quarto reservamus. Medium vero archidiaconatum, sicut iste distingunt ecclesie: Xensze, Srem, Brodnicza, Borovo, Gluchovo, et alie omnes que consistunt ultra fluvium qui dicitur Obra usque Padlamgoram et Visoczko, ita ut Vartam non excedat, censuimus limitandum. Minorem vero archidiaconatum, prout hec ecclesie sunt site: Vronki, Othorovo, Vilczina, Czeradz, Buk, Ptaskovo, Lanki, et omnes alie inter Vartam et Padlamgoram et usque ad Vratislaviensem et Lubucensem dyoceses, limitamus. Damus autem archidiaconis, maiori, medio et minori, per nos canonice institutis et per nostros successores in posterum instituendis, liberam et generalem archidiaconatus sui administracionem, ita ut singulus eorum in suo archidiaconio habeat plenariam auctoritatem visitandi, corrigendi, excommunicandi, absolvendi, suspendendi, interdicendi, relaxandi, iudicandi, et alias penas spiritales secundum canones et sue discrecionis moderamen delinquentibus infligendi, quibus animarum remedium procuratur. Et si que pene pecuniarie delinquentibus forsitan fuerint infligende, has archidiaconi non valeant imponere vel eciam exigere nisi episcopo requisito, quas episcopus, si sibi videbitur, moderabit secundum graciam a Deo sibi datam. Quod si archidiaconi huic nostro decreto contraire ausi fuerint, aut eciam pro visitacione pecuniam vel solucionem aliquam pro penis acceperint vel extorserint, ab exsecucione archidiaconalis officii ipsos suspendimus ipso facto, donec pecuniam quam receperint, in presencia episcopi eis a quibus receperint restituant, et per episcopum exsecucioni officii restaurentur. Damus eciam eis exercicium omnium iurium universalium et singularium, que archidiaconis de iure vel consuetudine competunt vel possunt competere in nostro episcopio in futurum, cuilibet eorum stallum in choro et vocem in Capitulo, maiori stallum in sinistro choro post decanum, medio in dextero choro post canthorem, minori in sinistro choro post custodem. Maiori pro tytulo ecclesiam de Gczecz cum eiusdem ecclesie redditibus assingnantes, temporibus et locis congruentibus assingnaturi tytulos medio et minori. Et hec omnia salvo iure Sedis apostolice statuimus et eciam ordinamus. Verum, ne illa que nostris aguntur temporibus, mutabilitas pertransiens aut vetustas deterat, neve ex hoc calumpniis in posterum materia subministretur, litteram hanc puplicam (sic) conscribi et sigillo nostro nostrique Capituli fecimus communiri. Actum et datum in Capitulo Poznaniensi II Kalendas Februarii, anno gracie Domini MCC nonogesimo octavo, Indiccione undecima, presentibus dominis fratribus et canonicis nostris: Iohanne preposito, magistro Gregorio decano, Henrico scolastico, Thomca custode, Iacobo nostro canonico et cancellario, magistro Paulo, Friczkone, Iacobo, Henrico, Vlostone, Michaele, Salomone, Predvoyo, Nycolao, Borislao, Sdislao, Heyncza, Gercone, Fredrico, Petro, Stephano, et aliis multis Capituli nostri Poznaniensis canonicis fidedingnis.
Mossina, Mosina. Locza, Łódź. Modrze, Modrze. Granovo, Granowo. Droszim, Drożyn. Slup, Słupia. Neproszevo, Niepruszewo. Kasimirs, Kaźmierz. Szamantuli, Szamotuły. Obriczko, Obrzycko. Censzim, Ciążyń. Dirczen, Drzeń, dziś Drezdenko. Notes fluv., rz. Noteć. Xensze, Książ. Srem, Śrem. Brodnicza, Brodnica. Borovo, Borowo. Głuchovo, Głuchowo. Fluv. Obra, rz. Obra. Padlagora, z niemiecka Padilgar. Visoczko, Wysocko. Vronki, Wronki. Othorovo, Otorowo. Vilczina, Wilczyn. Czeradz, Czeradz kościelny. Buk, Buk. Ptaskovo, Ptaszkowo. Lanki, Łęka. Lubucensis, de Lubusz, z niem. Lebus. Gczecz, Giecz.


Dokument Nr 771
Wladizlaus dux regni Polonie etc. 1298 Febr. 6, s. l.; commutationem villarum monasterii de Łekno, dictarum Smolino et Zelibore, in Wladislaviensem ecclesiam factam, ratam habet.
Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae II, Nr. 166. (Z pergaminu orygin., którego pieczęć znikła).

Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod nos Wladizlaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie, Cuyavie, Lanchicie atque Syradie, permutacionem, quam dominus Iohannes abbas et conventus monasterii de Luckna, Ordinis Cysterciensis, super villis sui claustri Smolino et Zelibore fecisse in Wladizlaviensem ecclesiam dinoscuntur, ratam et gratam habemus, eamque nostro consensu legittimo approbamus. In cuius ratihabicionis evidenciam pleniorem, presentem paginam nostro sigillo duximus roborandam. Datum anno Domini MCC nonagesimo VIII, in crastino sancte Agathe virginis gloriose.
Luckna, Łekno. Smolino, Smolin? Zelibore, nie odgadnione.


Dokument Nr 772
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Febr. 26, Poznanie; monasterium de Obra in suam protectionem recipit et villis ipsius plurimas libertates largitur.
Poznań. Königl. Staats Arch. Obra, Lib. privil. fol. 22, 32.

In nomine Domini amen. Noverint universi presentem litteram inspecturi, quod nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomeranie, Cuyavie, Lancycie ac Syradie, ob salutem nostre anime ac eciam nostrorum progenitorum recipimus fratres et totum conventum domus de Obra, ac eciam bona ipsorum mobilia et immobilia, ad nostram proteccionem et tutelam; mandantes singulariter omnibus et universaliter singulis, ut predictos fratres et dominum abbatem et bona ipsorum nullis molestiis aut gravaminibus perturbare presumant. Qui vero secus obtemperare presumpserit, nostram proinde offensam extunc se senciat incurrisse. Damus insuper eidem domino abbati super omnes ipsius domus villas omnimodam libertatem ab omnibus nostris solucionibus et exaccionibus Polonicalibus, videlicet a poradlne, a prewod, a powoz, a stroza, a bove, a vacca, a porco, et generaliter ab omnibus angariis et perangariis volumus esse absolutos, prout et a nostris antecessoribus eandem habuerunt libertatem; et insuper a castellano, a palatino et ipsorum officialibus in totum et in perpetuum liberamus; ita quod ad ipsorum presenciam nec citari nec respondere incole dicte domus de Obra teneantur: nisi, si necesse fuerit, per nostram literam citabuntur, et in nostra presencia respondebunt. Ut autem predicta omnia robur obtineant perpetue firmitatis, presentes scribi iussimus, nostri sigilli munimine roboratas presentibus hiis testibus: comite Nicolao palatino Kalisiensi, comite Petricone palatino Poznaniensi, comite Alberto castellano Landensi, et aliis quam plurimis fide dignis. Actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, datum Poznanie quarta feria proxima post dominicam Invocavit me.
Fol. 32 odpisano dokument równobrzmiący, z wyjątkiem początku, gdzie jest: quod nos Wladislaus Dei gracia rex Polonie, dominus Cracovie, Cuyavie, Lancicie et Siradie ... i końca, gdzie jest: presentibus his testibus: comite Martino palatino Kalisiensi, comite Slawota castellano Kalisiensi, domino Ywano cantore Gneznensi, domino Iohanne cancellario Chuyaviensi et canonico Cracoviensi. (Vacuum) anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo quarto, Vincula Petri apostoli, per manus Petri canonici Cracoviensis et nostre curie vicecancellarii.
Obra, Obra. Landensis, de Ląd.


Dokument Nr 773
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Febr. 27, Poznan; liberat cives de Poznań, cum mercimoniis terras dominii sui transeuntes, a solutione helonei.
Lwów. Biblioteka Baworowskich. Lib. privilegior. civitat. Poznań, f. 16 v.

In nomine Domini amen. Quod magnificencia (sic) principum decrevit facere auctoritas, ratum debet atque stabile permanere. Idcirco nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomeranie, Cuyavie, Lanticie ac Syradie, notum facimus universis presentibus et futuris presentem paginam inspecturis, quod nostrorum baronum consilio habito, statum nostre civitatis Poznaniensis, que in magna sua parte per gwerras est viciata, cupimus in melius reformare. Honorabilium nostrorum civium ibi degencium precibus attendentes, omnes cives nostros in iam dicta civitate nostra manentes et ipsorum pueros ac legittimos successores, perpetuo per universorum dominiorum nostrorum districtum, ad quascumque partes se transtulerint pro suis mercimoniis peragendis, ab omni solucione et exaccione thelonei absolvimus; ita ut nullus de nostris aut nostrorum terrigenarum theloneariis ipsos in perpetuum presumat ullomodo molestare ab eisdem theloneum exigendo. Si quis vero presumptuosus inventus fuerit et nostris factis racionabilibus contrarius, qui ausu temerario ipsos presumeret perturbare, ablata restituet et nostram se senciat indignacionem incurrisse. In cuius libertatis evidenciam pleniorem, presentes scribi iussimus, nostri sigilli munimine roboratas presentibus hys testibus: comite Nicolao palatino Kalisiensi, comite Petrkone palatino Poznaniensi, comite Bogufalo iudice Gnesnensi, comite Alberto castellano Landensi, et aliis fide dignis. Actum anno Domini millesimo CC nonagesimo octavo, datum Poznan quinta feria proxima post dominicam qua cantatur Invocavit me Dominus.


Dokument Nr 774
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1298 s. d., Poznanie; confirmat privilegium, quod dederat coenobio de Owinska: Premisl dux Polonie 1252 Apr. 26, Gnezne.
Poznań. Towarzystwo Przyjac. Nauk. Owinska, privil. Nr. 5.

In nomine Domini amen. Nos Vladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Cuyavie, Syradie et Pomeranie, volentes ut ea que a nostris predecessoribus sunt legittime, presertim ob anime remedium ordinata, firma debeant perpetuo permanere, presentibus profitemur, quod in nostra nostrorumque baronum presencia constituta venerabilis domina Dobrosca, abbatissa de Owensko, quoddam privilegium exhibuit inferius annotatum, petens ut in eo contenta rata habere vellemus et nostro speciali privilegio confirmare. Nos vero ipsius ac conventus sui iustis precibus inclinati, diligenti premissa examinacione, cum idem privilegium non cancellatum, non abolitum invenissemus, nec in parte aliqua viciatum, illud transcribi fecimus. Cuius tenor sequitur in hec verba: (Sequitur diploma Nr. 303).
Nos ergo cupientes nostrorum predecessorum vestigiis inherere, et per ipsos divino cultui et in prefato monasterio Deo famulantibus virginibus deputata non minuere sed augere, omnia et singula supradicta rata habentes, ut perpetuo firma permaneant presentibus confirmamus, si quid excepcionis contra eandem donacionem cuique possit competere penitus amoventes, et si quid minus validum in ea foret, penitus roborantes. Acta sunt hec Poznanie anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, presentibus venerabili patre domino Andrea Poznaniensi episcopo, Petrcone palatino Poznaniensi, Nicolao palatino Kalisiensi, Bronissio palatino Cuyavie, Sandivogio castellano Poznaniensi, Kelcone castellano Gneznensi, Bogussio iudice Gneznensi, Iacobo cancellario domini Poznaniensis episcopi, et aliis quam pluribus. Ut autem hec nostra ratihabicio et confirmacio firma et inviolabilis perseveret, presentem litteram sigillorum, nostri et prefati domini episcopi, munimine duximus roborandum.
Owensko, Owińska.


Dokument Nr 775
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 s. d. et l.; confirmat privilegium, quod dederant civitati Poznań: Premisl et Boleslaus, fratres uterini, duces Polonie 1253 s. d., in Poznania.
Transsumpt, który sporządził ad mandatum domini regis: Petrus de Sczekociny regni Polonie vicecancellarius 1443 Iun. 12, Budae, w pergaminie oryginalnym, przy którym pozostały sznury jedwabne, fioletowe, od przywieszenia znikłéj dziś pieczęci.
Poznań. Königl. Staats Arch. Posen, Gründungs-Urkunde.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que in tempore aguntur, labente tempore a memoria hominum evanescunt nisi testimonio vel scriptura autentica fuerint perhennata, nos igitur Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et Pomeranie, Cuyavie, Lancicie ac Syradie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod vidimus et diligenter investigamus tenorem privilegii civitatis nostre Poznaniensis antecessorum nostrorum in hunc modum: (Sequitur diploma Nr. 321.)
Nos vero predicta omnia rata grataque gerentes, presenti privilegio superius scriptum confirmamus et hec volumus. Ut fideles nostri cives Poznanienses gaudeant de speciali nostra gracia et favore, contulimus civitati et civibus eiusdem civitatis has utilitates, videlicet: quod quicquid in eiusdem civitatis ambitu nunc et in posterum edificari vel excogitari poterit, supradicta civitas perpetuo possideat pacifice et quiete; in theatro, quod in Theutonico Cameraus nuncupatur, et appotecas institorum, sutorum et pellificum, et macella carnificum et pistorum et vini cellaria, ipsa civitas in perpetuum valeat obtinere. In cuius testimonium, presentes conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari presentibus his testibus: comite Petrkone palatino Poznaniensi, comite Nicolao palatino Kalisiensi, comite Sandivogio castellano Poznaniensi, comite Boguslao iudice Gneznensi, comite Alberto castellano Landensi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo.
Landensis, de Ląd.


Dokument Nr 776
Wladizlaus dux regni Polonie etc. 1298 Mart. 4, Kalis; approbat donationem hereditatis Koszuty, a comite Gerwardo, filio Bogusae, monasterio Ląd factam.
Pergam. orygin. Na pasmie nici jedwabnych, wyblakłych przywieszona okrągła pieczęć przedstawia godło Ziemi Kujawskiéj; napis zatarty.
Biblioteka XX. Czartoryskich. Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae I, Nr. 88. (Z innego oryginału).

In nomine Domini amen. Quod magnifica principum decrevit auctoritas, ratum debet atque stabile permanere. Idcirco nos Wladizlaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie, Cuyavie, Lanchicie ac Syradie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod comes Boguse filius nomine Gervardus in nostra nostrorumque baronum presencia constitutus, hereditatem suam, Cosuti vulgariter dictam, domino abbati totique conventui domus Landensis tradidit et donavit, irrevocabiliter et in perpetuum possidendam cum omnibus utilitatibus et proventibus ad eandem hereditatem pertinentibus, qui nunc sunt aut esse poterunt in futuro: silvis, nemoribus, rubetis, agris cultis et incultis, pratis, pascuis, molendinis, piscinis: prout in suis limitibus et terminis dicta hereditas est distincta, consanguineorum ipsius Gervardi nullo reclamante aut contradicente. Nos vero predictam donacionem considerantes legittime ac racionabiliter esse factam, ipsam approbamus et presenti nostro privilegio duximus confirmandam, facientes predictum dominum abbatem et totum conventum domus Landensis hereditatis dicte Cosuti veros heredes et legittimos possessores. Ut autem predicti abbas et totus conventus nobis oracionibus magis sint astricti, ac eciam pro remedio nostrorum peccaminum, damus super villam predictam omnem libertatem, prout cetere ville Theutonicales domus Landensis habere dinoscuntur. In cuius rei itaque evidenciam pleniorem, presentes conscribi iussimus, nostri sigilli munimine roboratas presentibus hiis testibus: domino Iohanne preposito Plocensi, comite Iohanne castellano Lanchiciensi, comite Stogneo, comite Roscone venatore Kalisiensi, Stanizlao scriptore curie nostre, et aliis quam plurimis fide dignis. Actum anno Domini MCC nonagesimo octavo, datum Kalis proxima tercia feria post dominicam qua cantatur Reminiscere.
Cosuti, Koszuty. Landensis, de Ląd.


Dokument Nr 777
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Mart. 7, Kalis; concedit civibus de Poznań, Gniezno, Pyzdry et Kalisz facultatem puniendi latrones et malefactores, sicut ipse deberet.
Pergam. orygin. Na skrawku pergamin. przywieszona pieczęć przedstawia godło Ziemi Kujawskiéj.
Biblioteka XX. Czartoryskich. Diplomata.

Noverint universi quorum audiencie presens scriptum defertur, quod nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, princeps Pomoranie et dominus Cuyavie, Lancycie ac Syradie, damus et concedimus civibus nostris, in Poznania, in Gnezdna, in Pysdr et in Kalis constitutis, omnimodam auctoritatem fures, latrones et alios malefactores, cuiuscunque generis fuerint seu condicionis, suspendere, decollare, mutilare, et omnia alia tormenta facere, que nos facere deberemus. Et ad hoc promittimus eosdem iuvare et eisdem assistere, si aliqui vellent eis inimicari pro huiusmodi corrigendis excessibus, in eisdem malefactoribus exercendis. In huius rei testimonium, presentes conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum et actum Kalis sexta feria proxima ante dominicam qua cantatur Oculi, anno Domini M.CC nonagesimo octavo, presentibus hys testibus: comite Nicolao palatino Kalisiensi, comite Alberto castellano de Lenda, comite Lexicone castellano de Welun.
Pysdr, Pyzdry. Lenda, Ląd. Welun, Wieluń.


Dokument Nr 778
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 13, in Capitulo Poznaniensi; statuit una cum Capitulo suo, ne ecclesiis de novo exortis, in futurum ab episcopis de mensa plus donetur, quam decima quinque mansorum; egregiis tamen personis, de ecclesia sua bene meritis, exceptis.
Pergam. orygin. Skrawek pergamin., przez 2 wcięcia przewleczony, z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. II, 17.

In nomine Domini amen. Officii nostri debitum quamquam ecclesiarum omnium commodis remediisque invigilare debeat subdytorum, specialiter tamen intendere et sollercius cogimur providere, ut ecclesie nostre maioris, cui favente Domino licet inmeriti presidemus, studeamus omni qua possumus vigilancia, que in ipsius vergere possunt preiudicium, ammovere. Sane, cum in donacionibus ab episcopis faciendis ea sit temperamenti equitas observanda, ut ecclesie quibus eas faciunt releventur, et a quibus res auferunt donatas graviter non ledantur, idcirco nos Andreas, Dei gracia episcopus ecclesie Poznaniensis, de communi consensu fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis, consideracione prehabita diligenti: quod, si de novo edificatis ecclesiis tales per nos et nostros successores fierent donaciones, quales per nostros predecessores hacthenus fieri consueverunt, pensiones seu redditus ecclesie nostre maioris possent penitus enervari: statuimus et perpetuo volumus perdurare, ut ecclesiis de novo exortis per episcopum et suum Capitulum amplius non donetur, quam quinque mansorum decima sive census; exceptis egregiis personis, que si circa ecclesiam nostram plus poterunt promereri, cum hiis ecclesia possit graciam facere ampliorem et hiis casibus, in quibus nostre ecclesie utilitas procuratur. Et ad hec perpetuo conservanda, omnes tactis sacrosanctis Ewangeliis nos iuramentis propriis obligamur. In cuius rei testimonium, presentem constitucionem sigillis, nostro nostrique Capituli, confirmamus. Datum in Capitulo Poznaniensi Idus Aprilis, anno Domini MCC nonogesimo octavo, Indiccione undecima.


Dokument Nr 779
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 13, Poznanie; confirmat privilegium, quod dederat ecclesiae de Głuszyna: Iohannes Poznaniens. episcopus 1296 Oct. 16, Poznanie.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 108.

In nomine Domini amen. Nos Andreas Dei gracia episcopus Poznaniensis presentibus profitemur, quod petentibus nobili viro comite Nicolao palatino Kalisiensi et dominis Vislao preposito et aliis canonicis Gluschinensibus: ut privilegium Gluschinensis ecclesie super hereditatibus, decimis et proventibus, iuribus et donacionibus, per nostrum predecessorem et Capitulum factis, rite et legittime transscribi et in archivo ecclesie transscriptum reponi huiusmodi mandaremus: nos vero ipsorum iustis precibus inclinati, ecclesie predicte instrumentum, non abolitum, non cancellatum nec in aliqua parte sui viciatum, omnibus eius circumstanciis circumspectis, transscribi fecimus; cuius tenor talis est: (Sequitur diploma Nr. 754).
Nos vero predictas donacionem et ordinacionem rite et racionabiliter factas, ratas et gratas habentes, presens scriptum transscribi et nostri sigilli munimine fecimus communiri. Datum Poznanie Idibus Aprilis, anno Domini M.CC.XC. octavo, Indiccione XI.
Gluschinensis, de Głuszyna.


Dokument Nr 780
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 17, Poznanie; una cum suo Capitulo statuit, ut villae ecclesiae suae nemini, nisi alicui de collegio eiusdem conferantur, alioque vero modo collatas revocat. Insuper commutationem villarum, inter praedecessorem suum et comitem Gnevomirum iudicem factam, annihilat, villaque Kurowo ut ad eundem Gnevomirum, Witomyśl vero ad suam ecclesiam revertat, mandat.
Pergam. orygin. Na skrawkach pergamin. przywieszono dwie pieczęcie; obie znikły.
Poznań Archiv. Capituli. II, 18.

Nos Andreas Dei gracia episcopus ecclesie Poznaniensis, cupientes ita agere et modis omnibus ordinare quod ecclesie nostre et sibi servientibus esse debeat profuturum, consilio fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis ut decuit requisito et ipsorum consensu unanimi accedente, statuimus presentibus et irrefragabiliter ordinamus, ut non liceat episcopo Poznaniensi vel preposito eiusdem ecclesie, ad quem collacio villarum Capituli pertinet ab antiquo, cuiquam persone, cuiuscunque dignitatis, condicionis sive status fuerit, aliquam villam, sive ad episcopum pertineat vei Capitulum, concedere seu conferre; sed cum earum aliquam vacare contigerit, alicui de eiusdem ecclesie collegio conferatur: cum agris propriis sicientibus, alieni irrigandi non sint iuxta legitimas sanctiones, et per donaciones indiscretas, res ecclesiastice plerumque soleant deperire. Si que vero per nostros predecessores seu prepositos ecclesie nostre a collegio nostri Capituli extraneis sunt concesse, ipsas exnunc, si nostre sint, ad nos, si Capituli, ad Capitulum revocamus. Et ad hec a nobis et nostris successoribus firmiter observanda, tactis sacrosanctis Ewangeliis una cum nostris fratribus nos iuramentis propriis obligamus; solo casu excepto quem presenti constitucione vel iuxamento nolumus contineri: ut si aliquem choepiscoporum nostrorum provincie Gneznensis de suo episcopio in nostram dyocesim contigerit exulare, sibi ecclesia nostra vel Capitulum, si videbitur, non obstantibus presentibus poterit providere. Ceterum volentes bona episcopalia, que a bonis Capituli sunt discreta sed per gracias a nostris factas predecessoribus plurimum distracta et in parte nimis cum decimis ad prebendas nostre ecclesie pertinentibus iam confusa, ut ad integracionem et separacionem pristinam revocentur: omnes gracias, quibuscunque eciam nostris factas canonicis, sive antequam fuissent canonici sive post, nisi quibus ius canonicatus graciis est annexum, sive sint in molendinis, censibus seu decimis ad nostram mensam presentibus, revocamus; mandantes, ut a die beati Petri apostoli proxime venturo, de ipsis se nullatenus intromittant. Si qui vero extunc, in nostre revocacionis contemptum, gracias quas habent occulte voluerint detinere, ipsos excommunicacionis sentenciam incurrere volumus ipso facto, et sacrilegii crimine reos esse. Preterea, cum nostri sit officii, nostri predecessoris facta, si que sunt minus legitima et in nostre ecclesie preiudicium, revocare: commutacionem villarum, inter ecclesiam nostram et comitem Gnevomirum iudicem celebratam, ratham habere nolentes, infringimus presentibus et penitus retractamus, volentes, ut villa ipsius Gnevomiri dicta Kurovo ad eum, et nostra dicta Vitomisle cum suis iuribus et pertinenciis ad nos et nostram ecclesiam debeat pertinere. In cuius rei testimonium, presenti littere sigilla, nostrum nostrique Capituli, duximus apponenda. Datum Poznanie XV Kalendas May, anno Domini MCC nonogesimo octavo, Indiccione undecima, presentibus dominis fratribus nostris: Iohanne preposito, magistro Gregorio decano, Henrico scolastico, Martino archidiacono, Thomka custode, Iacobo cancellario et nostro canonico, magistro Paulo, Iacobo, Friczkone, Nycolao, Salomone, Henrico, Adam, Vlostone, Nycolao, Predivoyo, Sdislao, Iascone, Sdigvdio, Stephano, Valthero et Fredrico, et aliis multis canonicis nostri Capituli fide dignis.
Kurowo, Witomyśl, dziś tak samo.


Dokument Nr 781
Wysslaus episcopus Wladizlaviens. ecclesie 1298 Apr. 18, s. l.; dat monasterio de Łekno decimas in villis Polusyno et Bruthnyno, et pro eis hereditates eiusdem monasterii, dictas Smolino et Zeliborz, recipit.
Pergam orygin. Na paskach pergamin. przywieszono dwie podługowate pieczęcie. Pierwsza przedstawia biskupa błogosławiącego, napis: S. Vislavi Dei Gra. Epi. Vladislavien. Ecclsie. Druga przedstawia Najśw. Pannę z Dzieciątkiem, pod Nią 3 klęczące osoby z złożonemi rękami; napis: Mater Misericordie Salva Capitulum Vladislavien. Ecce. Königsberg. Königl. Staats Arch.

In nomine Domini amen. Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod nos Wysslaus Dei gracia episcopus ecclesie Wladizlaviensis, cum ratihabicione nostri Capituli et consensu, in villis Polusyno et Bruthnyno ius decimale et decimas nobis et nostre ecclesie pertinentes, que proveniunt nunc de cultis vel provenire de agris poterunt in posterum excolendis, domino Iohanni abbati et fratribus monasterii de Luckna Ordinis Cisterciensis in favorem religionis damus et transferimus, iure pleno et perpetuo possidendas. Insuper protestamur, quod idem abbas et conventus, ut se nostris beneficiis redderent non ingratos, duas hereditates sui monasterii, Smolino et Zhelibore, cum omnibus earum utilitatibus aut pertinenciis in nostram et nostrorum successorum personas nostreque ecclesie proprietatem ac ius perpetuum liberaliter transtulerunt, quarum possessionem accepimus gratuite nobis factam. In cuius rei evidenciam pleniorem, nostro et nostri Capituli sigillis roboravimus presens publicum instrumentum. Actum et datum anno Domini MCC nonagesimo octavo, Indiccione undecima, XIIII Kalendas Mai, presentibus domino Voyslao Wladizlaviensi, domino Lodvigo Crusviciensi custodibus, Iohanne Wladizlaviensi, Panzlao Crusviciensi canonicis; fratre Henrico priore, fratre Henrico dicto de Ruya Lucknensi; Stephano, Paulo Luciani, ac aliis nostre curie capellanis.
Wladizlaviensis, de Włocławek. Polusyno, z niemiecka Palschau. Bruthnyno, z niem. Pordenau. Luckna, Łekno. Smolino, Zhelibore, nie odgadnione. Ruya, Rugja wyspa.


Dokument Nr 782
Iohannes abbas monasterii de Lukna 1298 Apr. 18, s. l.; dat ecclesiae de Włocławek pro decimis de villis Polusyno et Bruchnino, villas monasterii sui, dictas Smolino et Zeliborze.
Włocławek. Archiv. Capituli. Lib. privilegior. fol. 148 v.

In nomine Domini amen: Noverint universi presentes literas inspecturi, quod nos Iohannes abbas monasterii de Lukna Ordinis Cisterciensis, nostri conventus consilio habito et consensu, in memoriam beneficiorum a venerabili patre domino Wislao ecclesie Wladislaviensis episcopo perceptorum, maxime iuris decimalis in villis nostris Poluczino et Bruchnino, nobis et nostre domui perpetuo iure dati, ne nota ingratitudinis aliqua denotemur, duas hereditates, Smolino et Zeliborze, nostre domus cum omnibus earum utilitatibus ac pertinentiis predicto domino episcopo sueque ecclesie in ius ac proprietatem profitemur perpetuo contulisse, nichil in eisdem nobis iuris sive dominii reservantes. In cuius alienacionis et donacionis evidenciam pleniorem, sigillo nostro roboravimus presens publicum instrumentum. Actum et datum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, Indictione undecima, decimo quarto Kalendas Maii, presentibus: fratribus Henrico priore et Henrico dicto de Ruya Luknensibus; dominis Wislao Wladislaviensi, Ludvigo Crusviciensi custodibus; Iohanne Wladislaviensi, Panslao Crusviciensi canonicis; Stephano, Paulo Luciani, ac aliis eiusdem domini episcopi capellanis.
Lukna, Łekno. Wladislaviensis, de Włocławek. Poluczino, z niemiecka Palschau. Bruchnino, z niem. Pordenau. Smolino, Zeliborze, nie odgadnione. Ruya, Rugja wyspa.


Dokument Nr 783
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Apr. 25, in Gnezna; monasterio sanctae Clarae in Gniezno civitatem Kostrzyn cum sortibus adiacentibus nec non alias villas, amplissimis privilegiis munitas confert.
Transumpt potwierdzony przez: Elisabeth senior regina Hungarie et Polonie 1372 Iun. 15, Gnezne.
Poznań. Königl. Staats Arch. Inscript. Poznaniens. a. 1546, fol. 17; Relation. Gneznens. a. 1791, fol. 782. - Warszawa. Archiw. Główne, Księga metr. 25, fol. 290.

In nomine Domini amen. Religiosam vitam eligentibus aut agere volentibus pium est et convenit adesse presidio, ne forte cuiuslibet adversitatis seu temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Nos igitur Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomeranie, Cuyavie, Lancicie Syradieque, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod ob honorem Dei et sancte matris Ecclesie ac condigne peticionis intuitu serenissime domine Iolenthe, relicte quondam incliti principis felicis recordacionis domini Boleslai ducis Polonie, civitatem Costrzin cum alia Polonica villa ibidem adiacente, que eodem censetur nomine, et agris qui pro ducissis Polonie olim coli consveverant, nec non et ius patronatus capelle civitatis eiusdem cum villa que Virbentowa vulgariter nuncupatur, et sortem que Dubonis appellatur ad dictam ecclesiam pertinentem, alias eciam villas que sic nominantur, videlicet Sthavany, Syedlcze, Grothkowicze, ex integro damus et conferimus monasterio sancte Clare, in civitate Gneznensi per dominum Premislum felicis recordacionis regem Polonie constructo, in quo prefata domina Iolentha sub habitu sancte Clare cum aliis eiusdem Ordinis sororibus in ibi manentibus vitam acticat religiosam. Que omnia supradicta eidem monasterio, de voluntate et pleno, unanimi ac libero assensu venerabilis patris domini Iacobi, sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, et baronum regni Polonie, iure hereditario in perpetuum possidenda conferimus et donamus libere, pacifice et quiete, absolventes civitatem predictam ac villas superius nominatas ab omnibus exaccionibus et solucionibus, angariis, preangariis, que sic vulgariter nuncupantur: a narzaz, povos, strosza, podworowe, poradlne, a bove et vacca, a porco, ab opole, ab edificacione castri vel aliarum municionum, et ab aliis omnibus exaccionibus et solucionibus quibuscunque nominibus censeantur, que nunc sunt et que in posterum poterunt exoriri. Nec aliquem currum seu auxilium ad expedicionem mittere, secundum quod alie ville consueverunt, teneantur. Collectas vero seu soluciones, quas principes Polonie suam terram inhabitantibus imponere consveverunt, prenominatam civitatem et possessiones predictas ab eisdem absolvimus, dantes eisdem facultatem plenariam predicta suis usibus applicanda. Volumus preterea, ut homines predictarum possessionum per nullum penitus cittentur pro qualibet causa seu eciam humicidio, nisi per suum iudicem qui per idem monasterium fuerit constitutus; et quitquid pene ex causis derivabitur, totum cedat monasterio memorato. Concedimus nichilominus eidem plenam facultatem predictas villas iure Theuthonico locandi, ac in ipsis piscinas, molendina mellificiaque exstruendi, vel secundum inposterum videbitur ad usus proprios convertendi. Damus eciam eidem monasterio liberam facultatem in silva nostra Mokow vulgariter nuncupata, prope Grothkowicz, mellificia extruendi, quantacunque pro suis usibus poterunt augmentare. Ut autem hec nostra donacio firma et perpetua perseveret, nec a nostris successoribus valeat immutari, presentem paginam confici fecimus et conscribi, ac nostri sigilli et reverendi patris domini Iacobi, sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, ad maius robur firmitatis munimine roborari. Datum in Gnezna anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, in crastino sanctorum martyrum Georgii et Alberti, presentibus hiis testibus: comite Nicolao palatino Kalisiensi, comite Boguslao iudice Gneznensi. Datum per manus magistri Stephani archidiaconi Pomeranie, capellani curie nostre.
Costrzin, Kostrzyn. Villa Virbentowa, sors Dubonis, zapewne małe osady, m. Kostrzyn przyległe, dziś znikłe. Sthavany, Stawiany. Syedlcze, Siedlce. Grothkowicze, Grotkowo.


Dokument Nr 784
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 25, in Censzim; privilegium, quod dederat monasterio Ląd: Iohannes episcopus Poznaniens. 1282 Nov. 6, in Censzim, transscribi facit.
Pergam. orygin. Skrawek pergamin., z którego pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli. I, 8.

Nos Andreas Dei gracia episcopus ecclesie Poznaniensis presentibus profitemur, quod ad peticionem honorabilium virorum religiosorum, domini abbatis Lendensis et fratrum conventus eiusdem, privilegium eorum super villam nostram quondam, dictam Drecinam, quam pro nostra villa Scarboszevo cum nostro Capitulo commutarunt, non cancellatam, non abolitam, transcribi fecimus in hec verba: (Sequitur diploma Nr. 517.)
Ut autem dicta commutacio robur perpetue obtineat firmitatis, presens transscriptum, per Gerlibum scriptorem curie factum, nostri sigilli munimine fecimus communiri. Datum in Censzim in die beati Marci evangeliste, anno Domini M.CC.LXXXX.VIII.
Lendensis, de Ląd. Drecina, Ratyń. Skarboszewo, dziś tak samo. Censzim, Ciążyń.


Dokument Nr 785
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 Apr. 25, s. l.; privilegium, quod dederat monasterio Ląd: Paulus episcopus Poznaniens. 1232 Iul. 1, s. l., transscribi iubet.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 84.

In nomine Domini amen. Nos Andreas Dei gracia episcopus Poznaniensis precibus honorabilium virorum, domini abbatis et fratrum conventus Lendensis Cysterciensis Ordinis, inclinati, privilegium super commutacione inter nostram ecclesiam et eorum cenobium villarum facta non cancellatum, non abolitum nec in aliquo viciatum conscribi, et transscriptum in archivo nostre ecclesie fecimus (sic). Cuius tenor talis est: (Sequitur diploma Nr. 137.)
Ne vero super hys dubietatis scrupulus oriatur, sed ut robur perpetue obtineat firmitatis, presens transscriptum nostri sigilli munimine fecimus communiri. Datum per manus Gerlibi nostre curie scriptoris anno Domini M.CC. nonagesimo octavo, Indiccione undecima, in die beati Marci ewangeliste.
Lendensis, de Ląd.


Dokument Nr 786
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Mai. 15, in Pisdry; comiti Wincentio, castellano de Wieleń, castrum praedictum cum oppido Wronki et quibusdam villis adiacentibus confert.
Poznań. Archiv. Consistorii. Lib. privilegior.

In nomine Domini amen. Quod affirmat auctoritas litterarum, non pravorum hominum potest infirmare improbitas. Cognoscat igitur presens etas et sciat postera, quod nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, dominus Pomoranie, Cuyavie, Lancicie et Syradie, considerantes fidelia et grata servicia dilecti nostri comitis Vincencii castellani de Welen, deliberato animo et bona voluntate damus et conferimus castrum Welen cum civitate nostra Wronek, una cum villis que hoc nomine nuncupantur: Drawsko, Nedzwedzicza, Rosko, Baloowa, Bela, nec non theloneum per Wartham, sibi cum suis posteris quiete et pacifice perpetuo possidenda. Ut autem nostra donacio robur obtineat perpetue firmitatis, presens scriptum nostri maioris sigilli munimine fecimus roborari. Acta sunt hec in Pisdry civitate nostra sub anno Incarnacionis Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, testibus presentibus qui aderant infrascriptis: comite Savissio palatino Syradiensi, comite Zbigneo castellano Syradiensi, comite Kelczone castellano Gneznensi, comite Dobrogostone dapifero nostro, et aliis multis. Datum in die Ascensionis Domini, per manus domini Petri protonotarii curie nostre.
Welen, Wieleń. Wronek, Wronki. Drawsko, Drasko. Nedzwedzicza, w Nrze. 297 Rivus ursi, może dziś Kamionki, osada nad rzeczonym strumieniem. Rosko, Rosko. Baloowa, Bielawy. Bela, Biała.


Dokument Nr 787
Henricus dux regni Polonie etc. 1298 Iun. 24, in Costan; promittit, se omnes libertates, ecclesiae Gneznensi, Poznaniensi et Cuiaviensi in terra Pomoraniae a praedecessoribus suis concessas, servaturum et contra quemlibet defensurum; si vero regias infulas adiutorio episcoporum praedictarum ecclesiarum fuerit assecutus, se tunc curaturum, ut cancellaria regni penes episcopatum Poznaniensem perpetuo permaneat.
Pergam. orygin. W dolnym, założonym brzegu plecionka nici jedwabn., żółt. i czerwon. przez dwa wcięcia przewleczona; pieczęć znikła.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 62. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae, II, Nr. 168. - Raczyński, Cod. diplom. Maior. Poloniae, Nr. 80.

In nomine Domini amen. Nos Henricus, Dei gratia dux regni Polonie, Pomoranie, Slesie et dominus Glogovie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod nos semper in bonis actibus progenitores nostros imitari prout magis possumus cupientes, personas patrum venerabilium, videlicet domini Iacobi sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, Andree Poznaniensis, Wislay Vladislaviensis, et ecclesias Gneznensem, Poznaniensem, Vladislaviensem in terra Pomoranie et bona ad ipsas pertinentia talibus volumus honorare insigniis libertatum, quod omnes libertates, quas iam dicte ecclesie in bonis suis retinent, volumus perpetuo inviolabiles permanere; ita videlicet, quod in villis et bonis ecclesiarum dictarum nunquam stacionem aliquam faciemus, nec unquam nostros homines pabulare, quod in vulgari piczovacz dicitur, bona ecclesie permittemus, et quod, sicut ab initio extitit observatum, canonici dictarum ecclesiarum villas ecclesie limitabunt, et quod nullam exactionem in bonis ecclesie vel petitionem, tam in iure Theutonico quam Polonico, faciemus vel etiam imponemus, sicut nec nostri predecessores hec fecerunt, nec bona ecclesiarum dictarum in aliquo gravabimus vel ledemus. Volumus etiam, quod canonici homines existentes in bonis ecclesie iudicent et penas iudiciales percipiant ab eisdem, nisi questio super hereditatibus moveretur, quia illam in nostra presencia volumus iudicari. Volumus eciam, quod si miles, vel cuiuscunque condicionis homo existat, ex testamento vel inter vivos aliquid mobile vel immobile ecclesie donaverit, quod hoc firmum et stabile perseveret, nec in hoc ecclesiam impedire volumus, immo, ut donatum apud ipsam remaneat, totis viribus adiuvare. Et si que utilitates in bonis ecclesiarum dictarum sunt vel exorte fuerint in futurum, sive in terris sive in aquis fuerint, ipsas penes ecclesias, in quarum bonis invente fuerint vel exorte, volumus perpetuo remanere. Promittimus eciam, quod excommunicatos volumus in omnibus actibus legittimis evitare; et si ultra annum in excommunicatione iacuerint, bona excommunicatorum nostro fisco applicabimus, satisfacientes ecclesiis de eisdem, prout vel in quanto ipsi excommunicati fuerant ecclesiis obligati. Promittimus eciam dictas ecclesias contra earum indebitos turbatores toto posse adiuvare et ope nostre potentie fideliter defensare. Volumus eciam, quod omnes qui decimas tenentur, illas persolvant integraliter: in campis, si ville iuris Polonici fuerint, si autem Theutonici, maldratas per medium et argentum. Si autem per adiutorium venerabilium patrum superius nominatorum et ecclesiarum eorundem regias fuerimus infulas assequuti, cancellaria regni penes Poznaniensem episcopatum perpetuo remanebit, assingnatis sibi redditibus iuxta quaslibet civitates, ubi frequentius cum nostra domo nos contigerit demorari. Actum et datum in Costan anno Domini M.CC. nonagesimo octavo, in die beati Iohannis Baptiste. Ad maiorem horum certitudinem, presentes scribi iussimus litteras, nostri sigilli munimine roboratas presentibus nobilibus viris dominis (sic).
Vladislaviensis, de Włocławek. Costan, Kościan.


Dokument Nr 788
Henricus dux Slezie et dominus Glogovie 1298 Iun. 24, Costan; villam Nacław, libertatibus antiquarum villarum ecclesiae Poznaniensis dotatam, ecclesiae praedictae confert.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 58.

In nomine Domini amen. Nos Henricus, Dei gracia dux Slezie et dominus Glogovie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod predecessorum nostrorum volentes vestigiis inherere, qui sanctam Dei Ecclesiam ut devoti filii sancte matris Ecclesie ipsam prout magis poterant extulerunt, venerabili in Christo patri domino Andree divina providencia Poznaniensi episcopo et ipsius ecclesie, pro predacionibus tempore discordie in bonis eiusdem ecclesie et episcopi per nostros homines irrogatis, damus villam nostram Natslave vulgariter nuncupatam, sitam circa Costan, perpetuo possidendam, et possessionem eiusdem tradimus corporalem cum omni eo iure et dominio, quo alias villas suas Poznaniensis ecclesia possidet ab antiquo, liberantes eandem ab omnibus solucionibus quocunque nomine censeantur, que ad nostrum dominium pertinent nunc et pertinere poterint in futurum. Et quia ad eandem villam dominus Martinus Budivoy cum fratribus suis, ex donatione eiusdem ville eisdem per nos prius facta, habent respectum, nos pure et simpliciter dictam villam Natslave liberare promittimus ab eisdem; quod si ipsam aliqualiter liberam facere non possemus, nos presentibus obligamus, quod aliam eiusdem valoris domino episcopo et ecclesie Poznaniensi dabimus quam duxerint acceptandam, de qua eque se contentos coram omnibus recongnoscent. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem, presentes scribi iussimus litteras, nostri sigilli munimine roboratas. Actum et datum Costan in die beati Iohannis, anno Domini M.CC. nonagesimo octavo, presentibus fidelibus nostris: dominis Gunthero de Bibersteyn, Sulkone Lasote, Bartholomeo de Damastino, Iacobo cancellario Poznaniensis episcopi et nostro capellano, Nicolao fratre suo, et aliis pluribus fide dignis.
Natslave, Nacław. Costan, Kościan. Damastino, z niem. Domatschine.


Dokument Nr 789
Andreas episcopus Poznaniens. 1298 s. d., in Capitulo Poznaniensi; dat Cechonico et Sedlico fratribus villam Zemsko certa conditione, iure de Środa ad locandum.
Transsumpt oryginalny, poświadczony przez: Andreas episcopus Poznaniensis 1447 Nov. 13, Poznanie, w pergaminie, u którego na sznurach jedwabn., różowych dwie pieczęcie przywieszono. Pierwsza okrągła, dwustronna, przedstawia w środku siedzącą Najśw. Pannę z Dzieciątkiem, po każdéj stronie stojąca osoba w długiéj szacie, ku Niéj zwrócona; napis, jak cała pieczęć, starte. Contrasigillum przedstawia na tarczy trójkątnéj, wspieranéj przez dwie osoby, godło rodu Łodzia. Druga podługowata, zupełnie zatarta.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 447.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Quoniam labilis est memoria hominis cum homo sit fragilis et mortalis et ex corruptibili materia sit formatus, cum nil certius morte et incertius hora mortis, ideo inventum fuit sacre scripture remedium, ut ea que in presenti hominum disposicione fuerint ordinata, possint in posterum ad perpetuam rei memoriam liquido comprobari. Idcirco nos Andreas Dei gracia episcopus ecclesie Poznaniensis notum esse volumus universis presencium seriem inspecturis, quod de communi consensu fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis villam ecclesie nostre, Zambrsko Ianussii nuncupatam, dedisse (sic) Cechonico et Sedlico fratribus, locandam pro septimo libero manso Flammingico ad tres annos libertatis, a festo beati Martini nunc venturo, iure Novi fori, et perpetuo eis eorumque posteris possidendam sub hac forma et pactione, quod quolibet anno tempore libertatis solventur episcopo nomine decime sex marce argenti usualis. Evulsa vero eadem libertate, incole ville predicte solvent de quolibet manso Flammingico singulis annis in festo beati Martini duas videlicet mensuras tritici, quinque siliginis et quinque avene, et fertonem argenti usualis, et idem census, quo mandavit episcopus, deducetur. Scoltetus vero et ipsius posteri habebunt libere thabernam, fabricare (sic), pistrinum, suthoriam et maccellum. Et in lacu libere piscabitur cum rethi quod wlok vulgariter nuncupatur; ita tamen, quod episcopo in Sambrsko suam curiam veniente, dictus scoltetus tenetur ante dominum episcopum pisces ferre et ipsum quanto magis poterit piscibus honorare. Dominus ville duos recipiet denarios, et scoltetus tercium de re qualibet iudicata. Currum eciam incole ville dabunt quocumque domino episcopo eunte, aut cum expensis vel sine expensis, prope vel remote, talem qualem ipse dominus episcopus dare mandabit. Protestamur nichilominus presentibus, quod salvum sit nobis idem ius Theutonicum Novi fori, cum ad presens ignoremus in solucionibus, exactionibus et serviciis, que racione iuris vel consuetudinis competunt vel competere poterunt in futurum, quo iure villa est locata. Ne vero super hys ab aliquibus in posterum dubitetur, presentem literam conscribi et nostro nostrique Capituli sigillorum munimine fecimus communiri. Actum et datum in Capitulo Poznaniensi in sacristia sancti Stanislai per manus Gerlibi scriptoris curie nostre anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, Indiccione undecima, presentibus dominis fratribus nostris: Iohanne preposito, magistro Gregorio decano, Henrico scolastico, Martino archidiacono, Thomka custode, Borislao archidiacono Poznaniensi, Radonio nostro archidiacono Czirnensi, Wlostiborio preposito Gneznensi, et Nicolao decano Gneznensi, Gabriele cantore Gneznensi, Dobegnevo decano Wladislaviensi, Iacobo nostre curie cancellario, magistro Paulo, Friczkone, Iacobo, Vlostone, Adam, Predivogio, Boruthone, Nicolao, Sdislao nostre curie procuratore, Benyamin, Iascone, Andrea, et allis quam plurimis nostri Capituli canonicis fidedignis.
Zambrsko Ianussii, Zemsko. Novum forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Lacus tu wzmiankowany, jest jezioro Strykowskie. Czirnensis, de Czersk. Wladislaviensis, de Włocławek.


Dokument Nr 790
Wladislaus dominus regni Polonie etc. 1298 Iul. 6, in castro Stolpensi; confirmat quoddam privilegium, monasterio de Belbuk a b. m. duce Mistivoio a. 1288 concessum, et villam dicti monasterii, dictam Niverun (?), cum villa sua Flinkow commutat.
Stettin. Königl. Staats Arch. Matric. Belbucens. pag. 75. - Dreger, Mnscrpt. IV, Nr. 916.

In nomine Domini amen. Cuncta que aguntur in tempore vacillant facile, nisi scripture presidio et testium amminiculo firmiter fulciantur ad gestorum memoriam sempiternam. Nos igitur Wladislaus, Dei gracia dominus regni Polonie, dux Pomeranie, Cuyavie, Syradie et Lanzicie, coram omnibus presentibus et futuris quibus presentia scripta fuerint explicata protestamur ac publice profitemur, quod inspectis privilegiis donacionis et confirmationis, que magnificus princeps felicis memorie dominus Mystivinus quondam dux Pomeranorum, primogenitus incliti principis domini Swantopolci, contulerat ac donaverat domino abbati et fratribus claustri sancti Petri in Belboch ratione fundationis monasterii sancti Nicolai sanctimonialium in Stolp, ipsa examinatione probari fecimus diligenti; que privilegia non cancellata, non rasa, non abolita, nec in aliqua sui parte viciata invenimus sub hac forma:
Mystewinus Dei gracia dux Pomeranorum, primogenitus illustris principis pie recordacionis domini ducis Swantopolci, notum facimus etc. usque ad finem (sic).
Nos vero, qui de magnifici principatus providencia nostrorum predecessorum operationes laudabiles et honestas in sui iuris ordine tenemur stabiliter confovere, et maxime ea que in ipsorum nostramque consolacionem vel salutem anime deveniunt perhennalem, predictas donaciones ac ipsorum privilegia confirmatoria libertatesque in ipsis contentas, prout hec omnia, que in scriptis ipsorum consuetis sigillis appositis evidenter apparent, invenimus rite et racionabiliter esse facta, de mera ac plena nostra voluntate confirmamus animo liberali. Nichilominus hoc specialiter exprimentes, quod de consensu et bona voluntate predicti abbatis et fratrum de Belboch, nec non conventus eiusdem monasterii sanctimonialium beati Nicolai in Stolp, pro quadam ipsorum villa que superius annotatur vel in aliis privilegiis est annotata, videlicet Niverun cum clausura, quandam nostram villam, Vlincko vulgariter nuncupatam, in commutacionem dedimus ac donamus. Et ut de nostra gracia ipsis aliquid superaddere videamur, predicto conventui, in civitate Stolpensi vel si ad alium locum translata fuerit, in quocunque se crediderint emendare, emendi ac vendendi pro ipsorum libito liberam conferimus facultatem. Ne autem huius confirmacionis vel donacionis nostre gracia per aliquem malitiose ausu temerario valeat impediri, presens scriptum, nobis mandante (sic) confectum, nostri sigilli munimine fecimus consigniri. Acta sunt hec in castro Stolpensi presentibus hiis testibus: comite Svenza palatino Gedanensi, comite Laurencio castellano Stolpensi, comite Bogusa iudice Pomeranorum, comite Moeczga (sic) subcamerario Stolpensi, comite Mathia castellano de Slavna, et aliis quam plurimis viris idoneis ac fide dignis. Datum ibidem anno Incarnacionis Domini M.CC. nonagesimo octavo, in octava apostolorum Petri et Pauli.
Belboch, Belbuk. Stolp, Słupsk. Niverun, nie odgadnione; może miejscowość nad rz. Rega, która jako clausura została nadaną klasztorowi przy pierwotnéj fundacyi. Vlincko, Flinkow. Moeczga, w Nrze 715 Minzga. Slavna, Sławno, z niem. Schlawe.


Dokument Nr 791
Boleslaus dux Mazovie etc. 1298 Aug. 16-21, in Ploczk; indulget archiepiscopis Gneznensibus in castellania de Łowicz ius cudendi monetam, cum moneta Plocensi quoad valorem quidem congruentem, sed forma ab ea differentem.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 1 v. (cnfr. Nr. 565).

In nomine Domini amen. Ne decursu vel longinquitate temporum, gestorum series obscuretur, sapientum sanxit auctoritas, gesta mortalium digna memoria scripture testimonio posterorum noticie commendare. Inde est quod nos Boleslaus, Dei gracia dux Mazovie et dominus Cyrnensis, ad perpetuam rei memoriam notum facimus universis presentibus et futuris presentes litteras inspecturis, quod licet ecclesia Gneznensis castellaniam Lovicensem, sitam in dominio nostro, cum pleno iure dominii obtinere noscatur, nos tamen ad cautelam, pia progenitorum nostrorum sequentes vestigia et Gneznensem amplexantes brachiis filialibus ecclesiam, indulsimus venerabili patri et compatri nostro domino Iacobo secundo, sancte predicte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, ac eius successoribus perpetuo indulgemus, ut specialem monetam in opido suo et castellania Lovicensi predicta cudere et habere valeat, cum nostra Plocensi moneta in valore et pondere et in numero concurrentem, in forma nichilominus differentem. Datum in Ploczk infra octavas Assumpcionis Virginis gloriose, anno Domini M.CC.XC. octavo. In cuius rei testimonium, presentes fieri mandavimus et sigilli celsitudinis nostre appensione vallari presentibus hys nostris baronibus: Gedka palatino, Grothkone iudice, Iacobo alio iudice, Vito dapifero, Zemata castellano, Benico subcamerario, et aliis fide dignis.
Cyrnensis, de Czersk.


Dokument Nr 792
Wladislaus dominus regni Polonie etc. 1298 Aug. 30 - Sept. 4, in Kalis; cives de Lübeck sub suam suscipit tuitionem; ipsos et bona ipsorum, per terras sui dominii transeuntia, ab omni liberat theloneo.
Cod. diplomatic. Lubecens. Theil I, Nr. 683. (Z oryginału opatrzonego pieczęcią).

Wladislaus, Dei gracia dominus regni Polonie, Pomeranie, Cuiavie et Lanzicie, omnibus presentibus et futuris presencia audituris salutem in Domino. Noverint universi presentes inspecturi, quod honorabiles viros cives civitatis Lubeck, qui se ad partes nostrarum terrarum causa mercandi transferre decreverint, sub nostram tuicionem recipimus specialem, ipsos, sive sint equites vel pedites, et eorum bona, sive sint in curribus vel vyhiculis, per terram transeuntia, et si eciam per mare, Wiyslam, et omnes alias rypas vel fluvios navigare videantur, in civitate Gedanensy, per totam terram Pomoranie et per omnes terminos terrarum nostrarum, ab omni genere theoloneorum facimus omnimodo liberos et solutos; dantes eis securitatem et conductum merum et plenum, cum suis mercymoniis per nostrarum terrarum confinia libere transeundi, et omnia ipsorum bona libere vendendi plenam concedimus voluntatem. Omnes vero ipsos impedientes, nostram indignationem se sciant graviter incurrisse. Datum in Kalis anno Domini MCC nonagesimo octavo, infra octavas Decollacionis beati Iohannis Baptiste.
Lubeck, Lübeck. Civitas Gedanensis, Gdańsk.


Dokument Nr 793
Wladislaus dominus regni Polonie etc. 1298 Aug. 30 - Sept. 4, in Kalis; cives de Lübeck, cum mercimoniis dominium suum transeuntes, sub suam tuitionem suscipit et multis privilegiis munit.
Codex diplomatic. Lubecens. Theil I, Nr. 684. (Z oryginału opatrzonego dobrze zachowaną pieczęcią króla.)

In nomine Domini amen. Magne provisionis clemencia, ab altorum sedibus inclinata, errantis navicule egressum cupiens feliciter informare et mundanis periculis multiformibus occurrere, studiose ad hoc principum brachia potencialiter roboravit ut ipsorum regimine terrarum gubernacula custodiantur et pravorum refrenetur audacia, quo mediante fideles in sue iusticie robore foveantur, et iniqui in sua iniquitate possint esse corrigibiles et depressi. Unde cum nos Wladislaus, divina providencia dominus regni Polonie, dux Pomoranie, Cuyavie, Lanzicie ac Syradie, eiusdem nomine terrarum suscepimus principatus, ipsiusque adiuvaminibus communiti, hiis, qui infra nostri dominii potestates viarum periculis et fortunis diversimodis se committunt curis, conservabiles esse debeamus et salutis portus aquarum naufragia pacientibus: omnium presencium et futurorum memorie commendamus, quod honorabiles viros cives civitatis Lubek, et omnes qui ipsorum reguntur nomine, nostre speciali amicicie et favori unire decrevimus, ipsorum bonum nostrum bonum reputantes, et si qua ipsis adversa ingruerent, adversus ipsorum honoris et comodi inimicos, nos viriliter ipsis stare et asistere in hiis scriptis liberaliter ac fideliter promittentes. Ipsorum inimicos, emulos et detractores, pro nostris habebimus inimicis, et bona fide ipsos promovere, fovere, omni diffidencia evulsa, promittimus; et ipsorum bona, que in omnibus aquis, fluminibus et rypis in omnibus terris nostris ad nostram devecta fuerint potestatem, sub nostram tuicionem recipimus specialem. Et ut maioris amoris privilegio nostre excellencie se senciant preditatos, peticiones, ab eorum providencia nostre magnitudini directas, ratas et gratas habentes, amicabiliter et fideliter confirmamus. Volumus enim, ut ipsorum bona que sub nostram devenerunt potestatem, sive sint in mari, in Wisla, vel quibuscunque aquis, rypis vel aliis fluminibus tocius terre Pomoranie, Polonie, Cuyavie, Lanzicie ac Syradie, vel si, in curribus vel vyhiculis per predictas terras transeuncia, ad quascunque partes nostri dominii declinaverint, meram et plenam habeant libertatem; vel si forte casu fortuito in mari vel aliis quibuscunque aquis, vel per terram transeuntes in pontibus, pati naufragium videantur, bona vel mercimonia eorundem hominum post naufragia vel poncium confractionem apud ipsos permaneant, quorum ante talia pericula esse videbantur; vel si forte submersi fuerint vel aliqualiter interempti, prefata bona veris heredibus vel ipsorum dominis, omni repulso obstaculo, integraliter aplicentur. Si autem per maleficos talia bona subtracta fuerint vel vi delata, si per nostros, una cum ipsis in recuperacionem predictorum bonorum, iudicialiter, tamquam proprie res nostre essent ablate, insistere bona fide sine dolo promittimus et de talibus omnimodam iusticiam exhibere. Si autem per extranearum terrarum homines talia committerentur ad quos nostre fortitudinis brachium possemus extendere, ipsos in propria persona, rebus ac hominibus invadendo, ut talia bona restaurari valeant, volumus viriliter ac potencialiter inpedire, et de ipsis vindictam pro nostra possibilitate reportare. Volumus eciam, ut ipsorum cives, equites vel pedites, et eorum bona vel mercimonia, sive sint in curribus vel vyhyculis, in civitate Gdanensi et per totam terram Pomoranie et per omnes terminos terrarum sub nostro dominio constitutos, liberi sint ab omni genere teoloney et ab omni alia exactione vel prestacione. Damus eciam plenam auctoritatem, in civitate nostre Gedansk ipsis pallacium construendi in quo sua bona et mercimonia reponant. Et omnes suas causas iudiciarias, civiles, criminales, sive sint pecuniarie vel in perdicione persone vel cuiuslibet membri lesione, iudicio maiori vel minori habeant iudicare; et ad ipsum pallacium confugientes pro quocunque facinore vel excessu, ex ipso penitus non trahantur. Volumus eciam, ut contra invasores terre Pomoranie nobis fideliter assistant consilio vel favore. Et ut predicta omnia robur firmitatis valeant optinere, presens privilegium, de consensu universorum baronum nostrorum et nobis mandante (sic) conscriptum, fecimus communiri. Actum in civitate nostra Kalis anno Domini MCC nonagesimo octavo, datum ibidem infra octavas Decollacionis Babtiste Iohannis, per manus domini Fulkonis capellani nostri et cancellarii Syradiensis.
Lubek, Lübeck.


Dokument Nr 794
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Sept. 9, in Kalis; confirmat privilegium, quod dederat Henrico advocato de Kalisz: Premisl secundus 1282 Iun. 11, in Kalis.
Kalisz. Archiw. Rządowe. Inscription. castrens. Calissiens. a. 1546 Lib. 4, fol. 116.

In nomine Domini amen. Cunctorum memoria oblivione deprimitur, que litterarum vel testium munimine, meritorum premia deposcente, memoriter non fulciuntur. Eapropter nos Vladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lancicie ac Syradie, omnium presencium ac futurorum memorie perenniter commendamus, quod honorabilis vir Heynricus, noster fidelis advocatus Kalisiensis, in nostra nostrorumque baronum presencia constitutus, magnifici principis domini Premislai felicis memorie predecessoris ac sororini nostri, quondam ducis Polonie, privilegia sibi ac suis heredibus super iuribus predicte advocacie Kalisiensis confirmandis exhibuit sub hac forma: (Sequitur diploma Nr. 511.)
Nos vero predictis privilegiis diligenter inspectis et examinatis ac circumstanciis ipsorum circumquaque firmiter perscrutatis, ea quoque ipsa, non solum in subscripcionibus testium sed eciam in appensione sigilli, non cancellata, non rasa, non abolita, nec in aliqua sui parte viciata invenimus: sed per omnia rite et racionabiliter facta fuerunt, et omnia que ibidem cernebantur, erant mera et omnimode plenam continencia veritatem: deliberacione sufficienti prehabita maturoque baronum consilio accedente, ipsa rata et grata habentes, eidem Heynrico advocato nostro cum quibuslibet coheredibus et successoribus eius perpetuo pacifice possidenda per hec scripta perhenniter confirmamus, et confirmata nostri consueti sigilli munimine memoriter roboramus. Acta sunt hec ibidem in Kalis civitate nostra presentibus hiis testibus: comite Ubislao pincerna Kalisiensi, comite Allexio de Lekinstein castellano Rudensi, domino Petro summo notario curie nostre, et aliis quam pluribus viris et dominis ac fidedignis. Datum ibidem in crastino Nativitatis beate Marie virginis per manus Pauli scriptoris curie nostre, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo.
Lekinstein, nie odgadnione. Rudensis, de Ruda.


Dokument Nr 795
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Sept. 9, Piysdir; concedit comiti Woyslao, ut villam Wrąbczyn iure Theutonico locare valeat.
Pergam. orygin., którego pieczęć przywieszona na niciach jedwabn., czerwonych, przedstawia godło Ziemi Kujawskiéj.
Warszawa. Zbiory Rusieckich, Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Codex diplom. Poloniae I, Nr. 90.

In nomine Domini amen. Multis incomodis prudenter occurrimus, cum ea que etatis nostre tempore peraguntur, literis ac testibus perhenniter confirmamus. Ea propter est quod nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lanzicie ac Syradie, omnium presencium et futurorum memorie commendamus, quod Woyslao fideli nostro famulo et sue posteritati legittime damus potestatem, villam suam, que Vronztino Polonice nominatur, iure Teuthonico collocare, absolventes predictam villam et ipsius incolas a naraz, a povos, a prevod, a podvorove, a stroza, a bove, a vacca, a porco, a perna, a poramb, a stan, a falconibus, a venatoribus, ab urna mellis provincialis, a curru feni, a capete siliginis, ab opole, a poradlne, et a castri citacione ita, quod coram nullo per ministerialem citati debeant comparere vel respondere, sed coram nobis tantum, anulo nostro vel sigillo mediante litera provocati. Volumus eciam, ut iam dictus comes Woyslaus et sui successores omnes causas, maiores, mediocres et minores, que infra limites eiusdem hereditatis Vroncino emerserint, habeat iudicare, et penas iudicatas pro se recipere integraliter et complete. In cuius rei firmitudinem evidentem, presentes conscribi fecimus, nostro sigillo perpetuo roborantes. Acta sunt hec in Piysdir presentibus hys comitibus: Roscone venatore Kalisiensi, Swanthomiro castellano de Bechovia, Swanthoslao venatore, et aliis quam plurimis fide dingnis. Datum ibidem in crastino Nativitatis beate virginis Marie per manus domini Dominici notarii curie nostre, anno Domini MCC nonagesimo octavo.
Vronztino, Wrąbczyn. Piysdir, Pyzdry. Bechovia, Biechowo.


Dokument Nr 796
Premisl dux Cuyavie 1253 (sic) s. d., Vladislavie; concedit villis a Boleslao duce monasterio de Mogilno collatis, in suo ducatu sitis, ampliores libertates.
Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. civium a. 1756, fol. 51.

In nomine Domini amen. Nos Premisl Dei gracia dux Cuyavie universis matris Ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris presentem cedulam inspecturis decrevimus insinuare, quod ob remedium anime nostre et reverenciam beati Iohannis Baptiste, monasterio de Muglina Cluniacensis Ordinis, Boleslai pii ducis fundacionis, in omnibus villis eidem monasterio attinentibus libertatem quam eedem ville de concessione dicti Boleslai pii ducis habuerunt, et presertim ducatus nostri, videlicet: Radcog, Opatowice, Czechre, Dalachowo, Crytha, littera nostra et sigillo nostro confirmantes, renovare curamus et confirmamus. Ita tamen, ut kmethones earundem villarum absolverimus ab omnibus solucionibus nostris que nunc sunt et in posterum fieri poterint, eosdem ab omnibus culpis, tam penis nostris, quam palatinorum nostrorum et quorumlibet officialium liberantes. Citati eciam, non compareant coram quocunque iudice nostro, sed tantum coram abbate ipsorum, vel iudice per ipsum abbatem deputato. Absolvimus eciam eosdem kmethones dictarum villarum ab omnibus laboribus castrorum, civitatum vel villarum nostrarum, et ab angariis quibuscunque. Ut autem hec donacio et libertatio nostra ducalis robur obtineat perpetue firmitatis, presentem litteram nostram sigillo ducatus nostri duximus roborandam. Actum et datum Vladislavie anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio (sic), Indictione undecima, presentibus hiis testibus: Mathia iudice, Mauritio cancellario, Michaele , Przybyslao, Miroslao dapifero et Alberto succamerario, Gregorio subpincerna, et aliis multis fidedignis.
Muglina, Mogilno. Radcog, w Nrach 3 i 41 Radzencze, osada znikła, leżała obok również znikłéj osady Lubieszewo nad rz. Noteć pom. wsiami Trląg i Strzelce. Opatowice, w Nrach 3 i 41 Opatowo, osada znikła, leżała pom. wsiami Sławsk i Bożejewice p. m. Kruszwica; lub też Opatowice p. m. Radziejów. Czechre, Ciechrz. Crytha, osada znikła, leżała obok wsi Ostrów p. m. Inowrocław. Vladislavia, Włocławek.


Dokument Nr 797
Iacobus secundus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1298 Oct. 23, in Ostrovite parvo; commutat villam mensae suae Pyszczyn et decimas eiusdem, cum villis Capituli Gneznensis, dictis Urbanowo, Brodno et Piechcin.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 29.

In nomine Domini amen. Quia decursus longinqui temporis in humanis accionibus parit oblivionis abyssum, adinvenit circumspectio sapientum, ut gesta mortalium legittima, privilegiorum testimonio posterorum noticie commendentur. Inde est quod nos Iacobus secundus, divina miseracione sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, notum esse volumus universis presencium noticiam habituris, quod nos utrumque cum nostro Gneznensi Capitulo concedentes, viciniores villas ecclesie necessariores fore ipsi Capitulo, maxime pro faciendo residenciam in eadem, villam mense nostre que Pisczyno dicitur, ante Gneznam, commutavimus cum ipso Capitulo, recipientes ab ipso pro ea has villas, videlicet Urbanowo ultra Poznaniam, Brodno sitam super lacum prope Lubyn, qui lacus eodem nomine nuncupatur, et quandam sortem que Pekczino vocatur, prope Pakosth, utrobique tempore perpetuo possidendas. Et quia predicte ville Capituli maioris videbantur fore valoris, nos in compensacionem ipsius addidimus eidem Capitulo decimam in ipsa villa Pisczino. In cuius testimonium, fieri presentes litteras et dari Capitulo mandavimus, nostro sigillo munitas. Datum in Ostrovite parvo, decimo Kalendas Novembris, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo.
Pisczyno, Pyszczyn. Urbanowo, Urbanowo. Brodno, w Nrze 719 Bredne, osada znikła. Lubyn, Lubin. Pekczino, Piechcin. Pakosth, Pakość. Ostrovite parvum, pewnie część wsi Ostrowite Prymasowskie.


Dokument Nr 798
Bonifatius Pp. VIII 1298 Nov. 17, Reate; mandat iudicibus, ut decernant, utrum subdelegati, in controversia iuter archiepiscopum Gneznensem Iacobum, et Henricum episcopum de Chełmno vertente constituti, sint admittendi, an non.
Pergam. orygin. Na sznurku konopnym przywieszona bulla: Bonifatius Pp. VIII.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 63.

Bonifatius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis ... archidiacono Wladislavie et ... Poznaniensis ac ... Bruspergensis prepositis ecclesiarum, salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater noster Iacobus archiepiscopus Gneznensis petitione monstravit, quod ipse contra venerabilem fratrem nostrum Henricum Culmensem episcopum super eo, quod idem episcopus in hiis que ad iurisdictionem metropoliticam pertinent, sibi obedire indebite denegabat, ad Vitonem prepositum et Dobegneum decanum ac Wezlaum scolasticum Wladislavienses in communi forma litteras apostolicas impetravit, inter alia continentes, quod si omnes cognitioni cause huiusmodi interesse non possent, duo ipsorum id nichilominus exequi procurarent. Cumque idem prepositus Alberto decano, dictusque scolasticus Stanislao archidiacono Crusviciensi commisissent super hoc totaliter vices suas, ydemque subdelegati, dicto decano Wladislaviensi predicte cognitioni interesse nequeunte et se super hoc legitime excusante, in causa ipsa procedere incepissent, tandem, cum ex parte prefati episcopi fuisset coram subdelegatis ipsis propositum, quod dicti prepositus et scolasticus, ex eo quod erant ipsius archiepiscopi subditi et beneficiati, sibi, ut dicebat, existebant suspecti, quodque propter hoc eis predictas vices suas nequiverant commisisse, et quod dicti subdelegati pretextu commissionis huiusmodi eorundem delegatorum, quos occasione suspicionum huiusmodi dictus episcopus recusabat, in predicta causa procedere non poterant nec debebant. Pro parte dicti archiepiscopi fuit coram eisdem subdelegatis ex adverso responsum, quod prefati prepositus et scolasticus eisdem subdelegatis vices suas in totum commiserant, et ipsi subdelegati in predicta causa procedere inceperant, antequam contra ipsos prepositum et scolasticum huiusmodi suspicio et recusatio proponerentur, prout dictus archiepiscopus erat legitime probare paratus, propter quod dicti subdelegati recusari ex premissis causis non poterant, ac cuiusmodi facta, per dictos delegatos eis commissa, de iure minime impugnari valebant. Verum quia sepedicti subdelegati, huiusmodi recusationum causas admittendas fore seque in causa ipsa procedere non debere, per interlocutoriam pronuntiarunt, inquam prefatus archiepiscopus, sentiens ex hoc indebite se gravari, ad Sedem apostolicam appellavit, ideoque discretioni vestre de utriusque partis procuratorum assensu per apostolica scripta mandamus, quatinus apud Wladislaviam vocatis qui fuerint evocandi et auditis exinde propositis, quod iustum fuerit, appellatione postposita decernatis, facientes, quod decreveritis, auctoritate nostra, firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hys exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Reate XV Kalendas Decembris, pontificatus nostri anno quarto.
Wladislavia, Włocławek. Bruspergensis, de Braunsberg. Culmensis, de Chełmno.


Dokument Nr 799
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Nov. 19, in Kalis; vendit Bozidario villam suam Rajsko, iure Theutonico locandam.
Wilanów. Biblioteka. Rejestr Rewizorów do Wielkopolski, fol. 67.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum ea que nostro tempore peraguntur, testibus et literis memoriter perennamus. Inde est quod nos Vladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lancicie et Syradie, omnibus presentibus et futuris presens scriptum audituris facimus esse notum, quia Bozidario villam nostram, que polonice Rayskovo dicitur, pro summa duodecem marcarum vendidimus iure Theutonico locandam. Qui racione locacionis eiusdem, sculteciam pro se habebit et tercium denarium de iudiciis provenientem, et omnes utilitates in aquis et silvis infra gades vel metas hic scriptas habebit, videlicet de villa Pivonice usque antiquam civitatem, et ab antiqua civitate sicut aqua transit usque in Moszyce, a Moszyce usque in Vinar, de Vinar usque aquam Svandrnya et silvam que dicitur Pozarno suas limites obtinebit. Nobis vero racione nostri dominii, quantoscunque eciam hortos locare poterit vel quantascunque utilitates formare, per singulos annos in festo beati Martini quatuor marcas monete usualis de omnibus suprascriptis persolvet. Et ut predicta omnia cum suis successoribus perpetue, hereditarie ac libere valeat possidere, presens privilegium nobis mandante (sic) conscriptum, nostro sigillo fecimus sigillari. Acta sunt hec in Kalis presentibus testibus comite Alexio castellano Rudensi, comite Petro Stossovicz castellano de Novo Mir, Petro notario curie nostre, et aliis quam plurimis idoneis ac fide dignis. Datum ibidem in die sancte Elizabethe per manus Pauli clerici curie nostre, sub anno Incarnacionis Domini MCC nonagesimo octavo.
Rayskovo, Rajsko. Pivonice, Piwonice. Antiqua civitas, Stare miasto Kalisz, obok Zawodzia. Moszyce, nie odgadnione. Vinar, Winiary. Aqua Svandrnya, Swędrnia str. Silva Pozarno, znikła. Rudensis, de Ruda. Novum Mir, w manuskrypcie Monomyr, miejscowość nie odgadniona; cnfr. Nr. 760.


Dokument Nr 800
Wlodislaus dux regni Polonie etc. 1298 Nov. 21, Kalis; statuit in media parte terrae Kalisiensis, ut quivis homo, de quolibet manso, singulis annis pro reparatione pontis in Kalisz quartale siliginis solvere teneatur.
Dwa pergam. orygin. równobrzmiące. Biblioteka XX. Czartoryskich, Diplomata, ma dwa wcięcia poprzeczne od przywieszenia pieczęci. - Warszawa. Zbiory Rusieckich, Diplomata, ma na sznurku jedwabnym, zielonym przywieszoną pieczęć, przedstawiającą godło Ziemi Kujawskiéj. - Rzyszczew. Muczkow. Codex diplom. Poloniae I, Nr. 91.

Noverint universi presentes et futuri corum audiencie presens scriptum deferetur, quod nos Wlodislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomrania (sic), Cuyavie, Lanchicie ac Siradie, de consensu et de voluntate baronum nostrorum statuimus in media parte terre Kalisiensis, quod quivis homo, de colibet manso sive sorte, pro reparacione pontis Kalisiensis civitatis singulis annis quartale siliginis solvere tenebuntur (sic), omni amota contradiccione. Quod si quis vero huic statuto nostro contrarius inveniretur, nostram proinde se noverit indignacionem incursurum. Ut autem hoc statutum nostrum et nostrorum predecessorum robur optineat perpetue firmitatis, presentes conscribi fecimus, nostri sigilli munimine roboratas. Actum anno Domini MCC nonagesimo octavo, datum Kalis feria sexta ante diem beate Katerine virginis.


Dokument Nr 801
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Dec. 14-19, in Kalis; commutat oppidum sumn Żerniki, villas Obiecanow et utramque villam Sękorady, cum villa comitis Nicolai palatini Pomoranie, dicta Komorowo, et alia quadam, in terra Pomoraniae sita.
T. Działyński. Lites ac res gestae I, pag. 62.

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria, que non est litterarum vel testium munimine roborata. Eapropter nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lanzicie et Syradie, omnium presencium et futurorum memorie memoriter commendamus, quod fideli nostro comiti Nicolao Iankonis, palatino Pomoranie, quandam civitatem nostram, que in Polonico Sirdniki nominatur, cum quibusdam tribus Ollis adiacentibus, videlicet Obczanowo et Senkoradi utraque villa, pro commutacione cuiusdam hereditatis sue, que vulgariter Komorowo dicitur, deliberacione prehabita diligenti, provido et maturo nostrorum baronum consilio super hoc plenius accedente donaximus, et eciam pro quadam alia hereditate que est sita in terra Pomoranie, sibi et suis successoribus quibuslibet legittimis cum omnibus utilitatibus presentibus et futuris iure hereditario perpetue possidendum; transferentes in ipsum ac quoslibet suos successores merum et plenum ius dominii, quod nobis in eadem civitate ac eciam prenominatis villis, qualicunque iure vel dominii titulo competere videbatur, volentes, ut omnibus iuribus quibus in aliis suis hereditatibus perfruitur, in prefata civitate et villis, cum suis natis et nascituris liberis, nullis prepeditus obstaculis perhenniter pacifice pociatur. Absolvimus eciam prelibatam civitatem et prescriptas villas ab omnibus iuribus vel solucionibus Polonicalibus, videlicet a naraz, a povoz, a prewod, a bove, a vacca, a poramb, a sztan, ab urna mellis provincialis, a falconibus, a venatoribus et a canibus ducalibus, a poradlne, ab opole, et a castri citacione ita, quod coram nullo iudice nostro, palatino vel castelano, ordinario vel substituto, per ministeriales citati debeant comparere, sed coram nobis tantum, nostro sigillo subscripcione littere mediante legittime provocati; et indistincte ab omnibus iuribus vel solucionibus, que nunc sunt aut in futurum fuerint adinvente. Volumus eciam, quod omnia iudicia, maiora vel minora, Polonicalia vel Theutunicalia, qualiacunque fuerint, nullus, sed ipse comes Nicolaus cum sua posteritate habeat iudicare, et penas iudicatas recipere integraliter et complete. In cuius rei firmitudinem pleniorem, presentem litteram conscribi fecimus et nostri sigilli munimine communiri. Acta sunt hec in civitate nostra Kalis anno Incarnacionis Domini MCCXCVIII, presentibus hiis testibus: comite Alexio de Lekinsteyn castellano Rudensi, comite Petro Stozonis castellano de Novo Mir, domino Petro notario curie nostre, et aliis pluribus fidedignis. Datum ibidem infra octavas beate Lucie virginis per manus Pauli clerici curie nostre.
Sirdniki, Żerniki. Obczanowo, Obiecanowo. Senkoradi utraque villa, nie odgadnione. Komorowo, Komorowo. Lekinsteyn, nie odgadnione. Rudensis, de Ruda. Novum Mir, w Lites mylnie Novoum, miejscowość nie odgadniona; cnfr. Nr. 760.


Dokument Nr 802
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1298 Dec. 28, in Kalis; confirmat omnia privilegia, Arnoldo, advocato de Kalisz, a Premislone quondam rege Poloniae concessa.
Wilanów, Biblioteka. Rejestr Rewizorów do Wielkopolski, fol. 71.

In nomine Domini amen. Cunctorum memoria oblivione deprimitur, que literarum vel testium munimine non roborantur. Nos igitur Vladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lancicie ac Syradie, ad universorum presencium et futurorum noticiam volumus devenire, quod ob fidelia servicia nostrorum fidelium, videlicet Henrici quondam advocati Kalissiensis, que nobis ipso vivente in multiformibus serviciis gratuitis et honestis exhibuit, et Arnoldi filii sui, qui eciam nobis tam in expedicionibus quam in aliis, que nostrum honorem contingere videbantur, omni diligencia et gratanter paratus fuit studiosius ostendere et gratissime adimplere; cuius iura, que suis privilegiis confirmatoriis, patri suo nec non et aliis coheredibus suis et quibuslibet legittimis successoribus concessis, poterit edocere vel ostendere, non solum in utilitatibus advocacie sue adiacentibus, sed eciam in aliis que vivente predecessore nostro et sororino nostro ac domino Premislao, serenissimo rege Polonie, percepit: et specialiter in eo iure suo, a curribus salis hospitum ad civitatem Kalisiensem veniencium, quod quasi pro mercede mensuracionis recipit, quod partem ipsum regem tangentem, ipse dominus rex pro reparacione poncium civibus condonavit, parte que ipsum advocatum contingebat, pro ipso advocato specialiter reservata: prenominato Arnoldo cum omnibus fratribus suis et coheredibus vel successoribus suis quibuslibet, maturo consilio prehabito, eternaliter possidenda memorie (sic) confirmamus, volentes, ut tamquam temporibus domini regis et eciam nostris hec omnia possederunt et pacifice perceperunt, omnibus preoccupacionibus proculmotis possideant et percipiant tranquilliter et quiete. In cuius rei firmitudinem pleniorem, presens privilegium conscribi fecimus et nostri sigilli munimine consignari. Acta sunt hec in Kalis presentibus his testibus: domino Pacoslao cancellario Polonie et Cracovie, comite Alexio de Lekinsten castellano Rudensi, Sandivogio Kalisiensi succamerario, Lutcone filio Pacoslai, et aliis quam pluribus fide dignis. Datum ibidem in die Innocencium per manus Petri notarii curie nostre, anno Domini MCC nonagesimo octavo.
Lekinsten, nie odgadnione. Rudensis, de Ruda.


Dokument Nr 803
Wisslaus Wladislaviens., Iohannes Plocens. et Andreas Poznaniens. episcopi 1298 s. d., apud Gnezdnam; protestantur, Florianum militem de Pątnów commutasse hereditatem Pcelino cum hereditate archiepiscopi Gneznensis, dicta Brzedno.
Pergam orygin. Na paskach pergam. przywieszono trzy pieczęcie, zatarte zupełnie.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 64.

Nos Wisslaus Wladislaviensis, Iohannes Plocensis et Andreas Poznaniensis Dei gracia ecclesiarum episcopi, tenore presencium protestamur, quod Florianus miles de Panthnow, coram nobis, apud Gnezdnam in provinciali synodo constitutis, est publice protestatus, quod quandam hereditatem suam que dicitur Pcelino, sitam prope Turek, commutavit cum domino archiepiscopo, recipiens pro ipsa ab eo aliam hereditatem archiepiscopalem que Brzedno vulgariter nuncupatur, prope Lubin iacentem. In cuius protestacionis dicti militis testimonium, presenti carte nostra sigilla duximus appendenda. Datum in provinciali synodo apud Gnezdnam, anno Domini M.CC.XC octavo.
Wladislaviensis, de Włocławek. Panthnow, Pątnów. Pcelino, osada znikła. Turek, Turek. Brzedno, osada znikła, leżała nad jeziorem Cichowskiem; cnfr. Nr. 719. Lubin, Lubin.


Dokument Nr 804
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Ian. 7-12, in Poznan; confirmat donationem villae Stępowo, domui sanctimonialium Ordinis beati Dominici Poznaniae a comite Vincentio, filio quondam comitis Dirsicragii, factam, et incolis eiusdem amplissima privilegia concedit.
Poznań. Königl. Staats Arch. Relation. Poznaniens. a. 1619, fol. 1624.

In nomine Domini amen. Cunctorum memoria oblivione deprimitur, que litterarum vel testium munimine non firmantur. Eapropter est quod nos Vladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomeranie, Cuyavie, Lancicie ac Syradie, ad universorum tam presencium quam futurorum perpetuam noticiam volumus devenire, quod comes Vincencius, filius quondam comitis Dirsicragii, in nostra nostrorumque baronum presencia constitutus in bona valetudine mentis et corporis confessus est, se quandam villam suam que Polonice Stempowo dicitur, que coniugi sue erat dotis nomine condonata, de voluntate et assensu eiusdem coniugis sue religiose domui sanctimonialium beati Dominici Ordinis Predicatorum in civitate Poznan spontanee et voluntarie libere condonasse in remedium anime sue ac eciam suorum predecessorum, et eciam amore illius, quod filiam suam ad eandem domum, ut ibidem Deo deserviat, ad laudem et honorem Crucifixi nominis copulavit, suprascriptamque hereditatem, multis presentibus, predicte domui et sanctimonialibus in ea commorantibus pereniter possidendam omnimode resignavit; petens iam factam donacionem predictis sororibus hereditario nomine, cum omni eius usu, onore vel honore, perpetue confirmari et nostro assensu adhibito roborari. Nos vero donacionem tam salutiferam factam, quia cultum superni Numinis promovere tenemur et ipsius claustri condicionem pro omni nostro posse facere meliorem, quia racionabilis est, presenti privilegio confirmamus, et ut nostre salutis future et frequenciores ac fideliores esse valeant predicte sorores continue exactrices, prefatam hereditatem ab omnibus solucionibus et exaccionibus Polonicalibus liberantes eximimus, videlicet a naraz, a stroza, a podworowe, a prewod, a powoz, a citacione castri, ab opole, a poradlne, et ab omnibus aliis gravaminibus seu exaccionibus, que Polonico more vel iure sunt institute, dantes eidem ville et eius inhabitatoribus omnimodam libertatem. Concedimus eciam, ut ipsam iure Theutonico vel alio, quocunque ipsis utilius et conveniencius videbitur expedire, valeant collocare. Incole vero supernominate ville citacioni nullius iudicis, sed eius, qui nomine prefate domus iam dicte sanctimonialium fuerit constitutus, tenebuntur astare. Pene vero, tam pro excessibus homicidiorum vel aliorum criminum, maiorum vel minorum, que infra gades vel limites eiusdem ville commissa fuerint, vel si incola eiusdem ville in alio loco occisus vel lesus fuerit, ad ipsas omnino pertineant et integraliter recipiantur ab ipsis. Homines vero ipsius ville, nec ad expedicionem, nec civitatum nec castrorum municionem vel reparacionem, nec fossatorum fossionem, ire perpetuo tenebuntur; sed medio tempore labores ipsius claustri laborabunt. Ut autem hec nostra confirmacio inviolabilis perseveret, presens privilegium conscribi fecimus et nostri sigilli munimine perpetuo consignari. Acta sunt hec in civitate nostra Poznaniensi presentibus his testibus: comite Nicolao palatino Kalisiensi, comite Potrkone palatino, Sandivogio castellano Poznaniensibus, Kelchone castellano Gneznensi, domino Iohanne preposito Poznaniensi, et aliis quam plurimis fidedignis. Datum ibidem in Poznan infra octavam Epifanie Domini per manus domini Petri notarii curie nostre, anno Incarnacionis Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono.
Stempowo, Stępowo.


Dokument Nr 805
Wladizlaus dux regni Polonye etc. 1299 Ian. 16, in Gnezna; ratam habet ordinationem, inter ecclesiam Gneznensem et monasterium de Byszewo factam, vigore cuius praedicta ecclesia Slavantae militi de quibusdam villis et decimis regionis oppidi Koło cesserat, et pro eisdem hereditatem Pieczewo ab eodem monasterio acceperat.
Pergam. orygin. Na sznurze jedwabn, czerwon. przywieszona pieczęć przedstawia godło Ziemi Kujawskiéj.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 65.

In nomine Domini amen. Ne gestorum dignorum memoriam aboleat decursus temporum, perpetuat eam autenticarum series litterarum. Hinc est igitur quod nos Wladizlaus, Dei gracia dux regni Polonye, Pomoranye, Cuyavie, Lanchicye ac Syradye, ad perpetuam rei memoriam tenore presencium notum esse volumus universis presentibus et futuris, quod cum inter venerabilem patrem dominum Iacobum secundum, Gneznensem archiepiscopum et suum Capitulum ex una parte, et abbatem et conventum Byssevyensem in Cuyavya, Ordinis Cystercyensis ex altera, talis ordinacio seu permutacio facta fuisset: quod prefatus abbas et conventus ipsius quedam bona super fluvyum Varta, videlicet Dobrow cum ecclesia et omnibus suis pertinenciis que in proprietatibus et decimis consistunt, ad mensam ecclesie Gneznensis archiepiscopatus, videlicet commutacionis causa, dedissent ex eo quod eis remota essent et ob hoc inutilia, ita quod pene nullum fructum poterant ex eis habere, dominus autem prefatus archiepiscopus eisdem abbati et conventui et domui Bysseviensi quasdam decimas eidem contiguas, cum consensu sui Capituli, commutacionis seu compensacionis gracia ad peticionem magnifici principis domini Premyzli, quondam regis Polonye, contulisset, et miles quidam postmodum, nomine Slavanta, ordinacionem prefatam inpedire niteretur, eiusdem loci videlicet Dobrow asserens se patronum, ipsum Dobrow in iudicio repetendo: talis inter eos composicio intercessit, quod omnibus aliis pertinenciis de Dobrow, proprietatibus et decimis, penes ecclesiam Gneznensem et archiepiscopatum remanentibus, de solo Dobrow usque ad medietatem fluvii Varte et Zaddovo, eciam cum decimis ipsarum et decimis de Ianyssew Slavante, Bruzew et Colnicya, que eciam hactenus ad ecclesiam prefatam de Dobrow spectabant, prefati archiepiscopus et Capitulum predicto militi Slavante propter Deum et bonum pacis et commodum fratrum cesserunt, ita, quod idem Slavanta ab inpeticione quorumlibet, super omnibus aliis que sibi retinent, faceret ipsos quietos, aut redderet predicta. Predicti vero abbas et conventus Byssevyensis in compensacionem dederunt quandam hereditatem, que Pecevo vulgariter nuncupatur, prefato domino archiepiscopo et ecclesie sue pro Dobrow et Zaddovo supradictis et pertinenciis eorundem ac ecclesie, prout superius est expressum, omnibus aliis pertinenciis de Dobrow, tam in proprietatibus quam in decimis, cum prefata hereditate Pecevo remanentibus ecclesie Gneznensi, perpetuo duraturis. Nos igitur hanc ordinacionem gratam et ratam habentes, quantum nos nomine proprietatis contingit, iure perpetuo confirmamus. Ut autem hec ordinacio perpetue robur obtineat firmitatis, presentem paginam nostri duximus sigilli munimine roborandam. Actum et datum in Gnezna presentibus hys comitibus: Nicolao palatino Pomoranyensi, Bervoldo castellano Kalissiensi, Ada castellano de Svecew, Sandyvoyo subcamerario Kalissiensi, Petro notario et aliis quam plurimis fide dignis, per manum domini cancellarii Pacoslai et archidiaconi Cracovyensis, anno Domini M.CC.XC nono, in die beati Marcelli.
Byssevyensis, de Byszewo. Dobrow super flum. Warta, Dobrow. Zaddovo, Szadów. Ianyssew Slavante, Janiszew. Bruzew, Brudzewo. Colnicya, Kolnica. Pecevo, Pieczewo. Svecew, Świecie.


Dokument Nr 806
Wladizlaus dux regni Polonie etc. 1299 Febr. 24, in Vartha; confirmat commutationem sortis hereditatis ecclesiae Gneznensis, dictae Białków, cum sorte hereditatis militis Stognew, nomine Radyczyn.
Dwa pergam. orygin. równobrzmiące. Na sznurku jedwabn., zielon. wisi u każdego ułamek pieczęci bez wycisku.
Poznań. Archiv. Capituli I, 4. - Gniezno, Archiv. Capituli Metropol. Nr. 66.

In nomine Domini amen. Sapientum decrevit auctoritas, ut litterarum notitia actus hominum legitimi confirmentur. Hinc est igitur quod nos Wladizlaus, Dei gratia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lanchicie et Syradie, tenore presentium notum esse volumus universis presentibus et posteris ad quos pervenerit scriptum presens, quod ordinationem venerabilis ac dilecti patris nostri domini Ia. secundi, Dei gratia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, quam fecit cum fideli nostro milite Stogneo, dando sibi sortem ecclesie sue Gneznensis permixtam hereditati dicti militis in Balocicz, pro sorte eiusdem militis Stogney permixta similiter hereditati dicti domini archiepiscopi in Radnycicz, cum via que debet ducere ad proximam hereditatem sepedicti domini archiepiscopi, eodem nomine, Balocicz videlicet nuncupatam, ratam et gratam habentes, predictam sortem in Radnycicz prefato patri nostro domino archiepiscopo et ecclesie sue Gneznensi, presentibus cum omni libertate qua gaudent omnes alie hereditates ecclesie Gneznensis duximus confirmandam. Et quia sigillum adhuc regni Polonie non habemus, presens privilegium nostri sigilli quo utimur sibi dari fecimus in dictorum omnium testimonium munimine roboratum. Datum in Vartha anno Domini M.CC.XC nono, VI Kal. Martii, Indictione III, presentibus viris providis: comitibus Zavissa palatino Syradiensi, Lexitone castellano Velunensi, Ubizlao pincerna nostro Kalisiensi, Iascone advocato nostro Velunensi, et multis aliis fide dignis, per manus Dominici scriptoris nostri.
Balocicz, Białków. Radnycicz, dziś Radyczyn. Vartha, Warta. Velunensis, de Wieluń.


Dokument Nr 807
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Mart. 19, in Strelna; ratam habet resignationem hereditatis Słupia, quam comes Albertus Gąska comiti Nicolao Iankowicz palatino Kalisiensi vendidit, eandemque hereditatem amplis privilegiis munit.
T. Działyński. Lites ac res gestae, I, pag. 63.

In nomine Domini amen. Cunctorum memoria oblivione deprimitur, que litterarum vel testium munimine non fulcitur. Inde est quod nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lanzicie et Syradie, ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam volumus tenore presencium devenire, quod fidelis noster comes Albertus dictus Ganska in nostra nostrorumque presencia constitutus confessus est, se quandam hereditatem suam que Slup dicitur, sitam super aquam Luthynam, de assensu filiorum suorum comiti Nicolao Iancovicz palatino Calisiensi vendidisse, ipsamque coram nobis multis presentibus libere ac spontanee resignavit, sibi et suis successoribus iure hereditario perpetue possidendam; transferens in ipsum et quoslibet suos successores omne ius et utilitates, que sibi in eadem hereditate infra gades et limites antiquitus limitatas competere videbantur. Nos vero predictam vendicionem ratam et gratam habentes, confirmamus; intuentesque fidelia et grata servicia nobis a comite Nicolao exhibita, prenominatam hereditatem perpetuo absolvimus ab omni naraz, a povoz, a prewod, a podvorove, a stroza, a bove, a vacca, a porco, a perna, a stan, a poradilne (sic), ab opole, et ab omnibus solutionibus qualicunque nomine novo vel antiquo nominentur, que ad nos spectare videntur; et ab omnium palatinorum, castellanorum et supanariorum vel eorum iudicum vel officialium iurisdictione ita, quod incole prefate hereditatis, coram nullo istorum, citati per ministeriales comparere vel respondere teneantur, sed coram nobis tantum, nostra littera sub sigillo legittime provocati. Iudicia vero maiora et minora, et omnia alia que se ad penas manus vel capitis habent extendere, sepedictus comes Nicolaus et sua posteritas in eadem hereditate habeat iudicare sine nostro assessore, et penas pro se recipere in totum. Admittimus eciam, ut ipsam iure Teutunico collocet et informet, secundum quod sibi vel suis videbitur utilius expedire. Et hec omnia et singula, cum suis liberis natis ac nascituris vel quibuslibet legittimis successoribus iure hereditario perpetue libere possidebit. In cuius rei evidenciam, presens privilegium, nobis mandantibus conscriptum, nostro sigillo fecimus sigillari. Acta sunt hec in civitate et claustro de Strelna presentibus hys comitibus: Mathia iudice Cuyavie, Alexio de Lekinsteyn capitaneo Calisiensi, Woneslao subcamerario Cuyavie, et aliis quam plurimis fidedignis. Datum ibidem feria quinta proxima ante dominicam Oculi per manus Pauli clerici curie nostre, sub anno geniture Domini MCCXCIX.
Slup, Słupia. Aqua Luthyna, rz. Lutynia, lewy przypływ rz. Warta. Strelna, Strzelno. Lekinsteyn, nie odgadnione.


Dokument Nr 808
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Mart. 27, in Obornik; dat Iohanni filio quondam Dirsislai villam Ostrowkowite, iure patrimoniali possidendam.
Pergam. orygin., w którego dolnym, założonym brzegu pasmo nici jedwabn., zielon. przewleczone przez dwa wcięcia poprzeczne. Pieczęci nie masz.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 67.

In nomine Domini amen. Cunctorum memoria oblivione deprimitur, que literarum vel testium munimine non firmatur. Inde est quod nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lanzicie ac Syradie, ad universorum tam presencium quam futurorum perpetuam noticiam tenore presentium volumus devenire, quod inspectis gratuitis as fidelibus serviciis, que nobis noster fidelis Iohannes filius quondam Dirsyslay exhibuit et adhuc concedente Domino exhibere est paratus, sibi quandam villam nostram, que Polonico nomine Ostrowkovite nominatur, iure hereditario cum suis liberis natis ac nascituris seu quibuslibet legittimis successoribus, qualicunque iusto titulo ad ipsos videbitur pervenire, perpetuo possidendam, diligenti deliberacione prehabita et super hoc baronum nostrorum consilio accedente, cum omnibus utilitatibus que infra metas vel limites eiusdem ville antiquitus limitatas in presenti et in futuro poterunt inveniri, de bona nostra voluntate dedimus et donavimus animo liberali; dantes ipsi omnem auctoritatem donandi, vendendi, commutandi villam prelibatam, et omnia de ipsa faciendi legittime, tanquam ipsi ex successione paterna racionabiliter successisset. Et ut predicta, firma et stabilia valeant permanere, presens privilegium, nobis mandante (sic) conscriptum, nostro sigillo fecimus sigillari. Acta sunt hec in Obornik presentibus hiis comitibus: Kelzone castellano Gnezdnensi, Ubezlao pincerna Kalisiensi, Vlostone castellano de Dirzcen, et aliis quam pluribus fidedignis. Datum ibidem feria sexta proxima ante dominicam Letare, per manus Pauli clerici curie nostre, sub anno gracie Domini M.CC. nonagesimo nono.
Ostrowkovite, pewnie Ostrowki p. m. Budzyń. Obornik; Oborniki. Dirzcen, Drzeń, dziś Drezdenko.


Dokument Nr 809
Iacobus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1299 Mai.1, in Gnezna; villam Wilczków Iohanni episcopo et Capitulo Cracoviensi restituit.
Piekosiński. Kodeks Katedry Krakowskiéj. (Z pergaminu orygin., u którego wiszą 2 paski pergam.; pieczęci braknie).

Ia. miseracione divina sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, venerabili in Christo fratri domino Io., Dei gratia episcopo Cracoviensi totique Capitulo ipsius, salutem et fraternam in Domino karitatem. Quia nobis per fidedignas personas, tam ecclesiasticas quam eciam seculares, est sufficienter probatum, quod villa Wilczcovicz wlgariter nuncupata, sita prope Unieyow, ecclesie Cracoviensis extitit ab antiquo, nos aliena nobis vendicare minime cupientes, eandem villam Vilccovicz vobis et ecclesie vestre predicte Cracoviensi de consensu nostri Capituli integre restituimus per presentes. In cuius rei testimonium, presentes vobis dari fecimus, sigillis, nostro et dicti nostri Capituli roboratas. Datum in Gnezna anno Domini M.CC.XC nono, Kalendis Maii.
Wilczcovicz, Wilczków. Unieyow, Uniejów.


Dokument Nr 810
Vladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Mai. 29 - Iun. 3, in Radewo; dat Petro de Dusden civitatem Nakło, iure Magdeburgensi ad locandum.
Poznań. Königl Staats Arch. Relation. Naklens. a. 1736, fol. 317. - Raczyński. Cod. diplomatic. Maior. Polon. Nr. 81.

In nomine Domini amen. Cuncta que aguntur in tempore vaccillant facile, nisi scripture presidio et testium amminiculo firmiter fulciantur ad gestorum memoriam perhennalem. Inde nos quoque Vladislaus, Dei gratia dux regni Polonie, Pomeranie, Cuiavie, Lancicie et Siradie, ad universorum tam presentium quam futurorum notitiam tenore presentium volumus devenire, quod fideli nostro Petro de Dusden locationem civitatis nostre in Nakel de bona nostra voluntate dedimus et contulimus, et centum mansos predicte civitati adiacentes, secundum formam Magdeburgensis iuris collocandam. Qui ratione locationis et scultetie, omnia maccella carnium, panis et sutorum stubasque balneares, quantocunque numero ista locare poterit, aquam Notes fluentem sub civitate, in descensum eundo dicte aque ad dimidium miliare et sursum aquam dimidium, cum omnibus utilitatibus presentibus et futuris, tertium denarium de iudiciis provenientem, septimum mansum liberum, tertium ortum de omnibus ortis quos ante prefatam civitatem locare poterit; dimidium vero miliare per mericam et borram, eundo versus Gnesdnam, et ibi civitatenses ligna et alia necessaria ipsis recipiant, sibi contulimus. Et hec omnia cum suis liberis natis et nascituris, vel quibusvis legitimis successoribus, perpetuo hereditario nomine libere possidebit. Molendinum vero quod adiacet castro, et clausuras piscium sub castro, pro nobis ad nostrum dominium cum duobus macellis carnium reservamus, que ad nostram mensam volumus pertinere. Damus etiam omnibus inhabitatoribus, ad civitatem et etiam villam quam ibi predictus scultetus noster locabit venientibus, quatuordecim annorum plenam ab omnibus solutionibus libertatem, quibus expiratis, cives civitatis nostre non ad aliud nobis deservire tenebuntur, nisi ad quod tenentur alie civitates, in nostro dominio Magdeburgensi iure locate. Incole vero ville, de quolibet manso quatuor mensuras tritici, quatuor siliginis, quatuor avene et tres scottos usuales argenti solvere annis singulis tenebuntur. Volumus etiam, ut omnibus iuribus et legibus, quibus alie civitates nostre, Magdeburgensi iure locate, tam in iudiciis et etiam aliis potiuntur, incole ad prenominatam civitatem venientes perpetuo perfruantur. Advocatus vero nostra omnia iudicia, que se ad penam manus vel capitis habent extendere et omnia alia maiora et minora, secundum consuetudinem Magdeburgensem habeat iudicare, omni impedimento penitus retromoto. Ut autem hec omnia firma et stabilia perpetuo valeant permanere, et ut idem advocatus noster liberum arbitrium vendendi, commutandi, vel alia cum sua advocatia faciendi, pro sua voluntate possit habere, presens privilegium sibi dedimus, nostro sigillo sigillatum. Acta sunt hec in civitate nostra Radewo presentibus his comitibus: Bronissio palatino, Mathia iudice, Woyslao subcamerario, Andrea wladario Cuiaviensibus, et aliis quam pluribus fide dignis. Datum ibidem infra octavas Ascensionis Domini, per manus Pauli cancellarii curie nostre, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono.
Nakel, Nakło. Aqua Notes, rz. Noteć. Radewo, Radziejów.


Dokument Nr 811
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Iun. l5, in Kalis; ratam habet commutationem hereditatis ecclesiae Gneznensis, dictae Grojec, quam Iacobus archiepiscopus comiti Stogneo pro hereditate Grębień dederat.
Pergam. orygin. Na sznurku jedwabn., czerwon. przywieszona pieczęć mała, okrągła, przedstawia godło Ziemi Kujawskiéj. Napis: S. Wladislai. Dei. Gra. Ducis. Cuiavie. et Sira...
Poznań. Königl. Staats Arch. Pers. u. Orte Nr. 3a.

In nomine Domini amen. In caducis mortalium actionibus, instrumentorum fides excludit materiam iurgiorum. Nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lanciciensis et Syradie, ad perpetuam rei memoriam tenore presencium notum facimus universis ad quoscumque presens scriptum pervenerit, quod commutacionem venerabilis patris nostri domini Ia. Dei gracia sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopi, quam fecit cum fideli nostro barone Stogneo dando sibi hereditatem ecclesie sue, Grodecz vulgariter nuncupatam, sitam in terra Syradiensi, pro hereditate dicta Gramben, sita in terra Rudensi, quam habebat per medium cum prefato patre nostro, dictam commutationem gratam et ratam habentes, perpetuo et inviolabiliter confirmamus, colonis vero eiusdem ville Gramben ius et libertatem, quibus alie ecclesie Gneznensis ville omnes gaudent, presentibus concedentes. Et quia nondum sigillum regni Polonie habemus, presens instrumentum sigillo aliorum ducatuum nostrorum, quo adhuc utimur, in dictorum omnium testimonium sepe dicto patri nostro domino archiepiscopo et ecclesie sue Gneznensi dari mandavimus communitum. Datum in Kalis anno Domini M.CC.XC.IX, in die beati Viti, presentibus hiis testibus: domino Savissio palatino Syradiensi, comite Bervoldo castellano Kalissiensi, comite Roskone venatore, comite Ubislao pincerna, comite Syczscone subcamerario Kalisiensi, per manus domini Andree archidiaconi Pomoranie.
Grodecz, Grojec. Gramben, Grębień. Rudensis, de Ruda.


Dokument Nr 812
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Iun. 24, in Gnezdna; dat comiti Nicolao Iankowicz, palatino Kalisiensi, omnia iudicia et triginta urnas mellis in castellania de Raciążek, castellaniam de Szczytno cum suo ibidem dominio, et insuper palaciam in terra Zaborensi.
T. Działyński. Lites ac res gestae, I, pag. 60.

In nomine Domini amen. Cunctorum memoria oblivione deprimitur, que litterarum vel testium munimine non firmatur. Inde est quod nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lanzicie ac Syradie, ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam tenore presencium voluimus devenire, quod respicientes grata et fidelia servicia, que nobis noster fidelis et dilectus comes Nicolaus Iankovicz, palatinus Calisiensis, exhibuit omni diligencia cum effectu, volentes ipsum racione sue fidelitatis a nobis retribucionem recipere, omnia iudicia que in districtu vel castellania de Racenze ad nostrum dominium spectare videntur, et triginta urnas mellis in mellificiis nostris in eodem districtu, castellaniam vero in Scicen cum dominio quod ad nos spectat, et palaciam (sic) in terra Zaborensi; sana deliberacione prehabita, maturo consilio desuper accedente; damus et confirmamus hereditarie hec omnia possidenda; salvo tamen iure aliorum supanariorum nostrorum, qui in prenominatis castellaniis aliquas habent supas vel officia, quibus per hoc, racione huiusmodi donacionis, in proventibus suorum officiorum nolumus aliquid preiudicium generari. Et ut predicta omnia, firma et stabilia valeant permanere, presens privilegium sibi dedimus, nostro sigillo sigillatum. Acta sunt hec in civitate Gnezdnensi presentibus hys testibus: comite Alexio de Lekinsteyn castellano Rudensi, domino Andrea Kopidlovicz archidiacono Stolpensi, et aliis quam pluribus viris ydoneis ac fidedignis. Datum ibidem in Gnezdna in die beati Iohannis Baptiste per manus Pauli clerici curie nostre, sub anno Geniture Domini MCCXCIX.
Racenze, Raciążek. Scicen, Szczytno, z niemiecka Ziethen. Terra Zaborensis, zapewne okolica m. Trzemeszno; cnfr. Nra. 11 i 15. Lekinsteyn, nie odgadnione. Rudensis, de Ruda. Stolpensis, de Słupsk, z niem. Stolpe.


Dokument Nr 813
Hubislaus (de Radostow) 1299 Iul. 7, s. l; Michaeli scoltetiam in villa Radostowo confert, ut eam iure Theutonico locet.
Poznań. Königl. Staats Arch. Ołobok, Acta non foliata.

Notum sit universis presentem paginam inspecturis, quod ego Hubislaus (contuli) de iure hereditario Michaeli et liberis suis propter suum fidele servicium sculteciam in Radostow libere possidendam, ut dictam villam iure Theutonico locet, quod ius noscitur in Sroda observari. Insuper addens sibi septimum mansum de tota villa, que villa habet quadraginta mansos; tabernam quoque et terciam partem de prato, et lanificum, carnificis et locum sutoris, et locum pistoris; que omnia libere absque censu ipse et liberi sui debeant possidere. Libertatem autem coloni dicte ville habeant duodecem annis; expleto vero duodecimo anno, teneatur quilibet colonus dare censum, videlicet sex mensuras siliginis, duas mensuras tritici, quatuor mensuras avene, et fertonem denariorum. In cuius rei testimonium, duxi presentibus sigillum meum apponendum. Datum anno Domini M.CC. nonagesimo nono, in die sancti Thome martyris.
Radostow, Radostowo. Sroda, dziś z niemiecka Neumarkt.


Dokument Nr 814
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Iul. 18-23, apud Lancyciam; confirmat commutationem hereditatis ecclesiae Gneznensis, nomine Ostrów, cum hereditate Petri filii Sulkonis, dicta Ocinek.
Pergam. orygin. Na sznurze jedwabn., czerwon. przywieszona pieczęć przedstawia godło Ziemi Kujawskiéj.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 68.

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripture presidio vel testium aminiculo fuerit insignita. Nos igitur Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie, Cuyavie, Lancycie ac Syradie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris, quod consedentibus nobis cum venerabili patre domino Iacobo, archiepiscopo Gnezdnensis ecclesie, in domo fratrum Predicatorum in Lancycia tercia die post diem beati Alexy, idem dominus archiepiscopus publice protestatus est, se commutacionem fecisse super hereditatibus infra scriptis cum Petro filiastro suo, filio Sulkonis, ita videlicet, quod prefatus dominus archiepiscopus de consensu sui Gnezdnensis Capituli dedit perpetuo eidem Petro filiastro suo hereditatem dictam Ostrow, sitam in Cuyavia, que alio nomine Popow appellatur, quam hereditatem Ostrow a Capitulo suo per aliam quandam commutacionem se obtinuisse predictus archiepiscopus asserebat, et recepit perpetuo a filiastro suo prefato pro mensa sua archiepiscopali aliam hereditatem, partem scilicet Ossek, quam ipse Petrus emerat ab Albriko filio Chebde de Cobericzko, prope Syradiam, de nostro beneplacito et consensu. Nos itaque hanc commutacionem ratam et gratam habentes, perpetuo et perpetualiter presenti privylegio confirmamus nostri consueti sigilli, quia nondum habebamus sigillum cum tytulo omnium predictarum terrarum nostrarum, presentibus hys testibus: comitibus Bronisio palatino Cuyaviensi, Swantopelkone palatino Lanciciensi, domino Fulcone Syradiensi (sic), Alberto dicto Ganska, Iohanne castellano et Urbano pyncerna Lancyciensibus. Actum anno Domini M.CC. nonagesimo nono, datum apud Lancyciam infra octavas beati Allexy.
Ostrow al. Popow, Ostrów. Ossek, dziś Ocinek. Cobericzko, Kobierzycko.


Dokument Nr 815
Wladizlaus dux regni Polonie etc. 1299 Iul. 19, in Lanchicia; protestatur, comitem Petrum, filium Sulkonis, assignasse hereditatem Ostrow, tanquam dotem suae sororis, comiti Iohanni, filio Mathiae iudicis Cuiaviae.
Pergam. orygin. Na niciach jedwabn., czerwon. przywieszone ułamki pieczęci bez wycisku.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 69.

In nomine Domini amen. Quoniam ea que aguntur in tempore, simul labuntur cum tempore nisi fide scripture posteris innotescant, inde est quod nos dominus Wladizlaus, Dei gracia dux regni Polonie, princeps Pomoranie, Cuiavie, Lancicie ac Syradie, ad perpetuam rei memoriam notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod comes Petrus filius Sulconis, filiaster domini Iacobi archiepiscopi Gnezdnensis, constitutus in nostra presencia, assignavit et contulit in dotem sue sororis comiti Iohanni filio Mathie iudicis Cuiavie, sororio suo, hereditatem Ostrow sitam in Cuiavia, que alio nomine Popowo vulgariter nuncupatur, perpetuo possidendam cum lacu et omnibus utilitatibus, que sunt in eadem et esse poterunt in futurum. In cuius rei testimonium, presens nostre confirmacionis privilegium dari mandavimus Iohanni predicto, nostri consueti sigilli, quia nondum habebamus sigillum cum tytulis omnium pariter nostrarum predictarum terrarum, munimine confirmamus. Actum in Lanchicia in domo fratrum Predicatorum tercio die beati Allexi, anuo Domini M.CC. nonagesimo nono, presentibus hys testibus: comite Bronyssio palatino Cuiaviensi, comite Swenthopelko palatino Lanchiciensi, domino Phulkone cancellario Syradiensi, comite Alberto Gansca, Iohanne castellano, Urbano pincerna Lanciciensibus.
Ostrow Popowo, dziś Ostrów.


Dokument Nr 816
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Iul. 27, in Bresce; scribit civitati Lübeck, se omnia sua promissa adimplere velle, in prioribus vero litteris suis, se non auxilium in personis praedictorum civium, sed tantum in pecuniis, secundum bonam voluntatem ipsorum petivisse.
Cod. diplomatic. Lubecens. Theil I, Nr. 702. (Z oryginału, którego pieczęć znikła.)

Wladislaus Dei gracia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lanzicie ac Syradie, honorabilibus viris et discretis, amicis suis specialibus, consulibus nec non universitati civium in Lubeke favorem suum cum omnis amicicie puritate. Honorabilitati vestre grates multiformiter impertimus pro eo, quod nos vestro nuncio fideli et consweto, magistro Bernhardo, et vestris muneribus et presentis decrevistis amicabiliter visitare. Nos eciam ipsum amicabiliter recepimus et suas legaciones diligenter audivimus, et quemadmodum primitus fecimus, ita et nunc omnia, que discernere poteramus vestre honorabilitati esse placibilia, fideliter curavimus effectum mancipare; nam omnia vobis a nobis promissa rata et grata habentes, volumus omni posse fideliter adimplere. De tenore autem littere vobis ultimo misse, vester animus commoveri non debet: quia sicut intelleximus, quod littera habeat, quod a vobis auxilium in propriis personis peteremus, nunquam scribi fecimus, nec nostre voluntatis talia fuerunt. Sed quidem verum est, quod vobis peticionem tanquam specialibus amicis direximus pro concedenda quadam summa pecunie, quod in vestra voluntate est, utrum in eo nobis complacere velitis, et quod, si non feceritis, nichilominus nostra premissa rata habebimus, et vos tanquam nostros amicos specialissimos diligemus. Datum in Bresce feria secunda proxima post diem beati Iacobi apostoli.
Lubeke, Lübeck. Bresce, Brześć Kujawski.


Dokument Nr 817
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Iul. 27, in Bresce; mandat universitati dignitariorum, magistratuum et quorumlibet officialium, ne a civibus de Lübeck, dominium suum cum mercimoniis transeuntibus, aliquod theloneum exigant, et ut naufragium passis, naves et bona restituant.
Cod. diplomatic. Lubecens. Theil I, Nr. 703. (Z oryginału opatrzonego pieczęcią).

Wladislaus Dei gratia dux regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lanzitie ac Syradie, universis sibi fidelibus et dilectis comitibus palatinis, castellanis, capitaneis, militibus, vasallis, scoltetis, advocatis, theloneatoribus aliisque procuratoribus, supanariis, nec non officialibus tocius regni Polonie, Pomoranie, Cuyavie, Lanzicie ac Syradie, gratiam suam cum speciali favore. Rogamus, volumus et firmiter sub optentu gratie nostre precipiendo mandamus, quatinus honorabiles viros cives Lubicenses, quos in nostram tuitionem recepimus specialem, sive sint equites vel pedites, in navibus, curribus vel vyeculis omnes terras nostras et dominia nostra transeuntes, ab omni genere theoloneorum et quarumlibet exactionum liberos et quittos faciatis transire, inpedimento quolibet pretermisso. Naves vero eorundem civium naufragia pacientes ipsis restitui volumus, et bona que ui navibus fuerint, dominis quorum talia bona ante passa naufragia fuerunt, vel eorum veris heredibus, volumus aplicari. Scientes, quod omnes qui predictum mandatum nostrum contempserint adinplere, nostram indignacionem incurrent, et ipsos pro nostra possibilitate in rebus et personis graviter puniemus. Datum in Bresce feria secunda proxima post diem beati Iacobi apostoli, sub anno gratie Domini MCC nonagesimo nono.
Lubicensis, de Lübeck. Bresce, Brześć Kujawski.


Dokument Nr 818
Wladizlaus dux Maioris Polonie etc. 1299 Aug. 23, apud Clankam; iurat, se terras Maioris Poloniae, de Poznań, Pomorze, Łęczyca, Kujawy et de Sieradz, Wenceslao regi Bohemiae tempore praefixo traditurum, et ab eodem rege in feudum recepturum.
Fiedler. Böhmens Herrschaft in Polen. (Emler, Regesta Bohemiae, Nr. 1843).

Nos Wladizlaus Dei gracia dux Maioris Polonie, Poznanie, Pomoranie, Lancicie, Cuyavie et Syradie, ad universorvm noticiam tenore presencium cupimus pervenire, quod nos grata, libera ac spontanea voluntate nostra, sine fraude et dolo ac omni malo ingenio, tactis sacrosanctis Evangeliis iurando corporaliter promittimus fide bona, quod Pragam ad magnificum principem dominum Wenceslaum regem Boemie, ducem Cracovie et Sandomirie marchionemque Moravie, affinem nostrum karissimum, in proxime ventura vigilia Nativitatis Domini personaliter veniemus, omni occasione, excepcione et excusacione, quas, ut non veniremus, possemus quocumque modo opponere, proculmotis. Sola corporali infirmitate dumtaxat excepta, quam si quod absit incurreremus interim, et talis ac tam notabilis tamque gravis esset, quod et nos et quemlibet alium, sublimem vel humilem, qui pateretur eandem, posset racionabiliter excusare, ita quod propter ipsam in dictis loco et termino venire ad dicti regis presenciam non possemus, extunc statim, cum de ipsa infirmitate Deo volente convaluerimus, in quatuor septimanarum spacio, a die qua primo in convalescencia infirmitatis ipsius equitare ceperimus conputando, ad dicti regis presenciam ubicunque in terris suis fuerit veniemus, et venientes tunc ad ipsum regem, in loco et die quos ad hoc ipse rex duxerit eligendos, sine difficultate aliqua terras sive ducatus nostros Maioris Polonie, Poznanie, Pomoranie, Lancicie, Cuyavie et Syradie, cum civitatibus, castris, opidis, villis, hominibus tam nobilibus quam popularibus, titulis, honoribus, officiis, beneficiis ecclesiasticis et secularibus, et aliis eorum iuribus et pertinenciis universis, dicto regi publice et inperpetuum donabimus et resignabimus ac cedemus libere de eisdem; ipsas a predicto rege cum solempnitate debita recipiemus in feudum, et prestabimus sibi fidelitatis et homagii cum expressione omnium articulorum qui requiruntur in talibus consuetum et debitum iuramentum, per nos et heredes ac successores nostros, duces ducatuum predictorum, a predicto rege et suis heredibus ac successoribus, regibus et regno Boemie, habendas et tenendas iure ac titulo feudali; et quod de ipsis serviamus perpetuo, ac faciamus predicto regi et heredibus ac successoribus suis, sicut quilibet feudatarius suo domino, et specialiter alii feudatarii, vasalli et nobiles predicti regni Boemie, omnes comuniter vel divisim singulariter, singuli eis servire et facere tenentur et debent de consuetudine vel de iure; et quod statuta vel edicta, que dictus rex statuerit, per nos et dictos heredes ac successores nostros servanda ac tenenda in terris suis, feudi ipsius et racione ipsarum acceptemus et inviolabiliter servemus, ac firmiter perpetuo teneamus. Postquam autem per nos predictorum ducatuum donacio, resignacio et cessio ac iuramenti predicti exhibicio, et per ipsum regem investitura ipsorum ducatuum, tunc feudorum, et dictorum statutorum edicio facte fuerint prout superius exprimuntur, statim patentes litteras nostras super premissis et aliis, que in dictis litteris: ut pro ipso rege et dictis heredibus ac successoribus suis res melius valeat et non pereat, et quod nos et dicti heredes ac successores nostri ea teneamus ac observemus, ac contra ipsa vel ipsorum aliqua non veniamus nec venire possimus de iure vel de facto: de mandato dicti regis in specie vel genere ponentur sub quacumque forma, concepcione, expressione et addicione verborum vel clausularum faciencium (sic) pro dicto negocio, ac adieccione penarum, quod eidem regi licebit pro suo libito mandare et facere de nostra licencia, quam ex nunc sibi concedimus super eo, sub ducali novo nostro sigillo, habente titulum terrarum ipsarum, et sub sigillis prelatorum, principum et magnatum tunc ibidem presencium, vel absencium, quorum sigilla predictus rex ad dictas litteras habere voluerit in testimonium vel consensum, dabimus dicto regi, et aliter, sicut consiliariis predicti regis, quos ad hoc ipse rex deputaverit una cum illustri Nicolao fratre ipsius regis, et Lexkone consiliariis nostris (sic) expedire videbitur super premissis omnibus et singulis. Et ut nos et dicti heredes ac successores nostri, a predictis rege et heredibus ac successoribus suis, nostris fidelitate, serviciis et subieccione ac devocione, quibus recipiendo a predicto rege feuda ipsa sibi et dictis suis heredibus ac successoribus perpetuo astringemur, non recedamus, nec de promissis nostris et aliis, que in predictis nosans litteris quas ipsi regi daturi sumus sub predicto sigillo nostro ducali, continebuntur expressa, aliquid immutemus vel contra ea veniamus, nec dicti heredes et successores nostri ea immutare vel contra ipsa venire possint, et ut efficiamus, quod barones, castellani, nobiles, advocati, iudices et cives terrarum predictarum, predicto regi, vel eius certis nunciis ad hoc per ipsum destinatis, de fidelitate sibi et dictis heredibus ac successoribus suis semper servanda, tanquam nostris et ipsorum superioribus dominis, et de adimplendis ac faciendis per eos eis, que de ipsis in predictis nostris litteris, sub dicto ducali nostro sigillo dicto regi per nos dandis, expressa fuerunt, prout predicti consiliarii nobis mandaverint, ipsi regi cavebimus, et caucionem sufficientem sine dilacione et contradiccione aliqua faciemus. Sicque premissis omnibus et singulis factis per ordinem et inpletis, ex tunc predictus rex quatuor milia marcarum argenti, Polonici ponderis, nobis tenebitur solvere in terminis per consiliarios predictos super hoc positis et statutis, et suppam suam in Ilcus nobis concedet, et proventus ipsius suppe, nostra sibi promissa solvendo et in ipsius semper fidelitate manendo, percipiamus per octo annorum spacium per completum. Preterea, libera et spontanea voluntate nostra absolvimus in hiis scriptis regem predictum et suos ab omnibus promissis et obligacionibus, olim per ipsum regem vel suos pro ipso nobis factis; ad explendum vel servandum dicta promissa et obligaciones, eos vel eorum aliquem volumus de cetero non teneri, promittentes sub debito predicti iuramenti, predicta omnia et singula facere, servare ac adimplere, et contra ea vel eorum aliqua, de iure vel de facto ullo unquam tempore non venire. Quod si contraveniremus, vel non faceremus aut non observaremus vel non adimpleremus predicta omnia aut aliquod predictorum, statim periuri erimus, et omnes predictos ducatus cum civitatibus, castris, opidis, municionibus, villis, hominibus tam nobilibus quam popularibus, titulis, honoribus, officiis, beneficiis ecclesiasticis et secularibus, et aliis eorum iuribus ac pertinenciis supradictis, et ius ac dominium, quod nobis et dictis heredibus ac successoribus nostris in ipsis conpetit vel posset quocumque modo vel causa conpetere in futurum, perdemus, et ad dictos regem, heredes ac successores suos, habendi et possidendi per eos, in perpetuum devolventur. Propter quod mandamus tenore presencium universis et singulis baronibus, castrorum castellanis, nobilibus, advocatis, iudicibus et civibus civitatum, ceterisque incolis et popularibus terrarum et ducatuum predictorum: vel si contra predicta vel aliquod predictorum venerimus, vel non fecerimus aut non adinpleverimus vel non observaverimus omnia et singula supradicta: statim extunc a nostro ac heredum et successorum nostrorum predictorum dominio recedere, et predicto regi cum omnibus castris, civitatibus et municionibus quas habent adherere et servire sibi, ac ipsum et dictos heredes ac successores suos, reges Boemie, pro suis veris et legittimis dominis habere in perpetuum, sibique fidelitatis et homagii prestare iuramentum, omni occasione et dilacione postpositis, teneantur; quos a iuramento fidelitatis et homagii nobis per eos prestito, quo nobis et dictis heredibus ac successoribus nostris sicut suis dominis sunt astricti, in casu predicto absolvimus per hec scripta. Renunciantes expresse nostrorum et dictorum heredum et successorum nostrorum nomine in omnibus et singulis supradictis, beneficio restitucionis in integrum, accioni doli et in factum, et omnibus aliis accionibus, defensionibus, excepcionibus, statutis et constitucionibus generalibus vel specialibus, consvetudinibus, indulgenciis et privilegiis seu litteris Sedis apostolice, vel imperatorum seu regum Romanorum, et aliis quibuscumque sub quacumque forma vel concepcione verborum inpetratis vel inpetrandis, quas ex nunc cassas irritas et viribus vacuas esse volumus, et nullam in iudicio vel extra iudicium obtinere roboris firmitatem; omnique iuris canonici vel civilis auxilio, quod et que contra predicta omnia et singula, ut ea vel eorum aliqua non faceremus vel non observaremus, aut non adimpleremus vel contraveniremus, obici vel allegari possent de iure vel de facto, et nobis vel dictis heredibus ac successoribus nostris in aliquo suffragari. In cuius rei testimonium et cautelam, presentes fieri iussimus, antiquo sigillo nostro, quo usi sumus et utimur, communitas. Actum et datum apud Clankam anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono, X Kalendas Septembris, XII Indiccionis.
Ilcus, Olkusz. Clanka, Klęka.


Dokument Nr 819
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Sept. 1, in Poznan; civibus Poznaniensibus loco quatuor ballistariorum et quatuor custodum, quos pro custodia civitatis dare promiserat, partem suae hereditatis Gorczyn largitur.
Pergam. orygin. Sznur z nici jedwabnych, czerwonych, przez dwa wcięcia przewleczony; pieczęć znikła.
Poznań. Archiw. miejskie, Diploma Nr. 8.

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripture pressidio vel testium aminiculo fuerint insignita. Nos igitur Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomoranie, Cuyavie, Lancycie ac Syradie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod dilectis civibus nostris Poznaniensibus quatuor balistarios et quatuor custodes pro custodia civitatis Poznaniensis dare promiseramus, quam promissionem revocavimus in hunc modum: habito maturo consilio, civibus superius prenotatis partem hereditatis dicte Gorcyne, que ad nos pertinebat, cum omni ducatu seu solucionibus universis, que ibi sunt vel esse poterunt in futuro, iure hereditario imperpetuum contulimus possidendam, et ad usus civitatis convertendam prout eis convencius videbitur expedire. Ut autem hec nostra donacio robur obtineat perpetue firmitatis, nec ab aliquo inposterum infringatur, in cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem, presentes conscribi fecimus, nostri sigilli munimine roboratas presentibus infrascriptis testibus et ad hoc rogatis: comite Nycolao palatino quondam Kalisiensi, comite Kelczone castellano Gnezdnensi, comite Alberto dicto Ganska, et aliis quam plurimis fidedignis. Actum anno Domini M.CC. nonagesimo nono, datum in Poznan in die beati Egidii confessoris per manus Dominici scriptoris curie nostre.
Gorcyne, Górczyn.


Dokument Nr 820
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Sept. 6, Kalis; civibus de Kalisz, Gniezno, Pyzdry; et omnibus qui cum eis stare voluerint, facultatem universos malefactores insequendi et summis poenis coercendi concedit.
Pergam. orygin. Gruby sznur z nici jedwabn., zielon., z którego pieczęć znikła.
Warszawa. Biblioteka prywatna, Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. dipl. Polon. I, 92.

Noverint universi quorum audiencie presens scriptum defferetur, quod nos Wladislaus Dei gracia dux regni Polonie, princeps Pomoranie, Cuyavie, Lancycie ac Syradie, cupientes quod omnes fures, latrones, homicide, periuri, sacrilegii, oppressores virginum et maritarum, et alii universi malefactores non debeant gaudere de sua malicia, dilectis nostris civibus Kalisiensibus talem contulimus auctoritatem et omnibus eis adherentibus, scilicet Gnezdnensibus, de Pysdri, ac universis aliis qui cum eis voluerint stare, ut eosdem malefactores secundum exigenciam meritorum ipsorum, iusticia tamen exigente, habeant suspendere, decollare, rotare, mutilare, cremare, ac alias penas infligere. Et quod cives nostri Kalisienses, ac alii qui cum eis voluerint stare, habeant prolocutores suos per omnes civitates nostras pertinentes ad dominium nostrum, qui habeant omnem auctoritatem agendi contra omnes malefactores et penam infligendi secundum exigenciam meriti cuiuslibet malefactoris; nec apud prolocutores iam dictos aliquis aliquam pecuniam vel solidos seu denarios, si in aliquo eos cadere contingerit, audeat extorquere vel accipere; et eciam apud omnes actores, qui vellent proponere vel proponent actionem querimonie contra quoscunque malefactores, simili modo prohibemus, ne audeant accipere pecuniam aliquam apud ipsos. Insuper volumus et mandamus et statuimus, quod ubicunque clamor super quemlibet malefactorem fuerit, eundem detineatis; quod si non feceritis, extunc contra vestram, vestre temeritatis audaciam, in quantum iusticia suadebit procedemus. Et in quacunque civitate vel villa aliquis malefactor proscribetur, sit proscriptus per totum dominium nostrum, et talis ubicunque capietur, utatur iure suo. Et super eo promittimus civibus nostris, tam Kalisiensibus quam aliis omnibus per totum dominium nostrum constitutis, assistere contra omnes, qui vellent eos molestare pro infligendis penis malefactorum. Et ut predicta omnia et singula robur obtineant perpetue firmitatis, in huius rei testimonium presentes scribi iussimus, nostri sigilli munimine roboratas. Actum anno Domini M.CC. nonagesimo nono, et datum Kalis dominico die proximo ante diem Nativitatis beate Virginis.


Dokument Nr 821
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Sept. 10, in Pysdra; protestatur, hereditatem Dębogora monasterio de Łekno contra petitionem comitis Rosalii iudicialiter esse addictam.
Pergam. orygin. Pieczęć wyobrażająca godło Ziemi Kujawskiéj, przywieszona na niciach lnianych, biał. i czerwon.
Kurnik. Biblioteka, Diploma Nr. 9.

Noverint universi tam presentes quam futuri, presentem paginam inspecturi, quorum audiencie presens scriptum defertur, quod nos Wladislaus, Dei gracia dux regni Polonie et dominus Pomeranie, Cuyavie, Lancycie et Siradye, in hys scriptis publice protestamur, quod viri religiosi, videlicet frater Henricus dictus Saxo et frater Cristianus cellerarius, monachi domus Lucknensis, cum sufficienti testimonio litterarum abbatis ipsorum habentes plenariam potestatem omnes causas et negocia dicte domus agere et pertractare, constituti coram nobis et baronibus nostris feria quinta proxima post Nativitatem beate Virginis Marie pro quadam hereditate dicta Dambegore, habentes terminum peremptorium cum comite Rosalio pro antedicta hereditate, quem terminum acceperant predicti fratres cum prefato comite peremptorium coram iudice nostro comite Bonguslao sequenti die sancti Bartholomei in Gnezna, sicut idem iudex noster coram nobis affirmavit, iusticiam sibi et iudicium fieri postulabant predicti fratres. Et quia sepedictus Rosalius et sui nuncii minime in termino dicto comparuerunt, censuimus sepedictos fratres esse iustos et dictam hereditatem eos iusto iudicio et certo termino hereditarie in perpetuum obtinere, et hoc coram nobis ex nostro precepto comite Woychegone dicto Kronowiz (sic) iudicante. Acta sunt hec in Pysdra ipsa feria quinta post Natvitatem gloriose Virginis, anno Domini M.CC. nonagesimo IX, coram hys testibus: comite Bonguslao iudice terre Polonie, et comite Adam de Wapno, et Bongusio wlodario, et advocato Iescone de Pysdra, et aliis fide dignis.
Lucknensis, de Łekno. Dambegore, Dębogóra. Pysdra, Pyzdry. Wapno, Wapno.


Dokument Nr 822
Iacobus secundus archiepiscopus s. Gneznens. ecclesie s. a. et d., in Lovich; commutat villam ecclesiae suae, dictam Piotrowice, cum villa monasterii in Czersk, nomine Brochów.
Pergam. orygin., u którego dwie pieczęcie przywieszono. Pierwsza podługowata, bardzo zatarta, dozwala rozpoznać osobę stojącą; druga znikła, pozostały po niéj dwa przerwane wcięcia poprzeczne.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 60.

In nomine Domini amen. Quoniam oblivio, mater erroris, ex longo tractu temporis proveniens, consvevit gestorum ordinem abolere ac procurare futuris materiam iurgiorum, ideo provida sapientum decrevit auctoritas, ut facta hominum que indigent memoria, fide instrumentorum posteris innotescant. Inde est quod nos Iacobus secundus, divina miseracione archiepiscopus sancte Gneznensis ecclesie, ad perpetuam rei memoriam notum facimus universis, quod nos attendentes villam sive hereditatem ecclesie nostre, dictam Potrovo in vulgari, longe a bonis ecclesie nostre positam, et periculosum semper transitum, quia per vandalum, ad eandem, ex hocque minus utiliter procurari, ipsam per modum commutacionis dedimus perpetuo ecclesie et monasterio Cyrnensi de consensu Capituli nostri Gneznensis. Et quia plures utilitates videntur esse in Brochovo hereditate dicte ecclesie et monasterii, que data est nobis pro Potrovo supra dicta, quam in eadem hereditate Potrovo, videlicet in borra, in merica, in silva, in aqua, in molendino et iure patronatus ecclesie site ibidem, que omnia omnia (sic) et singula cedunt nobis cum hereditate Brochovo supra dicta, et cum omnibus aliis utilitatibus, que sunt in eadem et esse poterunt in futurum, prout in suis terminis et metis et omnibus pertinentiis, excepta Slavencyno, que licet sit hereditas dicte hereditati Brochovo contigua, dicitur tamen esse alterius militis donacio specialis: nos in recompensacionem dictarum utilitatum, dedimus cum villa nostra Potrovo sepedicta decimam in eadem hereditate perpetuo et cum quatuor bobus et agriculture nostre annonis, recipientes pro ipsa Potrovo dictam hereditatem Brochovo in perpetuum cum omnibus utilitatibus supradictis, pro ecclesia et monasterio Cyrnensi nullo iure vel utilitate in posterum penitus reservatis. In cuius rei testimonium, presens privilegium, nostri et Capituli nostri predicti sigillorum munimine roboratum, tradidimus ecclesie et monasterio Cyrnensi predictis. Actum in Lovich presentibus viris honorabilibus: dominis Nicolao preposito Lanchiciensis ecclesie nostro procantore, Gregorio Uneyoviensi preposito, magistro Nicolao Lovichiensi plebano, Iohanne nostro tezaurario et Lanchiciensi canonico, Gunthero Lanchiciensi canonico, Olpa venatore nostro, et Nicolao tribuno ac aliis quam pluribus fidedignis.
Potrovo, pewnie Piotrowice p. m. Góra. Cyrnensis, de Czersk. Brochovo, Brochów. Slavencyno, w bliskości w. Brochów, nie odgadnione. Lovich, Łowicz. Uneyoviensis, de Uniejów.


Dokument Nr 823
Ioseph Lanciciens. scolasticus 1299 Sept. 11, in Unyeow; ecclesiae Gneznensi hereditatem Strzelewo confert.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 53.

In nomine Domini amen. Quoniam in caducis mortalium accionibus fides instrumentorum excludit materiam iurgiorum, ideo sapientes consueverunt, gesta digna memoria privilegiis futurorum noticie commendare. Inde est, quod ego Ioseph Lanciciensis scolasticus notum facio universis presentem paginam inspecturis, quod attendens ecclesiam Gneznensem gratam michi a primordiis etatis mee fuisse preveniendo me beneficiis opportunis, volens tanquam gratus filius grate matri pro gratitudine merita gratitudine respondere, precipue quia temporalium collacio ecclesiis, compensatur eternis, hereditatem ad me patrimoniali iure spectantem, sitam in territorio Nakel in metis Cuyavie, que Strzelno in vulgari vocatur, donavi et contuli pro salute mea et progenitorum meorum, et presentibus confero atque dono ecclesie predicte Gneznensi in persona venerabilis patris domini Iacobi secundi, archiepiscopi eiusdem ecclesie, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis, quocunque nomine nuncupentur seu sunt in posterum nuncupande, possidendam perpetuo pacifice et quiete. In cuius rei testimonium, presens privilegium sigillo meo et eorum qui presentes fuerunt, videlicet dominorum: Nicolai prepositi ecclesie Lanciciensis, Gregorii Unyeoviensis prepositi, fratris Stanislai prioris in domo fratrum Predicatorum in Lancicia, Lupi decani de sancto Floriano aput Cracoviam, Noe Kylchiensis scolastici, Iohannis thezaurarii ipsius domini archiepiscopi et Lanciciensis canonici, censui sigillandum. Et nichilominus, ut maioris hec donacio robur obtineat firmitatis, infrascripti domini ad hoc rogati apposuerunt sigilla: frater Paulus Leopolensis episcopus, Wlostiborius Gneznensis prepositus, Nicolaus decanus, Gabriel cancellarius, Thomas archidiaconus, Allexander custos eiusdem Gneznensis ecclesie, et Andreas officialis curie Gneznensis. Datum in Unyeow III Idus Septembris, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono.
Nakel, Nakło. Strzelno, dziś Strzelewo. Kylchiensis, de Kielce. Unyeoviensis, de Uniejów. Leopolensis, de Lwów.


Dokument Nr 824
Andreas episcopus Poznaniens. 1299 Sept. 30, Poznanie; vendit Malostrigio, sculteto de Winnagóra, villam suae ecclesiae dictam Kościanki, iure Theutonico ad locandum.
Pergam orygin: Dwa sznurki jedwabne, czerwone, każdy przez dwa wcięcia przewleczony; pieczęci nie masz.
Poznań. Archiv. Capituli II, 19.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi amen. Quoniam ea que aguntur in tempore, simul labuntur cum tempore nisi fuerint litterarum seu testium munimine perhennata, idcirco nos Andreas, Dei gracia episcopus ecclesie Poznaniensis, presentibus notum esse volumus universis presencium noticia potituris, quod de consilio fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis, villam nostram que Kossczenecz vulgariter nuncupatur vendidimus Malostrigio, scolteto nostro de Vineo monte, dicto Karszna, iure Teutonico locandam pro liberis mansis et utilitatibus, prout Vineus mons villa nostra est locata, et perpetuo sibi suisque posteris possidendam, volentes, ut dicta villa Kosszenecz cum Vineo monte, villa nostra, uno iure et nomine censeatur, et ab uno scolteto, nomine unius ville possideantur eciam et regantur prout scoltecie ius requirit. Quam villam Kosszenecz propter sui parvitatem adiungendam duximus ville nostre prefate, que Vineus mons dicitur, integraliter prout suis limitibus continetur; et quod uno anno et die censum nostrum, tam in argento quam in annonis, equaliter ad unum locum, tanquam una villa per nos iam facta deducere, et alia servicia nobis debita exhiber euno et eodem nomine teneantur; que omnia in privilegio principali, quod datum est super locacione Vinei montis, plenius continentur, que cum Capitulo nostro Poznaniensi statuimus et volumus uno iure et nomine censeri, et prout in dicto expressa fuerint privilegio, perpetuo observari. Ne vero super hiis ab aliquibus in posterum dubietatis scrupulus oriatur, presentem litteram sibi conscribi, et nostri sigilli munimine fecimus communiri ac sigillo fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis. Actum et datum Poznanie in camera sancti Stanislay martyris gloriosi per manus Gerlibi scriptoris nostri, in die beati Ieronimi presbiteri, anno gracie Domini MCC nonogesimo nono, presentibus dominis fratribus nostris karissimis: Iohanne preposito, magistro Gregorio decano, Henrico scolastico, Borislao archidiacono, Iacobo cancellario curie nostre, Friczkone, Iacobo nostro canonico et plebano Srodensi, Thilone preposito Santocensi, Henrico, Salomone, Gerkone, Sdislao, Iascone, Mutina, Iohanne, et aliis multis Capituli nostri canonicis, viris providis et honestis.
Kossczenecz, Kościanki. Vineus mons, Winnogóra. Santocensis, de Santok.


Dokument Nr 825
Wladislaus dux regni Polonie etc. 1299 Nov. 11, in castris in Scomlyno; concedit comiti Henrico filio Swentoslai facultatem, in hereditate ipsius, dicta Rynarzewo, civitatem iure Novi fori locandi.
Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplomatic. Poloniae II, Nr. 468. (Kopja).

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripture presidio vel testium aminiculo fuerint insignita. Nos igitur Wladislaus, Dei gratia dux regni Polonie et dominus Pomeranie, Cuiavie, Lancicie ac Siradie, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod intuentes fidelia grataque obsequia, que fidelis noster comes Henricus filius Swyentoslai nobis multipliciter exhibuit et in futurum dante Domino exhibere est paratus, damus, tradimus et conferimus sibi suisque veris heredibus et legitimis successoribus perpetuo et perpetualiter habere et locare civitatem iure Novi fori in hereditate ipsius, que ei ex paterna successione competebat, dicta Rinarzewo, situata in terra de Nackel, dantes prefato Henrico et suis successoribus omnes utilitates, que nunc sunt vel esse poterunt in futurum, videlicet theloneum et omnia iura que nos habemus in nostris civitatibus, predictus Henricus et sui successores predicta omnia in iam dicta civitate habeat, et utatur eodem iure et utilitate, quemadmodum nos utimur in nostris civitatibus, Theutonico iure collocatis secundum consuetudinem Novi fori. Insuper damus predicto Henrico et suis successoribus omnes causas, tam magnas quam parvas, diiudicare, videlicet furta, latrocinia, homicidia, et alias inferiores in civitate iam dicta commissas; et omnes maleficos suspendere, decollare, mutilare, rotare, cremare, prefatus Henricus vel suus scultetus iam dicte civitatis liberum arbitrium habeant dictas penas infligere in omnibus malefactoribus. Etiam si aliquis qualiscumque fuerit et qualitercumque aufugerit ad sepe dictam civitatem, coram nullo debent eum requirere, nisi coram predicto Henrico vel sculteto ipsius dicte civitatis. Volumus autem, quod nullus noster advocatus, nec vulgariter dicendo Lantwoyd, in iam dicta civitate debet aliquas causas discutere, nec ad ipsum aliquid disponatur, sed simpliciter dicendo prefatus Henricus et sui successores de omnibus causis et de proventibus penarum disponat, et ad usus suos easdem convertat iuxta voluntatem suam. In cuius rei testimonium, presentes scribi iussimus, nostri sigilli munimine roboratas presentibus hys testibus: comite Kelczone castellano Gnesnensi, comite Falone castellano de Usczie, comite Iuliano pincerna Cruschoviensi (sic). Actum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono, datum in castris in Scomlyno in die beati Martini per manus Iohannis scriptoris curie nostre.
Novum forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Rinarzewo, Rynarzew. Nackel, Nakło. Usczie, Ujście. Cruschoviensis, pewnie zam. Crusviciensis. Scomlyno, Skomlin.


Dokument Nr 826
Wladislaus heres regni Polonie etc. 1299 Nov. 29, in Poznan; confirmat donationem bonorum hereditariorum Mączniki, Otmarowo, Wirza, Wiele et Pęperzyn, ab Andrea episcopo Poznaniensi et Laurentio fratre eius, Poznaniensi Capitulo factam,et villas praedictas libertatibus antiquarum villarum ecclesiae praedictae munit.
Pergam: orygin. Sznurek jedwabny, zielony, przez 2 wcięcia przewleczony; pieczęć znikła.
Poznań. Archiv. Capituli, II, 20.

In nomine Domini amen. Nos Wladislaus, Dei gracia heres regni Polonie, dux Cracowie, Sandymirie, Cuyavie, Lancicie et Syradie, notum facimus universis presencium noticiam habituris, quod constituti in nostra et baronum nostrorum presencia, venerabilis in Christo pater dominus Andreas Dei gracia episcopus Poznaniensis et dominus Laurencius frater suus, in bona, sana et valida corporis firmitate, non compulsi, sed de maturo eorum consilio, presertim spe retribucionis eterne, bona sua hereditaria, videlicet Manczniki et Otmarowo iuxta villam Dambicze super rivulum Resniczam, que invicem sunt unita, et alia bona, scilicet Vyrsco, Wele et Pampowo, sita ultra fluvium Notes, que eis iure hereditario sunt resignata, cum omnibus fructibus, iuribus, utilitatibus, agris, pratis, pascuis, lacubus Wele et Nankars vulgariter nuncupatis, silvis, rubetis et nemoribus, Capitulo ecclesie Poznaniensis pro remedio animarum suarum libere et voluntarie contulerunt et resignaverunt coram nobis, petentes humiliter, ut collacionem et resignacionem huiusmodi confirmare misericorditer dignaremur. Nos autem ob reverenciam beatorum Petri et Pauli apostolorum, in quorum honorem dicta Poznaniensis ecclesia a nostris progenitoribus est fundata, prefatam collacionem ac testamentum memoratorum dominorum, Andree episcopi et Laurencii fratris sui, et ut eciam eterni premii una cum ipsis simus participes, de nostrorum baronum consilio confirmamus, roboramus et approbamus per presentes. Et omne ius, quod dictis dominis, episcopo et Laurencio, in suprascriptis bonis eorum hereditariis Manczniki, Otmarow, Vyrsko, Vele et Panpowo conpetebat, in memoratos dominos, Capitulum ecclesie Poznaniensis, et ipsam ecclesiam transferimus per presentes cum omni iure, dominio, libertatibus, utilitatibus, fructibus et obventionibus, prout ipsi heredes dicta bona actenus possiderunt; volentes nichilominus, ut dicte ville superius nominate isdem iuribus, privilegiis, libertatibus et immunitatibus gaudeant, quibus gaudent alie ville et possessiones Poznaniensis ecclesie ab antiquo. Quas eciam eximimus et liberamus ab omnibus solucionibus, laboribus et serviciis ducalibus, quibuscunque nominibus censeantur; nec incole earundem villarum coram aliquo nostro iudice vel subiudice, nisi coram eorum dominis, super magnis vel parvis causis de se querulantibus respondebunt. In quorum omnium testimonium et evidenciam pleniorem, presentem litteram nostri sigilli appensione fecimus communiri. Actum et datum in Poznan tercio Kalendas Decembris, anno Domini M.CC. nonagesimo nono, presentibus nobilibus viris baronibus nostris: Nicolao palatino Poznaniensi, Martino palatino Kalisiensi, Boguslao iudice Poznaniensi, Alberto subcamerario Poznaniensi, Przetpelcone castellano Poznaniensi, et Philippo cancellario nostro et aliis fide dignis.
Manczniki, Mączniki. Otmarowo, osada znikła. Dambicze, Dębicz. Resnicza rivulus, dziś strumień Maszkawa. Vyrsco, Wirza. Wele, Wiele. Pampowo, dziś pewnie Pęperzyn. Notes fluv., rz. Noteć. Wele, Nankars, jeziora pod wsią Wiele.


Dokument Nr 827
Albertus marchio Brandenburgensis 1299 Dec. 21, in villa Massyn; confirmat monasterio de Zemsko emptionem molendini Vogelsang cum quibusdam utilitatibus.
Riedel. Cod. diplomatic. Brandenburgens. A 18, p. 370. (Kopja).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ad memoriam presentium et rectam notitiam futurorum. Nos Albertus Dei gratia marchio Brandenburgensis recognoscimus publice protestantes, quod reverendus pater dominus Conradus, abbas ecclesie sancte Marie virginis in Nova Doberov (sic) que vulgariter Sameritzkov appellatur, cum nostra voluntate et consensu molendinum apud Novam Landesbergk civitatem nostram, Vogelsangk dictum, cum novem modiis et dimidio siliginis a Iohanne de Ravenstein dicto, et II choros siliginis a Zabello de Falkenberge, et octo choros siliginis a Wilhelmo fratre eius, in eodem molendino sitos in redditibus annuatim dicte ecclesie suis denariis comparavit. Nos quoque attendentes ipsius Ordinis sanctitatem sperantesque in corpore et anima piis fratrum orationibus adiuvari, proprietatem eiusdem molendini ac octo chororum cum novem modiis ac dimidio eidem ecclesie donavimus propter Deum. Actum et datum in villa Massyn, anno Domini M.CC.LXXXXVIIII, die beati Thome apostoli, presentibus magistro Iohanne de Demyn et Iohanne nostro notario, testibus quoque Wernero Splinter, Albino de Brunov et Bethekone de Iagov militibus nostris, Zabello et Henningo de Marvitz et Vromoldo de Wutsick vasallis nostris, et quam plurimis aliis fide dignis.
Doberov, mylnie zam. Dobrylug; cnfr. Nr. 385. Sameritzkov, Zemsko, klasztor Cystersów, późniéj przeniesiony do m. Bledzew. Massyn, Massin.


Dokument Nr 828
Wladislaus heres regni Maioris Polonie etc.1299 Dec. 30, in Calisch; confirmat privilegium, quod dederat Fratribus hospitalis s. Spiritus in Kalisz: Secundus Premizl dux Polonie 1282 Iun. 6, in Kalis; insuper nova quaedam addit.
Transsumpt potwierdzony przez: Sigismundus rex Polonie etc. 1539 Sept. 1, Cracovie, w pergaminie orygin, u którego przywieszona pieczęć przedstawia w kwadrowanéj tarczy 1mo i 4to Orła w Koronie, 2do i 3tio Pogoń.
Kalisz. Archiw: Rządowe. Pergamina. - Warszawa. Arch. Główne, Ks. M. 59, fol. 102 v.

In nomine Domini amen. Ne gestarum rerum noticia processu temporis evanescat et pereat, discretorum virorum solet providencia eas litterali memorie commendare. Hinc est quod. nos Wladislaus, Dei gracia heres regni Maioris Polonie, dux Pomoranie, Cuyavie, Lancicie et Syradie, in civitate nostra Kalisiensi festum Natalis Domini celebrantes, a fratribus hospitalis sancti Spiritus in presencia baronum nostrorum fuit nobis humiliter supplicatum, ut dignaremur eorum donaciones et privilegia confirmare. Nos vero piis et iustis eorum peticionibus annuentes, donaciones ac libertates, quas in privilegio pie recordacionis predecessoris nostri, incliti principis secundi Premizl quondam ducis Polonie, vidimus et audivimus contineri, admittimus et tenore presencium confirmamus. Litera autem predicti ducis et tenor privilegii, quem vidimus eciam, talis erat: (Sequitur diploma Nr. 509).
Nos igitur, considerata salute propria nostrorumque progenitorum, cupientes opera misericordie augmentare que in dicto quottidie hospitali peraguntur, libertatem predictis fratribus concedimus et donamus super tres mansos in villa Tinecz sittos, iure hereditario perpetuo possidendos, quos Conradus quondam magister pistorum dictus civis Calissiensis pro remedio anime sue dicto contulit hospitali, volentes ut hii tres mansi eodem iure fruantur, ut suprascripti septem mansi eciam omnimoda gaudent libertate. Hos vero decem mansos prescriptos, de nostra gracia speciali absolvimus ab omni peticione currum, aratrorum ac ab omnibus exactionibus, angariis, seu quocunque vocabulo nuncupentur. Volumus eciam et precipimus, ut hec nostra donacio libertatis, a nostris procuratoribus inviolabilis observetur. Addicimus eciam, ut si qui de facultatibus, sibi a Deo collatis, pro subsidio infirmorum prius dictis fratribus pro suarum salute animarum delegaverint, sive donare voluerint in instititis vel maccellis, ratum tenebimus atque gratum, et ad maiorem nostre salutis cumulum, dictum hospitale, fratres, familiam, res, domos, possessiones in nostram defensionem recepimus specialem. Si quis autem ipsum hospitale, fratres et familiam ipsorum indebite perturbaverit, aut res, domos et possessiones violenter invaserit, se nostram indignacionem senciat graviter incurrisse. Ut autem nostra donacio simulque confirmacio perpetuo inviolabilis perseveret, presentem paginam nostri sigilli munimine duximus roborandam. Datum in Calisch anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono, tercio Calendas Ianuarii, presentibus his: Swentopelcone palatino Lanciciensi, comite Bervoldo castellano Calissiensi, Sanzivoyo camerario Calissiensi, Allexio castellano Welunensi, Petro Stozowicz, et aliis quampluribus fidedignis.
Tinecz, Tyniec. Welunensis, de Wieluń.


Dokument Nr 829
Bertholdus abbas totusque Conventus fratrum de Bissevia 1300 Apr. l6, in Grocno; assignant Iacobo archiepiscopo Gneznensi originalia super commutatione bonorum Dobrów et pertinentiarum, cum villis sui monasterii, in castellania de Nakło sitis.
Pergam. orygin., u którego pozostały 2 sznurki jedwabne, zielone, od przywieszenia dwóch pieczęci.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 70.

In nomine Domini amen. Ne res gestas aboleat processus temporum, confirmat illas sollemnis tytulus litterarum. Hinc est igitur, quod nos Bertholdus abbas totusque conventus fratrum de Bissevia, Ordinis Cysterciensis, presentibus protestamur, quod facta commutacione cum venerabili patre nostro domino Ia., sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopo, super bonis nostris, Dobrow videlicet et pertinenciis ipsius, tam in proprietatibus, hereditatibus videlicet quam in decimis, receptisque ab ipso decimis in castellania retro Nakel, prout in instrumentis super hoc confectis plenius continetur: ne ad defensionem ipsius et dictorum bonorum, Dobrow videlicet ac pertinenciarum ipsius, ad requisicionem dicti domini archiepiscopi ulterius evocemur et expensis ac laboribus fatigemur, eidem domino archiepiscopo originalia super eisdem bonis duximus assignanda, renunciantes prorsus omni iuri, quod habuimus in eisdem. Adiungimus insuper, quod si aliqua originalia Sedis apostolice et quarumcunque aliarum personarum penes nos remanerent, eis quantum ad sepedicta bona uti penitus nolumus, ymmo ipsis renunciamus in eternum. Pecevo eciam hereditatem nostram que ad Dobrow minime pertinebat, eidem Dobrow adiungimus per presentes cum, omnibus suis utilitatibus et pertinenciis, ut sepedictum dominum archiepiscopum et suum Capitulum in nostris negociis favorabiles habeamus. In quorum omnium testimonium, presens instrumentum nostris sigillis fecimus communiri. Actum et datum in Grocno anno Domini M.CCC., XVI Kalendas May, presentibus viris honorabilibus, dominis Wlostiborio preposito, Nicolao decano Gneznensibus, Iohanne preposito Plocensi, Iohanne archidiacono Lanchiciensi, et multis aliis fide dignis.
Bissevia, Byszewo. Nakel, Nakło. Dobrow, Dobrów. Pecevo, Pieczew. Grocno, Gruczno.


Dokument Nr 830
Iacobus archiepiscopus Gneznens. 1300 Apr. 24, in Gnezna; monasterium de Byszewo a defensione villae Dobrów cum pertinentiis, quam ab ipso modo commutationis acceperat, absolvit, et pro hereditate Pieczew, modo simili recepta, decimas in villis Dzidno et Zbrachlin praedicto monasterio confert.
Pergam. orygin. Na niciach jedwabn., czerwon. i żółt. przywieszono dwie pieczęcie. Pierwsza podługowata wyobraża biskupa na tronie, błogosławiącego; napis: S. Iacobi Dei Gra. Sce. Gnesn. Ecce. Archiepi. Druga Kapituły Gnieźnieńskiéj; (pieczęć XXIV).
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo Nr. 29.

In nomine Domini amen. Sapientum decrevit auctoritas, ut litterarum noticia perpetua actus hominum legitimi confirmentur. Hinc est igitur quod nos Ia., miseracione divina sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, una cum nostro Gneznensi Capitulo presentibus protestamur, quod facta commutacione cum viris religiosis, Bartoldo abbate et toto conventu de Byssevia Ordinis Cisterciensis, super decimis nostris in castellania retro Nakel, susceptis ab ipsis bonis domus ipsorum, Dobrow videlicet cum suis pertinenciis, tam in proprietatibus, hereditatibus scilicet, quam in decimis earundem et aliarum villarum, prout in instrumentis super hoc confectis plenius continetur, ac susceptis ab eis privilegiis et instrumentis super bonis eisdem: volentes dictorum abbatis et conventus parcere laboribus et expensis, ipsos a defensione nostra et dictorum bonorum ac pertinenciarum ipsorum absolvimus et presentibus perpetuo quietamus; hoc dumtaxat excepto, si abbas et conventus domus Suleyoviensis nos in dictis bonis quomodolibet inpedirent, quod tunc dicta bona et nos defendere teneantur. Preterea, quia iidem abbas et conventus Bysseviensis, dantes nobis hereditatem suam que Pecewo dicitur, nostram commutacionem meliorarunt, nos eciam in melioracionem commutacionis ipsorum, duas decimas nostras, unam videlicet in castellania retro Nakel que dicitur Dzadovo, secundam vero in castellania de Racez que Bralewnicza dicitur, ipsis et eorum domui cum novalibus, eciam si dividi easdem villas in plures, vel aliis pluribusque nominibus ipsas appelari contingeret in futurum, presentibus perpetuo duximus ascribendas. In cuius rei testimonium, presens privilegium nostro et dicti nostri Capituli sigilli (sic) mandavimus communiri. Actum et datum in Gnezna, anno Domini M.CCC., in vigilia sancti Marci, presentibus viris honorabilibus, dominis Wlostiborio preposito, Nicolao decano, Thoma archidiacono, Gabriele cantore, Alexandro custode Gneznensibus, Iohanne archidiacono, Andrea cantore Lanchiciensibus, et multis aliis fide dignis.
Byssevia, Byszewo. Dobrow, Dobrów. Suleyoviensis, de Sulejów. Pecewo, Pieczew. Dzadovo, Dzidno. Racez, Raciążek. Bralewnicza, pewnie Bralin Nru. 7, może dziś Zbrachlin.


Dokument Nr 831
Fr. Conradus de Lyhtenhagen commendator fratrum domus Theutonice in Elbingo 1300 Iun. 1, in castro Thorun; protestatur, Cristianum, quondam scultetum de Koszuty, molendinum suum ibidem situm monasterio Ląd resignavisse.
Pergam. orygin. Pieczęć przywieszona na skrawku pergam. okazuje krzyż łaciński, w którego środku na tarczy Orzeł; napis: S. Conradi... Elbingo.
Warszawa. Zbiory Rusieckich. Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Cod. diplom. Poloniae 1, Nr. 93.

Nos frater Con. de Lyhtenhagen, commendator fratrum domus Theutonice in Elbingo, notum esse cupimus presencium inspectoribus universis, quod Cristianus quondam scultetus in Kosschuth in presencia nostra et quorumdam fratrum nostrorum publice est professus, se cum consensu uxoris sue ac liberorum suorum molendinum in dicta villa Kosschuth situm, quod sub annuo censu duorum lapidum cere possederat, venerabilibus viris domino abbati et fratribus suis de Lynda pro certa pecunia vendidisse, et in civitate dicta Slubzec coram contestato iudicio resignasse. Postea vero, cum dictus Cristianus ad terram nostram de Polonia se transferret cum filiis suis Will. et Theodrico, qui predicte vendicioni non intererant, prefatum molendinum et privilegium quod supra (sic) eo confectum habuit, domino fratri Iohanni de Aquis loco predicti claustri sui coram nobis in castro Thorun denuo resignavit. In cuius rei evidens testimonium et cautelam, sygillum nostrum presentibus est appensum. Testes sunt: frater Conradus Saccus commendator, et frater Gozwinus vicecommendator in Thorun, frater Hermannus capellanus magistri Pruscie, frater Marquardus sacerdos, frater Waltherus pincerna, et plures alii Ordinis nostri fratres. Item Apez scultetus in Nova civitate Thorun, Waltherus braseator, Iohannes pistor, nec non alii fide digni. Actum et datum in castro Thorun anno Domini MCCC Kalendas Iunii.
Elbingum, Elbląg. Kosschuth, Koszuty. Lynda, Ląd. Slubzec, Słupca. Nova civitas Thorun, wschodnia część m. Toruń, dawniéj przedmieście tegoż.


Dokument Nr 832
Albertus Romanorum rex 1300 Iun. 29, Moguntie; concedit Wenceslao regi Bohemiae, ut quidquid de terra Maioris Poloniae subiugare poterit, a Romano imperio titulo feodali teneat.
Goldast, Supplementum actorum publicorum, Nr. 19. - Emler, Regesta Bohemiae, Nr. 1861.

Albertus Dei gratia Romanorum rex semper augustus, magnifico principi Wenceslao regi Boemie illustri, fratri suo carissimo, gratiam et omne bonum. In aliqualis tue sinceritatis et fidei restitutionem, quibus pre ceteris regibus et imperii Romani principibus erga nos et ipsum imperium dignosceris clarius preclarare, non immerito nos inducunt, ut universis et singulis que honoris et status tui incrementa respiciunt, faventibus desideriis intendamus. Quod attendens nostra serenitas, tibi ex gratia speciali concedimus, ut quicquid de terra illustrissimi Ladislai ducis Maioris Polonie, quam occupat, tibi subiugare poteris, a nobis et dicto Romano imperio a te et tuis heredibus teneri volumus perpetuo titulo feodali. In cuius rei testimonium, presentes literas tibi tradimus, sigilli nostri robore communitas. Datum Moguntie tertias (sic) Calendas Iulii, Indictione decima tertia, anno MCCC, regni nostri secundo.


Dokument Nr 833
Premislius dux Cuyavie etc. 1300 Dec. 7, in Iuveni Wladislavia; confirmat venditionem hereditatum Buszkowo et Sitno, quas com. Nicolaus vexillifer Brestensis et sui proximi monasterio de Byszewo resignaverant.
Pergam. orygin. Na sznurku jedwabn., czerwon. i zielon. przywieszona pieczęć wyobraża godło Ziemi Kujawskiéj; napis: S. Premislii... Ducis Cuia.
Poznań. Königl. Staats Arch. Koronowo Nr. 30.

In nomine Domini amen. Fraudulosa rerum varietas humanis actibus sepius adversatur, si non superhabundanti litterarum caucione iugiter fuerit insignita. Proinde nos Premislius, Dei gracia dux Cuyavie et dominus Wladislavie, universis declaramus presenti pagina publice protestantes, quod comes Nicolaus vexillifer Brestensis, una cum suis fratribus, filiolis et nepotibus, Swantoslao, Iaroslao, Przeslao, Vito, Ffloriano, Sulislao, Paulo et Nemsta in presencia nostri constituti, usi sano consilio virorum maturorum sufficientique prehabita deliberacione, hereditates suas, Boszow in dominio nostro et in confinio Bydgostiensi, et Zedno in regno Polonie et in territorio castri de Nakel sitas, cum omni districtu et pertinenciis suis, sortibus, agris, silvis, nemoribus, stagnis, rivis, pratis, paludibus et lacubus, videlicet Zedno magno et Zedno parvo, Gedyne, Ossowo et Gogolincz parvo, ac aliis omnibus utilitatibus, censeantur quibuscunque nominibus, iuste et racionabiliter vendiderunt pro nonaginta marcis Thorunensium denariorum currentis monete, quas in totum et plene se fatentur recepisse, domino Bertoldo abbati Byssoviensi et eius conventui Cysterciensis Ordinis, Wladislaviensis dyocesis, iure hereditario perpetuo possidendas; abdicantes et resignantes memorato abbati et conventui omne ius patronatus et proprietatis predictarum hereditatum, videlicet Boscovo et Zedno, repetendi, revocandi, commutandi, aut quocumque modo exsolvendi per se ipsos et eorum consanguineorum successores et omnium heredum, ac eciam quibus aliquid iuris conpetere poterat in prenominatis hereditatibus. Verum, quia nostra interest singulis locis religiosis dignis profectibus previdere et ea a truculenciis bachancium umbre nostre in quantum possumus tueri, nos hoc ipsum providentes, ad emendacionem fundacionis nostre prenotati claustri Byssovie, de gratuitu assensu omnium nobilium virorum predictorum, ad amplificandum cultum divinum predictam empcionem et vendicionem ratam et gratam habentes, litteris presentibus confirmamus, concedimus et damus superius dictas hereditates Boscovo et Zedno, secundum quod in suis terminis seu gadibus antiquitus sunt limitate, prefato monasterio Byssoviensi et fratribus ibidem domino Deo servientibus iure hereditario perpetuo possidendas. In cuius rei testimonium, presens scriptum nostri sigilli munimine digne duximus roborandum presentibus hys testibus: comite Barthosio iudice, Iaroslao castellano de Slonce, comite Bogusa castellano de Wyssegrod, domino Gerwardo preposito Wladislaviensis ecclesie, domino Dobegneo decano, domino Ffloriano archidyacono, Henkyno Pape, Theoderico de Thurran, Petro dicto Manchosy. Acta sunt hec in Iuveni Wladislavia anno Domini M.CCC,VII Idus Decembris, luna XX tercia, in octava beati Andree apostoli.
Wladislavia, Włocławek. Brestensis, de Brześć Kujawski. Boszow, Buszkowo. Zedno, Sitno. Lacus Zedno magnum et Z. parvum, jeziora obok wsi Sitno wielkie i S. małe. Lacus Gedyne, Ossowo et Gogolincz parvum, małe jeziora, leżące obok wsi Zawada, Trzciniec i Osowiec. Byssoviensis, de Byszewo. Slonce, Słońsk. Wyszogród, gród, stał niegdyś na północ miasta Fordon, blisko wsi Górne Strzelce. Iuvenis Wladislavia, Inowrocław.


Dokument Nr 834
Nicolaus palatinus Kalisiens. 1300 s. d., Poznan; commutat hereditatem suam, dictam Daleszyn, cum hereditate monasterii de Lubin, nomine Szczodrochów.
Poznań. Königl. Staats Arch. Lubin, Dissoluta.

In nomine Domini amen. Cunctorum memoria oblivione deprimitur, que literarum aut testium munimine non firmantur. Inde est quod nos Nicolaus palatinus Kalisiensis universis tam presentibus quam futuris, ad quorum audienciam devenerit presens scriptum, volumus esse notum, quod cum honorabili viro domino abbate totoque conventu domus de Lubin, habito consilio proborum virorum, super littoribus fluvii dicti Obra, domini abbatis et nostrum dictum vulgariter Dalesino, qui extendunt se extra molendinum et hereditatem domini abbatis dictam vulgariter Scodrochowo, et aliud nostrum litus quod extenditur extra hereditatem nostram et molendinum nostrum dictum Dalesino, talem fecimus commutacionem. Dedimus et contulimus domino abbati cum monasterio suo litus nostrum superius nominatum Dalesino, quod nos et dominium nostrum tangebat, pro litore domini abbatis dicti superius, ad constituenda inter nos duo molendina pro utilitate domini abbatis et nostra, iure hereditario inter nos possidenda; imponentes ad hoc omni posteritati nostre aut successoribus nostris silencium, et de predictis litoribus aliquam causam vel mencionem movere. In cuius rei testimonium, presentem litteram scribi iussimus et sigillo nostro appenso confirmavimus presentibus hisce testibus: comite Nicolao dicto Boczanht, comite Pachoslao Scedrichowicz, comite Yarognewo subiudice Poznaniensi, Wislao de Illowezc, et aliis quam plurimis fidedignis. Actum et datum Poznan anno Domini M.CCC.
Lubin, Lubin. Fluv. Obra, rz. Obra Dalesino, Daleszyn. Scodrochowo, Szczodrochów. Yarogneus, nazwisko urosłe od wsi Jarogniewice. Illowezc, Iłowiec, w kopji mylnie Wolbrz; cnfr. Nr. 841 i 847.


Dokument Nr 835
Clemens prepositus domus s. Laurencii prope Kalis 1301 Ian. 27, in Solecz; protestatur, se ratione villae Glogowa episcopis Poznaniensibus, tanquam suis ordinariis, esse subiectum.
Poznań. Archiv. Capituli. Lib. privil. B, Nr. 86.

In nomine Domini amen. Cum nichil in humanis invencionibus sit perfectum et labilis sit memoria hominum in tantum, quod omnium habere memoriam divinum sit pocius quam humanum, provide a sapientibus est provisum, ut gestus mortalium scriptotenus perhenniter memorie commendentur. Eapropter ego Clemens, prepositus domus sancti Laurencii prope Kalis, una cum fratribus meis Ordinis sancti Benedicti ad noticiam omnium et singulorum cupimus devenire et presentibus profitemur, quod racione ville nostre, que Glogova dicitur et in Poznaniensis diocesi episcopi noscitur esse sita, in qua plenum ius in temporalibus obtinemus, dicto Poznaniensi episcopo tanquam nostro diocesano sumus subditi et subiecti, et in ecclesia ville eiusdem nostre investituram et curam animarum recepimus ab eodem et in posterum ab eo et suis successoribus recipere nos debere, et episcopalia iura persolvere omnia et singula, que alii rectores ecclesiarum, in Poznaniensi diocesi constituti, suis temporibus persolvere sunt astricti. Et ne super hys alicui in posterum dubium oriatur, presentibus meum sigillum et aliorum honorabilium virorum est appensum, quos humiliter exoravimus, ut presentibus sua sigilla appendi facerent nostri causa. Datum in Solecz villa Poznaniensis diocesis presentibus honorabilibus viris et dominis: Ulrico dicto de Boscovicz capitaneo regni Polonie, gardiano Kalisiensi et tutore, Stanislao archidiacono Unioviensi, et aliis quam plurimis fidedignis. Cives eciam Kalisienses nostris precibus inclinati, ad maiorem certitudinem suum sigillum presentibus appenderunt. Acta sunt hec in loco predicto proxima sexta feria ante Purificacionem beate Marie virginis, anno Domini M.CCC. primo.
Domus s. Laurencii prope Kalis, klasztor Benedyktynów w Kościelnéj wsi. Glogova, Głogowa. Solecz, Solec. Unioviensis, de Uniejów.


Dokument Nr 836
Lestko Premisl et Kazimirus principes Polonie etc. 1301 Apr. 23, Wladislavie; ecclesiae Gneznensi hereditatem Choczessovo donant.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 53 v.

In nomine Domini amen. Ne decursu vel longinquitate temporis gestorum veritas obscuretur, provida sapientum decrevit auctoritas, gesta digna memoria privilegiis autenticis posterorum noticie commendare. Inde est quod nos Lestko, Premisl et Kazimirus, Dei gracia principes Polonie et specialiter Cuyavie nec non duces et domini Wladislavie, filii Zemomisly, cupientes piis ac salubribus carorum progenitorum nostrorum vestigiis inherere, et matrem nostram sanctam ecclesiam Gneznensem tanquam sui gratissimi filii, utpote qui ex ipsius utero noscimur prodiisse, brachiis filialibus amplexari, ac ipsam proemium ad triumplium, quod sursum est, scandere et in eius mansionibus iocundari: contemplantes quoque venerabilis patris nostri, domini Iacobi secundi, eiusdem archiepiscopi, paterne munimina caritatis, hereditatem principatus et dominii nostri Wladislaviensis que Choczessovo vulgariter vocitatur, sitam inter Barthodzege aliam hereditatem nostram et Repkam ex utraque parte fluvii qui Dobra vocatur, cum omnibus utilitatibus et fructibus, que sunt in ea vel esse poterunt in futurum, et cum iuribus omnibus et libertatibus quibus et cetere ecclesie gaudent ville, donavimus et donamus de consensu carissime matris nostre Gneznensi ecclesie supradicte et per consequens mense archiepiscopali, iure perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium, presens privilegium dedimus memorato domino archiepiscopo venerabili patri nostro, duorum sigillorum ex nobis, eo quod tercius nostrum, nos videlicet Kazimirus et mater dilecta nostra, carebamus sigillis, robore communitum. Actum Wladislavie in die beati Adalberti pontificis et martiris gloriosi, anno Domini M.CCC. primo, mediantibus viris honestis: Barthossio iudice nostro, Pribislao subiudice, Andrea castellano Cruschviciensi, domino Michaele rectore eeclesie de Cuthno, et domino Iohanne de Cuthczino, domino Iohanne notario de civitate nostra Wladislaviensi, ac aliis pluribus fide dignis.
Wladislavia, zamiast Inowrocław. Choczessovo, osada znikła. Barthodzege, Bartodzieje. Repka, osada znikła. Dobra fluv., Brda rz. Cuthno, Kutno. Cuthczino, Kuczyn.


Dokument Nr 837
Iacobus s. Gneznens. ecclesie archiepiscopus 1301 Mai. 1, in Gora circa Znegnam; protestatur, Henricum Cristanowiz, canonicum Poznaniensem, hereditatem Lubin, eidem ac progenitoribus eius a monasterio de Trzemeszno ad tempus concessam, monasterio praedicto restituisse.
Pergam. orygin. Brzegi obcięte. Śladu przywieszenia pieczęci nie masz.
Trzemeszno. Priv. Conv. Can. Reg. Lateran.

In nomine Domini amen. Quoniam propter ambiguos rerum eventus et causarum diversitates, quibus humana fragilitas a veritate reum gestarum plerumque deviat et recedit, modernorum optinuit consuetudo utilis et honesta, ea que geruntur in tempore litterarum testimonio roborari, idcirco nos Iacobus, divina miseracione sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod dominus Henricus dictus Cristanowiz, Poznaniensis ecclesie canonicus, per dominum Ianussium prepositum Tremessensem et suum conventum pro hereditate que Luben vulgariter nuncupatur ad nostram presenciam evocatus, suam conscienciam et animas suorum progenitorum illesas conservans, coram nobis clara voce protestatus est, se suosque progenitores ab eeclesia et monasterio Tremessensi dictam hereditatem habuisse et longo tempore possedisse, quam, divina misericordia inspirante, in remissionem suorum peccatorum et parentum suorum, m presencia nostra sine omni contencione litis eodem momento prefate ecclesie et monasterio resignavit et restituit possidendam. Et ne in posterum aliqua possit calumpnia suboriri, que dictam adtemptet resignacionem sive restitucionem infirmari, ad peticionem utriusque partis et ad pleniorem evidenciam, presentem paginam sigillo nostro et Capituli nostri fecimus roborari. Datum in Gora circa Znegnam, anno Domini millesimo trecentesimo primo, in die beatorum apostolorum Philippi et Iacobi, presentibus hys testibus: domino Wlostiborio preposito Gneznensi, domino Nicolao decano Gneznensi, domino Andrea archidiacono Gneznensi, domino Iohanne preposito Plocensi et canonico Gneznensi, domino Fredrico canonico Gneznensi, domino Woyslao canonico Gneznensi et plebano Znegnensi, domino Gregorio canonico Gneznensi, domino Boguslao plebano de Gora, et multis aliis fide dignis.
Luben, Lubin. Gora, Góra, Znegna, Żnin.


Dokument Nr 838

Nicolaus dux Opavye et capitaneus regni Polonie 1301 Mai. 8, in Pyzdr; ratam habet commutationem hereditatis ecclesiae Gneznensis, dictae Słupowa, certa summa pecuniae addita, cum hereditate comitis Zbiluti Strazsevicz, vocata Zbyluczyce, eiusque pertinentiis.
Pergam. orygin., u którego na sznurach jedwabn., fioletow. cztery pieczęcie przywieszono. Pierwsza okrągła, przedstawia zbrojnego Jeźdzca pędzącego w lewo; głowa i tułów zwrócone wprost; na lewéj trójkątna tarcz, prawica wznosi miecz; z napisu: S. Nioolai ducis O... Druga podługowata, wyobraża Biskupa na tronie, błogosławiącego, z pastorałem w lewéj; pod tronem na tarczy trójkątnéj godło rodu Zaręba. Trzecia Mikołaja wojewody; (pieczęć XXIX). Czwarta Zbiluta Straszewicza; (pieczęć XXX).
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 71.

In nomine Domini amen. Ne gesta mortalium digna memoria, tractu temporis per oblivionem vel maliciam revocentur inimicorum, consueverunt autenticarum litterarum testimonio roborari. Hinc est quod nos Nicolaus, Dei gracia dux siquidem Opavye et capitaneus regni Polonie, tenore presencium notum facimus universis presentibus et posteris presencium noticiam habituris, quod coram nobis in presencia multorum baronum venerabilis in Christo pater dominus Iacobus secundus, divina miseracione sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, et comes Sbylud Strazsevicz sunt publice protestati, quod de hereditatibus infra scriptis talem commutacionem fecerunt; videlicet quod idem dominus archiepiscopus hereditatem ecclesie sue Sluppovam sitam prope Kcynam, conterminam Falissew, dedit per commutacionem eidem militi Sbyluto, et pro ea hereditatem ipsius Sbyluti dictam Sbyluczicz, cum suis pertinenciis, Grodzyzcze videlicet et sorte vel sortibus in Zpratkovicz in castellanya Spicimiriensi, prope Svenciam, cum omnibus utilitatibus que sunt vel esse poterint in futurum, ab ipso Sbyluto suscepit: addens sibi idem venerabilis pater, eo quod dicta villa Sbylucicz est melior et bonis ecclesie vicinior et ob hoc comodior, sexaginta duas marcas argenti, quibus ipsum archiepiscopum dictus Sbylut dudum placaverat pro dampnis et iniuriis illatis ecclesie, et centum quadraginta marcas, quas pro gravi vulneracione, quam in abbate Lecnensi indebite, diabolo instigante, idem Sbylud commisit, et aliis excessibus per filium suum Albertum ecclesie irrogatis, eidem domino archiepiscopo tenebatur. Promisit autem dictus Sbylud, sub pena centum marcarum domino archiepiscopo solvenda, quod omnes filii sui hanc commutacionem et ordinacionem ratham habebunt et firmiter observabunt, et super hoc, infra hinc et diem beati Iacobi proximo venturam, sub sigillis suis aut aliis autenticis dicto domino archiepiscopo litteras suas dabunt. Nos autem quantum in nobis est volentes indempnitati regni consulere, iura regni que in Sbylucicz fuerant, in Slupovam, et ecclesie que fuerant in Slupova, in Sbylucicz transferenda presentibus protestantes, et hanc commutacionem gratham et ratham habentes, presentes sigillorum, nostri et venerabilis in Christo patris domini Andree episcopi Poznanyensis, Nicolai palatini Kalissiensis et dicti Sbyluti, fecimus munimine roborari. Actum et datum in Pyzdr anno Domini millesimo CCC. primo, in die beati Stanizlay martiris gloriosi; presentibus predictis domino Andrea episcopo Poznaniensi, Nicolao palatino Kalissiensi, Sandivoyo castellano Poznaniensi, Ubyzlao castellano Kalissiensi, Stogneo castellano Lendensi, Mroxkone castellano de Sun, et aliis quam pluribus fide dignis.
Opavya, Opawa, z niemiecka Troppau. Sluppova, Słupowa. Kcyna, Kcyń. Falissew, Chwaliszewo. Sbyluczicz, Zbylczyce. Grodzyzcze, Grodzisko. Zpratkovicz, osada znikła. Spicimiriensis, de Spicimierz. Svencia, Świnice. Lecnensis, de Łekno. Lendensis, de Ląd. Sun, Żoń; z dawnego grodu pozostało wysokie grodziszcze.


Dokument Nr 839
Nycholaus dux capitanius regni Polonie 1301 Mai. 8, in Pisdra; interdicit, ne quis monasterium Ląd ratione hereditatis Koszuty molestet.
Pergam. orygin., u którego z przywieszonéj pieczęci pozostały nici jedwabne, wyblakłe, przez 2 wcięcia przewleczone.
Warszawa Zbiory Rusieckich. Diplomata. - Rzyszczew. Muczkow. Codex diplom. Poloniae I, Nr. 95.

Nycholaus, Dei gracia dux, capitanius (sic) regni Polonie, universis palatinis, iudicibus, castellanis, subiudicibus per Poloniam constitutis, omnis boni plenitudinem cum salute. Sub obtentu gracie domini regis vobis precipimus et mandamus, ut nullus ex vobis dominum abbatem Lendensem aut fratres eius super hereditate, que Cosschuta wlgariter nuncupatur, a comite Gerwardo eidem domui collata pleno iure veluti a vero herede, et a Wlodisslao duce terre et baronibus confirmata, citacione, iudicio seu plane aliqua molestia, ad instanciam fratrum dicti comitis audeat aggravare. Scire vos volentes, quod dominus rex donacionem huius militis, quam fecit pro remedio anime sue, ratam habet et firmam, absolvitque dictos fratres ab omni querela prefate hereditatis, ut deinceps nulli debeant respondere, sed in pace et tranquillitate possideant, quod monasterio eorum ac Ordini est donatum; committens nobis, ut prefatos fratres ab omni impulsione et molestia tueamur. Quod notum vobis presentibus facientes et confirmantes testibus consulimus, ut nemo ausu temerario confirmacionem et graciam domini regis irritam facere in malum suum ulla ficta iusticia elaboret. Datum in Pisdra Staniczlai martyris, anno Domini MCCCI, presentibus hys: comite Nycholao palatino Calisiensi, comite Ubislao castellano Calisiensi, comite Stoigneo castellano Lyndensi, et aliis quam pluribus fide dignis. Ut autem hec inviolabiliter ab omnibus teneantur, presentem cedulam sigilli nostri munimine duximus roborandam.
Lendensis, de Ląd. Cosschuta, Koszuty. Pisdra, Pyzdry.


Dokument Nr 840
Nicolaus dux Opavie et capitaneus regni Polonie 1301 Iun. 6, in civitate Pisdri; confirmat donationem hereditatis Witosław, a Bogufalo filio quondam comitis Dirsicraii, heredis de Koszonowo, ecclesiae Poznaniensi collatae.
Pergam. orygin., którego lewy brzeg odkrojony, a na to miejsce, na podklejonym pergaminie, inną ręką i pismem tekst dopełniony. Trzy pieczęcie przywieszono: pierwsza wielka, okrągła, przywieszona na sznurze jedwabn., czerw. wyobraża Jeźdzca zbrojnego pędzącego w lewo; głowa i piersi obrócone wprost, prawica zamierza mieczem; na lewéj trójkątna tarcz; napis zatarty. Druga i trzecia pieczęć znikły. Miejsca textu ujęte w klamry, mieszczą się na podklejonym kawałku. Poznań. Archiv. Capituli. II, 21. Lib. privil. B, Nr. 148.

In nomine Domini amen. Noverint universi presens scriptum inspecturi, quod nos Nicolaus, Dei gracia dux Opavie et capitaneus regni Polonie, presentibus profitemur, quod in nostra presencia constitutus (personaliter Bogufalus
1)w Lib. privil. B: dominus Bogufalus.
, filius condam comitis Dirsicrayi heredis de Kossonow, nullo reclamante vel contradicente (hereditatem suam ad ipsum
2)w Lib. privil. tak samo.
iure hereditario pertinentem, Witoslave vulgariter nuncupatam, non coactu(s nec compulsus, sed de maturo suorum consilio
3)w Lib. privil.: non coactus, sed sua libem ac spontanea voluntate, episcopatui etc.
, episcopatui ecclesie Poznaniensis donavit ac tradidit pure propter Deum coram nobis. Nos vero (divini cultum of
)w Lib. privil. tak samo.
ficii non minui set pocius augeri cupientes, predictam donacionem rite ac legitime ordinatam presentibus confirmamus, nostri sigilli munimine roborantes presentibus honorabilibus viris, domino Syfrido prothonotario regni Polonie, domino Fredrico castellano Poznaniensi, quorum eciam sigilla presenti cartule sunt appensa. Actum et datum in civitate Pisdri anno Domini millesimo CCC primo, octavo Idus Iunii.
Kossonow, zamiast Koszenowo. Witoslave, zamiast Witosław.


Dokument Nr 841
Comes Nicolaus Prsedpelcowycz pallatinus Kalischiens. 1301 Iun. 30 - Iul. 5, in Poznania; fundat hospitale in oppido Gostyń, et abbatem conventumque de Lubin perpetuos possessores eiusdem hospitalis instituit.
Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. terrestr. Costens. a. 1522, fol. 267 v; Relation. Costens. a. 1762, fol. 137 v. - Archiv. Consistorii Poznaniens. A. C. anni 1538.

In nomine Domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi literarum ac testium munimine roborentur. Nos igitur comes Nicolaus Prsedpelcowycz pallatinus Kalischiensis, heres de Gostina, notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem litteram inspecturis, quod saluti nostre, nostrorum parentum ac posteritatum nostrarum salubriter providentes, de consilio amicorum nostrorum maturo, et de concessione pia pariter et assensu benigno venerabilis in Christo patris domini Andree episcopi Poznaniensis ac dominorum fratrum suorum Capituli ecclesie prefate, ad laudem et gloriam nominis Dei et Spiritus sancti, domum hospitalis apud Gostinam civitatem nostram Domino suffragante construximus opperose, adiungentes eidem hospitali ecclesiam nostram in Antiqua Gostina cum omnibus decimis et obvencionibus ad eandem per omnia pertinentibus, de qua ecclesia preposituram et collegium in prescripto constituimus hospitali. Addicientes eciam prepositure ac collegio ibidem predictam hereditatem nostram, videlicet Antiquam Gostinam, cum omnibus proventibus, iuribus, iurisdicionibus et aliis pertinenciis, et molendino quod Scrobach dicitur, cum piscinis quotquod sursum in eodem rivulo fieri possunt, non obstante aliqua rusticorum nostrorum de Daleschino vel aliorum quorumpiam aliunde propter litus contradiccione, ac ceteris utilitatibus, que in eadem hereditate et ecclesia nunc habentur et in posterum haberi poterunt, prout in suis limitibus continentur. Dedimus eciam pro usibus et comodis in locis predictarum ecclesiarum divino servicio mancipatis dimidium lacum, Sthibino vulgariter dictum, quam lacus dimidietatem apud legittimos heredes de Manclino, videlicet Ionatam, Slaventam et Ceslaum Brothcam pro certa pecunia comparavimus et parata. Et quomodo piam conversacionem et devocionem reverendi viri domini Martini, abbatis monasterii de Lubyn Ordinis beati Benedicti, nobis in Christo dilecti patris suorumque fratrum pio affectu amplectimur, premissa bona, videlicet hospitale, ecclesiam et hereditatem, cum omnibus supradictis, per nos dicte prepositure addictis et collegio, sibi suoque conventui suisque successoribus solempni donacione celebrata contulimus in perpetuum possidenda, facientes prefatum abbatem et conventum suosque successores, bonorum premissorum perpetuos possessores. Qui abbas de suo conventu sui Ordinis et monasterii, ecclesiis premissis sibi collatis ordinet prepositum, virum idoneum, providum et honestum, aliquod sibi fratribus sociatis, ut in eisdem ecclesiis Deo militent et divina officia exerceant condecenter. Sit eciam in hospitali cella pro infirmis deputata, ubi decumbant et diligenter procurentur. Pre omnibus tamen, considerata mutacione temporis et statu terre, sane decernimus volentes et statuentes, ne cuiusque alterius Ordinis unquam vel monasterii seu condicionis persone, aliqua subrepcionis astucia vel violencia in premissis ecclesiis statuantur; sed tantummodo Ordo monasticus, qui secundum Deum et regulam beati Benedicti per nos inibi institutus est, temporibus perpetuis inviolabiliter in eisdem observetur. Preterea fratres nostros et amicos, et precipue posteritatem nostram de generacione in generacionem affectuosissime presentibus exhortamur, ut post decursum vite nostre, institutum beneficium, perhenne memoriale omnium nostrorum beneficiorum, presidiis et stipendiis omnique pio affectu prosequantur, nichil inde poscant, auferant nec minuant, nec alios minuere permittant, sed pocius augeant, protegant in omnibus et defendant. In huius rei perpetuam evidenciam, hanc donacionem nostram ratam et firmam habentes presentis scripti privilegio confirmamus, et sigilli nostri impressione et appensione communimus, dantes idem privilegium dicto domino Martino abbati prefati monasterii et suo conventui, suis successoribus, et fratri Nicolao preposito in memorata prepositura constituto, tanquam legittimis patronis, temporibus perpetuis duraturum. Actum et datum in Poznania infra octavas beatorum apostolorum Petri et Pauli, anno Domini millesimo trecentesimo primo, presentibus hiis: prefato venerabili in Christo patre domino Andrea episcopo Poznaniensi, domino Iohanne preposito Poznaniensi, comitibus Iaroslao et Prsedpelcone fratribus nostris, comite Iarognewo de Yarognewycz, comite Vislao de Gilowyecz, et aliis quam plurimis fidedignis. Datum per manus Pauli scriptoris curie nostre.
Gostina, Gostyń. Antiqua Gostina, Stary Gostyń. Lacus Sthibino, jezioro, nad którem leży wieś Cichowo, a dawniéj i znikła dziś osada Manclino; cnfr. Nr. 719. Lubyn, Lubin. Yarognewycz, Jarogniewice. Gilowyecz, Iłowiec.


Dokument Nr 842
Comes Mrochco dictus de Vesenburg 1301 Oct. 9, s. l.; hereditatem Bukowiec hac conditione monasterio Paradyż donat, ut in ecclesia eiusdem monasterii altare assignetur, ante quod fratres sui et posteri sepulturam elegerunt.
Rogalin. Biblioteka. Paradis, Lib. privil. Nr. 57.

Notum esse volumus presentes visuris ac videntibus, quod nos comes Mrochco, dictus de Vesenburg, cum consensu filiorum simul et heredum nostrorum, propter remissionem nostrorum peccaminum, in honorem Dei et beate virginis Marie contulimus ecclesie Paradisi hereditatem nostram Bucowetz, a nobis libere dudum possessam cum agris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis et paludibus, rubetis et nemoribus, cum omnibus proventibus nunc ibidem existentibus et in posterum profuturis. Ita videlicet, ut prefato comiti Mrochconi et comiti Bogusoni dictis de Vesenburg, simul et Paulo eorum patrueli altare assignetur speciale, in quo laus Dei et beate Virginis et eorum memoria habeatur, ante quod altare ipsi cum suis posteris sepulturam elegerunt, quod altare in honorem sancti Iohannis Evangeliste construetur, et lumine perpetuo de eisdem bonis comparato, altare iam prefatum non carebit. Ut autem huius rei actio et nostra solemnis donacio a nemine irrita habeatur et inanis, sigillorum nostrorum munimine presencia duximus confirmanda: primo per nostrum, secundo per comitis Bogusonis, tertio per comitis Gnevomiri, quaxto per sigillum Pauli nostri patruelis. Acta sunt hec anno Domini M.CCC.I, in die beatorum martyrum Dyonysii et sociorum eius coram his testibus: comite Martino de Heinrikesdorf, Nicolao Bughnaustr, domino Iacobo abbate Paradisi, Henrico monacho ibidem dicto de Blankenburg et Iohanne monacho dicto de Linbeke notario eorundem, et ceteris quam plurimis fidedignis.
Paradisus, Paradyż. Bucowetz, Bukowiec. Heinrikesdorf, dziś Lang Heinersdorf Bughnaustr, może mylnie zam. de Bukow.


Dokument Nr 843
Andreas ecclesie Poznaniens. episcopus 1301 Octob. 27, in Poznan; hospitali in Gostyń ecclesiam in Stary Gostyń et decimas de quibusdam villis adiacentibus largitur.
Poznań. Königl. Staats Arch. Relation. Costens. a. 1792, fol. 159. - Archiv. Consistorii Posnaniens. Acta anni 1538.

In nomine Domini amen. Nos Andreas Dei gracia ecclesie Poznaniensis episcopus notum facimus universis presentibus et futuris, quod in nostra fratrumque nostrorum presencia constitutus comes Nicolaus heres de Gosthina, palatinus Kalisiensis, nobis humiliter supplicavit, quod cum ob remedium anime sue carorumque suorum, tam vivorum quam mortuorum, iuxta civitatem suam Gosthinam infirmorum intenderet construere hospitale, ubi infirmi et pauperes fideliter procurabuntur: quatenus ipsius peticionibus annuentes, eidem hospitali, ut inibi debiles et pauperes uberius et copiosius valeant confoveri, ecclesiam parochialem in Antiqua Gosthina cum omnibus suis decimis, iuribus, obvencionibus, utilitatibus et pertinenciis, pro subsidio iungeremus. Nos igitur, habito fratrum nostrorum Capituli Poznaniensis consilio pariter et assensu, dicti comitis iustis peticionibus annuere cupientes, ecclesiam in Antiqua Gosthina cum decimis infrascriptis hospitali unimus et iungimus supradicto. Villarum autem, in quibus decime eidem ecclesie sunt pertinentes, nomina sunt hec: Gostina antiqua, Dalesino, Gola, Brzeze, Stbino, Malawa et villa Pozegowo, sicut sunt suis limitibus declarate. Ut autem rector eiusdem hospitalis et populum sibi commissum efficacius et salubrius regere, et infirmos ibi decedentes commodius terre corpora Deo autem animas commendando valeat procurare, concedimus eidem hospitali et cimeterii usum, et admittimus ecclesiasticam sepulturam. Ne vero super hiis in posterum dubitetur et predicta robur perpetue obtineant firmitatis, presentibus sigilla, nostrum et nostri Capituli, mandavimus appendenda. Actum et datum in Poznan sexto Kalendas Novembris, anno Domini M.CCC.I, presentibus dominis: Iohanne preposito, Gregorio decano, Henrico scolastico, Martino, Borislao, Nicolao archidiaconis, Thylone, Iacobo, Friczscone, Iescone, Theodorico, et aliis pluribus canonicis Poznaniensibus.
Gosthina, Gostyń. Antiqua Gosthina, Stary Gostyń. Dalesino, Daleszyn. Gola, Gola. Brzeze, Brzezie. Stbino, osada znikła, leżała nad jeziorem Cichowskiem; cnfr. Nr. 719. Malawa, Malewo. Pozegowo, Pożegowo.


Dokument Nr 844
Vitus filius Starcini 1301 s. d. et l.; vendit Petro ballistario, civi de Kalisz, hereditatem Krtusów, iure Theutonico ad locandum.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Lib. privil. XV sec. fol. 90 v.

In nomine Domini amen. Propter inconstanciam et fragilitatem necesse est, ut acta hominum litterarum testimonio confirmentur. Hinc est quod ego Vitus, filius Starcini, de voluntate filii mei Starcini et consilio amicorum meorum vendidi Petro ballistario, civi Kalisiensi, hereditatem meam que Trecusowo vulgariter nuncupatur et appellatur, iure Theutunico locandam, tali autem iure, sicut ville circa Novum Forum sint locate. Racione vero sue locacionis, Petrus habebit duos liberos mansos et duodecim mansi erunt censuales; et quitquid erit ultra quatuordecim mansos, hoc pro meo allodio observabo. Et habebit Petrus et sui heredes in Trecusow liberam thabernam, duos ortos liberos, macellum panis et carnificis et sutoris, et tribus annis libertatem, hereditarie ac libere cum suis heredibus in perpetuum possidebit. Expirata autem libertate, de quolibet manso non libero villani in Trecusow manentes solvent michi et meis heredibus, in quolibet festo sancti Martini, quatuor mensuras tritici, et quatuor mensuras siliginis, et quatuor avene, et fertonem usualis argenti. Et ad expedicionem villani in Trecusov dabunt michi equum mediam terciam marcam valentem; illum debeo facta expedicione restituere, vel in censu detinere. Et ut ista ordinacio inviolabilis presentibus et futuris temporibus perseveret, presentem litteram feci mei sigilli munimine roborari presentibus hys testibus: domino Roscone venatore Kalisiensi, Thilone de Tlokyna, Hermano scolteto Dobriciensi, Iacobo Gallico scriptore Calisiensi. Acta sunt hec anno Incarnacionis Domini millesimo trecentesimo primo.
Trecusowo, Krtusów. Novum Forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Tlokyna, Tłokinia. Dobriciensis, de Dobrzec.


Dokument Nr 845
Henricus prepositus de Grossyczko 1301 s. d. et l.; Markoni hereditatem Iankowo, iure Novi fori locandam, vendit.
Kalisz. Archiw. Rządowe. Inscript. castrens. Kalisiens. a. 1563, lib. 28, fol. 1327.

In nomine Domini amen. Quoniam omnia que aguntur in tempore, simul cum tempore dilabuntur nisi virorum ac litterarum testimonio fuerint perhennata, inde est quod nos Henricus prepositus de Grossyczko notum facimus universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod de nostra bona voluntate et consilio venerabilis in Christo patris domini Iacobi, divina providencia archiepiscopi sancte Gnesnensis ecclesie, hereditatem Iankowo vulgariter nuncupatam probo viro et honesto Marconi et sue posteritati vendidimus, iure Novi Fori quod est in Sroda locandam sibique Marconi cum sua posteritate sculteciam eciam possidendam, et sex mansos liberos et quattuor sortes liberas hortorum iure hereditario perpetue libere possidendas, attribuentes libertatem sepedicte hereditati duodecim annorum. Expirante libertate, nobis et nostris successoribus singulis annis de quolibet manso non libero solvat quatuor mensuras siliginis, quatuor tritici, quatuor avene, et fertonem usualis monete in festo beati Martini solvere tenebuntur. Sepedictus Marek et sua posteritas in dicta hereditate Iankowo habeat molendinum, tabernam, macellum carnis, pistoris, sutoris, et fabricam, et tercium denarium de omni re iudicata; alias vero omnes utilitates, in pratis, in feris magnis et parvis, libere possidebit. Ut hec omnia nunc et in posterum firma et rata permaneant, presentem litteram conscribere fecimus et sigilli domini nostri Iacobi, archiepiscopi sancte Gneznensis ecclesie, munimine roborari. Datum anno Domini millesimo trecentesimo primo presentibus hiis testibus: domino Nicolao decano Gnezniensis ecclesie, domino Gabriele plebano de Sobotka canonico, Paulo dicto Iasco et herede de Chorsewo, et aliis fide dignis.
Grossyczko, Grodzisk. Iankowo, Janków. Novum Forum, Neumarkt, czyli Środa na Szlązku. Sobotka, Sobotka. Chorsewo, Chorzew.


Dokument Nr 846
Nicolaus dux quondam Opavye 1301 Dec. 27, Gnezne; ratam habet venditionem tertiae partis hereditatis Pątnów, quam Stampota, filius Ceszlai dicti Brodnica, ecclesiae Gneznensi resignaverat.
Pergam. orygin., u którego na pasmie nici jedwabn., amarant. przywieszona wielka, okrągła pieczęć przedstawia Jeźdzca w pełnym rynsztunku pędzącego w lewo; prawicę zbrojną mieczem wznosi poza siebie, na lewéj tarcz. Napis i powierzchnia wycisku wypełzły.
Gniezno. Archiv. Capituli Metropol. Nr. 72.

In nomine Domini amen. Ne res gestas aboleat decursus temporum, confirmat eas sollempnis titulus litterarum. Noverint igitur universi presencium noticiam habituri, quod coram nobis Nicolao, Dei gracia duce quondam Opavye et capitaneo regni Polonye, Stampota filius Ceszlay dicti Brodnica est publice protestatus, quod terciam partem hereditatis Panthnovo nuncupate, que ipsum legittime et hereditarie contingebat, pro redempcione sue persone a captivitate in Quonin, a qua venerabilis pater dominus Iacobus secundus, divina miseracione sancte Gneznensis ecclesie archiepiscopus, de bonis eiusdem ecclesie de quadraginta quinque marcis argenti ipsum redemit, prefato domino archiepiscopo et ecclesie de consensu puerorum suorum, Nicolai videlicet et Floriani nec non Sventhomiri fratris sui, bona voluntate vendidit et libere resignavit cum tercia parte lacus quam prius eidem domino archiepiscopo vendidit, et clausuris fluminis quod Goplenyca vocatur, et omnibus pertinenciis et utilitatibus tam in terra quam in lacu, plenarie et libere possidendam; et nichilominus, si dicta pars hereditatis in plus se extenderet, quia ecclesia sibi in necessitate se exhibuit graciosam, dictam porcionem suam pro dicto beneficio et peccatis suis eidem ecclesie vult esse donatam. Quam ordinationem ratam et gratam habentes, presentes mandavimus nostri sigilli munimine roborari. Datum Gnezne anno Domini M. trecentesimo primo, in die sancti Iohannis Ewangeliste, presentibus Mroxkone castellano de Sun, Andrea preposito Kalissiensi.
Opavya, Opawa, z niemiecka Troppau. Panthnovo, Pątnów. Quonin, Konin. Lacus wzmiankowany, jest jezioro Pątnowskie. Flum. Goplenyca, jest albo odpływ jeziora Gosławickiego do jeziora Pątnowskiego, lub też odpływ ostatniego do rz. Warta, późniéj powiększony na kanał. Sun, Żoń.


Dokument Nr 847
Wlastek et Radon fratres uterini heredes in Weshcovo 1302 Ian. 1, Gostine; protestantur, se partem suam in Wieszkowo monasterio Lubinensi primo in certa pecunia obligasse, tum cum consensu filioli sui Vitoslai perpetuo resignasse. Nicolaus vero, palatinus Kalisiens., ordinationem praedictam sub suo sigillo conscribi mandat.
Pergam. orygin. Wcięcia poprzeczne od przywieszenia jednéj pieczęci, która znikła.
Poznań. Biblioteka Raczyńsk. Diploma C 1. - Raczyński, Cod. diplom. Maior. Polon. 82.

Noverint universi tam presentes quam futuri presentem litteram habituri, quod ego Wlastek et Radon fratres uterini, heredes in Weshcovo, partem nostram eorundem ibidem bonorum que nos legitime tangebat, quam domino Martino abbati claustri de Lubyn obligaveramus in viginti marcis usualis monete, post aliquot vero temporis spatium, habito maturo nobiscum consilio, aggressi prefatum dominum abbatem et facta firmataque ex utraque parte inter nos ordinatione, matura deliberatione eam partem nostram ex toto in iam dicto Weshcovo, predicto domino Martino et claustro suo Lubinensi, acceptis ab eo viginti marcis aliis ad illas viginti marcas prius acceptas, vendidimus sibi libere pro marcis perpetuo quadraginta. Venientes itaque nos et abbas cum hac tali firma venditione ad nobilem virum comitem Nicolaum palatinum Kalissiensem, actionem venditionis et emptionis nostre coram eo et aliis terre nobilibus palam exposuimus, prelibatoque domino Martino abbati et claustro Lubinensi ibidem cessimus in totum de nostra parte hereditatis Weshcovo iam vendite, publice resignantes cum omnibus utilitatibus prout in suis limitibus est firmata perpetuum possidendam; ita sane, quod si posteritas nostra utriusque sexus unquam in posterum emerserit, sciat, nos certissime non obligasse Weshcovo dictum, sed in perpetuum vendidisse: ideoque bona predicta sic per nos vendita, nec repetere, nec redimere habent perpetuo facultatem. Et quia sigillis propriis caruimus, prefatum nobilem virum comitem Nicolaum palatinum Calissiensem instantissime rogavimus, ut in testimonium rei huius et memoriam, accionem venditionis et empcionis huiusmodi, manu publica iuberet annotari et suo sigillo insigniri. Ego etiam Vitoslaus filiolus Wlastconis et Radonis predictorum, filius quondam Petri de Weshcovo iam dicto, fratris premissorum Wlastconis et Radonis, notum facio omnibus tam presenti etati quam future, quod partem meam in Wesh